PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XI. per quod confirmat sanctum Odonem Abbatem in regimine Monasterii Clun. necnon exemptionem ipsius Monasterii ab omni dominatu. Statuitque electionem Abbatis post obitum illius fore liberam et absque cujuslibet consultu faciendam. Confirmat etiam Romanum Monasterium concessum Cluniacensi per Rodulphum Burgundiæ Regem. Dat insuper facultatem suscipiendi monasteria, quæ offerentur reformanda. Restituit Decimas Capellarum Clun. ab Episcopis subtractas. Confirmat pariter Monetam propriam sicut Rodulphus Rex Francorum concesserat. Datque licentiam recipiendi ad tempus fratres, qui pro melioratione vitæ voluerint ex alienis Monasteriis ad Cluniacense transmigrare. Definit porrò Clun. Monasterium sanctæ Sedi Apostolicæ ad tuendum atque fovendum pertinere: vultque in signum hujusmodi protectionis dari per quinquennium decem solidos Romæ. Ioannes Episcopus servus servorum Dei Odoni venerabili Abbati Monasterii Cluniensis ædificati in honorem Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, siti in Pago Matisconensi, et per te eidem Monasterio tuisque successoribus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini benevola compassione piè poscentium votis succurrere, et alacri devotione his præbere assensum; ex hoc enim potissimum præmium à conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis à nobis quatenùs prædictum monasterium in illo statu, quo à Guillelmo Duce per testamentum manere decretum est, nostra Apostolica auctoritate in perpetuum constare decerneremus sanctæ Romanæ, cui Deo auctore deservimus Ecclesiæ, subjectum est. Inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum ab omni dominatu cujuscumque Regis, aut Episcopi, sive Comitis, aut cujuslibet ex propinquis ipsius Willelmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat: sed habeant liberam facultatem, sine cujuslibet Principis consultu, quemcumque secundùm Regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare; nisi fortè (quod absit) personam suis vitiis consentientem eligere maluerint: hoc quicumque voluerit cum zelo Dei prohibeat. Cœnobium quod Romanum dicitur, et quod mater filii nostri Rodulphi Regis condonavit ad prædictum Cluniacum, ita ei cum Vaningo villa subjectum sit, sicut illa per testamentum donationis decrevit. Si autem cœnobium aliquod ex voluntate illorum, ad quorum dispositionem pertinere videtur, in sua ditione ad meliorandum suscipere consenseritis, nostram licentiam ex hoc habeatis. Decimas verò, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, et per modernam quasi auctoritatem sive licentiam à quolibet Episcopo subtractæ sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ jam factæ sunt vel faciendæ inibi sunt, ita manere concedimus ut vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc verò quod dilectus filius noster Berno Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit ratum esse decernimus in perpetuum. Præterea quicquid ex vineis vel culturis ad vestram pertinet Religionem, partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus: similiter et de his rebus quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus ad prædictum monasterium moriens reddidit et dereliquit. Similiter et illud quod in Agiona, vel alicubi rebus quæ ad id monasterium pertinere debent, et Capellam sancti Martini, quæ est in villa Maceio, nostra Apostolica auctoritate vobis confirmamus et restituimus. Monetam quoque propriam, sicut filius noster Rodulphus Rex Francorum concessit, ita habeatis. Et quia, sicut nimis compertum est, jam penè cuncta monasteria à suo proposito prævaricantur, concedimus ut si quis Monachus ex quolibet Monasterio ad vestram conversationem solo dumtaxat meliorandæ vitæ studio transmigrare voluerit, cui videlicet suus Abbas regularem sumptum ad depellendam proprietatem habendi ministrare neglexerit, suscipere vobis liceat; quousque monasterii sui conversatio emendetur. Immunitatem verò ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra mancipia aut res quaslibet sine vestro consultu distringere aut invadere ullo modo præsumat. Sanè ad recognoscendum quod prædictum cœnobium sanctæ Apostolicæ Sedi ad tuendum atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium decem solidi. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus fuerit, et omnia quæ in hoc privilegio sancimus non observaverit; sciat se sub divini judicii obtestatione anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum et à regno Dei alienandum, et cum diabolo sine fine cruciandum. Qui verò hujus nostræ saluberrimæ sanctionis custos et observator extiterit, à Christo Domino benedictionem, et à sanctis Apostolis mundi judicibus absolutionem hic et in futuro consequi mereatur. Scriptum per manum Andreæ Scriniarii in mense Martio, Indictione quarta. PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XI. per quod ad petitionem S. Odonis et interventionem Hugonis Italiæ Regis confirmat monasterium Clun. cum omnibus rebus et possessionibus, quas habet, et imposterum acquiret. Et inter cætera Monasterium, quod dicitur Carus-locus in Territorio Matisconensi, vult perpetuò manere subjectum Cluniacensi Cœnobio. Joannes Episcopus servus servorum Dei Odoni Religioso Abbati venerabilis Monasterii summorum Apostolorum Petri et Pauli quod dicitur Cluniacus, et per te tuis successoribus qui in eodem venerabili monasterio deservient in perpetuum. Convenit Apstolico moderamini pia Religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum: tunc enim lucri potissimum præmium apud conditorem omnium reponitur Deum, quando venerabilia loca opportunè ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia supplicavit tua Religio et interventio Hugonis gloriosissimi Regis dilecti filii nostri Apostolatui nostro, quatenus confirmaremus nostra Apostolica auctoritate prædictum Monasterium sancti Petri cum omnibus rebus et possessionibus suis, quas nunc habere videtur, et quod deinceps in idem Monasterium offeretur oblatumque fuerit. Immo et confirmamus eidem sancto loco aliud monasterium juris Ecclesiæ Romanæ, quod dicitur Caruslocus in Territorio Matisconensi, ut ibi permaneat in perpetuum, eo videlicet ordine, ut nullus Ecclesiastici ordinis, aut Laïci in ipso Monasterio, aut in rebus ibidem pertinentibus aliquam molestiam inferat. Si verò aliqua persona tam in Clericali ordine, quàm in Laïcali constituta aliquam vim in ipsis rebus intulerit, quæ ibi deinceps datæ sive oblatæ fuerint, aut ab ejus ditione subtrahere voluerit ipsæ res revertantur ad suos donatores suosque hæredes. Attamen si cum ipsis rebus in ordine cœnobii perstiterint sive tempore istius Abbatis sive suorum successorum, hoc privilegium inconvulsum permaneat, salva videlicet pensione sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Statuentes Beati Petri principis Apostolorum auctoritate, cujus nos impares meritis divina gratia suffragante vices gerimus, sub anathematis interdictione et divini judicii obtestatione, hæc quæ à nobis decreta sunt non debere quempiam convellere in quoquam, sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostri Apostolici Privilegii seriem piè à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri Anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum. Simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, Benedictionis gratiam et cœlestis retributionis æterna gaudia à justo judice Domino Deo nostro consequi mereantur. Scriptum per manum Theodori Scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Junio, Indictione quinta. Benè valete. Data 7. Kalendas Januarias per manum Vrsi Primicerii sanctæ Sedis Apostolicæ, anno Deo propitio Pontificatus Domni Joannis Summi Pontificis et universalis vndecimi Papæ in sacratissima Beati Petri secundo, in mense Junio, Indictione suprascripta quinta. EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XI. ad Rodulphum Regem Francorum et Vvidonem Archiepiscopum Lugdunensem, et Stacteum et Bernonem Episcopos, etc. per quam mandat eis ut restituant Cluniacensibus res eis per Guidonem Abbatem Monasterii Gigniacensis ablatas. Ioannes Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rodulpho glorioso Regi Francorum, necnon Reverendissimo et sanctissimo Confratri nostro Widoni sancta Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopo, atque Reverendissimis Episcopis Stacteo et Bernoni, Comitibus quoque Hugoni et Gisleberto, auditum est Nostris Apstolicis auribus, quod Guido Abbas per violentiam abstulit Cluniaco hoc quod Berno Abbas de potestate Gigniacensis Monasterii sub censu tenendum legaverat. Quapropter monemus dilectionem vestram quatenus res omnes illas Monachis Cluniensibus restituatis. Quia verò prædictus Wido conqueritur quod Berno Abbas hoc legaliter non fecit, pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo Testamento non posuit; Nos, ad quorum dispositionem utraque loca pertinent, jubemus et constituimus ut quamdiu ex illis Monachis, qui in Gigniaco professionem fecerunt, vel oblati sunt, apud Cluniacum aliquis vixerit, res ipsas Monachi Clunienses teneant sub nostra ditione, nisi fortè ipsi Monachi sua sponte res ipsas dimiserint. Cæterùm vobis, ô fili Rodulphe, et fidelibus tuis, qui Monasterio Cluniensi prodesse valeant, attentiùs et Abbatem et Congregationem vestræ dilectioni commendamus, ut, quia locus ille sanctæ nostræ Sedi commissus est, sese pro amore sanctorum Apostolorum mundi videlicet judicum, atque nostra paterna dilectione bene gaudeat elegisse. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VI. ad sanctum Odonem Abbatem Clun. de Saviniaco, et Ambariaco. Leo Episcopus servus servorum Domino Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii suisque successoribus in perpetuum. Desiderium, quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo Auctore, dilatione perficiendum, et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus noster assensus et solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos conveni subvenire, et ratum pro integra securitate ex ratione solidare; ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur, et nobis quoque lucri potissimum prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia noster dilectus filius Hugo gloriosus Rex, unà cum filio suo Rege Lothario deprecatus est nostrum Apostolatum, quatenus confirmassemus per nostrum Apostolicum privilegium donum de duabus Curtibus nomine Saviniaco et Ambariaco, quas ipse Hugo Rex præcepti sui pagina dedit supradicto venerabili Monasterio, quod in honore Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ædificatum est, tàm pro salute animæ suæ parentumque suorum cum Ecclesiis, terris, vineis, domibus, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis et fructiferis diversi generis, vel infructiferis, puteis, fontibus, rivis aquæ perennis, ædificiis adjunctis adjacentibusque suis cultis vel incultis, unà cum familiis masculis et fœminis ibidem vel ubique residentibus, et cum omnibus ad suprà scriptas Curtes generaliter et in integro pertinentibus, exceptis tribus personis, quas prædictus Rex in suo præcepto sibi retinuit sitas in Comitatu Lugdunensi. Nos verò inclinati precibus eorum, qui vicem Apostolicam retinemus, quibusque cura omnium Ecclesiarum commissa est, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ, nobisque subjectum est, ita confirmamus ea omnia, sicut per præceptum prædictus filius noster donavit supradicto Monasterio, ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat vel præsumat contra hujus nostri Apostolici privilegii auctoritatem ipsa invadere vel rapere, sed securè et quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant, potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, afficiant, et in potestate atque ditione Oddonis Abbatis, vel omnium successorum suorum Abbatum, seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda ac possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem piè à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, et cœlestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. ad sanctum Odonem de Escutiolis. Leo Episcopus, servus servorum Dei, Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Desiderium quod religioso proposito et Sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum. Et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus, et solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur, et nobis quoque lucri potissimum prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia postulavit à nobis tua Reverentia quatenùs confirmaremus tibi tuoque Monasterio Curtem nomine Escutiolam cum Ecclesiis, cassis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis aquæ perennis, ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis, unà cum famulis masculis et fœminis ibidem vel ubique residentibus, cum omnibus ad ipsam Curtem generaliter et in integro pertinentibus sitam in Comitatu Matisconensi vel Eduensi, quam vir bonus Gaufredus Comes tàm pro redemptione animæ suæ, quàm parentum suorum per cartulæ seriem donavit prædicto Monasterio: nos verò inclinati tuis precibus, qui vicem Apostolicam retinemus, et quibus cura est omnium Ecclesiarum commissa, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ nobisque subjectum est, ita confirmamus sicut supradictus Gaufredus Comes per Cartulæ seriem supradicto Monasterio donavit: ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat, vel præsumat contra hoc nostrum privilegium in supradicta Curte, vel in aliis rebus ad ipsam Curtem pertinentibus, invasionem, vel molestiam, aut inquietudinem facere: sed ab istâ præsenti decimâ indictione, ipsæ res per nostram Apostolicam auctoritatem securè et quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant; potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, proficiant, et in potestate atque ditione Odonis Abbatis; vel omnium successorum suorum Abbatum seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes, et obedientes, atque observantes hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, et cælestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. ad sanctum Odonem de Caviniis. Leo Episcopus, servus servorum Dei, Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Desiderium quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliquâ est, Deo auctore, dilatione perficiendum, et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus, et solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire et ratum pro integrâ securitate ex ratione solidare, ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur, et nobis quoque lucri potissimum prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia postulavit à nobis tua Reverentia quatenùs confirmaremus tibi tuoque Monasterio Curtem, quæ vocatur Caviniæ cum casis et vineis, seu terris et silvis, campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquæ perennis, ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis, unà cum familiis masculis et fœminis ibidem vel ubique residentibus, et cum omnibus ad suprascriptam Curtem generaliter et in integro pertinentibus sitam in Comitatu Matisconensi, quam piæ memoriæ Rodulphus pro redemptione animæ suæ, atque parentum, fratrisque sui Hugonis per præcepti paginam donavit prædicto Monasterio: nos verò inclinati precibus tuis, qui vicem Apostolicam retinemus, et quibus cura omnium Ecclesiarum commissa est, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ nobisque subjectum est, ita confirmamus sicut per præceptum prædictus Rodulphus donavit supradicto Monasterio, ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat vel præsumat contra hoc nostrum Apostolicum privilegium in supradictâ Curte, vel in aliis rebus ad ipsam Curtem pertinentibus, aliquam invasionem, vel molestiam, aut inquietudinem facere: sed ab istâ decimâ indictione, istæ res per nostram Apostolicam auctoritatem securè et quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant: pro quo etiam sub divini Judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant; potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, proficiant, et in potestate atque ditione Odonis Abbatis, vel omnium successorum suorum Abbatum, seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem, tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, et cœlestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. Amen. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. per quod confirmat Cluniense Cœnobium cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus liberum ab omni dominatu cujuslibet personæ: prohibetque ne unquam ulli, aut Canonico, aut Laïco, aut etiam Abbati Monacho, nisi regulariter viventi commendetur. Libertatem quoque Electionis ipsius Abbatis asserit. Leo Episcopus, servus servorum Dei, Odoni Religioso Abbati Cluniensis Cœnobii in honore summorum Apostolorum Petri et Pauli consecrati, quod à Guilielmo Aquitanorum Duce constructum est, et per te tuis successoribus in perpetuum. Sicut pietati fidelium patet, universalis Ecclesiæ cura beato Petro specialiter commissa est, et per ipsum successoribus ejus. Quapropter nostro moderamini convenit, ut nos, qui Deo auctore sanctæ Sedi Romanæ præsidemus, quibuslibet fidelibus secundùm Religionem viventibus vel conversantibus pia benevolentia subveniret, ubi fortè nostrum suffragium indigent vel expetunt, certatim satagamus. Et idcircò prædictum Cluniacense Cœnobium, primò quidem pro amore beatorum Apostolorum quibus consecratum est, ac pro Religione quæ ibidem tenetur, deinde etiam pro dilectione filiorum nostrorum, videlicet Regum Hugonis atque filii ipsius Lotharii, qui locum ipsum, ut audivimus, multùm fovent, sublimare atque solidare per nostram Apostolicam auctoritatem decrevimus. Itaque, sicut in privilegiis Prædecessoris nostri Joannis Papæ continetur, prædictum Cœnobium ab omni dominatu cujuslibet personæ, omnesque res ad ipsum pertinentes, quas nunc vel Monachi tenent vel justè acquisituri sunt, liberum et absolutum esse præcipimus: Romanæ tantùm Sedi, sicut in testamento bonæ memoriæ Guilielmi continetur, ita sit subjectum, ut nunquam aut Canonico, aut Laïco, aut etiam Abbati Monacho nisi regulariter viventi commendetur. Villas verò quas ibidem piæ memoriæ Rodulphus Rex contulit ob hoc ad prædictum Cœnobium ex toto confirmamus: quia licet, ut fertur, ad Lugdunensem vel Matisconensem Ecclesiam pertinuerint, non est tamen aliquis tàm longævæ ætatis, qui vnquàm in prædictis Ecclesiis vestituram de illis villis vllam habere vidisset. Et quia præstitutum legale tempus ad recuperandas hujusmodi querelas pertransiit, omnis repetitio conquiescat. Cæterum de ordinando Abbate et de immunitate rerum ipsius Cœnobii, sicut in jam dictis privilegiis continetur, sit perpetualiter observatum. Si verò illa prædia, quæ prædicti Reges filii nostri eidem loco contulerunt, vel aliquid aliud de rebus, aut de Cœnobio quod vocatur Carilocus, quod noster Antecessor per auctoritatem privilegii ad ipsum Cluniacum dedit, aliquid usurpare aut tenere præsumpserit, hunc excommunicamus. Cæterùm cunctos qui adjutores ipsius Cœnobii vel fraternitatis in bono fuerint: hos quantùm potestas nobis à Deo per beatum Petrum collata est, sicut sanctæ Ecclesiæ fideles à suis peccatis præteritis, si se emendare voluerint, absolvimus, et illos qui contrarii quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo, ut jam dictum est, nisi resipuerint, usque in diem Domini obligamus. Pax et gratia Christi observantibus multiplicetur. Scriptum per manus Leonis Notarii et Scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Januario, indictione XI. Capellam autem Petronnam, quæ contraria est Ecclesiæ beati Petri de Lango, sicut actum est in Concilio Episcoporum apud Cabilonem, funditùs excommunicamus, et omnibus Sacerdotibus præcipimus ex Dei et S. Petri auctoritate vel nostra, ut nullus in eâ divinum officium agere præsumat. PRIVILEGIUM DOMNI AGAPITI Papæ II. ad Domnum Aymardum Abbatem Cluniacensem, per quod confirmat libertatem Monasterii Cluniacensis, et jus erigendi proprium Abbatem, cum quibusdam Monasteriis ac pertinentiis quas hîc exprimit. Agapitus servus servorum Dei, dilecto filio Aymardo, venerabili Abbati Monasterii Cluniacensis, ædificati in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli, siti in Pago Matisconensi, et per te eidem Monasterio, tuisque successoribus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini benivolâ compassione piè poscentium votis succurrere, et alacri devotione his præbere assensum: ex hoc enim potissimum prœmium à Conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis à nobis, quatinus Monasterium prædictum in illo statu, quo à Guilielmo Duce per testamentum manere decretum est, nostrâ Apostolicâ authoritate decerneremus, sanctæ Romanæ, cui, Deo authore, deservimus, Ecclesiæ subjectum esse, inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud Monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum à dominatu cujuscumque Regis, aut Episcopi, sive Comitis, aut cujuslibet ex propinquis ipsius Guilielmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat; sed habeant liberam facultatem sine cujuslibet Principis consultu, quemcumque secundùm Regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare, nisi fortè, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicumque voluerint, cum zelo Dei prohibeant. Decimas verò, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, et per modernam quasi authoritatem sive licentiam à quolibet Episcopo substractæ sunt, nobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ jam factæ vel faciendæ inibi sint, ita manere concedimus, ut vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc verò quod dilectus filius noster Berno, Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit, ratum et firmum esse decrevimus in perpetuum. Præterea quidquid ex vineis vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul et de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus ad prædictum Monasterium dereliquit. Simul et illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quæ ad id Monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostrâ Apostolicâ auctoritate Abbatiam Carilocensis Cœnobii, quæ eidem collata est Monasterio. Abbatias sancti Joannis, atque beati Martini in suburbio Matiscensi sitas. Nihilominus in perpetuum constare decernimus ad prædictum locum ut nullus Episcopus vel Comes, vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare præsumat, sine jussione Rectoris jam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas alodo quod Hecfredi Comitis, quam filius noster Stephanus justâ lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum prælibato delegavit loco. Præterea Villas omnes, quæ pertinent ad idem Cœnobium Cluniacense, soliditate Apostolicâ roboramus, Solustriacum videlicet, Cavinias, Seneciacum, Arpagiacum, sanctum Victorem, et Scociolas, Kaerdasemscum, Dabormacum et Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum, et Ecclesiam sancti Desiderii, Ambariacum et Saviniacum alodum, quem Engelhaldus dedit, et alodum quem Vualdo veniens ad conversionem dedit. Similiter et Amberiam, et Ecclesiam sancti Abundi, quam Artaldus moriens ad prædictum reliquit Cœnobium. Ecclesiam sancti Saturnini cum omni alodo, quem Geraldus Archiepiscopus dedit prædicto Cœnobio. Et quia ordo Monasticus summam desiderat immunitatem, ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra municipia, aut res quaslibet sine vestro consultu distringere, aut invadere ullo modo præsumat. Sanè ad recognoscendum quod prædictum Cœnobium sanctæ Apostolicæ Sedi, ad tuendum atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium X. solid. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, et omnia, quæ in hoc privilegio sancimus, non observaverit, sciat se sub divini judicii obtestatione, anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum, et à regno Dei alienandum, et cum Diabolo sine fine cruciandum: qui verò nostræ huius saluberrimæ sanctionis custos et observator extiterit, à Christo Domino benedictionem, et à SS. Apostolis mundi iudicibus absolutionem hîc, et in futuro consequi mereatur. Scriptum per manus Leonis Notarii Regis, et Scriniarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Martio, per indictionem VII. EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIII. ad Episcopos per urbes Galliarum consistentes pro Cluniacensibus. Ioannes Episcopus servus servorum Dei fratribus et Coëpiscopis per urbes Galliarum consistentibus et præsidentibus, Hicterio scilicet Arelatensi, Amblardo Lugdunensi, Teuthbaldo Viennensi, Stephano Claromontensi, Aimoni Valentinensi, Widoni Vesontionensi, Adoni Matisconensi, Frotgario Cabilonensi, Widoni Vallaviensi, Landrico Avenionensi, Geraldo Genevensi, Magnerio Lausanensi, Luboino Lurensi, Rostagnò Vivariensi, Apostolicæ gratiam benedictionis et gloriam æternæ beatitudinis. Lætamur valde in Domino et exultamus quod dilectio Dei et charitas proximi, quam vos studiosissimè multorum relatione audivimus custodire, ad vias Domini et mandata facit vos subtiliter anhelare, ut Pontificatus vestri discretum regimen multis sanctæ Ecclesiæ filiis necessarium præstet levamen. Quod manifestis probationibus vos semper facere desideramus piè et commonemus ut virtutum pennis ad cœlestia convolantes plures ad Christum populos trahere post vos possitis. Nostrum namque est vos hortari ne Domini disciplinam, per quam pervenitur ad gloriam, parvipendatis aut negligere velitis. Quoniam vos estis, ut ait Dominus, lux mundi et sal terræ, quibus commisit Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam regendam, quam acquisivit sanguine suo. Notum itaque vobis facimus, dilectissimi, quod latior et amplior specialissimè nobis est, charitas circa Monasterium Cluniense, cui sapienter et beatè præest charissimus filius noster Domnus Majolus Abbas vobis, ut credimus, benè notus utpote vir Religiosus, quem vobis attentiùs et diligentiùs cum Monasteriis omnibus, quæ ejus sunt subjecta regimini, commendo; vestramque beatitudinem precor quòd Dei amore, ac veneratione beati Petri Apostolorum Principis, nostræ quoque dilectionis affectu, protectores sitis Cœnobiorum sibi commissorum. Nostra insuper auctoritate beati Petri vice fulta et roborata Dei omnipotentis disponente gratia vos commonefacio, ut quicumque potens vel persona alicujus momenti præeminens res seu possessiones jam dictorum locorum pervadere ausu nefario tentaverit, censuram vestræ excommunicationis districtissimam, mox ut cognoveritis, irrevocabiliter et acriùs incurrat, et à Conventu fidelium segregetur per vestram necne testificationem satis formidabilem vinculo nostræ excommunicationis se noverit colligatum, donec satisfactione congrua resipiscat, et prædicti Monasterii Patri Majolo humilitatem exhibeat veniam postulando et consequendo. Denique vos adjuro sub invocatione sanctissimæ et individuæ Trinitatis, atque auctoritate Apostolica enixiùs præcipio, et ut fratres charissimos rogo non licere vobis præterire hoc nostri pondus præcepti, quod et sanctæ Ecclesiæ exaltatio et vestra ad æterna bona est provectio. Te etiam, frater et Coëpiscope Stephane, in Domino alloquor pro insita bonitate tibi ut compellas Amblardum fidelem tuum Celsinianensi Cœnobio propriam terram, quam hactenùs eidem substraxit monasterio, ut tuo judicio correctus ligamini terribilis excommunicationis et pœnas æternæ damnationis evadere possit: quoniam si non resipuerit interminabili anathemate ferietur. Res quoque exigit ut tibi aliqua dicamus, frater charissime et amande Domine Ado Episcope, quem, licet non viderimus, ex nomine novimus in omni spirituali bonitate. Efflagitamus itaque benignissimam tuæ paternitatis dulcedinem, ut quo vicinior esse videris præfati Monasterii Scholæ, eò tua protectio pro tuo posse celerior fratrum necessitatibus occurrat, qui te ex abundanti charitate diligunt et ulnis totius amoris perfectissimè ambiunt et amplecti desiderant. Quocirca Cluniensis Monasterii semper esto protector, sicut beati Petri es fidelis amator. PRIVILEGIUM BENEDICTI PAPÆ VII. ad sanctum Majolum, per quod concedit ei et successoribus ejus Abbatibus Clun. Insulam Lirinensem, cum Monasterio Arluco. Benedictus Episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo filio Majolo clarissimo Abbati Cluniensis Monasterii, tuisque successoribus in perpetuum. Quia monasterium Cluniense, quod tu domino propitio regulariter regis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ novimus esse commissum ad defendendum et dilatandum idcircò benevoli et benefici erga eumdem locum debemus existere. Quapropter notum sit omnibus, quod petisti à nobis jam dicto tuo monasterio insulam Lirinensem, cum Arluco monasterio, et omnibus pertinentibus ad eadem loca nostra auctoritatis privilegio concederemus: siquidem ut ex decretis Beati Gregorii Papa didicimus, eadem insula in jure et subjectione sanctæ Sedis Apostolicæ consistit, petitionibus igitur tuis satisfacientes et assensum præbentes, sub omni integritate donamus tibi atque successoribus tuis eamdem insulam, et idem Monasterium Arlucum, cum sibi pertinentibus: de quibus, si quis te vel successores tuos pulsaverit, gladio excommunicationis noverit, se feriendum. Volumus autem ut annuatim ad sepulchrum beati Petri quinque solidos argenteos exinde persolvas. Et ut hæc nostra auctoritas vigorem et soliditatem in perpetuum obtineat, sigillo nostro signavimus, et manu nostra firmavimus. Scriptum per manum Stephani Notarii Regionarii Archiscriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Majo indictione sexta bene valete. Datum X. Kalendas Majas per manum Joannis Episcopi Falaritanæ Ecclesiæ, anno quarto Pontificatus Domini nostri Bene icti sanctissimi VII Papæ. Imperante Domino nostro Otone II. videlicet à Deo coronato magno et pacifico Imperatore, anno 11. in mense Majo, et indictione ista sexta. EPISTOLA BENEDICTI PAPÆ VIII. ad Antistites Burgundiæ, Aquitaniæ, et Provinciæ, pro Cluniacensibus, in quâ dicit certum esse quod Cluniacense Monasterium à nobilissimo Aquitanorum Principe Guillelmo in Pago Matisconensi constructum, ipso agente cum Summo Pontifice, et Romanorum Imperatore Regibus quoque Francorum et Burgundionum, ita est ab omni subjectione cujuslibet personæ, sive Regis, sive Episcopi, sive Comitis liberum, ut aliquid debeat nulli, nisi Deo et sancto Petro, et Sedis Apostolicæ summo Præsuli, etc. Benedictus servus servorum Dei per divinam gratiam sanctæ Romanæ Ecclesiæ Præsul et Episcopus omnibus fratribus et Coëpiscopis per Burgundiam, Aquitaniam et Provinciam constitutis, Burchardo scilicet Archiepiscopo Lugdunensi, ejusdem nominis Archiepiscopo Viennensi Walterio Archiepiscopo Bisuntinensi, Walterio summæ Religionis Episcopo Augustodunensi, Stephano Episcopo Arvernensi, Fredolino Episcopo Aniciensi, Guffredo Episcopo Cabilonensi, Lamberto Episcopo Lingonensi, Gauslino Episcopo Matisconensi, Widoni Episcopo Valentinensi, Armanno Episcopo Vivariensi, Pontio Archiepiscopo Arelatensi, Aribaldo Episcopo Vceticensi, Odulrico Episcopo Tricassinensi, Geraldo Episcopo Vapincensi, Petro Episcopo Vasionensi, Aldeberto Episcopo Avenionensi, Stephano Episcopo Carpentoratensi, Almero Episcopo Regensi. Salutem et Benedictionem ex parte Dei omnipotentis et beati Petri Apostolorum Principis, et mea qui Præsulatum licet indignus tenere videor Apostolicæ Sedis. Liquidum est Cluniacense Monasterium olim à Willermo nobilissimo Aquitanorum Principe in Pago Matisconensi constructum ipso agente cum Apostolicæ Sedis Pontifice, et Romanorum Imperatore, Regibus quoque Francorum et Burgundionum, quod ita sit ab omni subjectione cujuslibet personæ, sive Regis, sive Episcopi, sive Comitis liberrimum, ut aliquid debeat nulli nisi Deo et sancto Petro et Sedis Apostolicæ summo Præsuli. Quæ libertas à cunctis Antecessoribus nostris, qui à conditione ipsius loci in hac sancta Romana Ecclesia fuerunt usque ad nos, scriptis Privilegiis, et à prælibatis Princibus datis præceptis tam de ipso loco, quàm de omnibus ad se pertinentibus in Burgundia, Aquitania, et Provincia constitutis videlicet Monasteriis, cellis, villis, terris cultis et incultis corroborata et confirmata est; eo voto et desiderio, ut sæculum deserentes et in eodem loco sub disciplina Regulari Christi servitio ex toto semet mancipantes absque ullius impedimento licentiùs Deo adhærerent, et de ibidem Deo et sancto Petro à fidelibus oblatis hospitalitati et egenorum curæ inservirent: quod hactenùs Deo propitiante, et Apostolica auctoritate suffragante, bonitate insuper se circum manentium amminiculante, in quantùm potuerunt devotè fecerunt. Nunc verò, sicut in præsentia Deo devoti Domini Roberti Regis Francorum, Principumque ejus et optimatum qui cum eo venerunt ad limina Apostolorum, ex reclamatoria legatione dilectissimi filii nostri Odilonis ejusdem loci Abbatis percepimus, ita malorum contra eos exardescens insurrexit et convaluit cupiditas et insania, scilicet terras ipsorum invadendo, et substantias tam ipsorum quam pauperum sibi commissorum deprædando, ut multiplicibus angustiis et afflictionibus tribulati nullo modo sicut nunc usque fecerunt, convenienter Deo debitum obsequium valeant solvere, nec solitam curam supervenientium hospitum et pauperum possint exercere. Igitur quia in eodem loco juges orationes, et missarum celebrationes, et eleëmosynæ fiunt pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ, et omnium fidelium vivorum et defunctorum salute et requie, ipsius dispendium commune omnium nostrum est detrimentum. Et licet omnes boni fideles de eorum angustia et perturbatione debeant compassionem habere, et summo cum studio servos Christi juvare, ut absque ullo impedimento queant in sancto proposito persistere; Ego tamen, ad quem post Deum et sanctum Petrum cura et providentia sæpe supradicti loci specialiter pertinet, juvamen et solatium auctoritatis Apostolicæ non desistam subministrare. Sunt autem crudeliores sæpe nominati loci habitatorum persecutores Ildinus Comes bonitatis inimicus, qui non solùm in hoc illos irritat, quod sua suorumque eis tollit, sed etiam quod suam nequitiam in illos retorquere cupiens facit circum se manentibus intelligere omnem justitiam de malis à se commissis eis velle se facere; et ita eos in ipso placito et concordatione semper fallit et inludit, ut pro justitia deteriorem ab eo injuriam suscipiant. Est et Wicardus de Bellojoco, qui eis tollit Ecclesiam de Tresdo cum omnibus appendiciis suis. Berardus quoque de Retorterio, Ugo de Montepavonis et uxor ejus Azilina, qui ei tollunt potestatem de Laciaco cum omnibus ad se pertinentibus, sicut divæ memoriæ Comes Leotardus primùm, deinde Milo religiosus miles per Testamentum literarum olim contulerunt beato Petro et præfato loco. Falco nepos Iterii Clerici, et fratres ejus omnesque consortes illorum, qui eis tollunt potestatem de Oiadellis cum omnibus Appendiciis suis. Warulfus de Branceduno et frater ejus Walterius Matisconensis Præpositus, qui eis contrarii sunt, de precariâ quam tenebat de sancto Petro beatæ recordationis Leobaldus Episcopus eorum videlicet avunculus, et de alia terra quam idem Præsulante mortem suam ipsam precariam restituens ex sua parte donaverat sancto Petro. Durandus de Candiaco, Aiminus de Candiaco, Girardus de Centarpennis, qui eis contrarius est, de villa Fontanede. Robertus de Islena, qui tollit eis plantas quas Bernadus olim interfectus dederat sancto Petro sed et illi qui eis contrarii sunt de potestate Sarrianis, necnon et illi qui deprædationes et injustas consuetudines faciunt et requirunt in potestate Valentiolæ et in potestate de Tulleta, et in Podio Odilenis, et in cæteris potestatibus, villulis et terris ad præfatum locum pertinentibus. Sunt etiam alii quam innumerabiles, quorum nomina longissimum est huic scedulæ inseri. Hos supra nominatos et omnes alios persecutores, deprædatores, et invasores terrarum et substantiarum ad sæpedictum locum pertinentium more antecessorum nostrorum præfati loci ad nos specialiter pertinentis curam et providentiam habentes ex parte Dei, et sancti Petri, et nostra vocamus ad resipiscendum, et monemus ut contrarietates et querelas injustas, quibus servos Dei inquietant et conturbant quamcitiùs deponant, terras etiam injustè pervasas et substantias deprædatas cum omni integritate juxta rationem quam cum eis invenire potuerunt restituant: Sed et de injuria quam sine causa illis intulerunt congruè satisfaciant infra spatium quod est abhinc usque in festivitatem Sancti Michaëlis, quod si fecerint habeant gratiam et Benedictionem et absolutionem Dei et sancti Petri, et nostram: si autem infra præfixum à nobis terminum monitioni et vocationi nostræ non adsenserint, sed contemptores et inobedientes extiterint, in suâ malitiâ perseverantes, cauterio Ecclesiastici examinis quasi putrida membra à Corpore Christi præcidantur, sintque à liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ procul repulsi et à consortio fidelium alienati et excommunicati. Sint maledicti stantes et ambulantes, vigilantes et dormientes, ingredientes et egredientes sint maledicti manducantes et bibentes. Sit maledictus cibus eorum et potus. Sit maledictus fructus ventris eorum, et fructus terræ eorum. Sustineantque plagas Herodianas, quo usque disrumpantur viscera eorum, et cum Dathan et Abiron de terra viventium perditi cum Diabolo et Angelis eius perpetualiter damnati maneant in pœnis infernalibus sine fine cruciandi. Fiant etiam filii eorum orphani et uxores eorum viduæ: nutantes transferantur filii eorum et mendicent, ejiciantur de habitationibus suis, omnibusque maledictionibus quæ in veteri vel novo Testamento contineri videntur maledicti et anathematizati subjaceant, quosque resipiscant et nostræ vocationi et monitioni congruè satisfaciant. Vobis etiam fratribus meis et Coëpiscopis suprà nominatis mando et præcipio auctoritate Apostolica, ut hanc meam confirmetis sententiam, et similiter eos excommunicetis, omnibusque presbyteris et cœteris Sacri Ordinis ministris vobis commissis excommunicare præcipiatis. Si quis autem vestrum, quod minimè credo futurum, non obedierit huic nostræ jussioni, de contemptu et inobedientia noverit se redditurum rationem ante Tribunal Christi: ipse nempè dixit, qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Sed et seniori quam Reverendo Domno Willelmo Comiti, necnon præcipuæ bonitatis Domno Hugoni Comiti, Domnoque Rainaldo Comiti filio suprænominati Willelmi, bonæ quoque indolis ac totius affectu dilectionis amplectendo Domno Ottoni Comiti omni etiam reverentia et veneratione dignissimæ Domnæ Adeleidi Comitissæ cognomento Blanchæ, Nuruique ejus Domnæ Gilbergæ Comitissæ; sed et illustribus viris Domno Wigoni Vicecomiti, et fratri ejus Domno Willelmo, Domno quoque Odulrico, et Domno Ansedeo, et cæteris Principibus et Optimatibus totius Burgundiæ, Aquitaniæ, et Provinciæ, qui auxilio esse possunt habitatoribus, sæpiùs nominati loci Apostolicæ benedictionis et absolutionis munus impartimur; ipsisque omnium suorum peccaminum veniam implorantibus in cunctis Benefactis, quæ à nobis et à cæteris fidelibus in hâc sanctâ Romanâ Ecclesiâ quotidiè fiunt ex parte Dei, sanctique Petri et nostrâ, partem et societatem damus, eo obtentu, ut semper adjutores et defensores prædicti loci, omniumque ad se pertinentium de omnibus sibi contrariis existant. Quod si neglexerint, non solùm tanto beneficio privabuntur, sed insuper de potestate ob defensionem fidelium à Deo sibi datâ in die ultimi examinis sine dubio rationem reddent. Data Kalendis Aprilis. EPISTOLA BENEDICTI PAPÆ VI. ad Stephanum Arvernorum Episcopum pro Cluniacensibus. Benedictus Episcopus, servus servorum Dei, Stephano Arvernorum religiosissimo Episcopo, in Domino salutem. Vobis notum est Cluniacum Monasterium sanctæ Romanæ Ecclesiæ à Fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem Sæcularium esse commissum. Unde justitiæ regulâ dictante admoniti, quotiescumque pressuram isdem locus à pravis hominibus patitur, scutum nostræ defensionis debemus opponere. In quâ re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem Cœnobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omnimodis volumus; et non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Præcipuè autem hoc ad præsens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodum, quem Amblardus Archiepiscopus reliquit sancto Petro, injustè retinent ac possident. Hi igitur: donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostrâ, ita ex vestrâ vinculo excommunicationis innodentur. Benè valete. EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad Robertum Regem Francorum de immunitate Cluniacensis Monasterii. Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Roberto Regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Quoniam, ô Religiosissime Rex, multorum jam caritate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solùm ab extraneis, verùm etiam ab iis, qui filii nomine tenùs dicuntur, status Ecclesiæ confunditur, sacræ Religionis ordo contemnitur, pietas et forma Justitiæ dehonestatur, et privilegia Apostolica seu etiam Regalia præcepta, quantùm ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur; oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in Regno vobis Deo auctore commisso Catholicæ fidei norma vigorem obtineat, Sanctitas et Religio contra inimicos veritatis trophæum victoriæ insigniter teneat, et sacer ritus prædecentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenùs per hæc et vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, et devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei Sacramentum non solùm à nobis exigitur, quibus Pastoralis commissa est cura, verùm etiam et à vobis, cui credita est cum usuris exigenda maxima pompa et Regiæ sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum execrabili negotio ad Sacerdotium introductis, non sufficit injustè adquisita posthabito Religionis ordine per perimendos terrenæ affectationis luxus distrahere, nisi etiam et ea loca quæ à fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanæ Ecclesiæ tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suæ cumulum sibi conentur defendere, et suis usibus malè applicare: qui profectò ipsum caput discerpere gestiunt, dùm membra ab ipso separare volunt, et eos quos ut vernaculos habet injuriis et contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctæ Sedis decreta ita piâ fide à filiis matris Ecclesiæ accipienda sunt et veneranda, ut tanquam regulæ Canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quæ de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eò magis oportet à nemine dissolvi, quò certiùs Apostoli constat illam Petri firmitate et auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo Papa venerabilis et sanctæ institutionis doctor admirabilis: non parvæ insaniæ est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum Regni cœlestis habet Tutorem et Patronum; quin eò magis si hîc multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne fortè Petri vindicta in posterùm reservetur. Horum itaque rabiem et tumoris insolentiam à nostris locis, et maximè à Cluniensi Cœnobio specialiter et singulariter nobis proprio procùl amovere cupientes, hoc privilegium Apostolicâ auctoritate filio nostro carissimo Odiloni et sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus: quod vestræ nobilitati idcircò cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque Sacerdotum vel Optimatum in auribus recitetur, præceptoque Regali et auctoritate firmetur, corroboretur, et auctorizetur; ut nullius cujuscumque Sacerdotis vel Principis persona contra hoc Apostolicæ auctoritatis Decretum in perpetuùm garrire vel mutire audeat, ne Apostolico percussus anathemate districtæ ultionis pœnas luat, et Regalis transgressor præcepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum. EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad Gaustenum Episcopum Matisconensem, pro tuendâ liberiate et immunitate Monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione Episcopali. Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Gausleno Episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Cui Deo auctore præsidemus reliquarum Ecclesiarum caput et cardo sancta Romana Ecclesia tantò intolerabilius patitur quodcumque sibi ingeritur dedecus, quantò unitati suæ is, à quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad Episcopalem gloriam deductus es Romanæ Ecclesiæ filius et discipulus visus es, et tàm à nobis quàm ab Antecessoribus nostris amodò sic computatus es: nunc verò nescimus quâ novâ temeritate illectus inextinguibili cupiditate accensus matri tuæ repugnas, et contra nos meritis Apostoli Petri magistrum tuum levas calcaneum, cum Cœnobium Cluniacense cunctis penè nationibus sanctitate præfulgens, necnon Apostolicis privilegiis fultum et ab omnium ditione subtractum solius Principis Apostolorum et Vicariorum suorum judicio reservatum commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem Domnum Odilonem Abb. irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscendâ perpetuâ transitoriam quietem optantes sollicitas, Apostolica privilegia cassare contendis, quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avidè discerpere quæreres, et quod sine ruinâ tuâ esse nequit. Cave cautè vel jam monitus animæ, et nostrum Monasterium singulare nobis relinque, ne, dùm particeps ejus contra nos esse cupis, Ordinis nostri exors Apostolicâ auctoritate efficiaris: si verò aliqua competens ratio adversùs eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quære, nos nempe qui eum tam à te quàm et ab omnibus tuemur, nulli præjudicium prætendere patimur. EPISTOLA EIUSDEM AD BORCHARDUM Archiepiscopum Lugdunensem pro eâdem immunitate Cluniacensis Monasterii. Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Borchardo Archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Gauslenum Matisconensem Suffraganeum vestrum Cluniacensis Monasterii nostri ordinationem et consecrationem avidè contra privilegia Apostolica usurpare quærentem valdè dolemus, ex eo magis quod tantorum Apostolicorum excommunicationum reus solâ cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare Monasterium est, suæ parti favisse et favere vos intelleximus, gratias vobis Apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, et ut incessanter faciatis petimus. Sub quæ etiam rogamus ut eidem Episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus, consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro Monasterio quærere, ne dum hoc injustè appetit, quod justè sibi licet pro suâ inobedientiâ iteratâ tantorum Patrum querelâ Apostolicâ auctoritate careat. PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XIX. per quod declarat se ob interventum sancti Henrici, Romanorum Imperatoris confirmare omnia Monasteria et loca ad Cluniense Monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus anteà concessa. Prohibet quoque ne quis Episcopus, vel Sacerdos pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate Cluniensi invitatus, veniat Cluniacum: sed liceat Monachis Cluniensibus cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque suo placuerit Abbati. Similiter vetat ne quis Episcopus vel Sacerdos possit excommunicare Fratres Clunienses ubicumque positos. Decernit prætereà Cluniense Monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiæ sinum; et statuit quòd si aliquis cujuscumque obligatus anathemate idem Monasterium expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis et salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem Abbatis Clun. pertinere ad congregationem ipsius loci. Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio Odiloni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli consecratum, in Comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat Apostolicæ charitatis gratia, multò magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana Mater Ecclesia, et suæ utilitatis gratiâ, et præcedentium Patrum authoritate egregiâ, quorum etiam desideriis et votis eò pleniùs parere debet auctoritatis Apostolicæ sublimitas, quò certiùs constat eos eos nonnisi illa desiderare et expetere, quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, et utilitatem veræ Religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum, et solitæ Apostolicæ auctoritatis audiverint humiliter requirere præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ritè pro integrâ securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus contribuatur. Et ideò quia postulastis à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina studeremus. Proptereà tuis flexus precibus, ob interventum Domni invictissimi et pii Henrici Imperatoris augusti, ejusque remedium animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et Monasteria ad prædictum Cluniense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus seu Principibus eidem loco sunt concessa, et ab Antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatæ recordationis sancto Mayolo prædecessore tuo, vel quæcumque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magnâ securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione, sive consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque Episcopi, vel Sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur à se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque Episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, à quoquam anathematizetur S. Sedis Apostolicæ filius, veluti cujuscumque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si qua verò competens ratio adversùs eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius, cujus vice quamvis indignè fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur pœnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eundem locum expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis et salutis gratiâ, minimè à veniâ et optatâ misericordiâ excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis hîc et in perpetuum divinæ miserationis et pietatis refugium, et Apostolicæ benedictionis et absolutionis præsidium. Decernimus prætereà et omninò constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alius cujuscunque personæ violentiâ constituatur ordinandus, sed ab ipsâ congregatione loci secundùm timorem Dei et institutionem Legislatoris Benedicti, pater qui sibi præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illis placuerit advocetur Episcopus. Quascunque verò terras nunc tenes, et quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contrà hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri, et Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos et observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam à Domino consequatur, etc. Amen. Habetur etiam omninò simile privilegium ejusdem Joannis Papæ XIX. per quod declarat se ob interventum invictissimi Imperatoris Conradi confirmare omnia loca et Monasteria ad Cluniense Monasterium pertinentia, et ei concessa. Et reliqua prout in præcedenti. EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad universos Ecclesiæ fideles pro Cluniacensibus. Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, omnibus cujuscunque ordinis vel dignitatis tam præsentibus quàm futuris gratiam Dei et copiam Apostolicæ benedictionis. Cœnobium Cluniacense, quod olim à Willelmo Aquitanorum Principe constructum est in partibus Burgundiæ in Comitatu Matisconensi, et nunc videtur esse sub dilectissimi filii nostri Abbatis Odilonis provisione, ita constat Deo et sanctis ejus Apostolis Petro et Paulo, atque Romanæ Ecclesiæ ab eodem Seniore delegatum speciali dono, à prædecessoribus quoque nostris Apostolicæ Sedis Præsulibus, Formoso, Joanne, Benedicto, item Benedicto, Gregorio, Silvestro, meo etiam non modò spirituali patre sed et carnali fratre Benedicto multiplicibus privilegiis Apostolicæ auctoritatis roboratum et confirmatum, ut ad nullum alium respiciat locus ille sive habitatores ejus, nisi ad Deum et sanctum Petrum, et Apostolicæ Sedis Pontificem summum. Quorum sequens exemplum fultus Apostolico vigore ego Joannes Apostolicæ Sedis Præsul, cum cæteris Coëpiscopis meis in Conventu Romæ congregato in præsentia Domini Conradi Regis D. Augusti nuper à Deo et nobis in Imperium Romani orbis electi et coronati statuta, quæ supra memorati Antecessores mei de libertate prædicti loci sanxerunt, et habitatores ipsius per centum et eò ampliùs annos sine alicujus contradictione tenuerunt, laudo et auctoritate Dei, sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli perpetuâ stabilitate mansura confirmo. Prætereà pervenit ad nos quod quidam Episcoporum temerè, et sine aliquâ rationabili causâ, consultu pravo excommunicant sibi subjectos non solùm sæculares perversa agentes, sed et Religiosos sobriam et Deo placitam vitam ducere cupientes; quod de Monachis Cluniacensibus omninò fieri prohibemus. Sed, si quælibet querimonia Episcoporum adversùs illos exorta fuerit et aliter finiri non potuerit, Apostolicæ Sedis examini reservetur; ut per ejus judicium, quod justum est, decernatur. Quod si huic nostræ institutioni quilibet cujuscunque ordinis vel dignitatis contraïre voluerit, timeat illud quod meretur, qui contra divinum præceptum Catholicorum Apostolicorum Patrum terminos temerario ausu sive ambitionis transgredi præsumpserit. Si verò Episcopus, aut cujuslibet dignitatis Ecclesiasticæ fuerit, noverit se omninò potestate Ecclesiasticæ auctoritatis carere, qui matri suæ contradicit, Ecclesiæ videlicet Romanæ, à quâ si quam videtur Ecclesiasticam potestatem accepto anathemate Apostolicæ auctoritatis colligatus, et à liminibus sanctæ Ecclesiæ repulsus per perpetuam excommunicationem, nisi resipuerit à societate fidelium, separabitur. Quod si servator et custos extiterit, ipsius gratiæ, Dei, et benedictionis Apostolicæ compos existat. Benè valete. Datæ V. Kalendas Aprilis per manum Petri Episcopi, Prænestinæ Ecclesiæ, et Bibliothecarii sanctæ Apostolicæ Sedis. Anno Pontificatus domni Joannis sanctissimi noni decimi, Papæ tertio, indictione decimâ. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ V. per quod se ob interventum Otonis III. Imperatoris confirmare omnia loca et Monasteria quæ ab aliquibus Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus fuerunt Monasterio Clun. concessa, et per sanctos Abbates Bernonem, Odonem, Eymardum, et Majolum acquisita, quæ enumerat. Decernit deinde ut nullus Episcopus seu Sacerdos pro aliqua ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate Clun. invitatus veniat Cluniacum: sed liceat Monachis Clun. cuiuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque suo placuerit Abbati. Vult etiam Abbates, qui consecrandi erunt, de ipsa Congregatione cum consilio fratrum communiter eligi, et ad eos consecrandos quemcumque voluerint Episcop. advocari. Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Odiloni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Desiderium quod Religiosorum præpositorum et Sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua dilatione est Deo auctore perficiendum, et quotiens in suæ utilitatis commodis nostrum assensum et solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcunt præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ritè pro integrâ securitare eâ ratione solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus conscribatur. Et ideò quia postulastis à nobis, ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus: proptereà tuisflexi precibus ob interventum Domni invictissimi et pii Otonis Imperatoris Augusti, ejusque remedium animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et Monasteria ad supra dictum Cluniacense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco sunt concessa, et ab Antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatæ recordationis sancto Majolo prædecessore tuo, vel quæcunque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magnâ securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum, hoc est, ipsum Cluniacense Cœnobium à potentissimo olim Duce Guilielmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci, et in aliis regionibus positis ad ipsum locum, pertinentibus in Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini sacratam. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam. Villas etiam Cavinias cum Ecclesiâ, Solustriacum villam cum Ecclesiâ, Escutiolas cum Ecclesiâ, Galliniacum cum Ecclesiâ, Rufiacum cum Ecclesiâ, Masilias cum Ecclesiâ, Clairmannum, Petronniacum, Bargeserenam, Villam, Arpayacum, Darboniacum, Besorniacum, Ecclesiam sanctæ Columbæ, Vitreriam, Burguliensem Villam, Castrum Lurdonum, Blanuscum, Villam nomine Cottam, Monasterium etiam quod vocatur Carus-locus cum omnibus ad se pertinentibus, Cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus, Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur, Cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis, Ecclesias etiam et Terras quæ juxta illam sunt, pro quibus dedimus Ecclesiam sancti Jangulfi, Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesiâ sancti Andreæ Apostoli et cum aliis Ecclesiis et omnibus suis appendiciis, omnes quoque Ecclesias et Terras, seu omnia quæcunque supra dictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ constructam, cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur: Ecclesiam quoque de Campiloco, cum omnibus quæ ad eam pertinere videntur. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis et Terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse conlatis, et omnes Ecclesias et Terras quæcunque supra dictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu verò Augustodunensi Cellam Oradellis constructam in honorem sanctæ Dei genitricis cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam Ecclesias et Terras quas Theotardus clericus nuper contulit jam dicto Cluniensi Cœnobio. Confirmamus etiam et corroboramus nostrâ Apostolicâ auctoritate illam convenientiam, quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Episcopus, de Monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnes quoque Ecclesias et Terras, et quæcumque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi Prædecessor tuus sanctus Majolus requiescit, cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. Et Cellam quæ vocatur Firmitas cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villâ quæ dicitur Langiacus. Et Cellam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri constructam. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei genitricis cum Curte Lipsaco et omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Manrengum cum aliis Terris eidem Monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro nuper traditis. Cellulam quoque juxta positam in ipso Comitatu sitam, in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium etiam Celsinianense cum Cellis, Ecclesiis, Villis, et Terris suis, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus Ecclesiis et Terris ad ipsum Celsinianense Monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso Comitatu sitam ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supra dicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi Vico pertinentes ad supra dictum locum. Cellam etiam Riliacum cum Curte et omnibus ad eam pertinentibus. Capellam quoque juxta positam in honore sancti Salvatoris constructam in Villâ Saraciaco. Omnes quoque Ecclesias et Terras, seu quæcumque videtur supra dictus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. Mansiones quoque cum Capellâ in Aviciensi Civitate sitas, quas tradidit supra dicto loco Domnus Grimaldus clericus. In Episcopatu etiam Vivariensi Cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte, Cellam ad fontes, Cellam Ruoms cum omnibus quæ habere videtur supra dictus locus Cluniacus in jam dicto Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum, super ripam Rhodani situm, cum Castro Coloncellas et Curte Tulletâ, et cum omnibus ad se pertinentibus ex utrâque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu Cellam in honore S. Amandi constructam. In Episcopatu Arausico Cellam in Podio Odoleno, Monasteriolum in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus ad illud pertinentibus. In Gapincensi Episcopatu Cellam in honore sancti Andreæ constructam jam dicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Ricaudo clerico cum omnibus appendiciis suis. Ganagobiense quoque Monasteriolum et Curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villâ et castro Sarrianis, et de omnibus quæ habet in Patriâ quæ vocatur Provincia, In Valentinensi Episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villâ quæ dicitur Ales, et in monte Syon, et omnia quæ videtur habere ipse locus in ipso Episcopatu. In Episcopatu Viennensi Monasterium quod vocatur Taderniacum cum Cellâ quæ dicitur Causella, et Villaquæ vocatur Bracost, et Villa quæ dicitur Insula, cum omnibus Ecclesiis, Villis, et Terris quæ videtur habere jam dictus locus in nominato Episcopatu. In Episcopatu quoque Lugdunensi Cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, Cellulam Artedunum, Cellam quoque Ambertensem cum Ecclesiis, Villis, et Terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et Curtem Ambariacum, et Ecclesiam sancti Andeoli, Ecclesiam quæ vocatur Adoratorium, Curtem de Romanis, Cellam Cavariacum, Cellulam Luiniacum, Villam Tusciacum: omnes quoque Ecclesias, Villas et Terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supra dictus locus in supra jam dicto Episcopatu. Monasterium quoque Paterniacum ab Adeleide Imperatrice augustâ constructum, et à Conrado Rege et filio suo Rodulpho Rege Cluniensi Cœnobio per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundiâ, et cum omnibus quæ ipsi Monasterio in Alsacia dederunt Imperatores augusti Ottones. Monasterium quoque quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi Cœnobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Hæc omnia supra scripta Loca et Monasteria cum Cellis, Ecclesiis, Curtibus, Villis, Villulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supra dictas possessiones vel potestates pertinentibus ipsi Cluniensi loco, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinis gradum suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt, de ipsâ congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandum quemcumque voluerint Episcopum advocent. Quascumque verò terras nunc tenes, et quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos et observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis gratiam et vitam à Domino æternam consequatur. Amen. EPISTOLA SILVESTRI PAPÆ II. ad sanctum Odilonem, super ordinatione quorumdam ad aliquos gradus Ecclesiasticos facta per quemdam Episcopum Monachum Cluniacensem effectum. Silvester Episcopus, servus servorum Dei, Odiloni dilecto filio et Abbati præclaro, atque universæ congregationi sibi commissæ charam salutem et Apostolicam benedictionem. Vestris nos sanctissimis omni tempore committimus orationibus, et ut accipere dignemini fidelibus exoramus petitionibus: quia in quocumque noster valuerit status, nullo modo vester defectum sentiet profectus. Ad hæc igitur, quæ nostræ auctoritati per Gerbaldum vestrum Monachum discutienda præsentastis, Apostolicâ auctoritate et confratrum Episcoporum consilio, tali vobis respondemus judicio. Cognoscimus enim illum Episcopum catholicè fuisse ordinatum, et rationabiliter Episcopale accepisse officium. Sed postquam divino amore ductus, honoribus et officiis renunciavit sæcularibus, non sibi licuit eadem exercere negotia, quæ priùs fecerat in communi vitâ. Unde quia, quod fecit, non temerè, nec contra Catholicam auctoritatem præsumpsit, sed obedienter et simpliciter Coëpiscoporum licentia et sui Abbatis exercuit: et quia bona intentio non est contraria Deo, volumus et judicamus ut quoscumque ille ad aliquem gradum Ecclesiasticum promovendos duxit et benedixit, benedicti sint, et proprio fungantur gradu, nostrâ licentiâ et benedictione. Qui vero superbè et præsumptuosè in eo gradu, in quo eos ordinavit, noluerunt persistere, ab illo suspendantur gradu, quem pro sua depositione acceperunt: sed illo fruantur licenter, quem habebant; et ipse jam dictus Episcopus posthæc similia non præsumat. Valete. EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ II. ad Episcopos, Principes, et Magnates Galliæ, seu Aquitaniæ pro Cluniacensibus. Clemens Episcopus servus servorum Dei omnibus Episcopis Galliæ seu Aquitaniæ, Principibusque, et Magnatibus gratia et pax à Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo. Scitis, fratres dilectissimi, quia tempus est ut incipiat judicium de domo Domini. Ergo, si tempus judicii appropinquat, præparet se unusquisque qualiter tam tremendæ Majestati rationem de suis actibus reddat. Est enim Deus, cujus iræ nemo potest resistere, sub quo curvantur qui portant orbem: quod ad vos pertinet, quibus commissa est cura Ecclesiæ Dei, et causa populi Christiani. Requirite pacem, augete studium honestæ vitæ et in cœpto bono perseverantes ad meliora tendite, ut Deum deorum in Syon videre possitis felici exultatione. Obsecro vos, Confratres et dilectissimi filii, per misericordiam Domini Dei nostri, ut illud sacrum Cœnobium Cluniacum, et prædia ejus, cellas, vel Monasteria in vestris partibus posita, cum tali amore et diligentia custodiatis, ut senioribus et fratribus nulla molestia inferatur. Si quis ergo hanc nostram ammonitionem observaverit, habebit, ut spero et confido, Dei gratiam; et benedictionem Apostolicam. Si autem quis pro nihilo duxerit, certè prædico feriendus est districti anathematis vinculo. Vos, vestraque Deus in pace custodiat. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ IX. per quod confirmat libertatem Cluniacensi Monasterio ab Antecessoribus suis concessam, ipsumque jus eligendi Abbatem, cujus consecrationem vult à quocumque Episcopo, qui Congregationi fratrum placuerit, accipi: quod et de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, et altarium sive Ecclesiarum consecrationibus, ac de Chrismatis receptione statuit. Leo Episcopus servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hugoni Abbati Cluniacensi Monasterii nostri in honorem Beatorum Apostolorum Petri et Pauli fundati, tuisque successoribus Abbatibus perpetuam in Domino salutem. Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore, aut ad meliorem statum fuerint perducta, aut ne umquam in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dilectissime fili, ipsi Monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo authore præesse videris, per hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium, sicut et fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum et facultatum modò habet, et usque in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid unquam exinde mutiletur; sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum, et salarium fratrum ibidem nunc servientium et per sæcula serviturorum. In qua Apostolicæ munitionis tuitione locum etiam ipsum antiquâ, et per prædecessores nostros ei concessâ libertate donamus, non nova facientes sed vetera confirmantes. Ne scilicet ullus mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, sive Marchio, vel Archiepiscopus, vel Episcopus, aut aliqua alia humana potestas super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre et ordinare audeat, sed in arbitrio semper et electione fratrum consistat, quemcumque de sua Congregatione secundum Deum, et secundum Regulam S. Benedicti, sibi præferre et imponere Abbatem voluerint: cujus consecratio non à constituto Episcopo sed à quolibet, quicumque ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, et altarium sive Ecclesiarum consecrationibus præcipimus et confirmamus, ut liceat vobis, vestrisque successoribus, à quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam à prædecessoribus nostris Monasterio vestro concessam, et à nobis meritò confirmatam idcircò eidem contribuere decrevimus; ut sicut hactenùs sub Apostolico jure tantum et ditione constitit, ita amodò semper consistat, nec aliorsum respiciat; quatenus sub Apostolicæ defensionis umbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia devotè, ut solent et quietè ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogativa etiam chrismatis libera receptio à quoquo velitis Episcopo consistit. Quæ omnia, sicut præmisimus, quemadmodùm à prædecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabilire et confirmare decrevimus. Statuentes Apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel sæculari dignitate prædita, omnive dignitate privata, contra hoc nostræ authoritatis privilegium venire, aut in quoquam illud infringere pertentet. Quod quicumque ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum et sanctum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc tantum se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui verò se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam, et omne bonum à retributore omnium bonorum Deo, et in præsenti sæculo consequatur, et in futuro. Datum 4. Id. Junii per manus Petri Diaconi Bibliothecarii, ac Cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno Domini Leonis IX. Papæ primo, Indict. II. PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ IX. ad sanctum Hugonem de Ecclesia de Raningis. Leo Episcopus servus servorum Dei Hugoni venerabili Abbati Cluniacensis Cœnobii, ejusque successoribus in perpetuum. Quoniam postulasti à nobis, frater charissime, confirmari Apostolica auctoritate quædam bona concessa à quibusdam viris Deum timentibus nostræ Cluniacensi Ecclesiæ; per hanc nostræ pr?ceptionis paginam confirmamus illa tibi, tuisque successoribus, secundum petitionem tuam, quoniam eam rationabilem conspeximus et honestam. Proinde scuto nostræ defensionis corroboramus prædicto Cœnobio Ecclesiam cum prædio, quod dicitur Raningas, sub nomine cellæ constructam, quam dedit bonæ memoriæ Riquinus de Dornejo, consentiente uxore suâ Lanceda nomine nostro præfato Monasterio; videlicet ipsum prædium Raningas cum omnibus appendiciis suis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, servis, ancillis, et omnibus usuaribus, quæcumque ibi visi sunt possidere: Ecclesias, servos, et ancillas, prædia quoque, sicut sunt à prædicto Riquino scripta, laudante et consentiente Tullensis Ecclesiæ Pontifice; salva tamen auctoritate et honore suæ Ecclesiæ, confirmamus tibi in perpetuum. Prædium etiam, quod Hugo de longa aqua dedit sancto Petro Cluniacensis Ecclesiæ, qui caput est hujus vestræ cellæ, confirmamus tibi. Insuper et alia quæcumque à bonis hominibus prædicto loco posteà sunt concessa vel justè adquisita, vel in futuro poterunt adquiri, eodem modo laudamus et confirmamus; statuentes Apostolica censura ut nullus Rex, Archiepiscopus, Episcopus, Dux, Comes, Vicecomes, vel aliqua alia judicialis persona audeat aliquam inferre calumniam contra hanc nostram defensatricem paginam, quam quicumque studuerit servare et custodire illæsam, habeat nostram benedictionem cumulatam: qui autem contrarius extiterit, anathematis nostri jaculo percussus, in morte animæ jacens ad vitam æternam nunquam, nisi resipuerit, mereatur resurgere. Data 7. Kalendas Novembris per manus Udonis Tullensis Primicerii sanctæ Apostolicæ sedis Cancellarii et Bibliothecarii, anno Domini. Leonis IX. Indictione 4. EPISTOLA SEU BREVE LEONIS IX. ad Raimundum Ausciensem Archiepiscopum, pro Cimiterio Prioratus sancti Orientii Clun. Ordinis. Leo Episcopus servus servorum Dei Raimundo Archiepiscopo Ausciensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Pervenit ad aures nostras clamor Monachorum sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria, quam loco illorum inferre niteris de Cimiterio extra usum antiquæ consuetudinis; non enim meliores sumus quàm Patres nostri. Quapropter tibi mandamus, atque sub auctoritate Dei, et sancti Petri, et nostra præcipimus ut prædictum Monasterium novis legibus, et inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in Cimiterio, quàm in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque Canonica et Apostolica auctoritate, ut nulla Ecclesia terminos statutos à patribus audeat transire. Unde vos ammonere volumus et præcipimus, ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extrà, vobis injustè vindicetis: scilicet sicut fuit Cimiterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in sæculum in futurum. PRIVILEGIUM VICTORIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem Abbatem Clun. cui confirmat omnia monasteria, bona, et jura Cœnobio Clun. concessa. Victor Episcopus servorum Dei servus dilectissimo filio Hugoni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Desiderium quod Religiosorum præpositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quotiens in suæ utilitatis commodum nostrum assensum et solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideò quia postulasti à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense cœnobium partinentia quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco concessa sunt, et ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita Bernone videlicet, Odone, atque Eymardo, et beatæ recordationis sancto Majolo, et sancto Odilone prædecessoribus tuis, vel quæcumque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense Cœnobium à potentissimo olim Duce Willelmo in Pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis Regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini sacratam. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam. Villas etiam Cavinias cum Ecclesia. Solestriacum villam cum Ecclesia. Escutiolas cum Ecclesia. Galliniacum cum Ecclesia. Rufiacum cum Ecclesia. Masilias cum Ecclesia. Clairmannum. Barjeserenam villam. Curtilias villam. Petronniacum. Arpaiacum. Darboniacum. Besurniacum cum Ecclesia sanctæ Columbæ. Vitreriam. Burguliensem villam Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lurdonum. Blanuscum. Villam nomine Cottam. Monasterium etiam quod vocatur Carus-locus cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur. Cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis. Ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulfi. Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesia sancti Andreæ Apostoli, et cum aliis Ecclesiis et omnibus suis appendiciis. Omnes quoque Ecclesias et terras, seu omnia quæ prædictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ constructam cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur. Currem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis et terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse conlatis, et omnes Ecclesias et terras, et quæcumque supradictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In Episcopatu verò Augustodunensi Cellam Ojadellis constructam in honore sanctæ Dei genitricis, cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam Ecclesias et terras quas Teotardus Clericus contulit jam dicto Cluniensi Cœnobio. Confirmamus autem et corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis. Omnesque Ecclesias et Terras et quæcumque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Territorio verò Divionensi Curtem Giuriacum cum omnibus suis pertinentiis. Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ et Damiani, et Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi tui prædecessores sanctus Majolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. et Cellam quæ vocatur firmitas cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii, dicatam in villâ quæ dicitur Langiacus. Et Cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in frigido monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei genitricis, cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Marengum cum aliis terris eidem Monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso Comitatu sitam, in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium autem Celsinianense cum Ecclesiis, villis et terris. Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus Ecclesiis et Terris ad ipsum Celsinianense Monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso Comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supra dicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supra dictum locum. Monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctæ Crucis consecratum, sicut præcessor tuus Odilo in prædio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus. Cellam etiam in honore sanctæ Martinæ consecratam, quæ vocatur ad pontem. Omnes quoque Ecclesias et Terras, seu quæcumque videtur supra dictus locus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu etiam Nivernensi Cellam qu? dicitur sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quæ dicitur Luperciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In Episcopatu etiam Vivariensi Cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte. Cellam ad fontes. Cellam Rioms, cum omnibus quæ habere videtur supra dictus locus Cluniacus in jam dicto Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum, super ripam Rodani situm, cum castro Colonellas et curte Tulletâ, cum omnibus ad se pertinentibus ex utrâque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu, Cellam in honore sancti Amandi constructam. In Episcopatu Arausico, Cellam in Podio Odeleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi Episcopatu, Cellam in honore sancti Andreæ constructam, jam dicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque Monasteriolum, et Curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem: atque de villâ et castro Sarrianis, et de omnibus quæ in Patriâ, quæ vocatur Provincia, habet in Valentinensi Episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villâ quæ dicitur Ales, et in Montesio. Monasterium sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, et omnia quæ videtur habere ipse locus in illo Episcopatu. In Episcopatu Viennensi, Monasterium quod vocatur Taderniacum cum cellâ quæ dicitur causella, et villa quæ vocatur Bracost, et villa quæ dicitur Insula, cum omnibus Ecclesiis, villis, et terris, quæ videtur habere jam dictus locus in nominato Episcopatu. In Episcopatu Lugdunensi, Cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, et Cellulam Arthedunum. Cellam quoque Ambertensem cum Ecclesiis, villis, et terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et Curtem Ambariacum, et Ecclesiam sancti Andeoli, et Ecclesiam quæ vocatur Adoratorium. Curtem de Romanis. Cellam Cavariacum. Cellulam Luviniacum. Villam Tusciacum. Omnes quoque Ecclesias, villas et terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur supra dictus locus in jam dicto Episcopatu. Monasterium verò Peterniacum ab Adeleïde Imperatrice augustâ constructum, et à Conrado Rege, et Filio suo Rodulpho Rege eidem Cluniensi Cœnobio per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundiâ, et cum omnibus quæ ipsi Monasterio in Alsatiâ dederunt Imperatores augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi Cœnobio, et tibi, tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus et corroboramus etiam nostrâ Apostolicâ auctoritate illam convenientiam, quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ Episcopus laudante et consentiente Rodulpho Rege et Dominâ Adeleïde Imperatrice de Ecclesiâ sancti Victoris Martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Hæc omnia supra scripta loca et Monasteria cum Cellis, Ecclesiis, curtibus, villis, villulis, servis et ancillis, sylvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supra dictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique, et tuis successoribus per hujus nostri Privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque Persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione, et fortè contestatione, confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat: sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsâ congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandos quemcumque voluerint Episcopum advocent. Quascumque verò terras nunc tenes, et quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos et observator hujus nostri Privilegii extiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam à Domino consequatur. Benè valete: Datum 3. Idus Junias per manus Hildebrandi Cardinalis, Subdiaconi sanctæ Apostolicæ Sedis, anno primo Domni Victoris secundi Papæ, indictione nonâ. PRIVILEGIUM STEPHANI PAPÆ IX. per quod confirmat omnia Monasteria, bona, jura, et privilegia Monasterio Cluniacensi anteà concessa. Stephanus Episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo filio Hugoni Abbati venerabilis Monasterii, quod à valle Cluniacâ agnominatur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli consecratum, in Comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis Abbatibus inibi regulariter promovendis in perpetuum. Ad hoc Deo auctore in speculâ sanctæ et universalis Ecclesiæ eminentiores conspeculatoribus nostris consistimus, ut saluti et quieti universorum sollicitiùs invigilemus. Quod utique ex speciali Apostolicæ Sedis privilegio adepti, si omnibus infatigabiliter prospicere debemus, multò magis illis, quos sub Apostolicâ disciplinâ arctiorem viam mandatorum Dei adinstar primitivæ Ecclesiæ percurrere novimus, quibus non solum omnia communia, sed etiam unum cor est et anima una. In quorum forte non inferius censetur Cluniacense Cœnobium, quod ab ipso suæ fundationis primordio hactenùs evibrat longè latéque sanctæ conversationis jubar clarissimum: adeo ut faciendo et docendo extiterit et existat Gallicanis, Germanicis, Italicis, et planè cunctis Latinæ linguæ Monasteriis forma sanctitatis atque speculum. Tam laudabili ergo Monasticæ Philosophiæ gymnasio, tamque ordinatæ aciei castrorum cœlestium, ut dignum est, totis præcordiis devoti secundùm postulationis tuæ tenorem, charissime fili et Abba Hugo, auctoritate sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum patrocinio præfatum Cluniacense Cœnobium innititur per hujus nostræ decretalis paginæ inviolabile robur, statuentes confirmamus tibi Cluniacense Cœnobium, et per te cunctis tuis, sicut dictum est, successoribus in perpetuum. Cuncta loca et Monasteria ipsi Cluniacensi Monasterio jure pertinentia, quæ etiam à quibuscumque fidelibus Christi Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco sunt concessa, vel ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatæ recordationis Majolo, et sancto Odilone, tam in rebus mobilibus, quàm etiam in immobilibus seseque moventibus. Ut absque ullius contradictione securè et pacificè quietus debeas ea possidere. Ex quibus hîc nominatim ista descripsimus. Inprimis ipsum Cluniacense Cœnobium à potentissimo quondam Duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ipsius et in aliis regionibus positis ad ipsum iure pertinentibus. In Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis. Villas etiam Cavinias cum Ecclesiâ. Solestriacum villam cum Ecclesiâ. Escutiolas cum Ecclesiâ. Galliniacum cum Ecclesiâ. Rufiacum cum Ecclesiâ. Masilias cum Ecclesiâ. Clairmanum. Barjeserenam villam. Curtilias villam. Petronniacum. Arpajacum. Darboniacum. Besurniacum. Ecclesiam sanctæ Columbæ. Vitreriam Burguliensem villam. Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lurdonum, Blanuscum. Villam nomine Cottam. Monasterium etiam quod vocatur Carus locus cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus sibi pertinentibus. Cellam quoque S. Victoris cum omnibus suis pertinentiis; Ecclesias etiam et Terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulphi. Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesiâ sancti Andreæ Apostoli, et cum aliis Ecclesiis et omnibus suis appendiciis. Omnes quoque Ecclesias et Terras, seu quidquid præfatus locus habet in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ dicatam cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam quoque de Campiloco cum omnibus suis appendiciis. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis et Terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse collatis. Et omnes Ecclesias et Terras ac quæcumque supra dictus locus comprobatur habere in jam dicto Comitatu. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis pertinentiis. Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ et Damiani, et Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis. In Episcopatu verò Augustodunensi Monasterium in aureâ valle, quod Paredus dicitur in honore sancti Joannis Baptistæ consecratum. Cellam etiam Oiadellis cum omnibus suis appendiciis: Illas etiam Ecclesias et terras, quas Theotardus Clericus contulit jamdicto Cluniacensi Cœnobio. Confirmamus etiam et corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Galterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio, quod dicitur Magabrense, ad suam Ecclesiam pertinente, cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnesque Ecclesias et terras, et quæcumque supradictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Territorio verò Divionensi Curtem Giuriacum, cum omnibus suis pertinentiis. In Comitatu quoque Antissiodorensi cellam in honore sanctæ Dei genitricis consecratam in Donziaco Castro. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi sanctus Majolus et sanctus Odilo requiescunt, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Et cellam quæ vocatur firmitas, cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam quæ vocatur Scurolias. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa, quæ dicitur Langiacus. Et cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in frigido monte. Monasterium quoque, quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctæ Dei genitricis, cum Curte Lussiaco cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam, quæ vocatur Marengum, cum aliis terris eidem Monasterio ab Eustorgio Nobilissimo viro traditis: Cellulam etiam juxta positam in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium autem Celsinianense cum Cellis, Ecclesiis, Villis, Terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus Ecclesiis et Terris ad ipsum Monasterium pertinentibus. Cellam quoque ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius Clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico. Et Monasterium etiam, quod dicitur Volta, in honore sanctæ Crucis consecratum, sicut sanctus Odilo præcessor tuus in prædio parentum suorum construxit, cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Relliacum cum Curte et omnibus ad eam pertinentibus. Cellam etiam in honore sanctæ Martinæ consecratam, quæ vocatur ad pontem. Omnes quoque Ecclesias et Terras, et quæcumque videtur Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu etiam Nivernensi Cellam, quæ vocatur sancti Reveriani, cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam, quæ dicitur Luperciacus, quam Frotmundus dedit, cum omnibus suis pertinentiis. In Comitatu Pictaviensi Cellam sancti Joannis in villa, quæ dicitur Mongon. In Episcopatu Sanctonico Abbatiam sancti Joannis quæ vocatur de Engiriaco. Abbatiam etiam Malleacensem concedimus tibi, et Apostolica auctoritate firmamus. In Abbatia autem sancti Cypriani, quæ est Pictavis, concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt. In Episcopatu Caturcensi Abbatiam sancti Petri de Moyssiaco, ut quietus debeas possidere, nostra Apostolica auctoritate confirmamus atque laudamus. In Episcopatu Vivariensi Cellam Mizoscum, cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte. Cellam ad fontes, et Cellam Riom, cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jamdicto Comitatu vel Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum super Ripam Rodani situm, cum Castro Coloncellis et Curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu Cellam in honore sancti Amandi consecratam. In Episcopatu Arausico Cellam in Podio Odoleno Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum, cum omnibus ad ipsum pertinentibus. In Vapicensi Episcopatu Cellam in honore sancti Andreæ constructam jamdicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Rigaudo Clerico, cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque Monasteriolum, et Curtem Valentiolam: et omnia quæ videtur habere supradictus locus Cluniacus, et de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villa et Castro Sarrianis, et de omnibus quæ habet in patria quæ vocatur Provincia. In Valentinensi Episcopatu quod videtur habere Cluniacensis locus in villa quæ dicitur Ales, et in Monte Sion. Monasterium sancti Marcelli, quod dicitur ad Salcetum, cum omnibus suis pertinentiis, et omnia quæ videtur habere ipse locus in illo Episcopatu. In Episcopatu Viennensi Monasterium quod vocatur Taderniacum, cum Cella quæ dicitur Causella, et villa quæ vocatur Bracost, et villa quæ dicitur Insula. Cellam etiam in Castro Candiaco, cum omnibus Ecclesiis villis, et Terris, quæ videtur habere jamdictus locus in ipso Episcopatu. In Episcopatu Lugdunensi Monasterium quod vocatur Amberta. Cellam etiam quæ dicitur Taluzatis. Cellam Polliacum. Cellulam Arthedunum. Cellam quoque Saviniacum et Curtem Ambariacum. Ecclesiam sancti Andeoli. Ecclesiam quæ vocatur ad Oratorium. Curtem de Romanis. Cellam Cavariacum. Cellulam Luiniacum. Villam Tusciacum. Omnes quoque Villas et Terras quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supradictus locus in jamdicto Episcopatu. Cellam etiam quæ vocatur Burgum, quam Amedeus Comes Deo et sancto Petro dedit fratribus ejus et faventibus Burchardo videlicet atque Odone Cellam etiam in honore sancti Georgii consecratam, et ab Ainardo jamdicto loco Cluniacensi datam, quæ etiam est juxtà Castrum quod vocatur domena. Cellam etiam quæ vocatur portus in honore sancti Stephani consecratam in Episcopatu Bisuntinensi sitam. In Episcopatu Tullensi. Cellam quæ vocatur Ramengas. Abbatiam etiam Viziliacensem, ubi sancta Maria Magdalene requiescit, tibi concedimus in perpetuum possidendam. Monasterium verò Paterniacum eidem loco Cluniacensi per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ habere videtur in Burgundia, et quæ ipsi Monasterio in Alsatia dederunt Imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum, cum omnibus ad se pertinentibus jamdicto Cluniensi cœnobio habere concedimus in perpetuum. Confirmamus etiam et corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ Episcopus laudante et consentiente Rodulpho Rege et Domina Adeleyda Imperatrice de Ecclesia sancti Victoris Martyris, cum omnibus ad se pertinentibus. Abbatiam autem Salsensem concedimus tibi, cum consensu et cum licentia senioris nostri Henrici Imperatoris Augusti, sicut antecessores tui eam habuerunt: et supradicto loco Cluniacensi nostra Apostolica auctoritate hæc omnia supradicta loca, et Monasteria, cum Cellis, Ecclesiis, Curtibus, Villis, villulis, servis, et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus ipsi loco Cluniacensi, tibique, et tuis successoribus per hujus nostri Privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii contestatione et districti Anathematis interpositione statuentes decernimus ut nullus Episcoporum nec quilibet sacerdotum in idem venerabile Cœnobium pro aliqua ordinatione sive consecratione Oratorii, vel Altarium, Presbyterorum, vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ipsius loci invitatus fuerit, venire aut ingredi præsumat: sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque ordinationis Gradum voluerint suscipere ubicumque, vel à quocumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates quoque de ipsa Congregatione cum consilio fratrum Deum timentium secundum Regulam sancti Benedicti communiter eligantur et ad consecrandum eos quemcumque voluerint ipsi fratres Episcopum advocent. Nec quovis modo quiscumque Episcopus seu Archiepiscopus locum ipsum vel Monachos ejus excommunicare vel judicare audeat: sed semper sub tutela et immunitate Romanæ Sedis, soliusque Romani Pontificis judicio consistentes omnipotenti Domino securi et quieti deserviant. Paratas etiam à quocumque Episcopo voluerint in opus consecrationum in ipso loco agendarum, chrisma, oleum sanctum, atque oleum infirmorum accipiant. Concedimus quoque tibi, et ipsi venerabili loco et confirmamus Apostolica auctoritate habere quandocumque, vel quamdiu vobis placuerit, percussuram proprii numismatis vel monetæ, quemadmodum Privilegiis venerabilium Prædecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse. Tandem in fine per hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis privilegium corroboramus tibi tuisque successoribus quicquid hactenus possedistis et acquisistis, et deinceps quovis modo legaliter et justè acquirere poteritis in perpetuum. Si quis autem ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum et sanctos ejus Apostolos contraque animam suam hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis Privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici Anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit; hic benedictionem, gratiam, et omne bonum à retributore omnium bonorum Deo, et in præsenti sæculo consequatur et in futuro. Scriptum per manus Gregorii Notarii et Scriniarii sacri Lateranensis Palatii, in mense Martii, Indictione XI. Datum Romæ in Palatio Lateranensi secundo nonas Martii per manus Humberti sanctæ Ecclesiæ Silvæ Candidæ Episcopi et Bibliothecarii sanctæ Romanæ et Apostolicæ Sedis, anno primo Pontificatus Domni Papæ Stephani noni, Indictione undecima. EPISTOLA STEPHANI PAPÆ IX. ad fratres Cluniacensis Monasterii. Stephanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis Cluniacensis Monasterii, salutem et Apostolicam benedictionem. Quamvis pro nostræ Sedis dignitate omnibus simus debitores; tamen specialem circa vos affectum charitatis habemus, qui sub umbraculo sanctæ et Apostolicæ Sedis positi, unde defensionem protectionis habuistis, solamen orationum impendistis: quod semper facere debetis, quatenùs sub eâ crescatis, et fructum reddatis. Nostrum autem dilectissimum filium charitativè nobiscum usque ad Synodum retinuimus. Vobis autem, sicut in primis benediximus, benedicimus; et viventes ac defunctos ex parte Dei, et beati Petri Principis Apostolorum absolvimus. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem Abbatem: cui confirmat omnia Monasteria, loca, possessiones et terras Cluniensi Monasterio anteà à fidelibus concessa. Concedit etiam libertatem ordinationum Monachorum Cluniensium, et consecrationum Ecclesiarum à quocumque placuerit Antistite suscipiendarum. Prohibet quoque ne quis Episcopus vel Sacerdos possit excommunicare fratres Clunienses ubicumque positos. Definit insuper Cluniense Monasterium fore justis et peccatoribus salutis portum. Tandemque statuit electionem Abbatis Cluniensis pertinere ad congregationem ipsius loci. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio Hugoni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat Apostolicæ charitatis gratia, multò magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios, ac specialiter se gaudet filios habere sancta Romana mater Ecclesia, et suæ utilitatis gratiâ, et præcedentium Patrum authoritate egregiâ. Quorum etiam desideriis et votis eò pleniùs parere debet authoritas Apostolicæ sublimitatis, quò certiùs constat eos nonnisi illa desiderare et expetere, quæ sunt ad honorem sanctæ pietatis et utilitatem veræ religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum, et solitæ Apostolicæ authoritatis studuerint humiliter requirere præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ritè pro magnâ securitate solidare, ut ex hoc nobis potissimum præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus conscribatur: et ideò quia postulasti à nobis, ut præfatum Monasterium Apostolicæ authoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina studeremus. Propterea tuis flexus precibus per hujus nostræ authoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad supra dictum Cluniacum Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus seu Principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatæ recordationis sancto Majolo, et bonæ memoriæ Odilone prædecessore tuo, vel quæcumque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magnâ securitate quietus debeas possidere; et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione, et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem veniat Cœnobio pro aliquâ ordinatione, sive consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscumque Episcopi vel Sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, ut ullius cujuscumque personæ obligatione proscindatur à se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicumque positi, cujuscumque Episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur adstricti. Inhonestum enim nobis videtur, ut sine nostro judicio à quoquam anathematizetur sanctæ Sedis Apostolicæ filius, veluti cujuscumque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si qua vero competens ratio adversùs eos quemquem moverit, et hoc aliter determinari et diffiniri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius, cujus vice quamvis indigni fungimur, authoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur pœnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietaris. Et si aliquis eundem locum expetierit suæ utilitatis et salutis gratia, minimè à veniâ et optatâ misericordiâ excludatur; sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur: quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hîc et in perpetuum divinæ miserationis et pietatis refugium, et Apostolicæ benedictionis et absolutionis præsidium. Decernimus præterea et omnino constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alius cujuscumque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsâ congregatione loci secundùm timorem Dei et institutionem Legislatoris Benedicti, pater qui sibi præesse debeat, eligatur, et ad eum ordinandum qualiscumque illis placuerit Episcopus advocetur. Quascumque verò terras nunc tenes, et quas tu, tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Jesu Christi et Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum vel innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos et observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam à Domino consequatur. Datum in sacro Lateranensi Palatio 6. Idus Maii per manus Petri sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi et Cancellarii, vice Domni Aimonis Coloniensis Archiepiscopi, anno secundo Domni Alexandri Papæ, ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, millesimo sexagesimo tertio, indictione primâ. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ VII. Abbatiam sancti Benedicti suprà Padum statuit perpetuò regendam per Abbates Cluniacenses, quibus dat potestatem præficiendi ibi Abbates quoties vacatio occurrit. Gregorius Episcopus servus servorum Dei Hugoni venerabili Abbati Cluniacensis Monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Suscepti nos officii cura compellit venerabilibus locis, et præcipuè his, quæ proprii Juris sunt sanctæ Romanæ Ecclesiæ, talem nostræ dispensationis adhibere diligentiam ut in illis ea maximè Apostolicis Privilegiis, et memorabili auctoritate firmentur, quæ ad sacræ eruditionis studium, et ad Religiosæ vitæ propositum, et diuturnam spiritalis gratiæ ædificationem potissimùm valere noscuntur. Quapropter de spiritali gubernatione, et statu Monasterii sancti Benedicti consistentis inter littora Padi et Larionis fluminum, hujusmodi instituta sancire et confirmare duximus, ut nostra, quam semel impendimus, semper cum Dei adjutorio sollicitudo invigilet; et sicut in illo Auctorum, à quibus constructum et Deo oblatum est, omni tempore devotio, fides, et pietas vivit: ita ad commune ipsorum ac nostræ devotionis meritum, nostra ibidem providentia Deo disponente vivat, ac operetur auctoritas. Namque monasterium illud à Thetbaldo illustri viro Patre Marchionis Bonifacii constructum est, traditum verò et in proprium jus collatum Beato Petro et ejus Apostolicæ Sedi, sicut et aliqua alia Monasteria tempore nostri Pontificatus à Mathilde filia ejusdem Marchionis Bonifacii quondam decreta et corroborata constitutione, sicut etiam in aliis, quæ ad communionem et confirmationem ejusdem loci fecimus, habetur Privilegiis; ut inde per singulos annos Beato Petro, et ejus Apostolicæ Sedi, in præsentia Romani Pontificis, aut ejus Archilegati Romæ, aut ubi ipse jusserit, octo diebus ante vel post Kalendas Maii, una Romana uncia auri in pensionem reddatur. Verùm quia Tu, dilectissime frater et Abbas venerande, ad regendum illud Monasterium de Congregatione Monasterii Cluniacensis, cui Deo auctore præesse dignosceris, Fratrem Nitelum nobis donasti virum Religiosum, et prudentem, et doctum, qui ibidem sacræ Religionis formam atque doctrinam, secundùm Regulam sancti Benedicti, et vestræ conversationis consuetudinem edoceret, et Deo auxiliante institueret. Ne hujus ædificationis vestigia in posterum deleantur, aut tui, frater, spiritualis germinis fructus, per subrogationem alicujus extraneæ conversationis et infœcundæ supplantationis, aliquo deinceps tempore deficiat, vel occasione depereat; curam illius loci tibi tuisque successoribus in perpetuum in nostra vice committimus: ut in ejus gubernatione atque custodia nostræ sollicitudinis Tu, omnesque successores tui et potestatem habeant, et studium procurationis impendant. Decernimus etiam ut, obeunte ibi Abbate, vestra semper provideat diligentia quatenus idonea, et huic officio digna in loco Regiminis secundùm Regulam sancti Benedicti persona subrogetur: et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem Monasticæ Religionis institui vel emendari oportuerit, vestro semper Magisterio et dispensatione amministretur. Salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur, et cæteris quæ de consecratione Abbatis, et fratrum Monasterii, necnon et aliorum ad id pertinentium seu de redditione census. Postremò de omni statu ejus, in privilegiis pro sua stabilitate et speciali monitione sibi concessis decreta ac statuta firmavimus. Absque data. Miserationes tuæ Domine super omnia opera tua. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ VII. quo confirmat Monasterio Clun. omnia loca et Monasteria jam acquisita, quæ et hic nominatim exprimit, item confirmat jus eligendi proprium Abbatem, et advocandi quem maluerit Antistitem pro consecratione ipsius, sicut et pro omnibus aliis consecrationibus et ordinationibus, etc. Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Hugoni Abbati Monasterii sanctorum Apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus suisque successoribus ibidem Regulariter promovendis in perpetuum. Supernæ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiæ curam suscepimus et Apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus et libramine æquitatis omnibus in necessitate positis quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus. Præcipuè tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summæ et Apostolicæ Sedis cui speciali jure adhærent. Quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam præfato Monasterio cui tu præesse dignosceris, cum Capellis circumjacentibus, videlicet sanctæ Mariæ, sancti Majoli et sancti Odilonis, hujusmodi privilegia præsenti authoritatis nostræ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum Regum vel Imperatorum, Antistitum. Nullum quacumque dignitate præditum vel quemquam alium audere de his quæ eidem venerabili loco à quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt vel in futurum Domino miserante collata fuerunt, sub cujuslibet causæ occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare vel aliis quasi propriis de causis pro suæ avaritiæ excusatione concedere. Sed cuncta quæ ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam à te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri. Eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. Nominatim etiam confirmantes eidem Monasterio Cluniacensi in Comitatu Matisconensi cellam in honore sancti Martini et Ecclesiam juxta positam in honore sancti Joannis cum omnibus suis appendiciis. Cavinias villam cum Ecclesia, et villam Solestriacum cum Ecclesia, et Scutiolam cum Ecclesia. Galliniacum cum Ecclesia, Rufiacum cum Ecclesia, Masiliam Bargiserenam villam cum Ecclesia, Clarmanum cum Ecclesia, Curtirias villam. Paronam cum Ecclesia, Arpagiacum cum Ecclesia. Darboniacum. Besorniacum cum Ecclesia et Ecclesiam sanctæ Columbæ, Verreriam et Burguliensem villas. Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lordonum Blanuscum. Cottam cum Ecclesia. Laisiacum cum Ecclesia. Monasterium etiam Carum-locum cum omnibus ad se pertinentibus, Cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus sibi pertinentibus, Cellam quoque sancti Victoris in monte Algido cum omni sua pertinentia. Ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulfi. Eguirandam Curtem cum Ecclesia sancti Andreæ, et cum aliis Ecclesiis et appendiciis suis, novam villam in Petrogoico Castro cum Ecclesia omnes quoque Ecclesias et terras seu quidquid præfatus locus habet in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte cum Ecclesia sanctæ Mariæ et omnibus sibi pertinentibus, Ecclesiam de Campiloco cum suis appendiciis, Curtem vocabulo Juliacum cum Ecclesis et terris eidem loca quondam ab Episcopo Manasse conlatis. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis pertinentiis, Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ et Damiani. Et Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis. Omnes etiam Ecclesias et terras et quodcumque supradictus locus comprobatur habere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu Augustodunensi Monasterium in aurea valle quod vocatur Paredum cum omnibus suis pertinentiis Monasterium etiam Marciniacum cum omnibus suis, Cellam de Oiadellis cum suis appendiciis, illas etiam terras et Ecclesias quas Theodardus Clericus contulit jam dicto Cluniacensi Monasterio. Confirmamus etiam et corroboramus illam convenientiam nostra Apostolica authoritate quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio Magatro ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentiis. Burbonum Monasterium cum suis pertinentiis, Ecclesiam in Villa quæ dicitur Melai et Ecclesiam in Villa quæ dicitur Simullai et Ecclesiam sancti Christophori juxta Castrum Caninum. Et Abbatiam Vizeliacensem, omnes etiam Ecclesias et terras, et quodcumque supradictus locus Cluniacus videtur habere in eodem Episcopatu. In territorio vero Divionensi Curtem Giuriacum cum omnibus sibi pertinentibus. In pago Antisiodorensi. Monasterium quod dicitur sanctæ Mariæ ad charitatem cum suis pertinentiis. Bonaiacum et Monasterium sanctæ Dei genitricis in Donziaco Castro. Cum omnibus quæ in ipso Episcopatu habere videtur Cluniacus. In Comitatu Arvernensi Silviniacum Monasterium ubi sancti Majolus et Odilo requiescunt cum ibidem pertinentibus. Cellam quæ vocatur firmitas. Cellam quæ vocatur Scurolias Ecclesiam sancti Sulpicii in Villa quæ dicitur Langiacus. Cellulam quæ vocatur ad Boscum. Curtem quam vocant in Frido monte. Monasterium quod dicitur Rivis cum Curte Lipsiaco et cum suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur ad montes. Monasterium Celsinaniense cum Cellis, Ecclesiis, villis terris et cum Monasterio requiescit ubi sanctus Florus quod tradidit supra dicto loco Eustorgius Clericus cum omnibus sibi pertinentibus. Mansiones in Brivatensi vico. Monasterium quod dicitur Volta cum suis pertinentiis, Rocam fortem. Cellam Reiliacum cum Curte et omnibus ad eam pertinentibus, Cellam sanctæ Mariæ quæ vocatur ad Pontem. Omnes quoque Ecclesias et terras, et quodcumque videtur locus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu Nivernensi Monasterium sancti Salvatoris quod est intra muros, Monasterium sancti Stephani quod est in suburbio ejusdem civitatis, Cellam sancti Reveriani cum suis pertinentiis. Ecclesiam quæ dicitur Lupertiacus quæ Frœmundus dedit cum suis pertinentiis, locum qui dicitur Baiard. Et obedientiam quæ dicitur villa. In Comitatu Pictaviensi villam quæ dicitur Molgon. In Episcopatu sanctonico Monasterium de insula quæ dicitur Aias. Monasterium sancti Georgii juxta Castrum Didonium Monasterium sanctæ Mariæ juxta Castrum Berbeziacum. Abbatiam sancti Joannis quæ vocatur Ingeriacus. Abbatiam Malliacensem. In Abbatia autem sancti Cypriani quæ est Pictavis concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt. In Episcopatu Lemovicensi Monasterium sancti Martialis. In Episcopatu Engolismensi Monasterium sancti Mauritii quod est juxta Castrum montis Berolti. In Episcopatu Parisiensi Monasterium de Longo ponte. In Episcopatu Trecassino Monasterium sanctæ Margaritæ cum his quæ ad illud pertinent. In Episcopatu Suessionensi Conciacum villam quam dedit Theotbaldus Comes et uxor ejus Cluniacensi Cœnobio. In Episcopatu Petragorico Ecclesiam sanctæ Mariæ quæ dicitur Anessa. In Episcopatu Caturcensi Abbatiam sancti Petri de Moysiaco cum omnibus suis appendiciis. Et Monasterium quod dicitur Fiacus. Et Monasterium Carannacum. Tolosæ Monasterium sanctæ Mariæ de Aurate, et in eodem Episcopatu Monasterium sancti Petri quod dicitur Lajad. Et Castrum quod dicitur Lordag et terras quas Rogerius Comes dedit Cluniaco in valle Javartensi. In Pago Aginnensi Monasterium quod dicitur Lairacum. Et alterum quod dicitur Muiracum et alterum quod dicitur sancta Genevera, et Monasterium quod dicitur Mediziacum. In pago Lecturicensi Monasterium sancti Genu. In territorio Ausciensi Monasterium sancti Orientii et Ecclesiam quæ vocatur ad altum montem et Monasterium quod dicitur Monasterium. Et Monasterium sancti Joannis quod dicitur ad sanctum montem cum suis pertinentiis. In territorio Bigorritano Monasterium sancti Licerii. In territorio Laccurrensi in villa quæ vocatur Furcas Ecclesiam sanctæfidis. Ecclesias etiam villas et terras quascumque Cluniacus in Vasconia possidere comprobatur. In Episcopatu Hispalensi Monasterium sancti Isidori martyris cum suis appendiciis. In Episcopatu Vivariensi Misoscum, Cellam de Monte Rompono. Cellam ad fontes, Cellam Rionis. In Episcopatu Uticensi Monasterium sancti Saturnini cum Castro Columcellas et Curte Tueleta, et omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte Rhodani fluminis. In Episcopatu Nemaulensi Monasterium sancti Ægidii. In Tricassinensi civitate Monasterium sancti Amandi. In Episcopatu Arausico cellam quæ dicitur Podiolenus. Monasterium sancti Pantaleonis. In Agapicensi Episcopatu Cellam sancti Andreæ concessam Cluniaco à Ricaudo Clerico Ganagobiense Monasterium. Curtem Valentiolam. In Valentinensi Episcopatu villam quæ dicitur Ales et Montesium, Monasterium sancti Marcelli quod dicitur Salicetum. In Episcopatu Viennensi Monasterium Taherniacum. Cellam quæ dicitur Causella, Villam Bracost, villam quæ dicitur Insula, Cellam etiam in Castro Candiaco. In Episcopatu Lugdunensi Monasterium quod dicitur de Amberta. Cellam Talusiacum, Cellam Poliacum. Cellam Artedunum, Cellam Saviniacum, Curtem Ambariacum, Ecclesiam sancti Andioli, Ecclesiam quæ vocatur ad Oratorium, Curtem de Romanis, Cellam Cavariacum, Ecclesiam in Castro Gosan. Omnes quoque villas et terras quas Wichardus moriens Cluniaco contulit. In Gratianopolitano Episcopatu Cellam quæ vocatur Borget. Monasterium quod vocatur Domena. In Episcopatu Vesontiensi Cellam quæ vocatur portus. In Episcopatu Tullensi Cellam quæ vocatur Ramengas. In Lausannensi Episcopatu Monasterium quod dicitur Paterniacus, et quæ in Alsatia dederunt Imperatores eidem loco, Cellam quæ dicitur mons Richeri et Monasterium quod dicitur Romanum. In Episcopatu Genevensi Monasterium sancti Victoris martyris. In Argentino Episcopatu Monasterium Salsense. In Constantiensi Episcopatu Cellam quæ dicitur Romisin. In Episcopatu Papiensi Monasterium sancti Mayoli. In Episcopatu Lausensi Monasterium sancti Marci. In urbe Placentina Ecclesiam sancti Gregorii. Juxta urbem Cremonam Monasterium in honore sancti Gabrielis et sanctorum Barnabæ et Lucæ. Præterea sicut supra diximus, quæcumque nunc habet aut imposterum Domino annuente habere contigerit in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus. Item constituimus ut obeunte Abbate non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur nisi quem fratres ejusdem Cœnobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint. Et ad consecrandum eum ipsi fratres advocent Episcopum quemcumque voluerint. Nec quovis modo quisquam Episcopus vel Archiepiscopus locum ipsum seu Capellas supradictas videlicet sanctæ Mariæ, S. Majoli et S. Odilonis vel Presbyteros ab Abbate ibi constitutos. Et Monachos ipsius Monasterii excommunicare vel judicare audeat, sed semper sub tutelâ et immunitate Romanâ, soliusque Romani Pontificis judicio consistentes, omnipotenti Domino quieti securique deserviant. A quocumque Episcopo voluerint etiam in opus consecrationum in ipso loco agendarum, Chrisma oleum sanctum, oleuminfirmorum accipere; necnon et consecrationis altarium, et Capellarum, seu ordinationes Monachorum. Concedimus tibi et ipsi venerabili loco, et confirmamus Apostolicâ authoritate quandocumque vel quamdiù vobis placuerit percussuram proprii numismatis vel monetæ quemadmodùm privilegiis venerabilium prædecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse, concedimus et confirmamus. Hæc igitur omnia, quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, et eis quorum interesse poteris in perpetuum servanda decernimus. Si quis verò Regum, Sacerdotum, Clericorum, Judicum, ac sæcularium personarum hanc constitutionis nostræ paginam agnoscens venire contra eam tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, et nisi ea quæ ab illo sunt malè ablata restituerit et dignâ pœnitentiâ illicitè acta defleverit, à sacratissimo Corpore et Sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Datum Lateranis quinto Idus Decembris, per manus Petri sacræ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domini Gregorii Papæ septimi, indictione 14. Benè valete. PRIVILEG. EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. per quod Monasterium novum in suburbio Pictavensi constructum à Vuillelmo Comite Pictavorum, ad ejus preces, committit regendum perpetuò sancto Hugoni ejusque successoribus Abbatibus Cluniensibus. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Hugoni Abbati Monasterii, beatorum Apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus. Supernæ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiæ curam suscepimus, et Apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attentâ benignitate faveamus, et libramine æquitatis omnibus in necessitate positis quantùm Deo donante possumus subvenire debeamus. Præcipuè tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summæ et Apostolicæ Sedis cui speciali jure adhærent. Quantùm ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam et filii nostri Willelmi Comitis Pictavorum, Monasterio quod ipse Comes in suburbio ejusdem civitatis, in honore beatorum Apostolorum Joannis Evangelistæ, Simonis et Judæ construxit. Nosque ut tibi ac tuis successoribus secundùm Dominum perpetuò regendum committeremus exoravit: hujusmodi privilegium præsenti authoritatis nostræ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum Regum et Imperatorum Antistitum vel Comitum, nullum quâcumque dignitate præditum, vel quemquam alium audere de his quæ à præfato Comite, vel à quibuslibet hominibus eidem venerabili loco de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum Domino donante collata fuerunt sub cujuslibet causâ occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suæ avaritiæ excusatione concedere. Sed cuncta quæ ibi oblata sunt vel offerri contigerit tam à te quam ab iis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliquâ volumus possideri. Eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione, gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus ut obeunte Abbate non alius ibi quâcumque obreptionis astutiâ ordinetur, nisi quem tu tuique successores secundùm timorem Dei elegeritis, et hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut ipsum Monasterium et Abbates ejus vel Monachi ab omni sæcularis servitutis sint infestatione securi, omnique gravamine mundanæ oppressionis remoti, in sanctæ Religionis observatione seduli atque quieti. Nulli alii nisi Abbati Cluniensi aliquâ teneantur occasione subjecti. Consecrationis autem Abbatum et Ecclesiarum et ordinationis Monachorum sive Clericorum sæpe fato Cœnobio pertinentium, ab Episcopo in cujus Diœcesi sunt accipiant, ita tamen si Episcopus canonice ordinatus fuerit, et ordinationem gratis fecerit. Sin autem aliquid horum obstiterit, habeant licentiam authoritate Sedis Apostolicæ ad qualemcumque Catholicum Episcopum qui eis placuerit, causa consecrationis et ordinationis tam locorum quàm personarum licenter pergere. Hæc igitur omnia quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quàm cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel iis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis verò Regum, Sacerdotum, Clericorum, Judicum, ac sæcularium personarum hanc constitutionis nostræ paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit potestatis honorisque sui dignitate careat, reusque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat: et nisi ea quæ ab illo sunt malè ablata restituerit, et dignâ pœnitentiâ illicitè acta defleverit, à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicium præmia æternæ pacis inveniant. Datum Lateranis quinto Idus Decembris, per manus Petri sanct? Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domni Gregorii septimi, indictione decimâ quartâ. Benè valete. PRIVILEG. EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. per quod Monasterium Gigniacense committit regendum sancto Hugoni, et ejus successoribus Abbatibus Cluniacensibus in perpetuum. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio Hugoni Cluniacensi Abbati, justa sanctæque Religioni profutura poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare, quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et Ecclesiis Monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque Pastoris. Proinde Gigniacensis Monasterii (quod proprium beati Petri Apostolorum Principis esse dignoscitur, Monachi nostræ miserationis sperantes auxilium. Idem Monasterium et Religionis quæ olim excellentissima ibi habebatur, nunc propter Abbatum Præpositorumque remissiorem sollicitudinem penitùs amisisse vigorem, et temporalibus etiam omninò destitutum esse subsidiis, lachrymabiliter conquesti sunt. Quibus miseriis propellendis, ipsi quoque Monachi quæ medicina possit adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt, ut tuæ vigilantiæ præfatum Monasterium debeamus commendare, quò per providentiæ tuæ studium quæ aliorum somnolentia deperiit Religio reviviscat, et corporalibus item Domino auxiliante suffragiis renovetur et crescat. Igitur tibi Hugoni charissimo sanctæ Romanæ Ecclesiæ filio, reverendissimo videlicet Cluniacensis Cœnobii Abbati prædictum Gigniense Monasterium committentes, hujus nostræ præceptionis authoritate præcipimus, annuimus atque concedimus, ut ab hâc præsenti die quamdiù vixeris, illud prout Domino miserante volueris, ordinandi, regendi, corrigendi, commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas. Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem à Christo recepturus Domino vocante ab hoc mundo transieris: omnesque successores tuos talem in præfatâ Gignensi, Monasterio potestatem habere volumus et hanc authoritate roboramus, scilicet ut nullus ibidem Abbas eligatur aut ordinetur, nisi vel ipse Cluniacensis Abbas affuerit eumque approbaverit, vel per Legatum suum secundùm timorem Dei assensum præbuerit. Si quis autem Regum, Imperatorum, Ducum, Comitum, seu quælibet omninò magna vel parva persona, hujus nostri præcepti sanctionem violaverit et infringere ausus fuerit, donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit, dignamque pœnitentiam egerit, eum à sacro sancto Corpore Domini velut sacrilegum removemus, et Apostolicâ authoritate prohibemus. Datum Lateranis quinto Idus Decembris per manus Petri, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domni Gregorii Papæ septimi, indict. decimâ quartâ. Benè valete. EPISTOLA GREGORII PAPÆ VII. ad sanctum Hugonem. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Hugoni venerabili Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Matisconensis frater et Coëpiscopus noster Landricus ad Apostolorum limina veniens, conquestus est apud nos Ecclesiæ suæ jura à te sibi auferri, quæ prædecessorum suorum temporibus, etiam Simoniacorum quietè visa est gaudere. Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus, ut quæ bona temporibus irreligiosorum Ecclesia sine molestiâ tenuit, eisdem sub Pastore religioso in Romanâ Ecclesiâ ordinato privari absque ratione non debeat. Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas, super quibus prædicta Matisconensis Ecclesia queritur, et usque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quietè retinere permittas, aut concambium competens reddere studeas. Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem Episcopum, et sancti Pauli Abbatem negotio huic interesse, quatenùs eorum adhibita diligentia finis his inveniri rectus et congruus valeat, ac inter vos ulteriùs dissensio nulla remaneat. Sine concordiâ namque neque Religiositatem dicimus quicquam valere, neque aliud opus, etsi bonum videatur aliquid esse. absque datâ. EPISTOLA EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. ad Landricum Matisconensem Episcopum, pro confirmandis per eum privilegiis Cluniacensis Ecclesiæ. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Landrico Matisconensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Mirari valdè compellimur quomodo fraternitas tua persuasione clericorum, sicut audivimus, in confirmatione privilegiorum Cluniensis Ecclesiæ Episcopo Albanensi legationem nostram ferenti inobediens extiterit: præsertim cùm, etiamsi aliquid, quod non credimus, inconsultiùs tibi irrogare voluisset; quidquid esset pro reverentiâ Apostolicæ Sedis ferre decuisset. Itaque propter bonam vitam et Pastoralem vigilantiam quâ circa Ecclesiam tibi commissam desudas, hanc culpam supportantes præcipimus tibi, quatenùs vocatis de melioribus Monachis Cluniensis Ecclesiæ ad communem locum inter Matisconem et Cluniacum venias, ut in præsentiâ illorum prædictum privilegium confirmes, et sic in Episcopali officio restitutus adjuvante Domino populum tuum valeas consolari. De cætero fraternitatem tuam paterno affectu, quo eam amplectimur, admonemus, ne improbitati vel levitati clericorum tuorum ulteriùs credulus existas, sed meis, qui te non tua diligo, potiùs quàm illorum consiliis acquiescas: quod si feceris, scias profectò quod nos Ecclesiam tibi commissam præjudicium sustinere nullatenùs patiemur. Interim autem sine omni inquietudine et discordiâ vos et Abbas Cluniensis pacificè maneatis, donec coram Vicario Diensi Episcopo hujusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur; aut, si illud non potuerit fieri, nos utrâque parte vocatâ, et causa diligenter discussa auxiliante gratiâ Dei finem congruum imponere valeamus. Clerici autem, qui spiritus superbiæ ducti contra Legatum nostrum Albanensem Episcopum turbam fecerunt, et Archiepiscopum Viennensem à Cluniaco revertentem ablatis rebus suis contumeliose invaserunt, apud Cluniacum nudis pedibus ante altare sancti Petri satisfaciant, et sic emendatis moribus absolvantur. Absque datâ. EXEMPTIO MONASTERII CLUNIACENSIS, à Gregorio VII. Papa sancita Romæ in Consilio generali celebrato in Basilica Lateranensi. Anno MLXXVII. Domnus ac Beatissimus Papa Gregorius VII. anno Pontificatus sui septimo in Basilica Lateranensi, quæ et Constantiniana dicitur in honore salvatoris et beati Joannis Baptistæ Concilium generale celebrans, indicto cunctis silentio surrexit, et dixit. Noveritis, fratres et consacerdotes nostri, imo tota hæc sancta Synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa sint Monasteria ad honorem Dei omnipotentis, et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata inter omnia quoddam illis in partibus habetur, quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic Ecclesiæ speciali jure adhæret, Cluniacense videlicet, ad honorem et tutelam hujus sanctæ et Apostolicæ Sedis et ipsis primordiis principaliter assignatum, et favente divina Clementia sub Religiosis et sanctis Abbatibus ad id usque dignitatis et Religionis pervenit, ut cæteris Monasteriis, quamvis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei servitio et spirituali fervore præcellat, et nullum in terra illa quod ego sciam, huic omnino valeat adæquari. Nullus enim Abbas umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quin Abbates et Monachi hujus semper Ecclesiæ filii nullo modo degeneres extiterunt, nec curvaverunt genua sua ante Bahal et Bahalim: nec Hieroboam, sed hujus sanctæ Romanæ sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt. Non enim alicui umquam alienæ vel terrenæ potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri et hujus Ecclesiæ subjectione defensioneque permanentes. Et idcirco volumus, atque Apostolica authoritate firmamus et contradicimus, ut nulla umquam persona, parva vel magna, sive potestas aliqua, non Archiepiscopus, non Episcopus, nullus Regum, Ducum, Marchionum, Principum, Comitum, nec etiam aliquis legatus meus supra illum locum et Monasterium umquam buccam suam aperiat, aliquamve exerceat potestatem. Verum juxta tenorem Privilegii nostri et antecessorum nostrorum authoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omninò possideat, et tantummodò sub alis Apostolicis ab omni æstu et turbine impugnationis respiret, et in gremio hujus sanctæ matris Ecclesiæ, ad honorem, omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissimè quiescat. Et ita vertens se Domnus Papa ad dexteram partem synodalis Conventus, percunctatus eos dicens, placet ita vobis? Laudatis? Responderunt, placet, laudamus. Vertens se iterum in sinistrum eodem modo interrogavit. Eodem quoque modo responsum est à sancto Conventu, placet, laudamus post hæc verba stando in Turono Pontificali perorata Domnus Papa sedit. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. quo bona omnia Prioratus Marciniacensis, ipso adhuc sancto Hugone vivente Confirmavit. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Marciniacensis Cœnobii Sanctimonialibus salutem et Apostolicam benedictionem. Ad hoc nos disponente Domino in Apostolicæ sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere et Deo servientium quieti attentius providere. Igitur tum pro vestra speciali religione, quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis Abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis Cœnobii jure locus vester pertinet, vestris filiæ in Christo carissimæ, precibus annuentes, Monasterium nostrum præsentis decreti authoritate munimus. Statuimus enim, ut quæcumque hodie autem Cœnobium juste possidet, sive in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, oblatione fidelium justè atque Canonicè poterit adipisci, vobis, et iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint, firma semper et illibata permaneant. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Episcopatu Augustodunensi Ecclesiam de Varrennis, de Briano, et de Sarorio, de Begiaco, de Camboliaco, Ecclesiam sancti Nicetii, sanctæ Fidei, sancti Christofori, sancti Leodegarii, sanctæ Mariæ ex oppido Semmuro, cum decimis et cœmeteriis suis: quartam partem Eccesiæ sancti Martini extra Semmurum. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sancti Jacobi, in Lugdunensi medietatem villæ Vitriaci, Ecclesiam sancti Martini, Ecclesiam sancti Reveriani, apud Brianonum Ecclesiam sancti Romani, Capellam de Celerias, terram Hugonis Letbaldi, cum aliis quibusdam apud Casiotum. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Petri de Lodda, sancti Vincentii de Lodessa cum decimis et cœmiteriis, sancti Nicolai ad tres fontes. In Episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello, Ecclesias quatuor. In Valentino Episcopatu Ecclesiam sancti Stephani de Balmam. In Comitatu Beardensi, Ecclesiam sanctæ Fidei, apud villam quæ dicitur Furcas. In Episcopatu Pictavensi Ecclesias duas. In Sanctonensi Ecclesiam de Montoso. In Leodiensi, Villam quæ dicitur Argules, cum Ecclesia et decimis, et aliam quæ dicitur Raicampas. In Rothomagensi, villam quæ dicitur Aqua-bella. In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis Priorissæ, apud villam Maurensem. In Caturcensi, Ecclesiam sancti Constantii. In Vaurensi Episcopatu, villas tres, Villeta, Ataid, Glangla, cum universis possessionibus et appendiciis suis: præterea decernimus, ut nulli omnino Hominum liceat eandem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus debita Abbatum Cluniacensium reverentia. Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut nulli jam liceat Congregationi vestræ vel excommunicationis gravamen inferre, vel divinum officium interdicere, sepulturæ debitum prohibere aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare: quia pro Dei timore clausæ, et sæculo jam estis emortuæ, quatenus ab omni infestatione securæ gravamine mundanæ oppressionis remotæ, ad æterni sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et animæ viribus anheletis. Si qua sane in posterum Ecclesiastica, secularísve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant, amen, amen, amen. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, amen. Datum apud oppidum sancti Flori per manum Joannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, Indictione III. anno Dominicæ Incarnationis MXCVI. Pontificatus autem Domni Urbani II. Papæ, VIII. VII. idus Decembris. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod confirmat libertatem, immunitatem et auctoritatem Monasterio Clun. et ejus Abbatibus per summos Pontifices anteà concessam: necnon et quædam Monasteria, quæ hic exprimit, eis donata: ac facultatem suscipiendi eos qui pro melioratione vitæ venerint ad se. Prohibet quoque ne Legati SS. Pontif. in partibus Galliarum agentes, aut Episcopi Diœcesani de Monasteriis et Monachis Clun. Ordinis judicent. Conceditque Abbatibus Clun. usum Mitræ et aliorum Pontificalium insignium. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Hugoni sanctissimo Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existamus; Venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ Sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos convenit Caritatis studio imminere. Tibi ergo sanctissime, Reverendissime ac dilectissime Frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cœnobii Religionis Reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis. Est prætereà quod nos Tibi non minus, tuoque Monasterio faciat debitores; quoniam per te Monasticæ Religionis Rudimenta suscepi, et in tuo Cœnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quicquid igitur libertatis, quicquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cœnobio, per Antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut Monasterium S. Mariæ de Caritate, Monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, Monasterium S. Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, sancti Gervasii de Exiis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo Rotundo, sancti Genesii in Elnensi Episcopatu, S. Pauli in valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in Alodio proprio ædificasti, numquam tuo, tuorumque Successorum regimini, ordinationíve subtrahantur. Cætera verò omnia, quæ Antecessores nostri vestro Monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus, atque firmamus. Moysiacense sanè Cœnobium in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat; nisi fortè Episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicumque autem melioris vitæ appetitu vestrum voluerit advenire Cœnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundùm tenorem Regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus, ne quis ultra Legatus Romani Antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione buccam in vos, aut vestra Monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis verò, in quorum Diœcesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis judicare; Salvo Canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt: si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuósve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad Sedem Apostolicam referatur, ejus solius, vel Legati ejus judicio definienda. Tibi planè peculiari devotione concedimus, ut in Processionum Missarumque solemniis Mitrâ utaris Episcopali; in præcipuis verò festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, necnon et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, Dalmaticam, Chirothecas, et Sandalia induaris: et hoc ad tuæ Religionis evidentiam, atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex Sede Apostolicâ magnis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialiter honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare; quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit cœnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci. Datum Romæ per manus Joannis Diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Prosignatoris Domni Urbani II. Papæ, Kalendis Novembris, Indictione XI. Anno Dominicæ incarnationis M. LXXXVIII. Pontificatus verò ejusdem Domini Urbani Papæ primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem, per quod confirmat libertatem et immunitatem Monasterii Clun. et plures Ecclesias et Monasteria in diversis Regionibus sita, quæ nominatim exprimuntur hic. Et concedit eamdem libertatem et immunitatem Capellæ sancti Odonis, quæ nunc est Ecclesia Parochialis sancti Marcelli Clun. villæ, quam cæteris ejusdem villæ Capellis concesserat Gregor. Papa VII. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Reverendissimo Fratri Hugoni Monasterii Cluniacensis Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, Reverendissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cœnobii Religionis reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cœnobio, per Antecessorum nostrorum Privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Eapropter nos Capellæ illi, quam in honore et nomine S. Odonis tua strenuitas extra Burgum, ad Orientalem partem ædificavit, eam omnino libertatem, eam immunitatem præsentis decreti authoritate concedimus, quam Apostolicæ memoriæ prædecessor noster Gregorius Capellis cæteris ejusdem Burgi suo privilegio confirmavit. Ad hæc adjicimus ut Monasterium sancti Austremonii de Mozaco, sanctæ Mariæ de Vizeliaco, S. Petri de Altapetra, Monasterium quod dicitur Sales, numquam tuæ tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. Hoc ipsum de universis, quæ inferius scripta sunt, Monasteriis, Ecclesiisve statuimus, videlicet, in Episcopatu Lugdunensi Ecclesia S. Justi, S. Desiderii: Ecclesia de Frontenaico, de Rorterio. In Matisconensi Ecclesia de Maleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de Berziaco: Ecclesia S. Hippolyti, S. Martini, sanctæ Mariæ de Casellis. In Augustudinensi Ecclesia de Monrisalt, de Pulignio, de Blanchiaco, de Monte S. Joannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont; Ecclesia S. Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, Ecclesia S. Eulaliæ, S. Joannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandoura, de Marmaissa, de Altars. In Basilea Ecclesia sancti Albani. In Cabilonensi, Ecclesia de Viniules. In Arvernensi, Ecclesia S. Amandi, sancti Sepulchri de Lavenna, S. Mariæ de Castello, de Canariis, de Montania, de Nigro-stabulo, de Angerolis, de Arumna. In Viennensi, Ecclesia de Artaz, Moras, Mantula, Loteng, Monte-Castaneto. In Gratianopolitano, Ecclesia de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In Valentiniense, Ecclesia de Chabeuil, de Castellis, de Ales, de Urz. In Diensi Ecclesia sancti Sebastiani, sanctæ Euphemiæ, sancti Petri de Trefrort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello-novo. In Tulensi, Ecclesia de Domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi, Ecclesia de Tihencurt. In Lemovicensi, Monasterium quod dicitur Boort. In Belvacensi, Ecclesia sancti Lupi, in Sylvanectensi Ecclesia sancti Christophori. In Meldensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Nantolio. In Parisiensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Longoponte de Alneto. In Ambianensi, Ecclesia sancti Petri de Lehuno. In Morinensi, Ecclesia sancti Michaëlis. In Suessionensi, Ecclesia sancti Petri de Consiaco. In Longobardiâ, Monasterium sancti Valeriani de Castello Rhothobio, sancti Mayoli de Papiâ, sancti Michaëlis de Mucharione, sancti Mayoli de Castemolâ, sanctæ Mariæ de Ferariâ cum omnibus quæ in Lomello et Lomellinâ Gonteranus dedit: Ecclesia sanctæ Mariæ de Lacu. In Vercellensi Episcopatu, Monasterium sancti Petri de Castellitio, sancti Joannis de Bainâ, sanctorum Joannis et Pauli de Sandaliano, sancti Martini de Salamone, sanctæ Mariæ Ferminiana: Ecclesia de Parione, de Calvallio, sancti Petri de Sade. In Pergamensi, Monasterium sancti Jacobi de Pontidâ cum his obedientiis, Presiate, Mediolaco, Portizianâ, Mauringo, Glariolâ, Verziliano, Maglo, Salâ, Vultulinâ: sancti Pauli cum his obedientiis, sanctæ Mariæ de Sarnecho, sancti Petri de Umbriano, sanctæ Trinitatis de Creminâ, sancti Petri de Madegniaco, sancti Michaëlis de Sencino, sancti Martini de Rudiliano, sanctæ Juliæ de Cazacho, sancti Thomæ de Quintiano, sancti Salvatoris de valle Camonichâ, sancti Andreæ de Brigniano, sanctæ Mariæ de Canturi, sancti Ægidii de Vergesimâ. Monasterium sancti Petri de Rodingo, sancti Petri de Provallo cum his Cellis, Trigulis, Alfianello, sancti Gabrielis de Cremonâ cum cellis suis, quæ sitæ sunt in castro Fontanellæ, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixianâ juxta Virolam. In Placentia, Monasterium sancti Gregorii cum his cellis, Ecclesia sancti Leonis de Miradolo, sancti Laurentii de Cuminiaco. In Laudensi, Monasterium sancti Marci, cum his cellis sanctorum Firmi et Rustici de Fratta, sanctæ Crucis de Vicodardo, sanctæ Mariæ de Calventiano. Monasterium sancti Joannis de Vertumade cum suis Ecclesiis, sanctorum Martyrum Cassiani et Hippolyti de Vlzade, sanctæ Mariæ de Laveno, et sanctæ Heliæ de monte Veglimo cum universis appendiciis et pertinentiis suis. Hæc omnia, vel quæ in futurum Domino adjuvante poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuò regenda, disponenda ac possidenda firmamus; ut nemini umquam liceat eorum aliquid à Cœnobii Cluniacensis unitate subtrahere. Porrò sicut à beatæ memoriæ Papæ Gregorio in Romana Synodo, et à nobis nuper in Placentina statutum est, præsentis privilegii auctoritate decernimus, ut nulli sit Archiepiscopo, nulli Episcopo, nulli Apostolicæ Sedis Legato facultas, sine certo Romani Pontificis pr?cepto adversùm vos aut vestrum Cœnobium; excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam; neque vestra vobis invitis judicia ventilare. Dalmaticæ Sandaliorum Compagorum, Chirotecarum, et mitræ usum in festivitatibus octo præcipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque successoribus pro tuæ Religionis ampliori dilectione concedimus. Si qua verò Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen. Datum Placentiæ per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, decimo septimo Kalendas Aprilis, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.X.C.V. Pontificatus autem Domni Vrbani secundi Papæ, anno octavo. DONATIO ABBATIÆ DE BELLO-LOCO in Provinciâ Lemovicensi inferiori facta per sanctissimum D. Urbanum Papam secundum ad S. Hugonem Abbatem Cluniensem ejusque successores, quos vult perpetuò debere ibi constituere Abbates de congregatione Cluniacensi. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Belli loci Monasterium longis jam temporibus sine monasticæ regulæ disciplinâ fuit, et sicut rerum sæcularium detrimentis, ita etiam animarum perditionibus patuit. Monachi enim Abbatem suum sæculari præsidio fulti expulerant, et adversùs Monachos Abbas assiduis clamoribus querebatur. Unde etiam locus ille per confratrem nostrum Bituricensem Archiepiscopum aliquandiù excommunicationi addictus fuerat, et miles ille Hugo, qui contra fas eidem Monasterio incumbebat, et Monachis ad pravè vivendum patronus extiterat, post secundam vel tertiam admonitionis nostræ dulcedinem beati Petri gladio et canonicæ districtionis ultione percussus est. Nunc secundùm omnipotentis Dei dispositionem et frater ille, quem à Monasterio Monachorum nequitia exturbaverat, humanis rebus exemptus est: et miles ille, qui sæculari potestate Monasterium occupabat, præsente Domino suo Comite Raymundo, quidquid illîc hactenùs potestatis exercuerat, nostris manibus refutavit, et locum ipsum per nos Deo ac beato Petro restituit, rogans et obsecrans ut per tuam et fratrum tuorum sollicitudinem in eodem loco vigor monastici ordinis reparetur. Cujus petitioni assensum præbentes eumdem locum tam tuæ quam tuorum successorum curæ perpetuò regendum ac disponendum præsentis decreti auctoritate committimus, rogantes atque præcipientes ut Belli-loci Monasterium omninò deinceps tanquàm Cluniacensis Cœnobii membrum sollicitè regas, et Abbatem illic de Cluniacensi semper congregatione constituas, quatenùs auxiliante Domino per vestram sollicitudinem vigor illîc regularis disciplinæ restauretur et conservetur. Datum Tholosæ decimo Kalendas Junii. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem per quod subdit Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis perpetuo regimini ipsius et successorum suorum Abbatum Cluniensium. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. In Nemausensi Concilio Monasterii sancti Germani, quod Antissiodori situm est, Abbas eamdem Abbatiam in manu nostrâ refutavit, et sæpe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius prætereà noster Stephanus Comes cum uxore suâ nos deprecatus est, ut idem Monasterium tibi committeremus, et hoc ipsum in Romanâ nuper synodo coram ejusdem civitatis Episcopo et prædicti loci fratribus à nobis statutum est. Fraternitati igitur tuæ litteris præsentibus mandamus, ut præfatam Abbatiam in tuâ deinceps provisione perpetuò disponendam suscipias, et monasticam ibi Religionem secundùm fratrum tuorum conversationem instituas, ita tamen ut locus idem proprio Abbate non careat. Absque datâ. DESIGNATIO SACRI BANNI, seu limitum districtus, in quo Monasterium Clun. exercet jurisdictionem quasi Episcopalem, facta per Urbanum Papam secundum in ipso Clun. Cœnobio. Anno Incarnationis Dominicæ, millesimo nonagesimo quinto, indictione tertiâ, 8. Kalend. Novembris, Domnus et venerabilis Urbanus Papa secundus sacravit altare primum et majus novi nostri Monasterii in honorem Dei, in memoriam beatorum Apostolorum Petri et Pauli. Sacravit etiam per se et altare secundum Missæ matutinalis. Lugdunensis autem Archiepiscopus Hugo, Pisanus Archiepiscopus Dabertus, Episcopus Signanus Bruno eodem die in ipso Monasterio jubente Papâ tria in tribus primis cancellis sacrarunt altaria. Tunc Papa in sacrando Missásque agendo, post alia salutis hortamenta coram Episcopis et Cardinalibus multorumque personis, hujuscemodi sermonem habuit ad populum. Sancti Patres et majores nostri Romani Pontifices, qui sanctæ Sedi Apostolicæ præsederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, et Monasterium istud fundatum, tam locum hunc, quam Rectores vel Habitatores ejus propensiùs dilexerunt, foverunt et curaverunt attentiùs: et meritò, nam pius ille Guilielmus, istius olim Monasterii Institutor, nulli alii Advocato, nulli Patrono, nulli Regi vel Principi curam ipsius tutelamque commendavit, nisi Deo et beato Petro, ejusque Vicariis, Romanis scilicet Pontificibus, quorum numero vel ordini divina me dignatio, licet indignum associavit, me olim Monachum Prioremque Monasterii hujus sub Domno ac venerabili Hugone Dei misericordiâ adhuc superstite et benevalente. Igitur sicut Pontifices summi ante me succedebant sibi in Apostolicâ Sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensiùs locum istum. Verumtamen nullus eorum per suam corporalem præsentiam locum istum hactenùs visitavit. Mihi verò, sicut in præsentiarum cernitis, id divina concessit clementia. Denique inter alias causas quæ nos ad visitandas Gallias impulerunt, hæc prima et præcipua fuit, ut locum istum et congregationem hanc speciali nobis cognatione germanam nostra præsentia lætificaremus, nostro accessu et alloquio juvaremus, et ad omnem utilitatem vel commodum nostram eis operam impenderemus. Itaque hîc vobiscum hodie præsentes, altare primum et majus cum cæteris quæ parata sunt, novi hujus Monasterii sacramus, et ad eam quæ de eodem Monasterio restat, structuram, vestros animos incitamus. Placet etiam nobis, vobisque placeat suademus (nam hoc ipsum et bonum videtur et justum) huic loco, qui vobis et cæteris Christianis in veneratione et curâ bonâ habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis circum circa undique assignare, ipsosque limites sacri boni: infra quos terminos, nullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis unquam invasionem aliquam grandem vel parvam, aut incendium, aut prædam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, vel per iram ferire, aut, quod multò gravius est, homicidium perpetrare, vel truncationem membrorum hominis, sacrâ authoritate arcente, ullatenùs audeat aut audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versùs Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam: unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In stratâ versùs Bellumjocum terminus est contra Quarruvium, quod est desuper molendinum Cellerarii Cluniacensis citra Viengias. Ultra Cluniacum versùs Masilias, terminus ad bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versùs Sergiacum terminus est intra Quarruvium, citra locum ubi dicunt ad Turgum. In Stratâ versùs Cabilonensem pagum, terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum, terminus est in via super Boscum Bannedum. Versùs Trinorchium, terminus est super rivulum, quem dicunt longam aquam inter Blanoscum et Donziacum. Versùs Perronam vel Laziacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur noster boscus de Cluniaco et boscus Comitalis. Versùs Igiacum, terminus est ad Carmos super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic Monasterio Cluniaco, et villæ ac burgo pariter præfigimus, hos limites plena certitudine assignamus, præcipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, et authoritate beatorum Apostolorum Petri et Pauli, universos vos, atque omnem hominem, qui hæc lecturus vel auditurus est, contestantes, ut bannum hunc scienter non infringatis, ut ejus legem et singuli et omnes teneatis. Si quis verò eam in uno horum quæ supra verita sunt scienter infregerit, et ab Abbate, vel Priore, vel Camerario, vel Decano Cluniensis Conventus, et sicut visum fuerit ab eis, induciatus congrua satisfactione non emendaverit, jam tunc quisquis ille fuerit excommunicationi subjacebit. Etiam si qui vestrum contra illum talem ab Abbate vel fratribus interpellati fuerint, coercere eum et ad emendationem urgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, ubi emendationem congruam fecerit, absolvatur. Lex autem banni hujus non vobis solis ponitur qui præsentes estis, sed et cunctis absentibus, et filiis, et posteris vestris. Sed jam finem rei, pro qua nunc satagimus, videamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes, et contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, et beati Petri gladio feriendi usque ad emendationem congruam. Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, et erga congregationem istam rectè agentes pacemque servantes, gratiam et misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, et beatos Apostolos Petrum et Paulum primos et præcipuos adjutores habeant apud Deum. Amen. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. de Monasterio sancti Petri apud Bainsonum, quod subjicit Cluniacensi Cœnobio, et vult gaudere eadem libertate ac cætera Ordinis Clun. membra. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, Monachis sancti Petri apud Bainsonum, salutem et Apostolicam benedictionem. Et Religionem augere, et Religiosorum quieti prospicere, officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur conservandæ gratia, nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam conversamini, qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi Cœnobio contradentes, tam vos quam successores vestros decreti præsentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis Cœnobii membra, liberum perpetuò permanere decernimus: ut quæcumque hodie justè, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive justè et canonicè poterit adipisci; firma vobis semper et illibata permaneant: Nec Parochiæ ipsius Episcopo, nec Episcopi Archidiaconis liceat, aut vobis, aut Capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsùs exigere præter annuos solidos viginti, qui ex præcedentium Episcoporum et patris prædecessoris mei consensu instituti sunt Suessionensibus Canonicis persolvendi. Alias tam vos quam Capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo Episcopalis reverentiæ debito permaneatis. Si quis autem præcepti hujus tenore cognito contraïre præsumpserit, tamquam Sedis Apostolicæ contemptor, Apostolicæ Ecclesiæ judicio et spiritus sancti gladio feriatur. Datum Turonis per manum Joannis Cardinalis XIII. Kal. Apr. anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VI. Pontificatus autem Domni Vrbani II. Papæ IX. indict. IV. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. per quod confirmat donationem factam S. Hugoni et Cœnobio Clun. de Monasterio S. Dionysii, de Nogento Rotroci, per Gaufredum Mauritaniæ Comitem. Urbanus Episcopus servus servorum Dei universæ Congregationi monasterii Sancti Dionysii, quod situm est inter flumen Yoginiæ Castrumque Nogenti, salutem et Apostolicam Benedictionem. Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic iusta petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Icciro dilecti filii nostri Gaufredi comitis de Mauritania et eius Coniugis Beatricis devotioni duximus annuendum. Is siquidem Comes Beati Dionysii Martyris monasterium in Carnotensi Parochia inter Yoginiæ fluvium et Castrum Nogenti ab avo suo fundatum, et à Patre suo Rotroco ex parte ædificatum, sua tandem instantia consummavit, consummatum, et rebus suis donatum annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi Archiepiscopo, et Gaufredo Carnotensi Episcopo, collaudantibus et subscribentibus tam uxore ejus supra nonominata Beatrice, quam filio Rotroco, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et Cluniacensi Cœnobio, sub Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis præsentia obtulit quam oblationem nostra postulaverunt auctoritate firmari. Nos igitur tam præfatum Beati Dionysii Monasterium, quàm omnia ad id pertinentia, sub jure et dispositione Cluniacensium fratrum perpetuò permanere sancimus: præcipientes et sub districtione anathematis interdicentes, ne quis umquam eumdem locum à Cluniacensis Cœnobii unitate subtrahat. Auctoritate etiam Apostolica statuimus, ut quæcumque dona, quascumque possessiones præfati Comites, vel alii quilibet fideles de suo jure eidem Monasterio contulerunt, sub Apostolicæ Sedis tutela integra semper et illibata permaneant. Vicus scilicet supra memoratæ adjacens Ecclesiæ, cum decem prati agripennis, et tota in circuitu Ecclesiæ terra usque ad Rodnam fluvium, et super ipsum duo molendina. Terra Burchardi cum Broilo. Terra de Belseria et de Asconis villa. Ecclesia sancti Hilarii cum decimis et appendiciis suis omnibus. Ecclesiæ sancti Leobini de Flaciaco, sancti Leobini de Bracle, sancti Hilarii de Becanis villa, sancti Albini de Coldreciolo, sanctæ Mariæ de Margone, sancti Petri de Bruyeria, sancti Martini de Berduis. Ecclesiæ sancti Joannis de Mauritania, sancti Macuti et sancti Germani. Ecclesia sancti Albini de campo rotundo, cum tota Nigellæ terra et appendiciis suis omnibus. Super Heram fluviolum, in loco qui dicitur Vivariis, terra omnis culta et inculta, exquisita et inquirenda cum pratis, sylvis, et servorum rebus ibidem et in Comitatu Mauritaniæ commorantium. In Cenomanensi Episcopatu, Ecclesia sancti Petri de Cetone. Saltus consuetudinarii tam ad usus Ecclesiæ, quàm ad usus Monachorum et hominum suorum præter saltum Perticuli. In omnibus saltibus pascua porcorum Monasterii gratis. In loco qui dicitur Oratorius, terra unius aratri. In Morisim villa unius aratri terra. In fracta valle decem agripenni vineæ, molendinum de Ruitaria, terra de Bremum Curte, terra Bonnaci cum mediatoriis earum. Piscaria in Yoginiæ fluvio, à vado Bellivillaris usque ad aquam, quæ dicitur Edera: medietas Bebanis villæ et sylva, quæ dicitur Ostenganis. Decima Telonei Mauritaniæ castri, Telonei quoque Nogenticastri decima. Decima etiam Pasnadii sylvæ, quæ nominatur Resno. Item Ecclesia sancti Stephani et sancti Joannis in Nogenti castro [Sanctus Hilarius. Sanctus Joannes. Sanctus Stephanus. Sancta Maria in castro Nojomi. Sanctus Martinus de Magone. Sanctus Albinus de campo rotundo. Sanctus Albinus de Codricello. Sancta Maria Magdalene de Ferraria. Sanctus Hilarius de Bellenvilla. Sanctus Joannes de Petra fixa. Sanctus Petrus de Aponviller. Sanctus Anastasius de Ronviller. Sanctus Salvator de campo rotundo. Sanctus Petrus de Boscnilete. Sanctus Martinus de Vnverre. Sanctus Leobinus de Flacci. Ecclesia Oratorii cum appendiciis et decimis omnibus. Hæc habentur in Episcopatu Carnotensi. In Cenomanensi Episcopatu, Ecclesia sancti Petri de Cetone. Ecclesia sancti Vlfacii. Sanctus Petrus de Mauvis. Sanctus Prejectus de Vileris. Sanctus Hilarius, qui est juxta sanctam Ceronnam. Sancta Maria de Bure. Sanctus Martinus de Loiseel. Sanctus Germanus de Loisilz. Sancta Maria. Sanctus Joannes. Sanctus Macutus de Mauritania. Sanctus Audoënus de Tesval. Sanctus Gervasius de Feris. Sanctus Audoënus de Verreriis. Sanctus Martinus de Beloto. Sanctus Martinus de Berziis. Sanctus Martinus de Jamagiis. Sanctus Petrus de Brueria.] Præterea quæcumque vestrum Cœnobium hodie justè possidet, sive in futurum justè canonicéque poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Carnotensis Episcopi reverentia. Si qua sanè in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit; potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis auiem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum apud Clarum montem Arverniæ, per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, indictione tertia, tertio Kalendas Decembris, anno Dominicæ Incarnationis, M.XC.VI. Pontificatus verò Domni Vrbani, secundi Papæ, anno octavo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem, per quod vetat ne Episcopi inquietent Clun. uper altaribus, et Ecclesiis, sive decimis suis conceditque utpossint decimas emanu Laïc. retrahere. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, et fratribus sub ejus regimine constitutis salutem et Apostolicam Benedictionem. Sedis Apostolicæ benignitas omni semper tempore consuevit Dei servos tanquam Mater filios confovere, et in perturbatione positis consolationis manum clementer alacriterque porrigere. Quia igitur per omnipotentis Dei gratiam jamdiu longè latéque Religione præcipua floruistis, et bonæ opinionis odore plurimos aspersistis; dignum nobis est quieti vestræ imposterum providere, et contra æmulorum insectationes Monasterio vestro tam capiti quàm membris Clypeum Apostolicæ protectionis opponere. Præsentis itaque Decreti auctoritate sancimus, ut nulli deinceps Episcoporum facultas sit, pro Altaribus, et Ecclesiis, sive Decimis, quas ante interdicta nostra vel Papæ Gregorii vobis cognita possedistis, seu pòst Episcoporum concessione adquisistis, gravamen aliquod aut molestiam irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque, quas nunc habetis, Ecclesiarum decimas, quæ à Laïcis obtinentur, si secundùm Deum eorum potestati subtrahere vestræ Religionis reverentia potuerit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Hæc omnia ut omninò firma et immobili stabilitate persistant, omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti potestate, et Apostolica auctoritate confirmamus. Si quis verò Decreti hujus tenore agnito pertinaciter ei obviare præsumpserit, ejusdem Patris et Filii, Apostolorumque ejus indignationem inveniat, et sancti spiritus gladio feriatur. Cunctis autem vos ac vestra foventibus misericordia, pax, et gratia ab auctore omnium in perpetua sæcula conferatur. Datum apud Brivatam oppidum per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis nonis Decembris Indict. III. Anno Dominicæ Incarnationis M. XC. VI. Pontificatus verò Domni Urbani II. Papæ VIII. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad Lemovicensem Abbatem Ademarum, per quod confirmat omnes possessiones et pertinentias Abbatiæ sancti Martialis Lemovicen. sub disciplina et dispositione Cluniacensium Abbatum, ita ut obeunte Abbate alius ab eis subrogetur, etc. Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ademaro Abbati Lemovicensis cœnobii, quod in honore beati Martialis ædificatum est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ad sollicitudinem ac benignitatem Apostolicæ sedis pertinet, et Religionem augere, et Religiosis locis sive personis auxilium suæ protectionis impendere. Quamobrem dilectioni tuæ, fili in Christo charissime Ademare Abbas, non minimum gratulamur, quod in beati Martialis apud Lemovicas Monasterio per te potissimum, præcepto scilicet atque industria Reverendissimi Hugonis Cluniacensis Abbatis, Religionis status largiente Domino instauratus est. Quam instaurationem per beati et Apostolici Confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes, per præsentis Decreti paginam stabilimus locum ipsum, sicut hodie est, et sicut ab Episcopo atque Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ noscitur institutum, semper sub disciplina, dispositione, et custodia Cluniacensis Abbatis persistere; et ut obeunte Abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia præponatur, nisi quem præfatus Cluniacensis Abbas illic, vel successores ejus et secundùm Dei timorem elegerint. Quia verò disponente Domino et sancti ejus dignatione factum est, ut per nos ipsos ejus tumulum visitare, et loci ipsius Ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus; nos pro ejusdem Confessoris Apostolici devotione, et Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis dilectione, pro tuæ etiam Religionis petitione, et Monasterium ipsum, et quæcumque ipsius sunt, sub tutela Apostolicæ Sedis perpetuò confovenda suscipimus. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Lemovicensi Pago Monasterium sanctæ Valeriæ, S. Valerici, sanctæ Mariæ quæ vocatur subterranea. Capellam de Buxo. Ecclesias de Valera, videlicet S. Sulpicii, S. Mariæ, S. Marci M. Ecclesias S. Martialis de Rociaco, S. Mariæ de Claravalle. Apud Pairac Ecclesias S. Martini, et S. Dionysii. S. Dionysii de Murs. S. Mariæ de Roëra. S. Petri de Parozol. S. Silvani de Castel. Sancti Martialis de Rot. S. Martialis de Roser. S. Petri de Verno. S. Alpiniani de Tarne. S. Martialis de Mananc. Abbatiam S. Petri Vosiensis. Monasterium S. Petri de Arnaco. Capellam de Colrec, et de Monzac. Ecclesias de Syrac. S. Mariæ Magdalenæ de Quadris. S. Martialis de Cosei. Capellam S. Michaëlis, quæ dicitur Anteana, et Castellum vestro Monasterio circumsitum, cum universis pertinentiis, sicut illud religiosus Imperator Ludovicus beato Martiali tradidisse cognoscitur. In Sanctonensi, Monasterium S. Martialis apud Castrum Colesium. S. Petri de Monte Andro. S. Martini de Saliono. S. Salvatoris, quæ dicitur vita æterna. S. Petri de Anesio. Ecclesiam de Doaz. In Arvernensi, Ecclesiam S. Martini de Vernoil. In Bituricensi, Monasterium S. Martialis apud Rofiacum. Ecclesiam S. Leodegarii de Malvera, et S. Martialis de Duno. In Pictavensi, apud Castrum Mommordo, Ecclesiam S. Martini de Monzac, et juxtà Castellum novam beati Marcelli Ecclesiam. In Rhutenensi, Ecclesias de Teuciac. S. Mariæ de Panosa. S. Martialis de Rivo Petroso. In Biterrensi Ecclesias de Laurenc, et de Ponnoloc. In Narbonensi, Ecclesiam S. Cassiani. In Petragoricensi, Monasterium S. Martialis apud Palnatum. In Engolismensi, Ecclesiam S. Martialis de Multone et de Cantrazac et Capellam in Silva Biarga, et aliam in Bosconigreto, et S. Hilarii in Castello de Roca. In Burdegalensi, Ecclesias S. Petri de Tortirac, et de Fornel, et de Petraficta. In Diensi, Ecclesias S. Mariæ de Sermea, et de Soant, cum pertinentiis et appendiciis suis. Quæcumque prætereà in præsenti vestrum Cœnobium justè possidet, sive in futurum justè atque Canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lemovicensis Episcopi Reverentia; siquidem Catholicus fuerit et gratiam atque communionem Apostolicæ Sedis habuerit: alioquin quamdiu fortè, quod absit, Lemovicensis Ecclesia Catholico Pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat, ordinationum, sive consecrationum quarumlibet gratia Catholicum, quem malueritis, adire, et ab eo quæ sunt opportuna suscipere. Item constituimus, ut secundùm antiquæ consuetudinis modum, absente Episcopo, beati Martialis Abbas præcipuè cum majoribus Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ curam gerat, et Episcopalis electio ex ejus potissimùm arbitrio disponatur. Præsente quoque Episcopo non sine ejusdem Abbatis consilio graviora ipsius Ecclesiæ negotia peragantur. Hoc quoque præsenti Capitulo subjungimus, ne pro communi Parochiæ delicto interdicto, excommunicationíve subdatur, sic tamen ut excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sanè Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum Sanctonis per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis secundo Idus Aprilis, Indict. IV. Incarnat. Dominicæ anno M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi Papæ IX. EPISTOLA URBANI PAPÆ II. ad Raymundum Archiepiscopum Ausciensem super Cimiterio Prioratus sancti Orientii Clun. Ordinis. Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto Fratri Raymundo Ausciensi Archiepiscopo, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum in Ausciensi Metropoli per Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus, Sedis Apostolicæ Decretis obedire te irrefragabiliter oportet. Mandamus ergo fraternitati tuæ, ut de Clericis sedis tuæ qui Cimiterium, quod B. Papæ Leonis, et nostro Decreto Ecclesiæ beati Orientii firmatum fuerat, violaverunt; justitiam facere Canonica auctoritate procures. De cætero et teipsum et tuæ sedis Clericos ita custodias, ut Romanæ Ecclesiæ decreta inconvulsa apud vos Domino largiente conserventur et integra. Datum Romæ III. Kalendas Maii. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem pro immunitate Cellarum Cluniacensium ab omni excommunicatione et interdicto, ac libertate convocandi apud Cluniacum quem voluerit antistitem ad Chrisma conficiendum et oleum benedicendum. Urbanus Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo Fratri Hugoni Abbati et universis Cluniacensis Cœnobii fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam abundante iniquitate refrixit charitas multorum, oportet nos pro loci nobis divinitus commissi regimine paucorum, id est servorum Dei Religioni attentius providere. Per illos enim plerisque in locis servi Dei et Monachi perturbantur, per quos potissimùm eos foveri ac protegi expediret. Quæ nimirum culpa nonnullos nostri temporis Episcopos respicit, qui dum terrenis inhiant, eos qui terrena videntur despexisse perturbant. Quorum profecto molestiis per Apostolicæ sedis dispensationem duximus obviandum: quatenus opitulante Deo à sæcularibus tumultibus liberi, tam pro nobis, quàm et pro ipsis, et universis Christi fidelibus exorare sollicitius valeatis. Præsenti igitur constitutione sancimus, ne Cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro vicinarum Diœcesum interdictione, vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, qui videlicet Monasticæ se professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Vobis prætereà, qui in ipso Cluniacensi Cœnobio commoramini, licentiam indulgemus ut ad Chrisma conficiendum, sive oleum benedicendum vestris vestrorumque usibus, quem malueritis Catholicum Episcopum advocetis, qui nostra fultus auctoritate quæ postulant, indulgeat. Si quis verò Episcopus, vel Episcoporum minister super his molestiam vobis ingerere, et nostris constitutionibus obviam ire præsumpserit; pro Sedis Apostolicæ contemptu, secundùm beati Gelasii sententiam, sui erit ordinis et honoris elisor. Scriptum per manus Lanfranci Notarii sacri Palatii. Datum Laterani per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis XV. Kalendas Maii, Indictione V. anno Dominicæ Incarnationis M. XC. VII. Pontificatus autem Domni Papæ Urbani secundi decimo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem quo vult Cimeterium Monasterii S. Orientii in Ausciensi suburbio siti, sicut ex antiqua constitutione fuerat solum permanere debere. Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Clun. Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolicæ Sedis sollicitudo nos ammonet Religiosorum locorum quieti attentius providere. Idcirco tuas, carissime Frater, per communem filium Widonem sancti Orientii Priorem, et fratrum ipsius preces nequaquam contemnendas duximus, tum justitiæ universalis intuitu, tum speciali illa dilectione, quam tibi, sub cujus cura et tui Monasterii jure consistunt, omnibusque tuis fratribus pro ampliori Religione debemus. Sancti igitur Orientii Monasterium in Ausciensi suburbio situm, cui ex Reverentiæ experientiæ tuæ præcepto ac dispositione præsidet, cum universis ad id pertinentibus, per Decreti præsentis paginam vestro Cluniacensi Cœnobio confirmantes Apostolicæ Sedis auctoritate munimus. Illud præcipuè singulariter statuentes ut antiqua ipsius Cimiterii constitutio nulla æmulorum quorumlibet infestatione turbetur: sed sicut sanctissimi prædecessoris nostri Leonis Papæ noni auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra Ausciensi Archiepiscopo, vel ejus Canonicis liceat novum Cimiterium instituere; sed tam Archiepiscopi, quam Regulares aut irregulares Clerici, sive Laïci, de quibus consuetudo hactenus fuit; sepulturæ locum apud eos futuris temporibus sortiantur: nec Ecclesiæ terminos alia transeat aut transmittat Ecclesia. Quod ut ratum semper integrumque debita quiete permaneat, Patris, ac Filii, et sancti Spiritus auctoritate firmamus. Si quis ergo deinceps agere et huic diffinitioni pertinaciter contraïre præsumpserit, divinæ indignationis et Apostolicæ districtionis ultione plectatur. Cunctis autem eidem loco justa servantibus fit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Datum apud Moysiacum per manus Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis III. Idus Maii. Indictione IV. Dominicæ Incarnationis, anno M. XC. VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi Papæ IX. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem per quod ad preces Comitissæ Flandrensis concedit ei, et successoribus ejus Monasterium S. Bertini perpetuò regendum: ita quod possit amovere Abbatem, si Monasticæ disciplinæ minimè competere judicaverit. Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili Fratri Hugoni Clun. Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet. Idcirco Flandrensis Comitissæ preces, quas Abbate beati Bertini suggerente mandavit admittendas fore decrevimus. Postulavit enim ut B. Bertini Monasterium tuæ, tuorumque successorum Providentiæ disponendum curandumque committeremus; quod nos, pro commisso officio saluti omnium providere debemus, clementer annuimus. Tuam ergo fraternitatem auctoritate præsentium litterarum commonemus, ut Monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias, Abbatemque, si disciplinæ Monasticæ inconveniens fuerit, amovere facultas vobis libera permittatur, salvo quidem Diœcesani Episcopi jure, scilicet ut vobis in Monasterii correctione obviare non valeat. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod declarat Monasterium sancti Martini à Campis Parisiis situm, ut membrum Cœnobii Cluniensis sub tutela sanctæ Sedis Apostolicæ remanere. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinùs et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Tuæ igitur voluntati, et communis filii Vrsionis Prioris postulationibus annuentes, beati Martini Monasterium, quod de Campis dicitur, in Parisiensi Parochia situm præsentis decreti auctoritate munimus, ut quemadmodum cætera Cluniensis Cœnobii membra semper sub Apostolicæ Sedis tutela permaneat, et cuncta quæ ad locum ipsum in præsentiarum pertinere videntur: Ecclesiæ videlicet de Agenvilla, de Novavilla, de Mattio, de monte Martyrum, de Roveriis, de Castenejo, de mota sancti Remigii, de mota sancti Martini, de Reuzegio, de Balbineio, de Calejo, de Confluentia, de Capejo, de Fontanis, de flamma Regia villa, de valle Villaris, de Mouciaco, villa quæ dicitur Bouzeia, Nuceium magnum, Auceium minus, Anetum, Majoriolæ sancta Gemma, Rodanvilla, Vrsonis villa, Clamardum, Sorvillare, Pentinum, Seurennum, S. Hilarius cum Ecclesiis et pertinentiis earum: Ecclesiæ etiam de Canna, de Bonnella, de Pringeyo. Quicquid præterea idem locus hodie justè possidet vel collatione bonæ memoriæ Henrici Francorum Regis, qui ejusdem loci Fundator extitit, vel filii ejus Philippi, cujus donatione Cella eadem ad vestrum Cœnobium noscitur pertinere, et quidquid à quibuslibet fidelibus de suo jure eidem loco collatum est, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant tam à te, quam ab his qui per te vel successores tuos eidem loco præpositi fuerint, perpetuò possidenda, regenda, ac disponenda. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in crastinum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus decreti paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum Nemausi per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, secundo Idus Julii, indictione quarta, Incarnationis Dominicæ, anno M. XC. VII. Pontificatus autem Domni Vrbani secundi, Papæ noni. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. quo statuit nullo umquam interdicto Parochiæ communi subjacere Monasterium Silviniacense, liberamque semper fore sepulturam in eo: et confirmat omnia quæ jam ei acquisita, et deinceps justè acquirenda erant. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis Cœnobii Monachis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam supernæ dispositionis dignatione multimoda actum est, ut nos ipsi Monasterium vestrum visitare, et beati Majoli corpus intra Ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum cum pro Cluniensis Cœnobii, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum pro vestræ Religionis reverentia, vos et locum vestrum specialiùs Sedis Apostolicæ protectione munire. Quapropter præsente confratre nostro venerabili Durantio, Arvernensi Episcopo constituimus, ne pro communi Parochiæ excommunicatione vel interdictione ullo umquam tempore Cœnobium vestrum interdictionis alicujus subjaceat sententiæ, nec ulli viventium facultas sit infra Monasterium, seu villæ adjacentis ambitum aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Unde etiam egregium militem Archimbaldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri supra Parentis proprii tumulum fecimus, ut universa quæ Pater aut Avi ejus loco vestro contulerunt, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus omni vitæ suæ tempore debeat illibata servare. Ad hæc adjicientes decernimus ejusdem loci sepulturam liberam omninò persistere, ut eorum, qui illîc sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos extremæ nullus obviet voluntati. Prætereà per præsentis decreti paginam Apostolica auctoritate statuimus, ut quæcumque hodie vestrum Cœnobium justè possidet, sive in crastinum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium justè atque canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda. In Episcopatu Bituricensi, Monasterium sancti Mauritii, Capellam de Burbono, Ecclesia de Noyento, de Castellione, de Colundono, de Mariniaco, de Cressangiis, de Curtiliis, de Bessono, de Bessiaco, de Ingrandia, de Francesciis, de Vordero, de Vannat, de Buymolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco Comitali, de Sadiriaco, de Buscheria, de Ferreria, Capellam de Griejo, Ecclesiam sancti Placidi, sancti Marcelli Monasterium Columbariense, Ecclesiam de Monic, Capellam de Cella, Ecclesia de Docequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblinea, de Noro. In Episcopatu Arvernensi, Ecclesias de Breennaco, sancti Maziriani, sancti Martini. Capellas duas de Scola, de Sintraco, de Genziaco, de Paidaco, de Ledaco, de Streciaco, Monasterium de Firmitate, Ecclesiam de alta Ripa, Capellas de Vernulio, de Longa-Petra, de Trebenno, Ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Rungeria, de Granicula, Capellas desuper castellum de monte Acuto, Ecclesias sancti Juliani de Vallibus, de Olonzaco, de Silviniaco Teudonis, de Conis, de Marciaco, de Botiaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Cimiliaco, Capellas de Fragia. In Eduensi Episcopatu, Capellam de Molinis, Ecclesiam de Arvesimo. In Episcopatu Nivernensi, Capellam de firmitate, Ecclesiam de Camtaneto, Monasterium de monte Podio, de Martio, de Genestina, de Valcolomano, de nova Villa, de Adiaco, Capellam sancti Genesii. In Episcopatu Lemovicensi, Ecclesiam de Manciaco cum universis earum pertinentiis. Decernimus itaque ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in crastinum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem suprà fato loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Datum apud Monticulum per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, Idibus Novembris, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi, Papæ octavi. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad eundem sanctum Hugonem, per quod confirmat iterùm immunitatem et omnia Monasteria et loca Monasterio Cluniacensi jam concessa. Prohibet item ne quis Episcopus seu Sacerdos pro celebratione Missarum, vel pro aliqua consecratione, aut ordinatione Cluniacum veniat, aut ad loca ei subdita, nisi fuerit invitatus ab Abbate vel Prioribus: neve possit excommunicare vel interdicere fratres Cluniacenses ubicumque positos, sed expectetur Sedis Apostolicæ judicium super difficultatibus quæ possent suboriri inter ipsos et Diœcesanos; quibus possint præsentare Presbyteros pro Parochiis suis deserviendis. Vult etiam Cluniacenses posse ubique admittere omnes ad se ob salutem confugientes, ac etiam anathemate ligatos oleo medicamenti salutaris fovendos, sicut et Monachos alieni monasterii et Canonicos Regulares. Tandemque statuit libertatem electionis Abbatis Cluniacensis. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat Apostolicæ caritatis gratia; multò magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis congregatio divino charismate cæteris imbuta pleniùs ut alter sol enitet in terris, adeo ut his nunc temporibus ipsi potiùs conveniat quod à Domino dictum est, vos estis lux mundi, Eò magis, ô carissime frater Hugo, sublimitatis Apostolicæ authoritas cogitur præbere vestris petitionibus assensum: cum etiam pro sanctimonia vitæ desideriis vestris parere novimus auctorem omnium, eapropter quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid authoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. vestro Monasterio, et locis ad id pertinentibus contulerunt. Nos quoque præsenti decreto auctore Deo confirmamus; scilicet ut cuncta loca et Monasteria ad Cluniacense Cœnobium pertinentia: quæ ab aliquibus fidelibus Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, Comitibus, seu Principibus, eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis acquisita, et quæcumque ad eumdem locum aliquo modo pertinere videntur, vel in posterum dabuntur sive terræ, sive Ecclesiæ, sive decimæ, et quæcumque quorumcumque beneficia fidelium, absque ullius contradictione cum magna quiete et securitate tu et tui possideatis, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio, neque omninò in aliquo loco huic subdito, pro aliqua ordinatione seu consecratione Altaris vel Ecclesiæ Presbyterorum vel Diaconorum Missarumque celebratione nisi ab Abbate ejus Cœnobii, vel Prioribus eidem Cœnobio subditis invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis tuis ubicumque positis, cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicumque tibi et illis vestrisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut neque Cluniacum, neque loca ad id pertinentia ubicumque Episcopi vel Sacerdotis deprimantur interdictionis titulo, seu excommunicationis vinculo vel anathematis: non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, ut ullius cujuscumque personæ obligatione proscindatur à se cuilibet concessa libertatis potestas. Non igitur fratres tui et Monachi, ubicumque cujuscumque Episcopi vel maledictionis vel excommunicationis seu interdictionis vinculo teneantur astricti. Quod si quis sciens hanc nostram paginam contra hanc facere præsumpserit, authoritate B. Petri, cui Conditor omnium ligandi atque solvendi potestatem commisit, Ecclesia vestra et ipsi Monachi absolvantur. Et is quicumque sit, qui Apostolicæ Sedis filium ligare sive maledicere contra nostrum decretum voluerit, maledictione perpetua ligetur, anathematizetur, condemnetur. Si qua verò competens ratio adversùs quicquam moverit, et hoc aliter determinari vel diffiniri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur et humiliter requiratur. Liceat quoque vobis seu fratribus in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel ab Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam assequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere, alioquin à Catholico, quem malueritis, Episcopo consecrationum ipsarum Sacramenta suscipiant. Decernimus etiam, et illius cujus vice, quamvis indigni fungimur, authoritate sancimus, ut idem locus et loca ei subdita omnibus ob salutem confugientibus sint misericordiæ sinus, sint totius pietatis et salutis portus, obtineat in eis locum justus, nec repellatur pœnitere volens injustus, præbeatur innocentibus caritas mutuæ fraternitatis, non negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis etiam cujuscumque obligatus anathemate eundem locum vel loca ei subdita expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius utilitatis ac salutis gratia, minimè à venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur, quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ et salutis. Sit autem et omnibus ibi advenientibus causa salutis hîc et in perpetuum, divinæ miserationis et pietatis refugium, et Apostolicæ benedictionis et absolutionis præsidium. Hanc etiam vobis prærogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni Monasterii Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis Prioris loci querimoniis, ut largiente Domino salutis, quam quærere videtur, apud vos potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos Canonicos vocant, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad loca vestra confugiunt, suscipiendi, et vestrum propositum admittendi licentiam impertimur. Decernimus præterea, et omnino constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alicujuscumque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei et institutionem Legislatoris Benedicti, pater, qui sibi præesse debeat, eligatur, atque ad cum ordinandum qualiscumque illis placuerit Episcopus advocetur. Præterea constituimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Cœnobium, et loca ei subdita temere perturbare, sed eorum Ecclesiæ, decimæ, possessiones, et bona cætera, quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum, Domino miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostram constitutionem sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei, et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat, cunctis autem justa eidem Cœnobio suisque locis servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia ætern? pacis inveniant. Amen. Datum Laterani V. Idus Januarii, Indictione V. PRIVILEG. PASCHALIS PAPÆ II. quo Monasterium Silviniacense tanquam Clun. Cœnobii membrum sub Apostolicæ Sedis protectione suscipit, eo modo, quo Urbanus Papa secundus. Paschalis Episcopus servus servorum Dei filiis in Domino carissimis Silviniacensis Cœnobii Monachis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad hoc nos disponente Domino in Apostolicæ Sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Idcircò vos, et locum vestrum tanquam Clun. Cœnobii membrum sub Apostolicæ sedis protectione perpetuo confovendum, juxta Domni Prædecessoris nostri Urbani secundi statuta suscipimus; Sancientes ne ullo umquam tempore idem Cœnobii vestri locus interdictionis alicujus jacturam sentiat, nec ulli viventium facultas sit infra Monasterii seu villæ adjacentis terminos olim præfinitos assultum facere, aut quemlibet hominem capere, vel deprædari. Illam etiam pactionem, quam in ejusdem prædecessoris nostri manu Archimbaldus miles, sicut in ejus privilegio continetur, pepigit, ratam perpetuo haberi censemus: ut videlicet universa, quæ pater, aut avi ejus loco vestro contulerant tam in rebus, quàm in immunitatibus et consuetudinibus omni tempore illibata conservarentur. Ad hæc adjicientes decernimus ejusdem loci sepulturam liberam omninò persistere, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos, extremæ nullus obviet voluntati. Prætereà per præsentis Decreti paginam Apostolica auctoritate statuimus ut quæcumque hodie vestrum Cœnobium possidet, sive in crastinum vel concessione Pontificum, vel liberalitate Principum, vel oblatione fidelium poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda: Monasterium de Campovold, Capellam de Curtiliis, Capellam de Lonver, Capellam de Villar, Ecclesiam de Cantaneto, Ecclesiam de Cyriliaco. Has itaque, cæterasque Ecclesias, quas Apostolicæ Sedis privilegio possidetis, taliter concedimus, ut salvo jure Episcoporum, quod in paratis et synodis ibidem hactenus retinuisse noscuntur, quicquid deinceps in eis intus forisque, tam ex oblationibus, quam ex sepulturis, vel etiam ex decimationibus tam majoribus quàm minoribus adquirere potueritis, ex integro possideatis; nullaque umquam persona vel Ecclesiastica, vel sæcularis de omnibus ad eas pertinentibus se super vos intromittere audeat. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si dare illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolic? sedis benignitate cantandi illic licentiam consequatur. Neque cuilibet facultas sit pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ad salutem datis vos inquietare; sed tam virorum, quàm mulierum, tam Clericorum, quàm Laïcorum oblationes, quæ ad vos afferuntur, in usum servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; Salva in omnibus Abbatum Cluniacensium obedientia. Si qua sanè in crastinum Ecclesiastica, sæcularisque persona hujus privilegii paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem suprà fato loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Paschalis sanctæ Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Odilo Prænestinus Episcopus. Ego Joannes Tusculan. Episcopus. Ego Teuzo Cardinalis sanctorum Joannis et Pauli. Ego Albericus Dei gratia Cardinalis Tituli S. Petri ad vincula. Ego Paganus Diaconus S. Rom. Ecclesiæ de Diaconia S. Mariæ novæ. Datum Anagniæ per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis XVIII. Kalendas Decembris Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno M.C. Pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papæ II. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. per quod confirmat omnia privilegia à prædecessoribus suis præsertim Gregorio VII. et Vrbano II. Monasterio Cluniacensi concessa, ac omnes Prioratus, Cellas, et loca quæ tempore Concilii Arvernensis habebat subjecta, in quibus prohibet Abbates imposterum ordinari: statuit etiam immunitatem Ecclesiarum seu Capellarum et Cimiteriorum juris Cluniacensium fratrum ab omni exactione: quibus confirmat facultatem eligendi Presbyteros in ipsis Ecclesiis Parochialibus scilicet, qui ab Episcopis animarum curam suscipiant, quam si denegaverint Apostolica auctoritate censeantur approbati. Decernit præterea Ecclesiarum seu Altarium consecrationes ab Episcopis Diœcesanis gratis accipi, sin minus à quo placuerit: vultque oblationes seu eleëmosynas Cluniacensibus fratribus ubicumque positis factas ab ipsis accipi absque ullius contradictione. Definit insuper Abbatias quas Gregorius VII. Commisit Abbatum Cluniacensium ordinationi, ita semper manere debere, illasque hic recenset: vetatque ne fratres Cluniacenses ubivis constituti patiantur divinorum officiorum suspensionem pro qualibet interdictione vel excommunicatione, sed vult ipsos januis clausis celebrare et sepulturæ debita peragere. Illisque demum concedit facultatem admittendi et apud se retinendi Laïcos et Clericos tum sæculares, tum Regulares, qui ad conversionem vel pro necessitatibus suis veniunt Cluniacum. Paschalis Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ea Religionis prærogativa, qua per universum ferè occidentem nostris temporibus per Dei gratiam Congregatio vestra præcellit, et inconcussa charitatis unitas qua inter procellas omnes sedi Apostolicæ adhæsistis, mansuetudinem nostram vehementius exhortantur, immò urgent atque compellunt, ut vestris petitionibus assensum accommodare, et quieti vestræ in posterum providere sollicitiùs debeamus. Eapropter quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid authoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius septimus, et Urbanus secundus vestro Monasterio et locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto auctore Domino confirmamus. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus prioratibus et cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus unquam futuris temporibus Abbatem ordinare præsumat: Sed tam prioratus ipsi et cellæ, quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus fraternitas tua Arvernensis Concilii, quod per supradictum Urbanum Papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est: cui nimirum Concilio per temetipsum interfueras, tam tibi quàm successoribus tuis in pace semper et quiete serventur. In quibus hæc propriis visa sunt annotanda nominibus. Sancta Maria de Charitate. De Marciniaco. S. Petrus de Cunsiaco. S. Petrus de Leuntiis. S. Petrus de Pergamo. S. Isidorus de Hispania. S. Ovilus de Scarrione. S. Marcellus de Salciniaco S. Marcellus de Cabilone. Carus-locus Paredus. Romanum Monasterium. S. Victor de Gebenna. Paterniacus. S. Saturninus de Provincia. S. Eutropius. S. Martinus de Auxia. Monasterium de Cacerris. S. Maria de Tobosa Boorum. Tyernus. S. Martinus de Campis. Silviniacus. Salsinangiæ. Nongentum. Crispeiacus. Virgeius. Ginniacus. Namtoacus. S. Pancratius de Anglia. S. Lecerius de Bigorro. S. Orvenitius Auxiensis. S. Maria de Nazara. S. Jacobus de Pontivo. S. Gabriel de Cremona. S. Salvator, et S. Stephanus de Niverno. Præcipimus etiam, ut omnes Ecclesiæ seu Capellæ vestræ, et Cimiteria libera sint, et omnis exactionis immunia præter consuetam Espiscopi paratam, et justitiam in Presbyteros si adversus ordinis sui dignitatem offenderint. Exceptis nimirum Ecclesiis illis, quæ absque hujuscemodi subjectione in Abbatis potestate subsistunt. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes ab Espicopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin à Catholico, quem malueritis Espicopo, consecrationum ipsarum Sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut claustri vestri, aut vestrorum locorum fratres pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem datis inquietare, sed tam virorum quam mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usum servorum Dei, pauperumque profuturas, recipere liceat. Abbatias verò, quas tu?, tuorumque successorum ordinationi pr?decessor noster Gregorius VII. Papa commisit, nos quoque committimus videlicet Virzelai. S. Egidii. S. Joannis de Angeliaco; Sancti Petri de Moisiaco, Malliacensem, S. Martialis de Lemovico, novum Monasterium S. Cypriani Pictaviensis, de Fiaco. Adjicientes ut etiam S. Germani Antissiodorensis, S. Austremonii Mauziacensis, S. Bertini Tarvannensis, eidem ordinationi subjaceant, salvo nimirum jure sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Nec minus illud supradicti Urbani II. Papæ Capitulum confirmamus, nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione, vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi quàm et famuli eorum, et qui se Monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis Laïcos, seu Clericos sæculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere; Clericos quoque regulares, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad vestrum Cœnobium confugiunt, suscipiendi, et ad vestrum propositum admittendi, Religioni vestræ licentiam impertimur. Præterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile cœnobium, et loca ei subdita temerè perturbare; sed eorum Ecclesiæ possessiones et bona, cæteraque quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant: quos profecto cognoscimus ab excommunicatis pia discretione vigilantiùs abstinere. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertióve commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen Amen. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Oddo Hostiensis Episcopus. Ego Milo Prænestinus Episcopus. Ego Albericus Dei gratia Cardinalis sancti Petri ad vincula. Ego Galterus Episcopus Albanensis Ecclesiæ. Ego Paganus Diaconus Romanæ sanctæ Ecclesiæ Cardinalis. Datum Lateranis per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis XVII. Kalend. Decembris, indictione octava, Incarnationis Dominicæ, anno M.C. Pontificatus autem Domni Paschalis II. Papæ II. EIUSDEM PASCHALIS II. PAPÆ EPISTOLA ad Archiepiscopos et Episcopos Galliarum pro Cluniacensibus. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis per Gallias, salutem et Apostolicam benedictionem. Quanta reverentia Sedis Apostolicæ constitutionibus debeatur, fraternitatem vestram non ignorare credimus. Si qua verò vel minùs dicta, vel aliter intellecta conspiciuntur, meminerint qui adversùs sanctam Romanam Ecclesiam conqueri consueverunt, quid pro felicis Papæ scriptis adversùs Acatium datis Orientalibus Episcopis sanctæ memoriæ Gelasius Papa responderit. Idcirco ad memoriam fraternitatis vestræ reducimus, quia Cluniacense Cœnobium ab ipso fundationis exordio sanctæ Romanæ Ecclesiæ sit oblatum, quod profecto religiosi Antistites, et egregii Principes pro religione eximia donis suis ac possessionibus ditaverunt: Romani verò Pontifices tanquam oculi sui pupillam custodientes, cum loca ad se plurima pertinentia fratrum illorum regimini commisissent, tam locum ipsum quam cætera ei cohærentia, privilegiorum suorum munitionibus vallaverunt. Scitis enim quanta per eos in Galliarum partibus nova instituta; vetera sint ad religionem Monasteria reparata. Eapropter charitatem vestram monemus, monentes rogamus atque præcipimus, ne tot tantorum Pontificum privilegiis obviare tentetis, ne per eorum violationem, Apostolicæ Sedis, quod absit, indignationem inveniatis. Imitatores estote patrum vestrorum, qui congregationem illam venerabilem devotiùs coluerunt, et saluti, quam per eos Dominus super multis peccatoribus operatur, manus socias adhibete, ita eos diligite, ita tuemini, ita fovete, ut quietiùs per vos omnipotenti Deo valeant deservire. Vos autem qui inter mundi fluctuantis turbines statis per eos tam Apostolicæ Sedis, quam omnipotentis Dei gratiam consequamini. Data Lateranis XIII. Kal. Decembris. Paschalis Papa secundus. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. pro Abbatia Vizeliacensi, cujus omnia bona confirmat sub obedientia Abbatum Cluniacensium, quibus perpetuò ipse sicut et sui prædecessores vices suas committit quoad jurisdictionem Episcopalem in ipso Monasterio Vizeliacensi, et in Ecclesiis quæ sunt in adjacenti villa. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Altardo Abbati Verzeliacensis Cœnobii, ejusque legitimis successoribus in perpetuum. Quia documentis Apostolicis regendus est ordo Ecclesiasticus oportet ut grex dominicus impigro animo, assidua vigilantia custodiatur et gubernetur: ut autem Prælatorum vigilantium nulla vox, nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat, charitas, quæ Deus est, quæ præter unum alterum nescit, omnibus viribus tota mente diligenda est et tuenda; quoniam verò nullis præcedentibus meritis, sed sola omnipotentis Dei gratia in Ecclesia locum Petri obtinemus, necesse est ut omnibus superimpendamus Ecclesiis, maximè his quæ juris beati Petri esse noscuntur, et quæ affectu filiali invocant consilium et auxilium matris suæ. Quia igitur dilectio fraternitatis vestræ postulavit privilegium Monasterio Virziliaco fieri, cujus regimen authore Deo vobis commissum est, quod fundatores ipsius Gerardus Comes vir nobilissimus, et uxor ejus Berta, pia devotione et testamenti confirmatione beato Petro Apostolorum Principi obtulerunt, nos precibus vestris assensum præbentes authoritate Apostolica per præsens privilegium confirmamus atque statuimus, ut nulli Imperatorum, nulli unquam Regum, nulli Comitum, nulli Antistitum, nulli cuiquam alii de rebus quæ jam dicto Monasterio à prædictis fundatoribus vel ab aliis Deum timentibus, oblatæ vel concessæ sunt, vel deinceps conferendæ, sub qualibet occasionis specie liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere. Inter quæ nominatim eidem Monasterio confirmamus: in Episcopatu Eduensi Ecclesiam sancti Petri juxta fluvium Chore sitam, Varginiacum villam cum omnibus appendiciis suis, et Ecclesia sancti Sulpitii. Dorneciacum villam cum universis adjacentiis, et Ecclesia sancti Petri. Flaiacum villam cum Ecclesia sancti Symphoriani et omnibus eorum appendiciis. Ecclesiam sancti Sulpitii de Asinariis. Ecclesiam sancti Germani de Fontiniaco. Ecclesiam sancti Petri de Blanniaco. Ecclesiam sancti Georgii de Insula. Ecclesiam sancti Syagrii de Flagiaco cum omnibus earum pertinentiis, Villam sancti Leodegarii de Morvenno cum Ecclesia ejusdem Martyris et universis eorum adjacentiis. In eodem territorio Ecclesiam sancti Andocii. In Episcopatu Antissidorensi Ecclesiam sancti Adriani de Maliaco villa cum capellis in eadem Parrochia sitis. In Episcopatu Nivernensi Ecclesiam sancti Petri de Longiaco, Ecclesiam sancti Silvestri de Varenniis, Ecclesiam sancti Martini de Tauriaco, Ecclesiam sancti Petri de Luperciaco villa. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Coblenis. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Germani, Ecclesiam sancti Cypriani, Ecclesiam sancti Leodegarii de Vendac, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Claromonte cum universis earum appendiciis. In Archiepiscopatu Bituricensi Ecclesiam sancti Andreæ de Taciaco; Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Rufiaco, Ecclesiam sancti Sulpitii de Salzelis cum omnibus easdem pertinentibus. In Episcopatu Pictaviensi Ecclesiam Dei dilectricis sanctæ Mariæ Magdalenæ juxta Mirebellum castrum. Ex altera parte ejusdem castri Ecclesiam sanctæ Radegundis de Burgonnio. In territorio Toarcensi Ecclesiam sancti Germani et Ecclesiam sanctæ Mariæ de Spisis. In Episcopatu Sanctonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Ferrariis. In Archiepiscopatu Sevonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Villari Monasterio, Ecclesiam castri Fliscardi, Ecclesias castri Moreti et Ecclesiam Senardi villæ cum omnibus earum appendiciis. In Episcopatu Belvacensi Ecclesias Bublis castri, Ecclesiam sancti Remigii, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Merloto, et Ecclesias Borinellis villæ cum omnibus earum pertinentiis. In Episcopatu Noviomensi, in castro quod Ham vocatur, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ. In villari Sylva Ecclesias ejusdem Dei dilectricis cum universis earum appendiciis. In eadem Diœcesi Ecclesias de Ingulos. Præterea statuimus, ut consecratio Monasterii ipsius, et Ecclesiarum quæ sunt in circumadjacenti villa, ordinationis quoque Monachorum et Clericorum, consilio Abbatum Cluniacensium, quibus prædecessores nostri et vos perpetualiter concessimus vices nostras in jam dicto Monasterio, ibidem fiant, aut ubi ipsi Abbates maluerint. Chrisma quoque et oleum sanctum à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Ecclesiæ verò ejusdem Monasterii per diverversas Provincias constitutæ, et earum Altaria ab Episcopis, in quorum Diœcesi sunt, consecrentur. Sacerdotes etiam et Clerici ordinentur, et ab eis chrisma et oleum sanctum accipiant, si gratiam Romanæ Sedis habuerint, et gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint; sin aliàs à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Obeunte te ejusdem loci Abbate, vel quocunque successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu, vel pars fratrum sanioris Concilii, prædictorum Cluniacensium Abbatum præcepto secundùm regulam beati Benedicti elegerint. Electus verò, aut à Romano Pontifice, aut eorumdem Abbatum consilio consecretur. Ipsius autem Diœcesis Episcopo, nisi ab Abbate ipsius Monasterii invitatus fuerit, stationes agere publicas, aut privatas Missas celebrare in eodem Monasterio non licet. Donationem quoque vel subjectionem seu potestatem interdicendi in eodem Cœnobio, et circumadjacenti villa nullam habeat. Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat Cœnobium ipsum perturbare vel inquietare, seu vexationibus servos Dei fatigare, vel ejus possessiones auferre vel minuere, sed omnia in integrum conserventur eorum usibus, pro quorum sustentatione et gubernatione eidem Monasterio sunt concessa. Ad indicium quoque hujus libertatis Apostolicæ Sedi, cujus juris esse dignoscitur libram argenti per singulos annos persolvat. Si quis autem sciens contra hujus nostri decreti paginam agere tentaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, à sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Qui verò observator fuerit, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli benedictionem percipiat, et in futuro Sanctorum consortio perfrui mereatur. Omnipotens Deus, qui est vera salus et vera custodia, te et congregationem tibi creditam protegat et defendat, et per intercessionem beatæ Mariæ Magdalenæ, quæ cum fonte lachrymarum ad fontem misericordiæ Christum pervenit ad finem qui non finitur, pervenire concedat. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Beneventi per manus Galteri Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis M.C.III. mense Novembri, indictione XI. Pontificatus ejusdem secundi Paschalis Papæ, anno quarto. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem et fratres Cluniacenses, quo concedit ut nullus pedaticum aut aliud quid exigere possit ab his qui Cluniacum eunt aut exinde redeunt, infra quosdam limites quos hîc notat. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, et universis ejusdem congregationis fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut prædecessores nostri Apostolicæ Sedis Pontifices vestræ paci ac libertati tam præceptis, quam etiam scriptis providere curaverunt; sic et nos per Dei gratiam volumus ac debemus. Eapropter inter cætera vestræ pacis atque immunitatis decreta hoc decernimus ac mandamus, et præcipiendo determinamus, ut à Matiscone usque Cluniacum: à sancta Maria de Bosco usque Cluniacum: à Carella usque Cluniacum: à monte sancti Vincentii usque Cluniacum; à Juliaco usque Cluniacum: à Bellojoco usque Cluniacum: à Branceduno, sive Trinorchio usque Cluniacum, scilicet neque à mediis horum terminorum per paria spatia viis usque Cluniacum nullus hominum præsumat pedaticum levare, aut novam aliquam exactionem facere super Cluniacum euntes vel inde redeuntes, nec eorum personas pervadere, vel tes eorum auferre, vel ipsos capere. Eum autem qui hanc legem scienter infregerit, ab introitu Ecclesiarum arcendum censemus, donec de commisso Cluniacensi Abbati vel ipsi Conventui satisfaciat. Datum Cabilone IV. Nonas Februarii, indictione decima quinta, anno Dominicæ Incarnationis M. C. VI. Bullata in plumbo pensili cum simplici cordula. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, cui confirmat omnia pertinentia ad Cluniense Cœnobium à prædecessoribus suis jam confirmata, ac etiam ea quæ tempore suo eidem sunt acquisita, quæ hîc recenset. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Religioni vestræ per omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolicæ benignitas gratulatur, quoniam plerisque in locis largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, ubi defecerat per Galliarum partes est restituta Religio. Eapropter sicut ab ipsis Cœnobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in finem vos tanquam carissimos filios Apostolicæ Sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum Cœnobium pertinentia, sicut à prædecessoribus nostris munita sunt, ita et nos Apostolicæ Sedis auctoritate munimus. In quibus ea propriis vocabulis exprimenda duximus, quæ temporibus nostris per Dei gratiam adquisita, et vestri regiminis dispositioni subjecta noscuntur: Monasterium videlicet sancti Albani à Burchardo Episcopo datum in suburbio Basileæ urbis. In eodem Episcopatu Monasterium de Altichlica à Frederico Comite, per supra dicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum atque concessum. In Bisuntino Episcopatu Monasterium Vallis clusæ, quod profectò Romani juris per Pontium Episcopum nostro vobis favore concessum est. In Episcopatu Tarvanensi Monasterium sancti Michaëlis de Vvasto. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Juliani de Salzeto, Ecclesiam sancti Martini de Mutiniaco, Ecclesiam sancti Amandi juxta fluvium Arteram; quas tres Ecclesias Durannus Episcopus vobis indulsit: Ecclesiam sanctæ Mariæ de Cogniaco, Ecclesiam sancti Martini de Santiniaco, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Chirmaco, Ecclesiam de Lingiaco, Ecclesiam de Cromeda, Ecclesiam sancti. Amandini, quas sex Ecclesias Vvillelmus vobis concessit Episcopus: Ecclesiam sancti Desiderii, Ecclesiam sancti Martini de Carmis, Ecclesiam sancti Hilarii juxta fluvium Morgiam; quas tres Ecclesias Petrus Arvernensis Episcopus vobis concessit. In Episcopatu Lugdunensi Ecclesiam de Selinnaco, Ecclesiam sancti Germani in Brixia; quas duas Ecclesias Hugo Archiepiscopus dedit vobis. In Episcopatu Bellicensi Ecclesiam de Pariaco, Ecclesiam de Camilliaco, Ecclesiam de Primasello, Ecclesiam sancti Bauldelii, Ecclesiam de Conziaco, Ecclesiam de Rossellione, Ecclesiam de Prumiliaco, Ecclesiam sanctæ Agathæ de Rumiliaco, Ecclesiam de Ymnimonte cum appendiciis suis, hæ siquidem Ecclesiæ concessæ sunt vobis à Pontio Bellicensi Episcopó. Juxta urbem Tarentasiam Ecclesiam S. Martini à Bosone Episcopo concessam. In Episcopatu Genevensi Ecclesiam de bona Vvarta, Ecclesiam de Doaliendis, Ecclesiam de Hasneriis, Ecclesiam sancti Joannis de Gonellis. Hæc nimirùm omnia vestro Cœnobio tanquam membra capiti adhærentia nos in perpetuum sub jure ac regimine tam tuo, quàm successorum tuorum persistere præsentis paginæ assertione sancimus, ne ulli omninò hominum liceat hæc vestræ subjectioni subtrahere, et à Cluniensis Monasterii jure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc constitutionis nostræ paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud villam sancti Ypoliti per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii VI. Idus Februarii, indict. XV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. VI. Pontificatus autem Domni Paschalis, secundi Papæ, anno VIII. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod firmat Monasterium sancti Dionysii de Nogento sub ditione Cluniensis Cœnobii: post examinatam querelam Abbatis Carnotensis super eo sibi porrectam. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Quæ semel justè rationabiliterque decisa sunt, præter oblivionis incuriam redivivis sæpe litibus replicantur. Idcircò literis præsentibus annotamus qualiter inter vestri Cœnobii Monachos, et sancti Petri Carnotensis Abbatem Guillelmum, de sancto Dionysio de Nogento querela cum sua sit replicatione decisa. Idem enim Carnotensis Abbas post Domini Papæ decretum, super eadem cella vestros fratres, nobis in Trecensi Concilio præsidentibus, calumniis impetebat. Ne qua ergo scintilla jurgii remaneret, perspiciendum duximus quicquid à parte alterutra proferretur. Ostensæ sunt igitur literæ quædam à Carnotensi Abbate, per quas idem locus Carnotensibus Monachis à Retroco Comite sub quadam fuerat conditione commissus; in quibus nulla temporum annotatio, nullus vel Episcopi vel Clericorum continebatur assensus. Ad hæc easdem literas falsas habendas Retrocus Comes ipsius Goffridi filius, qui locum illum unà cum Beatrice uxore sua vestro Cœnobio obtulerat, asserebat; quia et unus testium, qui subscripti fuerant, supra dicti Goffridi frater adhuc superstes se omnino interfuisse penitùs inficiaretur; et easdem literas alio tempore in Capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat: falsationis illius testem cum jurejurando in medium proferens. Cæterùm Goffridi Comitis oblatio vestro Cœnobio data et locum et tempus, et Episcopi et Metropolitani consensum, et Teobaldi Comitis ejusque filii Stephani favorem, de cujus Feudo idem locus fuerat, manifestius continebat. Consistit itaque apud omnes quia Domni Vrbani Papæ sanctio Apostolica gravitatis pondere nitebatur plena: quapropter ratione judicii Carnotensis Abbatis querela sopita est, et Monasterio vestro supra dictæ cellæ in perpetuum statuta possessio. Sanè huic nobiscum judicio affuerunt venerabiles Episcopi Leodegarius Bituricensis, Aldo Placentinus, Gitardus Engolismensis, Ildebertus Cenomanensis, et nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis Landulfus de titulo S. Laurentii, qui dicitur in Lucina. Igitur et nos sanctioni prædecessoris nostri, nostræ quoque sanctionis robur adjicimus, præcipientes et penitùs interdicentes ne quis ulteriùs super hoc negotio vestrum Cluniense Cœnobium inquietare præsumat. Qui verò præsumpserit canonicæ districtionis animadversione mulctetur. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Silviniaci per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis VIII. Idus Junii, indictione XV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. VII. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi, Papæ VIII. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod beati Vulmari Monasterium statuit sub ordinatione Abbatum Cluniacensium perpetuo mansurum, quod idem de Menatensi Monasterio firmat. Vultque alieni Cœnobii Monachum quemlibet, qui pro melioratione vitæ Cluniacum expetierit licenter suscipi. Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua est authore Deo dilatione complendum. Venerabilis siquidem frater noster Joannes Morinorum Episcopus, petente Eustachio Bononiensi Comite, sancti Vulmari Abbatiam sollicitudini tuæ, carissime frater Hugo, corrigendam, et in perpetuum vel à te, vel à tuis successoribus ordinandam commisit. Et nos ergo juxta ejus desiderium ac deliberationem præsentis decreti assertione sancimus, ut idem beati Vulmari Monasterium semper in tua tuorumque successorum ordinatione permaneat; nec alius illic Abbas constituatur, nisi qui vestra fuerit deliberatione provisus. Idem etiam de Menatensi Monasterio constituimus, quod jamdiu in vestra ordinatione permansit. Præterea quoniam omnipotens Deus, et ante nostra tempora et in diebus nostris præcipuam religionis Monasticæ disciplinam in vestro dignatus est Monasterio conservare; hanc vobis prærogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni Monasterii Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis; ut largiente Domino salutis, quam quærere videtur apud vos, potiatur effectu. Si quis verò temerario ausu his salutiferis constitutionibus obviam ire præsumpserit, Apostolicæ indignationis ultione plectatur, et communionis Ecclesiasticæ periculum patiatur. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud Aquam Bellam per manum Joannis S. R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii II. Nonas Augusti, indict. XV. anno M. C. VII. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ, anno octavo. Bullata in plumbe Pensili cum filis sericis rubei et crocei Colorum non retortis. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Pontium, per quod ei confirmat et successoribus omnia ab antecessoribus suis Pontificibus Monasterio Cluniacensi concessa, collata et confirmata. Paschalis Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Pontio Cœnobii Cluniacensis Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. In provectionis tuæ primordiis, fili carissime, deliberasti sedis Apostolicæ dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneat, quæ circa prædecessorem tuum Hugonem egregiæ Religionis et sapientiæ virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quæ à prædecessoribus nostris eidem Abbati, vel ejus antecessoribus concessa sunt, tibi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, et Sedis Apostolicæ consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte jam notus sis; non tamen adhuc in te adeò fulgidum specimen prudentiæ aut Religionis enituit. Cæterùm supradicti prædecessoris tui prærogativa præcellens, et melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam, qui te in Patrem elegerunt, virorum utique Religiosorum ac sapientum postulationi tuæ conjuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuæ etiam absentis nihil ad præsens negare deliberemus. Confidimus enim et te largiente Domino prænominati Abbatis studiis institurum, et eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuò permansuros; ut, sicut in præterito tempore, ita etiam in futurum sanctæ Religionis exempla de Cluniacensi Cœnobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti tibi, carissime fili, tuisque legitimis successoribus, et per vos Cluniacensi Cœnobio conferimus, concedimus, confirmamus quæcumque ab antecessoribus nostris collata, concessa, et confirmata, vel per privilegia Sedis Apostolicæ, vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii Scriniarii Regionarii, et Notarii sacri Palatii. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Romæ in Porticu beati Petri per manum Joannis S. Rom. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii IV. nonas Junii, Indictione secunda, Incarnationis Dominicæ anno M. C. IX. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ anno X. Bullata in plumbo pensilis, cum filis sericis Rubei croceique colorum, non retortis. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Pontium Abbatem ad quem mittit Pallium Candidum, ut ex eo sibi paret Dalmaticas in usum Ecclesiæ Cluniacensis, concedens ei quod utatur insigniis Pontificalibus in octo præcipuis festivitatibus Monasterii sui. Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium extitisse nequaquam ambigimus, cum te in Abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo carissime, quantùm in te est bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in Religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias. De benignitate autem Sedis Apostolicæ, et beati Petri gratia candidum tibi Pallium mittimus, de quo Dalmaticas in usum debeas vestræ Ecclesiæ præparare. Nos siquidem Dalmaticæ, Compagorum, Chirothecarum, et Mitræ usum in festivitatibus octo Monasterii tui præcipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriæ Hugoni Abbati à prædecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut ejus locus tenes, sicut dignitatem assecutus es, ita etiam Religionem teneas et industriam prosequaris; quatinus per Dei gratiam, et Monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te, quàm in illis divini nominis gratia exaltetur. Datum apud Castellium XVI. Kalendas Novembris. Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Domnum Pontium Clun. Abb. de Obedientiis ad Cluniacum pertinentibus. Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Monasterii Cluniacensis Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Et Religio Cluniacensis Cœnobii, cui Deo auctore præsides, et prædecessoris tui sanctæ memoriæ Hugonis Abbatis dulcissima reverendaque dilectio cogunt nos, fili in Christo charissime Ponti Abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter Abbatias, vel Prioratus, qui sub prænotati Abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque, vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. Id est Moisiacum, Figiacum, Abbatiam S. Martialis Lemovicensis, Angeriacum, novum Monasterium Pictavense, Abbatiam S. Ægidii, Abbatiam Mauziaci, Abbatiam Vizeliaci, Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis, Abbatiam S. Bertini, Abbatiam S. Vulmari, Abbatiam Unicurti, Abbatiam S. Benedicti super Padum. Prioratus Nantoaci, Gigniaci, S. Marcelli Cabilonensis, Crispejaci, Vergiaci, Paredum, Carum-locum, S. Marcelli de Salzeto, S. Salvatoris Niverni, S. Stephani ibidem, Nazaram, Charrionem, sanctum Isidorum, S. Saturninum, Salsinanias, Silviniacum, sanctam Mariam de Caritate Luperciacum, sanctum Reverianum, sanctum Martinum de Campis, Longumpontem, Conciacum, Nogentum, Leontium, Gayas, Trualdum, Ganagobium, Rozanum, sanctum Pancratium de Lewis, Montem-Acutum in Anglia, Tetfordium, sanctum Albanum de Basilea, Romanum Monasterium, Paterniacum, sanctum Victorem in Geneva, Voltam, sanctum Florum, Alairacum, Moiracum, S. Licerium, S. Orientium, Sanctum-Montem, Carennacum sanctam fidem de Morlanis, S. Eutropium, S. Mariam de Castello, S. Majolum de Papia, S. Gabrielem de Cremona, S. Paulum de Bergamo, S. Jacobum de Pontida, Bertemala, Rodobium, Castelletum, S. Gregorium de Placentia, Abbevillam, Asserentum, Alavardum, Domena, Visilia, Cabolium, Magobrium, Frodovillam Cellam in Alamannia, Roquespertum-Villaris, S. Mariam de Valle, Marciniacum, Ambertam, Rivis, Chaberos, S. Nazarium Borbonensem, Boortzium, Salas, Saltum. In locis autem, quæ sine proprio Abbate diebus Domni ac venerabilis Hugonis Abbatis fuisse videntur, numquam aliquis Abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi Cœnobio firmum haberi sancimus, ut vestri Monasterii Monachi, qui ad sacros sunt ordines promovendi, à quibus malueritis Catholicis Episcopis promoveantur. Chrisma verò, si opportunitas, exegerit, in vestro faciatis Monasterio consecrari, vel à quibus volueritis Episcopis accipiatis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Qui verò divini timoris intuitu custos et observator extiterit, sit super eum pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiat, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud Castellium per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, XVII. Kalendas Novembris. Indict. III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. IX. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi. XI. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. quo declarat se misisse Dalmaticam suam Domno Pontio Abbati Clun. atque ei et successoribus suis confirmare usum Pontificalium in octo præcipuis festivitatibus. Quem ipsi personaliter concedit, quoties inter Missarum solemnia Hymnus Angelicus decantatur. Paschalis Episcopus servus servorum Dei, dilectissimo filio Pontio Cluniac. Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum differentiam donationum, quæ per Dei gratiam fidelibus dantur, enumeraret Apostolus, subjunxit, dicens: Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhærentes bono, caritatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem prævenientes. Hanc sine simulatione dilectionem, fili charissime, circa personam tuam per Dei gratiam conservantes, et fratrum, quibus, Deo disponente, prælatus es, charitatem diligentes, honoris te privilegio prævenire decrevimus. Odientes siquidem malum, bono vos adhærere gaudemus. Deum quippe in vobis diligimus, à quo bonum omne procedit. Monet enim Psalmista dicens: qui diligitis Dominum, odite malum. Igitur concessionem prædecessoris nostri, felicis memoriæ Urbani secundi, quam prædecessori tuo venerabilis memoriæ Hugoni Abbati contulit, super Mitræ, Dalmaticæ, chirothecarum et Sandaliorum usu in octo præcipuis festivitatibus obtinendo, nos tàm tibi quàm successoribus tuis confirmamus. Prætereà tibi eorumdem insignium usum personaliter singulis festis concedimus, quibus hymnus Angelicus à vobis inter Missarum solemnia decantatur. Ad exprimendam etiam sine simulatione dilectionem et honoris præventionem, Dalmaticam, qua nos indui solebamus, tuæ dilectioni donavimus, ut nostræ dilectionis memor et malum semper odisse et bono indesinenter adhærere, et fratres tibi commissos studeas semper in Domino diligere, et ad Conventum Dominicæ Congregationis in idipsum efficacius incitare. Datum Anagniæ per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis, VII. Idus Novembris, Indict. VIII. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Domnum Pontium Abbatem Clun. De quibusdam locis Clunia. Cœnobii, in Anglia, Normannia, et aliis Provinciis. Paschalis Episcopus servus servorum Dei, charissimo filio Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, regulariter substituendis in perpetuum. Apostolicæ Sedis authoritate debitoque compellimur, pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et earum maximè quieti, quo sedi eidem specialius adhærent, ac tanquam jure proprio subjectæ sunt, et ampliori religionis eminent gratia, auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Ponti, non immerito censuimus annuendum, ut Cluniacense Monasterium, cui Deo authore præsides, Apostolicæ sedis privilegio muniremus. Illas igitur possessiones, quæ tuæ prælationis tempore acquisitæ sunt, et ab Episcopis traditæ, vel per Episcopos confirmatæ, nos tibi tuisque successoribus, et per vos eidem Cluniacensi Monasterio confirmamus. In Normannia videlicet Ecclesiam SS. Cosmæ et Damiani, in Episcopatu Constantiensi. In Anglia Ecclesiam sanctæ Trinitatis de Lentona in Castro Nortingahant. In Episcopatu Bisuntino Monasterium de Altapetra, et Monasterium de Valleclusa. In Episcopatu Tolosano Monasterium sanctæ Columbæ. In Mindoniensi Ecclesiam sancti Martini de Negdal. In Auriensi Ecclesiam S. Vincentii de Palumbario. In Astoricensi Ecclesiam sancti Salvatoris de Valle-viridi. Præterea quæcumque prædia, quascumque possessiones in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium, justè atque canonicè poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica quælibet, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini nostri Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant, Amen. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episc. Datum Anagniæ per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, VII. Idus Novembris Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XIV. Pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papæ XVI. PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II. ad Pontium Abbatem. De confirmatione bonorum Cluniacensis Monasterii. Gelasius Episcopus servus servorum Dei charissimo fratri Pontio Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Cluniacensis Monasterii prudens Religio, et Religiosa prudentia, et ante nostra tempora et nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maximè sibi fecit obnoxiam. Sed præter illud commune dilectionis debitum personæ tuæ sinceritas mihi semper amabilis, semper optabilis, charitatis nostræ viscera plenis, ut nosti sinibus ampliavit idcirco petitionibus tuis, illis præcipuè, quæ ad Monasterii vestri quietem et salutem spectant, nequaquam duximus obviandum. Per præsentis igitur decreti paginam, secundum postulationem fraternitatis tuæ, præcipimus atque statuimus, ut quidquid possessionis ad Cluniacense Monasterium pertinentis reverendissimæ memoriæ prædecessor tuus Hugo in die mortis suæ per authenticam Romanorum Pontificum concessionem, quietè ac sine calumnia possidebat; tu quoque tuique successores, quietè ac sine calumnia possideatis. Ea etiam, quæ post tuam provectionem Cluniacensi Monasterio, vel per tuam, vel per fratrum tuorum industriam legitimè acquisita sunt, firma, quieta et integra conservanda censemus. Volumus enim Cluniacense Monasterium, Auctore Deo, in quiete perpetua, et tranquillitate persistere; ut à sæcularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei servitiis vacare quietiùs valeatis. Ego Gelasius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus, signum manus meæ, Dominus in loco sancto suo. Datum Capuæ II. Idus Aprilis, per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis M. C. XVIII. Indict. XI. Pontificatus autem Domni Gelasii secundi Papæ anno primo. PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II. ad Pontium Abbatem Clunia. quo confirmat Monasterio Clun. ea omnia quæ possidebat et acquisierat: necnon et Abbatias quamplures quas hic recenset: atque usum Pontificalium ipsi Pontio per Paschalem secundum personaliter concessum: ac tandem omnes libertates eidem Clun. Monasterio anteà collatas. Prohibetque ne Episcopi interdictis affligant homines Parochiarum Cluniacensium, occasione controversiarum quas inter ipsos et Clun. emergunt. Gelasius Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo fratri Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem sacerdos, qui patri jure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret enutriret. Hoc jam diu in cordibus nostris sacerdos verus æterni patris filius conservavit: quia et priusquam te in Abbatis officium, et me in Pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, et charitatem in nobis mutuam custodivit, et post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quæ pro Cluniacensis Monasterii salute et quiete postulas, dulcedini tuæ abnuere indignum duximus: ipsa etiam ejusdem loci veneranda Religio, et prædecessorum tuorum, vita venerabilis, nos ad hæc efficienda compellunt. Pro tua igitur et fratrum tuorum petitione, universa, quæ prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo Abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat: ut nullum inde Canonicum judicium recusaret; tibi, et Cluniacensi Monasterio imposterum quiete atque pacifice habenda et possidenda statuimus. Illam etiam à vobis calumniam Apostolicæ sedis patrocinio removemus, qua Episcopi pro controversiis, quæ inter vos et ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parrochiarum vestrarum et altercationum expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sanè et Abbatias, quas prædecessores nostri Apostolicæ sedis Pontifices prædecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia ordinandas commiserunt: nos quoque strenuitati tuæ ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, et dilectione sedis Apostolicæ permansuris ordinandas committimus, ut per industriam vestram religionis status in eis auxiliante Domino conservetur. Videlicet in Episcopatu Lemovicensi Abbatiam sancti Martialis. In Engolismensi, Abbatiam sancti Eparchi. In Sanctonensi Abbatiam sancti Joannis de Angeriaco. In civitate Pictavensi, Abbatiam quæ dicitur Monasterium novum. In Episcopatu Tolosano, Abbatiam Lesatensem. In Caturcensi, Abbatias Moysiacensem et Figiacensem. In Nemausensi, Abbatiam S. Egydii. In pago Arvernensi, Abbatias Mausiacensem, Tiernensem, et Menotensem. In Episcopatu Augustodunensi, Abbatiam Vizeliacensem. In civitate Antissiodorensi, Abbatiam sancti Germani. In Episcopatu Cameracensi Abbatiam Hunicurtis. In Rothomagensi, Abbatiam quæ dicitur Pontesia. In Tarvannensi Abbatia S. Bertini et S. Vulmari. In Italia Abbatiam sancti Benedicti supra Padum. Ea vero quæ temporibus nostris per vestram et fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Præterea super illum Dalmaticæ, sive Sandaliorum usum, quem personæ tuæ prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis Papa, nostra potissimum intercessione, concessit: hoc tibi singulariter amplioris dilectionis specimen indulgemus, ut quotiens Missas solemnes, vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad hæc quidquid libertatis, quidquid tuitionis, à prædecessoribus nostris vestro Monasterio vestrisque prædecessoribus concessum est, nos quoque vobis, vestrisque successoribus præsentis decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito temerè, quod absit, contraïre tentaverit, Apostolicæ indignationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Gelasius Ecclesiæ Catholicæ Episcopus, signum manus meæ, Deus in loco sancto suo. Datum Avenione per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Card. XVII. Kalend. Jan. Indict. XII. Dominicæ Incarnationis anno M.C.XVIII. Pontificatus autem Gelasii secundi Papæ anno primo. PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. ad Pontium Abbatem Cluniac. per quod confirmat omnia Privilegia per antecessores suos Monasterio Clun. concessa: nimirum exemptionem loci Cluniacensis, cum suis limitibus, Presbyteris, et Parochianis, ab omni jurisdictione alia, quam Summi Pontificis, et Abbatis Cluniacensis, etc. Calixtus Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes undecimus. Item Joannes nonus decimus. Agapitus secundus, Benedictus sextus. Item Benedictus septimus. Leo septimus. Item Leo nonus. Gregorius sextus. Item Gregorius septimus. Alexander secundus. Stephanus, Victor III. Urbanus secundus. Paschalis II. et Gelasius II. Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim, ut omnes Ecclesiæ, Cimeteria, Monachi, Clerici, et Laïci universi infra terminos habitantes qui sunt à rivo de Salnay, et ab Ecclesia Rufiaci, et cruce de Lornant; à termino quoque Molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varengia, cum nemore Burserio; à termino etiam qui Perois, ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantùm sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsi Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parrochiani, ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis, et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu Clericorum infra terminos pr?dictos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, et Cimeteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona præter Romanum Pontificem et Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet et interdicat. Porro si Monachus, Clericus, aut Laïcus, sive cujuslibet ordinis professionisve persona, nisi fortè certa de causa excommunicata sit, Cluniacensium claustrorum mansiones elegerit, absque contradictione alicujus suscipiatur, et quæ de suo jure attulerit, liberè à Monasterio habeantur. Altaria, Cimiteria, et decimæ Cluniacensium Monachorum, et quæcumque juris eorum sunt, à nemine auferantur vel minuantur. De Monachis aut Monasteriis Cluniacensibus nulli Episcoporum, salvo jure Canonico, si quod in eis habent, liceat judicare: sed ab Abbate Cluniacensi justitia requiratur. Quam si apud eum invenire nequiverint, ad Sedem Apostolicam recurratur. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterii datæ sunt, videlicet S. Martialis Lemovicensis, S. Eparci Engolismensis, Monasterii-novi Pictavis, S. Joannis Angeliacensis, Monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis, et S. Egidii Nemausensis. In Arvernia, Mausiacensis, Tirnensis, Menatensis. In Episcopatu Eduensi, Vizeliacensis. In Antissiodorensi, S. Germani. In Cameracensi, Hunoldi-curtis. In Rothomagensi, Abbatia apud Pontissaram. In Tarvanensi, S. Bertini et S. Vulmari. In Italia S. Benedictï super Padum, sine Cluniacensis Abbatis præcepto Abbas nullatenus eligatur. Pro altaribus et Ecclesiis sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à Laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios Monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasteriis, et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ, et Cimeteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetum Episcopi paratam, et justitiam in Presbyteros, si adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceatque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis, animarum curam absque vænalitate suscipiant: quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vestrarum consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipietis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi quam famuli eorum, et qui se professioni Monasticæ devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ officia peragant. Percussuram quoque proprii numismatis vel monetæ, quandocumque, vel quamdiu vobis placuerit, habeatis. Hæc igitur omnia, sicut à nostris prædecessoribus constituta sunt, ita et nos authoritate Apostolica constituimus, et præsentis privilegii decreto confirmamus. Præterea fili in Christo Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ positi regimine nostris per Dei gratiam manibus in Abbatem consecravimus, et personam tuam, et locum, cui authore Deo præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, et quieti vestræ attentiùs providentes, hæc adjicienda censuimus, ut Abbatiarum vestrarum electis, nullus Episcoporum sine commendatitiis Cluniacensis Abbatis litteris, consecrationis, vel ordinationis manus imponat. Alioquin et consecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio, sive ordinatio, donec Apostolicæ Sedi, et ejus Cluniacensi Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Porro Presbyteris Parrochialium Ecclesiarum, S. Mariæ, et S. Odonis Cluniacensium, ejiciendi et suscipiendi in Ecclesiam ex antiqua consuetudine pœnitentes, et nuptiales chartas faciendi licentiam indulgemus. Prohibentes tam Matisconensem Episcopum, quam et alios super hoc, vel super aliis, quæ statuta sunt, vobis molestias in posterum irrogare. Si quis igitur ausu temerario, impiaque præsumptione contra Deum et sanctos ejus Apostolos, contraque animam suam, hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se nostræ Apostolicæ maledictionis noverit aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei vero, qui conservator extiterit, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiat, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen. Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Valentiæ per manus Grisogoni, S.R.E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii, VIII. Kalendas Martii, Indict. XIII. Incar. Dominicæ anno M. C. XX. Pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ, anno II. PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. per quod confirmat omnia bona et possessiones Monasterii sancti Martini à Campis Parisiis sub obedientia Abbatis Cluniacensis. Calixtus Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Matth?o, Priori Monasterii sancti Martini, quod de Campis dicitur, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde nos, dilecte in Christo fili Matthæe Prior, tuis petitionibus annuentes, beati Martini Monasterium, cui authore Deo ex venerabilis fratris nostri Pontii Cluniacensis Abbatis institutione præsides, præsentis decreti authoritate munimus, statuentes ut quemadmodum cætera Cluniacensis Cœnobii membra semper sub Apostolicæ Sedis tutela permaneat. Cuncta etiam quæ in præsenti duodecima indictione eidem loco pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus, videlicet in pago Parisiensi decimam ejusdem præfati Monasterii sancti Martini, et altare et decimam de Callevio. In suburbio Parisiacæ urbis, Ecclesiam sancti Jacobi cum Parochia. Prope Monasterium sancti Martini Capellam sancti Nicolai. Infra urbem in vico qui dicitur Judæorum, Furnum quemdam, et ad magnum pontem duo molendina. Ecclesiam sancti Dionysii de monte Martyrum cum Capella quæ ad sanctum martyrium appellatur. Nusiellum villam cum Ecclesia et Atico, et omnibus appendiciis suis. Rusiacum villam quam dedit Anselmus Dapifer. Apud Taverniacum et Turnum et Moncellum, hospites, et vineas, et census, et sylvam Castanearum, ex dono Odonis Comitis de Corbolio, et aliam sylvam de Castaneis juxta eandem sitam, Ecclesiam de Erigniaco. Apud Pontisaram castrum, de dono regio, et Radulfi Delicati, et Guarnerii Sylvanectensis, hospites, censum et terras. Apud vallem Joïaci terram, censum et hospites, ex dono cujusdam Monachi Berengarii, concedente Osmundo de Calvo-monte et villam Castaneum cum Ecclesia et decima, et terram de Puteolis, et altare de Fontaneto. Altare, Ecclesiam, Aticum et decimam de Esven. Altare, Aticum et decimam de Campaniaco. Ecclesiam de Doetmonte cum appendiciis suis. Altare de Ermenonvilla. Ecclesiam de Duniaco, et molendina et cætera quæ ibi sunt sancti Martini. Apud Pontem-Ebali, curtem et terras. Ceurentium villam cum appendiciis suis, et Ecclesiam ejusdem villæ, cum capella et decima de Liuriaco. Bonseias cum Ecclesia et appendiciis suis. Apud Nuseium siccum, terram et censum. Et apud Cleici terram et censum, et Penthinum cum Ecclesia et appendiciis suis, et Roveredum cum circumadjacentibus terris. Apud Luuram in Parisiaco, Ecclesiam cum Atico. Apud Gornacum castrum Monasterium sanctæ Mariæ cum omnibus appendiciis suis. Villam Nuseium cum omnibus appendiciis suis. Maiatlas cum Ecclesia et appendiciis suis. Decimam de Atiliaco. Villam confluentiam cum Ecclesia et appendiciis. Apud sanctum Marcellum terram quam dedit Cleophas Monachus. Apud Vitriacum, villam, domum, torcular, vineas et censum, et molendinum de Arcoilo. Apud Clamardum, Ecclesiam, terram, vineas et censum. Apud sanctum Clodoaldum, terram, quæ Alnetus dicitur cum appendiciis suis. In monte Savias et monte Martyrum, torcularia et vineas. In Carnotensi pago Ecclesiam de Bonnella cum atrio, et hospitibus, et omnibus appendiciis suis. Visanis-villam cum Ecclesia et appendiciis suis. Bolovillam cum appendiciis suis, et Escun et Olan-montem, et villam Goücolum cum Ecclesia et decima. Apud Mondonvillam, hospites et terras. Apud Capellam hospites et terras, Rodenis villam cum Ecclesia et appendiciis suis. Apud Carnotum, in burgo sancti Caralni, hospites et censum. Apud villam quæ Tabula dicitur, censum denariorum et decimam de Beveriis. Apud Crisperias, Ecclesiam et decimam et hospites. Villam Bault. Sanctum Hilarium cum Ecclesia et appendiciis suis. Gordum de Pissiaco. Apud Medendam de transverso per aquam de singulis navibus tres obolos, ex dono Gervasii Dapiferi et concessione Philippi Regis. Apud Miliacum castrum, et Contiacum decimum diem in reditu Pedagii partem videlicet pr?fati Gervasii. In Aurelianensi pago, Hyenvillam cum Ecclesia et tota Parochia de Puteacio, et decimum mercatum cum omnibus appendiciis suis, et altare de Novavilla. In Senonensi pago, Ecclesiam et atrium de Pringi et Novas. Apud Conam, Ecclesiam et atrium cum appendiciis suis. In Suessuoniensi pago, villam quæ sancta Gemma dicitur cum Ecclesia et appendiciis suis, et terram de monte Aldonis. In Meldensi pago Anetum villam cum Ecclesia et atrio et appendiciis suis. In Laudunensi pago, Disiacum villam, et Allodium de Branna cum appendiciis suis. In Noviomensi pago, Ecclesiam de castro, quod Capii dicitur, cum appendiciis suis. Altare de Heldicurte, et altare de Bevelone. In Ambianensi pago, Ecclesiam de Ligniaco cum appendiciis suis. Apud Arenas castrum Ecclesiam beatæ Mariæ cum appendiciis suis. Apud Ruam, Vertunum et Waben redditus salis et aquarias piscium. In Tarvanensi page, altare de Feurentiaco cum appendiciis suis. In Belvacensi pago apud Bellum-montem, Ecclesiam sancti Leonori cum appendiciis suis, et decimam de Mediana curte. Apud Nusiacum terram et censum. Apud Mervacum, villam, altare, atrium et decimam: cum appendiciis suis, et altare sancti Audomari cum appendiciis suis. Apud Belvacum Ecclesiam sancti Pantaleonis. Apud Montiacum sanctæ Opportunæ, Ecclesiam ejusdem Sanctæ cum appendiciis suis. In Silvanectensi pago Monasterium sancti Nicolai de Aciaco cum appendiciis suis. Apud Lorvillare, Ecclesiam, atrium, decimam et hospites. In Anglia apud Londoniam, terram censualem et hospites, ex dono Radulfi de Juin, ex concessione Heinrici Regis. Apud castrum Barnastabale, Ecclesiam cum appendiciis suis. Et cætera quæ prædecessorum nostrorum sanctæ memoriæ Urbani Papæ, et Paschalis secundi privilegiis continentur. Quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collocata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam à te, quàm ab aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint, possidenda regenda, ac perpetuo disponenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant; et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud sanctum Dionysium, per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, V. Kal. Decemb. Indict. XIII. Incarnationis Dominicæ anno M.C.XIX. Pontificatus autem Domini Calixti secundi Papæ anno primo. PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. ad Pontium Abbat. Clun. De confirmatione Bovis Curtil. Calixtus Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis suæ exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI. et alii usque ad nostra tempora Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea fili in Christo charissime Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ regimine positi nostris per Dei gratiam manibus in Abbatem consecravimus, et personam tuam et locum, cui Deo authore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, et quieti vestræ, ac Ecclesiarum vestrarum attentiùs providentes, Ecclesiam S. Theodori de Rocha Bouecort, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius Ecclesiæ Clericis, à venerabili fratre nostro Willermo Petragoricensi Episcopo tibi et Ecclesiæ Cluniacensi humiliter et devotè donatam, authoritate Apostolica tam tibi quàm successoribus tuis perpetuis temporibus confirmamus et præsentis privilegii pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario impiaque præsumptione, contra Deum et sanctos ejus Apostolos, contraque animam suam hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei vero qui conservator extiterit, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiat, et apud districtum judicem, præmia æternæ pacis inveniat, Amen. Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Lateranis per manum Grisogoni, S. R. E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii, V. Kalendas Januarii, Indict. XV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXII. Pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ anno IV. EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II. ad Monachos Monasterii Veziacensis, quod recipere debeant Priorem de Monasterio Cluniacensi. Calixtus Episcopus servus servorum Dei, Verziacensis Monasterii Monachis et familiæ salutem, si obedierint, et Apostolicam benedictionem. Carissimi fili nostri Petri Cluniacensis Abbatis, et fratrum ejus querelam accepimus, quod recipere Priorem de Cluniacensi Monasterio recusetis; cum locus vester jam per triginta ferè annos Priorem tantum de domo eadem habuerit: in quo profectò magnum vobis et vestræ generare videmini Ecclesiæ detrimentum. Cum enim paci et Religioni intendere debeatis, in dissensione et scandalo permanetis. Per præsentia igitur scripta vobis præcipiendo mandamus, ut usque festum proximum beati Thomæ Priorem de Cluniacensi recipiatis Cœnobio, eique debitam, sicut hactenus factum est, obedientiam præbeatis. Alioquin nos extunc Ecclesiarum vobis introitum interdicimus, et in vestro Monasterio divina prohibemus officia celebrari. Datum Altisiodori VII. Idus Decembris. PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. ad Pontium Abbat. Clun. per quod confirmat omnia bona Monasterii Marciniacensi. Calixtus Episcopus servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Pontio Clun. Abbati, ejusque successoribus, etc. Desideras siquidem, frater carissime, et suppliciter postulas, ut Marcigniacense monasterium, quod videlicet à prædecessore tuo sanctæ memoriæ beato Hugone Abbate in prædio parentum suorum constructum est, Apostolicæ Sedis patrocinio muniamus. Cui profectò postulationi tantò libentiùs accommodamus auditum, quantò sexus ille fragilior, qui ad Dei servitium ibi congregatus est, majori cognoscitur auxilio indigere, etc. EPISTOLA HONORII PAPÆ II. ad Abbatem et Monachos sancti Bertini, quibus mandat ad subjectionem et obedientiam Petri Ven. Abbatis Clun. redeant. Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati sancti Bertini, et Monachis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, Religionis unitas ima supernis, et terrenis sociare cœlestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo et hominibus placere. Paternæ caritatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestræ credatis imputandum prudentiæ, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis Ecclesiæ ascribatis, cui videlicet à nostris antecessoribus est injunctum ut Religionem in vestro Monasterio institueret et servaret: quod divina favente clementia, et in temporalibus, et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus, ut sine contradictione ad carissimi filii Petri Clun. Abbatis subjectionem et obedientiam humiliter redeatis: Tu verò, fili Abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense Monasterium pergens, Abbati obedientiam promittas, et eidem Monasterio remota omni occasione professionem facias. Quod si contemptor extiteris, beati Petri et nostram indignationem incurres. Datum Lateranis. EPISTOLA EIUSDEM HONORII PAPÆ II. ad Monachos S. Benedicti super Padum quibus mandat, ut obedientiam et Reverentiam Petre Ven. Clun. Abbati exhibeant, et Abbatem quem eis cum consilio Clun. Capituli dederit suscipiant. Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Monachis S. Benedicti super Padum, salutem et Apostolicam Benedictionem. Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, Religionis unitas ima supernis et terrenis sociare cœlestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo et hominibus placere paternæ charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis, aut vestræ credatis imputandum prudentiæ, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis Ecclesiæ ascribatis; cui videlicet à nostris antecessoribus est injunctum, ut Religionem in vestro Monasterio institueret et servaret: quod divina favente clementia, et in temporalibus, et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus, quatinus charissimo filio nostro Petro Clun. Abbati obedientiam et reverentiam sine refragatione aliqua deferatis, Abbatem, nimirum quem ipse Consilio Cluniacensis Capituli dederit, reverenter suscipiatis, et ei sicut animarum Pastori humiliter obedire curetis, salvo in omnibus jure et Reverentia Rom. Ecclesiæ. Quod si per vos Abbatem constituere præsumpsistis, nos factum vestrum ducentes irritum plenam de vobis justitiam faciemus. Ideoque præsentibus vos litteris commonemus atque præcipimus, ut post earum acceptionem infra quadraginta dies Cluniacense Monasterium adeatis, et Abbati, quem vobis Cluniacensis Abbas et fratres dederint irrefragabiliter pareatis. EPISTOLA HONORII PAPÆ II. ad Abbatem et Monachos S. Egidii, quibus præcipit ut ad obedientiam Clun. Abbatis redeant. Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati sancti Egidii et Monachis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad hoc universalis Ecclesiæ cura nobis à provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut Religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo Religionem studeamus modis omnibus conservare: nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens à puritate Religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum caritatis intuitu olim prædecessores nostri Apostolicæ memoriæ Romani Pontifices sancti Egidii Monasterium, ad instituendum sive conservandum Religionis nitorem, Cluniacensi Cœnobio commiserunt. Cæterum moderno tempore defuncto Hugone Abbate vestro, dum locus vester Guerrarum incursu oppressus, et multis persecutionibus agitatus sine Pastoris solatio stare non posset, prædecessor noster felicis memoriæ Papa Calixtus te, dilecte fili Petre, Abbatem constituit: quod profectò, sicut ex ejus voluntatis arbitrio, et litteris ipsius Cluniacensi Abbati missis percipimus, salvo Cluniacensis Monasterii jure atque Reverentia fecisse cognoscitur. Unde universitati vestræ mandamus atque præcipimus, ut sine contradictione ad carissimi filii nostri Petri Clun. Abbatis subjectionem et obedientiam redeatis. Tu verò, Petre Abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplicii devotione ad Cluniacense Monasterium pergens Abbati obedientiam promittas, et eidem Monasterio remota omni occasione professionem facias: Salvo tamen in omnibus Rom. Ecclesiæ jure, Abbatis benedictione et sanctæ Sedis Apostolicæ Reverentia. Quod si contemptor extiteris, beati Petri et nostram indignationem incurres. Datum Lateranis. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ II. ad Petrum Ven. Abbatem Clun. per quod confirmat omnia privilegia ab antecessoribus suis Monasterio Clun. et locis ab eo pendentibus, quæ hic recenset. Statuitque quod in Abbatiis non fiat Abbatis electio, absque consensu Clun. Abbatis. Itemque quod non fiat Abbatia de Prioratu, etc. Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Abbati Venerabilis Monasterii Cluniacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Incomprehensibilis et ineffabilis divinæ miseratio potestatis nos hac providentiæ ratione in Apostolicæ sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quæ à Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Ad ipsam enim quasi ad caput et matrem ab omnibus est concurrendum, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et à suis oppressionibus releventur. Condecet igitur ut Ecclesias, et venerabilia loca, maximè quæ ad speciale jus, et singularem proprietatem sanctæ Romanæ, cui Deo auctore servimus, spectant Ecclesiæ, specialioris prærogativæ sortiantur honorem, et Apostolicæ auctoritatis munimine roborentur. Quamobrem, dilecte in Christo fili Petre Abbas, justis postulationibus tuis clementius inclinati, quicquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. Urbanus, et Paschalis II. discretionis vestro Monasterio, et locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto auctore Domino confirmamus. In quibus hæc propriis visa sunt nominibus annotanda. Abbatiæ S. Egidii, S. Benedicti super Padum, S. Bertitini, S. Vulmari, Hunolcurti, Pontisaræ, S. Germani Antissiodorensis, S. Mariæ Virziliacensis, S. Austremonii de Mauzac, Figiacensis, Thiernensis, Menatensis, S. Petri Moyssiacensis, Novi-Monasterii Pictavensis, S. Joannis Angeriacensis, S. Martialis Lemovicensis, S. Petri Malliacensis, S. Cypriani Pictavensis; in quibus præter consensum Cluniacensis Abbatis Abbas nullatenus eligatur. De Prioratibus, in Hispaniis Prioratus S. Mariæ de Nazara, S. Isidori, S. Zoili, Villavert, Villafranca, S. Salvatoris de Cornillana, S. Martini de Formesta, obedientia de Astura, obedientia de Valvert, obedientia de Palumbera, S. Martini de Nebda, S. Licerii de Bigorra, Sancti-Montis, Ecclesia S. Orientii de Auxia, Moyrac, Alayrac, Carennac, obedientia Bernardi Vicecomitis de Biert, sanctæ Fidis de Morlanis, S. Joannis de Gordon, S. Eutropii de Sanctonis, obedientia de Didonia, S. Martini de Axia, Volta, Salsinaniæ, obedientia de Arfolia, Silviniacus, S. Salvatoris, et S. Stephani de Niverno, Luperciacum, S. Reveriani, Magobrium, Vergiacum, Paredum, Marciniacus, Amberta, Ecclesia de Balbiniaco, Nanthoacus, Ginniacus, Ymnimons cum Promili, Conzi cum Ecclesiis suis, Ecclesia de Rossilione, Ecclesia de Ablajone, Ecclesia de S. Baudilio, Ecclesia de Primasel, Ecclesia de Periaco, Rompon, S. Saturnini, Tornacum, Pontissorgiæ, Podiolenum, S. Marcelli de Salzeto, sanctæ Gallæ, S. Luciæ, Ganagobia, Valensolia, Rosans, obedientia de Alavard, Vigilium, obedientia de Domêna, S. Victoris de Geneva, Monasterium de Condaminis, Alta-Petra, Paterniacum, Romanum-Monasterium, Valclusa, obedientia de Megis, S. Albani de Basilea, sanctæ Mariæ de Chariritate, Donziacum, Ecclesia de Petuerio, Nongentum, Longus-Pons, S. Martini de Campis, obedientia Crespeii, Asserentz, Abbevilla, S. Cosmæ de Normania, Borgissan, Rumiliacum, Ecclesia de Prins, S. Præjecti de Bethuna, Lehunum, sanctæ Margaretæ, Britiniacum, S. Petri de Calce, S. Salvii juxta Valencenas, obedientia de Turpiniaco, Consiacus, Turris, super materna, sancti Theobaldi de Vitrejo, sanctæ Margaretæ, Gaya, Villare, Attaclica, Insula, Cella S. Pancratiis de Lewis, Northingham, Mons-acutus, obedientia de Balma, Castelletum, Roddobium, Ecclesia Ferrariæ, S. Majoli de Papia, Beresate, Vercemate, Olgia, Canturium Pontida, Figinia, Fontanella, Portesana, S. Pauli de Argona, Proualium, S. Pauli Intus-lacum, Rodingum, Virgiliana, Quinciana, Mediana, S. Gabrielis de Cremona, S. Marci de Lauda, S. Gregorii de Placentia. In omnibus autem Prioratibus et Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant: quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò, seu altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant, si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere: alioquin à Catholico, quem malueritis, Episcopo consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut Claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres, pro vivorum seu defunctorum eleëmosynis justis ob salutem datis inquietare; sed tam virorum, quàm mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usum servorum Dei pauperumque profecturas recipere liceat. Statuimus etiam ne Cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se Monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis Laïcos seu Clericos seculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem per loca vestra suscipere. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Urbano Papa constituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet ullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Præterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Monasterium, et loca ei subdita temerè perturbare: sed eorum possessiones, et bona cætera, quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem pr?mia æternæ pacis inveniant. Salvo in omnibus Romanæ Ecclesiæ jure, et sedis Apostolicæ Reverentia. Amen. Ego Honorius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Crescentius Sabinensis Episcopus. Ego Petrus Portuensis Episcopus. Ego Vitalis Albanus Episcopus. Ego Willermus Prænestinus Episcopus. Ego Egidius Tusculanus Episcopus consensi. Ego Rossemanus Diaconus Card. S. Georgii. Ego Comes Diaconus Card. S. Mariæ mart. in argiro. Ego Gregorius S. Angeli Diaconus Card. Ego Romanus Diac. Card. S. Mariæ in Porticu. Ego Jonatas Diac. Card. SS. Cosmæ et Damiani. Ego Gregorius Diac. Card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Angelus S. Mariæ in Chomenica Diac. Card. Ego Gregorius Presbyter Card. tit. Apostolorum. Sign. Presbyter Cardinalis tit. S. Sixti. Ego Gregorius Presbyter Card. tit. Lucinæ. Ego Petrus Card. Presbyter tit. Martyris Susannæ. Ego Crescentius Presbyter Card. tit. SS. Marcellini et Petri. Ego Gregorius Card. Presbyter tit. S. Valuinæ. Ego Benedictus Card. tit. Eudoxiæ. Ego Desiderius Presbyter Card. tit. S. Praxedis. Ego Saxo Cardinalis Presbyter tit. S. Stephani. Ego Petrus tit. Calixti Presbyter Card. Ego Matthæus Diac. Card. S. Adriani. Ego Stephanus Diac. Card. S. Luciæ. Datum Lateranis per manum Aymerici S. R. Ecclesi? Diaconi Cardinalis et Cancellarii IV. nonas Aprilis, Indictione III. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXV. Pontificatus autem Domni Honorii secundi Papæ anno primo. RESCRIPTUM HONORII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat eum Abbatem Cluniacensem adversus Pontium, quem condemnat ut invasorem, deprædatorem, et excommunicatum, firmando sententiam in eum aliàs datam per Calixtum Papam secundum. Honorius Episcopus, servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Universalis Ecclesiæ sollicitudo nobis à Dispensatore omnium bonorum Deo commissa, mentis intentionem incessanter urgere non desinit, religionis statum inconvulsum servare, et religiosis locis libertatem debitam custodire. Sancta tamen mater Ecclesia, quæ ad tempus ex parte peregrinatur in terris, multarum oppressionum purgatur turbine, et validæ persecutionis examinatur fornace, cœlumque inspiciens gemebunda, suspirat, donec illi cælesti præsentialiter uniatur, quæ de immarcessibilis coronæ remunerata præmio sui Creatoris contemplatione lætatur. Cæterùm navis beati Petri cœlorum clavigeri, cui Christus præsidet Gubernator, quamvis multis collidatur procellis, et horrendis ventorum flatibus agitetur, numquam tamen naufragii damnum incurret; sed ad portum tranquillitatis cum eis qui ei adhærent secura perveniet. Pontius siquidem beati Benedicti inimicus præceptionibus, et Monastici ordinis malleus, qui Cluniacensem Abbatiam in manu prædecessoris nostri felicis memoriæ Papæ Calixti sine spe recuperationis refutaverat, et se perpetuò Jerosolymis victurum voto astrinxerat, contra voluntatem Dei et nostram, Cluniacense Monasterium superba obstinatione, et præsumptione sacrilega occupavit: nitorem verò religionis Cluniacensium fratrum quæ per totam Galliam claruerat, perturbans, corda simplicium veneno suæ pravitatis infecit. Prætereà sacrilegium, et rapacitatis flagitium præteritis superaddens peccatis, vasa sacra et thesaurum Monasterii, qui ex voto fidelium ad pauperum usus, cum foret opportunum, fuerat destinatus, diripuit; et ejus maximam portionem pro retinendis militibus, sagittariis, et balistariis dissipavit. Quia igitur in tanta pertinacia induratus nequaquam resipiscere voluit, venerabilis frater noster Humbaldus, Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus, in eum excommunicationis sententiam promulgavit. Cæterûm postquam tantum periculum, tantamque religionis stragem Cluniacensi Monasterio imminere veridica relatione cognovimus, dilectum filium nostrum Petrum Diaconum Cardinalem de gremio sanctæ Romanæ Ecclesiæ ad partes illas mittendum duximus, qui præcepto et auctoritate nostra Pontium invasorem, et fautores ejus vinculo anathematis innodavit. Post hæc autem tu, dilecte fili Petre Clun. Abbas et idem Pontius proximis beati Michaëlis octavis, ad nostram venire præsentiam, et de prædicta controversia et excessu, nostro et Romanæ Ecclesiæ obedire judicio statuistis; et, ne super hoc vestrum aliquis falleretur, utrimque obsides in præsentia prænominati dilecti filii Petri Cardinalis Diaconi præbuistis. Statuto itaque termino, nostro te conspectui præsentasti: Pontius verò cum Monachis et Burgensibus nondum tamen cum suis ab excommunicationis vinculo absolutus, ad urbem venit. Ut autem secundùm usum Ecclesiasticum de excessu, pro quo excommunicatus fuerat, satisfaceret, et postmodum, juxta rationis ordinem, ad causam suam permitteretur agendam, à nostris fratribus est sæpenumero requisitus: ipse verò spiritu elationis tumidus in inficiationes, et verborum involucra assueto more linguam extendens, satisfacere nobis et Ecclesiæ Romanæ contempsit: nos siquidem quosdam Monachos, qui cum eo venerant, post acceptam satisfactionem recepimus, et ad causam suam agendam admisimus. Tunc ergo te in Cluniacensem Abbatem canonicè et secundùm beati Benedicti regulam electum, ac per prædecessorem nostrum felicis memoriæ Papam Calixtum, et per nos ipsos confirmatum, modò verò per Pontium invasorem et complices suos infideles Burgenses fuisse expulsum, bona etiam Monasterii et thesaurum fuisse distractum per carissimum filium nostrum Matthæum Priorem sancti Martini de Campis, quem advocatum et causæ tuæ Patronum statueras supplicem, allegasti; et ut tibi de ablatis restitutio, et de irrogata injuria justitia fieret, postulasti. Cæterùm Monachi, qui cum Pontio venerant ex adverso Pastorem suum Pontium sibi fraudulenter ablatum, nec umquam eum Cluniacensis Monasterii regimen dimisisse acclamabant. Qui statim productis Apostolici viri regestorum Papæ Calixti voluminibus, et assertione testium, qui tunc præsentes fuerunt, convicti sunt. Ut igitur verba ipsius ad Pontium directa ponamus, hæc sunt. Tibi præcipimus ut ab hujusmodi levitate desistas, et quam in manu nostra sine recuperationis spe refutasti, Cluniacensem Abbatiam nullatenùs molestare præsumas. Si verò nostri præcepti transgressor extiteris, gratiam beati Petri et nostram amittes; etsi quando ad nos clamaveris, non exaudieris. Idem ad Conventum Cluniacensem, inter cætera. Zelum inter vos et contentiones agitari multorum relatione comperimus, et vehementiùs aggravamur. Pontius enim, qui olim vestro Monasterio præfuit, concordem unitatem vestram dividere, et simplicitatem mentium vestrarum sollicitare non desinit: unde universitati vestræ præcipimus, ut sicut per obedientiam beati Petri salvare animas vestras cupitis, protinùs abjectis omninò schismatibus carissimo filio nostro Petro Cluniacensi Abbati unanimiter et devotè humilitatis subjectionem et obedientiam deferatis; et in Pontio illo, qui in nostris manibus sine spe recuperationis Abbatiam Cluniacensem penitùs refutavit, nullam de cætero spem habeatis; cum quod de eo in causa hac constituimus, nulla prorsus ratione mutabimus. Si quis autem vestrum hujus præcepti nostri temerator extiterit; si Abbatiæ, vel alicujus Prælationis nomine insignitus fuerit, vel ordinis promotionem habuerit, dignitatis et ordinis sui detrimentum sustinebit, et anathematis sententiæ subjacebit. Idem de eodem ad te, Petre fili carissime. Quod autem de Pontio illo, qui olim Abbatiæ Cluniacensi præfuit, quam omninò sine recuperationis spe in manibus nostris refutavit, constituimus; nulla volumus ratione mutare. Quocircà, quemadmodum Judicis postulabat officium, diligentiùs indagato negotio, habito consilio et communi assensu fratrum nostrorum Episcoporum et Cardinalium, Petro Præfecto urbis, et aliis nobilibus Romanis, et Legis peritis collaudantibus, ex sententia de Cluniacensi Abbatia, de Monachorum obedientia, de omnibus tam exterius quàm interius ad eamdem Abbatiam pertinentibus plenariè te per abundantem justitiam investivimus: obsides verò, quos pro executione justitiæ dederas absolventes; illos, quos Pontius et Burgenses pro parte sua obligaverant, alligavimus. Burgenses etiam de thesauro Cluniacensi Monasterio restituendo, et alio damno restaurando in manu tua, ad quem cura spectare cognoscitur, damnavimus; pœna legali adhibita: verùm ipsius pœnæ relaxatio est tuæ discretioni commissa. Prætereà Pontium excommunicatum, invasorem, deprædatorem, sacrilegum, et schismaticum condemnantes, sententiam beatæ recordationis prædecessoris nostri Domni Papæ Calixti in ipsum Pontium datam, ut videlicet nullo tempore Cluniacensem Abbatiam recuperet, Apostolica auctoritate firmavimus. Si quis autem imposterùm hanc nostræ diffinitionis sententiam violare tentaverit laïcus, anathematis gladio feriatur, clericus honoris et officii privatione mulctetur. Ego Honorius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Petrus Portuensis interfui. Datum Laterani per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis Cancellarii XIII. Kal. Novembris, indictione III. anno Dominicæ Incarnationis M. C. XXVI. Pontificatus autem Domni Honorii secundi, Papæ secundi. EPISTOLA HONORII PAPÆ II. ad Petrum Mauritium dictum Venerabilem Abbatem Cluniacensem. Super obitu Pontii quondam etiam Abbatis Clun. Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam Benedictionem. Præterito mense Decembri Pontius viam universæ carnis ingressus est. Qui quamvis de malis Cluniaco illatis sæpe commonitus pœnitentiam agere noluerit: nos tamen pro reverentia ejusdem Monasterii, cujus Monachus fuerat, eum honestè sepeliri fecimus. Data Laterani. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem factam de centum Marcis in Anglia per Henricum Regem Anglorum. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Donationes et beneficia, quæ ad sustentationem fratrum à Regibus, Principibus, et aliis viris religionis amatoribus sacrosanctis præstantur Ecclesiis, tanquam ea, quæ divini juris effecta sunt, auctoritate Apostolica volumus communire. Per præsentis igitur scripti paginam donationem à carissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum Rege, de centum Marcis a genti per annos singulos Cluniacensi Monasterio persolvendis factam, sexaginta videlicet in telonio Londoniensi, et quadraginta in telonio Lincolniensi, Apostolicæ Sedis patrocinio roboramus. Hæc autem donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico Rege, Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXI. indictione IX. mense Maio, die Dominica in nostra et fratrum nostrorum præsentia facta est, Guillelmi scilicet Prænestini Episcopi, Joannis tit. sancti Grisogoni, Humberti sancti Clementis, Rustici sancti Ciriaci, Gozelini sanctæ Ceciliæ, Presbyterorum Cardinalum: Gregorii sanctorum Sergii et Bachi, Aymerici Cancellarii Guidonis sanctæ Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium: Oldegarii Terraconensis, Hugonis Rothomagensis, Archiepiscoporum: Gaufridi Carnotensis, Joannis Lexoviensis, Joannis Sagiensis, Episcoporum: Bernardi Clarevallis, Sugerii sancti Dionysii, Bosonis de Bacho Abbatum: Guillelmi Comitis de Warenna, Rotberti filii ipsius Regis Comitis de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha, Rabelis Camerarii de Tancarvilla, Nahelis Thesaurarii, Haalonis Prioris sancti Osqualdi. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium super eadem donatione, futuris temporibus infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed integra conservetur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est, usibus profutura. Si qua igitur imposterùm Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Joannes Ostiensis Episcopus. Ego Guido Tiburtinus Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi. Ego Joannes tit. sancti Grisogoni Presbyter Cardinalis. Ego Vbertus tit. sancti Clementis Presbyter Cardinalis. Ego Goselinus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Ceciliæ. Datum Belvaci per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii XIII. Kalendas Junii, indictione XI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXI. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi, anno secundo. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat donationem factam Monasterio Cluniacensi de loco qui dicitur Prins. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Petro Abbati, et Monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex Apostolicæ Sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus corrigere, et quæ ordinata ad meliorem statum deducere, et ut in sua bonitatis firmitate permaneant, vigore Ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecti in Domino filii, donationem à Girino et fratribus, de loco qui dicitur Prins cum suis pertinentiis, Remis in Palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factam, vobis concedimus, donamus, et tradimus, ac per præsentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omninò hominum fas sit præfatum locum temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio et possessioni Cluniacensi Monasterii perpetuò integra conserventur. Si quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraïre tentaverit, si reatum suum non correxerit, à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus intervenientibus beatorum Apostolorum Petri et Pauli meritis æternæ vitæ præmia cum sanctis omnibus percipere mereantur. Datum Remis II. Kalendas Novembris. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Ven. cui confirmat obedientiam de Limantio donatam per Abbatem et Conventum S. Egidii Monasterio Cluniacensi, in compensationem expensarum multiplicium. Innocentius Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quæ ad pacem spectant Ecclesiæ, libenti animo statuere volumus, et ut futuris temporibus inviolabiliter observentur attenta diligentia providere. Litem siquidem et controversiam, tu carissime in Domino fili Petre Abbas, et Clun. Monasterium, adversus dilectum filium nostrum Petrum Abbatem S. Egidii, et Monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subjectione tibi et prædecessoribus tuis per Apostolicam sedem concessa eos impetebas: Ille verò antiquam libertatem sui Monasterii intendebat, quæ tandem in nostra et fratrum nostrorum Episcoporum et Cardinalium præsentia apud Beljocum est hoc ordine terminata: ut videlicet si (quod absit) Religionis ordo, in Monasterio S. Egidii imminutus fuerit, ibidem tuo et successorum tuorum præcepto et consilio reformetur. Si quando verò te vel successores tuos ad idem Monasterium ire contigerit, reverenter suscipiamini, et quamdiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honestè procuremini. Residendi quoque in sede ejusdem Abbatis, et Capitulum tenendi prædicto Abbate vel successoribus ejus præsentibus, et quæ ibidem corrigenda fuerint, corrigendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem Abbate decedente, vel ad locum alium ipso, vel ejus successoribus transmigrantibus, fratres Monasterii S. Egidii eligendi de Congregatione sua Abbatem absque impedimento habeant libertatem: ita tamen ut ipsis pro Abbate, qui ad aliud transierit Monasterium, de nullo alio, præterquam de Clun. Monasterio pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de Congregatione sua, eligendi Abbatem, cum prædicto tamen tenore eamdem habeant facultatem. Pro recompensatione quoque fatigationum, expensarumque, quas nimirum te, vel prædecessores tui pro Monasterio S. Egidii pertulistis, idem Abbas consensu fratrum suorum obedientiam, quæ Limantium nuncupatur, cum pertinentiis suis tibi, et per te Clun. Monasterio donavit, et in jus ejus ac proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit, præfatus Petrus Abbas se ac successores suos secundum justitiam auctores et defensores constituit. Tu verò, dilecte fili Petre Abbas, præter ea, quæ dicta sunt, querimoniæ, quam adversus Monasterium S. Egidii habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renunciasti. Statutum etiam est, ut si Cluniacense Monasterium super Monasterio sancti Egidii haberet aliqua Privilegia, vel Cœnobium S. Egidii super Limantio, utrimque reddantur. Si qua verò extant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei, et nostra præcipimus, ut prædicta conventio absque ullius contradictione irrefragabiliter perpetim observetur. Si quis verò prædictæ concordiæ, et huic nostræ confirmationi contraïre præsumpserit, indignationem beatorum Petri et Pauli, ac nostram incurrat, et ab incœpto frustretur. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Matthæus Albanensis Episcopus. Ego Romanus Diac. Card. S. Mariæ in Porticu Noles. Ego Joannes tit. S. Grisogoni Presbyter Card. Ego Gregorius Diac. Cardinalis. SS. Sergii et Bachi. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Otto Diaconus Card. S. Georgii. Ego Guido Diaconus Card. SS. Cosmæ et Damiani. Datum Valentiæ per manum Aymerici S. R. E. Diaconi Cardinalis et Cancellarii VIII. Kalendas Martii, Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXXII. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. per quod confirmat bona et jura Prioratus S. Arnulphi Crispejensis, Clun. Ordinis, Sylvanecten. Diœcesis. Innocentius servus servorum Dei, dilecto filio Aymaro Crispei Monasterii Priori ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere cognoscitur authore Deo citiùs est effectu prosequente complendum: quocirca in Domino fili Aymare tuis postulationibus annuentes beati Arnulphi martyris Monasterium cui ex charissimi filii nostri Petri Clun. Abbatis institutione præsides, præsentis decreti authoritate munimus: omnia enim quæ à fundatoribus loci vestri Gualterio videlicet bonæ memoriæ Ambianensi Comite et ejus conjuge Adela sancto quondam Arnulpho et vestræ Congregationi tradita cognoscuntur. Ad exemplum prædecessoris nostri sanctæ recordationis Papæ Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam quæ in præsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur quieta vobis semper, et integra permanere sancimus, Ecclesiam scilicet sanctæ Agathæ cum suis pertinentiis, altare Diogenio cum appendiciis suis, altare de Frenico, Ecclesiam sancti Germani sitam penes Castellum Pontisarense cum appendiciis suis, Cellam qu? vocatur Moranum Monasterium, possessionem de Villa Vilet prope montem desiderii, altare Villaris, altare de Germiniaco quod per Fulconis Episcopi Chirographum possidetis Ecclesiam, apud Locellos Ecclesiam, apud Bonoculum Ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum, Allodium Guidonis militis, apud Mairomontem, Allodium Leotaldi, apud Dulceium ab ipsis oblata, Villam vallis, Villam-novam, et vineam Gualterii militis, Allodium de Frasueta, quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt vel in futurum conferri contigerit firma semper et illibata permaneant, tam à te quàm ab aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint perpetuo possidenda, regenda ac disponenda. Statuimus etiam ut nulli Episcopo nisi fortè à Priore et fratribus vestri Monasterii invitatus fuerit ibidem Missas publicas liceat celebrare ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus præbeatur conventibus: decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnibus profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica s?cularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Matthæus Albanensis Episcopus. Ego Joannes Ostiensis Episcopus. Ego Petrus Presbyter Cardinalis titulo S. Anastasiæ. Ego Goselinus Presbyter Card. titulo sanctæ Cecili?. Ego Gregorius Diaconus Card. titulo SS. Sergii et Bachi. Ego Guido Diaconus Card. sanctæ Mariæ in via-lata. Datum Ravennæ per manum Aimerii S. Romanæ Ecclesiæ Diaconi Card. et Cancellarii, non. Novembris, Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo trigesimo, Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi anno... PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. de Cluniacensis Ecclesiæ dedicatione per se facta, et Indulgentiis à se concessis omnibus qui eam visitaverint in anniversario ipsius dedicationis die, déque immunitate loci Cluniacensis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei discreto filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se beato Petro, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, majorem familiaritatis prærogativam, et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, ut idem locus Apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite, quàm in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri et sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus, et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum Archiepiscopis et Episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus Sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentiâ in anniversario dedicationis illuc conveniant, prospicientes, ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi injunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam, ut immunitas ejusdem Cœnobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti Cœnobii violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, et tamdiu excommunicatus maneat, quousque ablata restituat, et Cluniacensibus Monachis de illata injuria congruè satisfaciat. Ad hæc adjicientes decrevimus, ut quicumque Cluniacenses Monachos vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi etiam subjaceant. Si verò aliqui absque ipsorum Monachorum præsentia, ea, quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cœnobio Deo servientium pertinent, alicubi depr?dati fuerint; nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subjacere præcipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quamdiu præsentes fuerint, à divinis officiis, præter infantium Baptisma et morientium Pœnitentias, cessare jubemus. Et nullus eorumdem præsumptorum nisi à solo Romano Pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicumque manentibus quælibet alia, præter ea, quæ superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, et congruè satisfaciat. Sanè Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri et nostra præcipimus, ut postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Viennæ per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii, Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXII. indict. X. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno III. VI. Nonas Martii. EIUSDEM INNOCENTII PAPÆ II. epistola ad Archiepiscopos et Episcopos, super eo quod habetur in privilegio præcedenti. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et Apostolicam benedictionem. Liberalitati laudabile genus est, ut qui se beato Petro, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, majorem familiaritatis prærogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesiæ Dei novit, et vehementer exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, ut idem locus Apostolicæ dilectionis privilegio audeat, et tam in capite, quàm in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri et sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus. Et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum Archiepiscopis et Episcopis, qui nobiscum convenerant, cooparante Spiritus sancti gratia, idem Monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint, prospicientes ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi injunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem Cœnobii inviolata et integra, futuris temporibus conservetur; ut si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res ejus auferre præsumpserit, excommunicationis sententia percellatur, quousque ablata restituat, et Abbati ac Monachis de illata injuria congruè satisfaciat. Ad hæc adjicientes decrevimus, ut quicumque Cluniacenses Monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi subjaceant. Si verò aliquis absque ipsorum Monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cœnobio Domino servientium pertinent, alicubi deprædati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint; eos anathemati subjacere præcipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque, in quibus se receperint, donec præsentes fuerint, à divinis obsequiis, præter infantium Baptisma et morientium Pœnitentias, cessare præcipimus: et nullus eorumdem præsumptorum, præter timorem mortis, nisi à Romano Pontifice absolvatur. Porrò quisquis præfatis fratribus ubicumque manentibus quælibet alia, præter ea, quæ superius enumeravimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post vestram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, et congruè satisfaciat. Quod si hæc perpetrata esse noveritis, aut clamor ad aures vestras pervenerit, vobis præcipientes mandamus, quatenus præfatam animadversionis sententiam per vestras faciatis Parochias firmiter observari. Datum Valentiæ VIII. Idus Martii. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, quem investit de novo de Abbatia sancti Bertini, mandans Monachis ejusdem ut ei pareant. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Canonum præcepta nos instruunt, ut in exequendis negotiis nihil præproperè, nihil extraordinariè committamus. Tua siquidem dilectio nuper Remis in præsentia fratrum nostrorum Archiepiscoporum, Episcoporum, et aliorum Religiosorum virorum, qui nobiscum eò convenerant, ut Abbatiam sancti Bertini à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio Cluniacensi commissam, et eorum privilegiis roboratam tibi restitueremus, instantius postulavit. Cæterùm nos ex deliberato eorundem fratrum nostrorum consilio ipsius loci Monachis præteritam Epiphaniæ solemnitatem inducias concessimus, ut videlicet tunc ad nostram venirent præsentiam tibi de tuis querimoniis respondere parati. Ipsi verò, elapso eo termino, nec venerunt, nec miserunt responsales: sed duos Monachos ex parte fratrum nostrorum R. Archiepiscopi, et N. Morinensis Episcopi, ac dilecti filii nostri T. illustris Flandrensium Comitis, longiores pacis postulantes inducias direxerunt. Nos autem omnem eis occasionem auferre volentes, ipsos usque ad præteritam mediam quadragesimam sustinuimus, qui nimirum nec etiam tunc venerunt, nec aliquos, qui causam suam agerent destinarunt. Quia igitur neque nos jus strictum urget, neque postulat æquitas, ut eis in sua contumacia perdurantibus prolixiorem terminum concedamus: te de præfata beati Bertini Abbatia ad reformationem Religionis prædecessorum nostrorum inhærentes vestigiis investimus; Monachisque ejusdem Cœnobii, ut tibi, dilecte in Domino fili Petre Abbas, humiliter pareant, et ut Abbatem juxta dispositionem tuam et consilium eligant, per Apostolica scripta mandamus. Datum apud Vapingum III. Kalend. Aprilis. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem de Monasterio beatæ Mariæ de Charitate supra Ligerim, quod sit semper Prioratus ordinis Cluniacensis, et nunquam Abbas ibidem instituatur. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Dispensatrix et provida sancta mater Apostolica Romana Ecclesia, suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo auctoritate et privilegio, singulis Ecclesiis suas dignitates moderante ratione distribuit. Cum enim beato Petro à Domino dictum sit, tu aliquando conversus confirma fratres tuos, et tibi dabo claves Regni Cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis: et post Resurrectionem dictum sit ei tertiò gregem Dominicum pascere. Secundum Antiquorum consuetudinem in civitatibus, in quibus à prudentibus jura dabantur populis, beatus Petrus et ejus successores Episcopos, Archiepiscopos, et Primates, qui de Lege divina populum instruerent, statuerunt. In novis verò et religiosis quibusdam locis Abbates, qui fratrum congregationi scirent præesse et prodesse, sunt à Sede Apostolica constituti. De aliis autem ad veræ humilitatis custodiam, quæ omnium virtutum condimentum est; et superbiam atque invidiam, quæ semper eam comitantur, propellit, ut essent semper obedientiæ et Prioratus, est nihilominus institutum. Prædecessorum ergo nostrorum vestigiis inhærendo decernimus, ut Ecclesia sanctæ Mariæ de Charitate, quæ à bonæ memoriæ Gaufrido Antissiodorensi Episcopo, Guillelmo Nivernensium Comite, et Bernardo de Cailan, et aliis fidelibus, ad quorum jus locus ipse, tam in temporalibus, quam in spiritualibus pertinebat, Cluniacensi Monasterio à prima fundatione oblata est, semper obedientia et Prioratus vester futuris temporibas maneat. Interdicimus igitur ex parte beati Petri et nostra, ut nulli omnino hominum liceat Abbatem in eodem loco statuere, sed fratres ibidem Domino famulantes Cluniacensis Abbatis, et proprii Prioris contenti regimine, quod professi sunt, expleant, et grata Deo vota persolvant. Si quis autem hujus nostræ constitutionis transgressor extiterit, iram Dei et indignationem beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Signum manus meæ, adjuva nos Deus salutaris noster. Datum apud Vapingum per manum Aymerici sanctæ Ecclesiæ Romanæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii III. Kalendas Aprilis, indict. X. Incarnationis Dominicæ, anno M.C.XXXII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem super reparatione injuriæ à clericis Lu dunensibus illatæ, ac reformatione Monasterii sancti Ragniberti per fratres Cluniacenses, quibus confirmat Ecclesiam de Villafranca. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem Pro pace et tranquillitate vestra valdè solliciti sumus: et ideò venerabili fratri nostro Fr. Lugdunensi Archiepiscopo rogando injunximus atque præcipimus, ut ab injuria et infestatione vestra cesset, et clericos Lugdunenses cessare faciet. De his autem, qui manus violentas in Monachos injecerunt, aut rei conjurationis sive conspirationis existunt, ediximus quoniam donec vobis satisfaciant anathematis sententiæ sint subjecti. Præcipimus etiam ut ea, quæ Cluniacense Monasterium tenuerat, et à Lugdunensibus sunt ablata, restituantur. Si quid verò quæstionis super his remanserit, coram dilecto filio nostro G. Diacono Card. Apostolicæ Sedis Legato, quempro causa vestra præcipuè destinavimus, terminetur. Ediximus etiam quod in Monasterio sancti Ragniberti, quoniam fratres illius nimis laxè et minus religiosè usque modò vixerunt, per fratres Cluniacenses religio reformetur: Ecclesia verò de Villafranca, quæ Cluniaco à Lugdunensi Archiepiscopo data esse cognoscitur, minimè auferatur. Si qua verò (quod contingere nolumus) superfuerint, quæ in præsentia nostri Legati terminari nequiverint, opportuno tempore in nostra præsentia, præstante Domino, debitum finem accipient. Datum Laterani XVI. Kalendas Junii. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem de Monasterio sanctorum Facundi et Primitivi in Hispania, quod subsit Cluniacensibus Abbatibus. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ignem venit Dominus mittere in terram, et vult ut ardeat: quia ergo gratuita Dei beneficentia sacrum Cluniacense Collegium su? visitationis gratia illustravit, ignem in eo charitatis accendit, et discreta religionis humilitate perfudit: æquissimi juris est, ut quod gratis accipit, fratribus indigentibus devotè impendat, lapsos relevet, tepidos excitet, et piæ religionis radios, et benè Deo placentis conversationis odorem, diversas mundi illustrando Provincias, longè latéque transfundat, et sic amor ac gloria divini cultus, quæ copiosè (Deo gratias) vigent in vite, per vestram administrationem Deo grata et fœcunda ubertate multiplicentur in propagine. Monasterium ergo sanctorum Martyrum Facundi et Primitivi, quod in Hispaniarum partibus situm est, et adjus beati Petri constat specialiter pertinere; quia à religionis nitore, et temporalium rerum opulentia, quibus pristinis temporibus effloruerat, unde valde dolemus, peccatis exigentibus excidit, nos, quorum præcipuè interest in antiquum religionis et dignitatis statum loca venerabilia revocare, illustris filii nostri Aldefonsi Hispaniarum Regis vota clementius admittentes, vestris postulationibus impertimur assensum. Igitur locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi, dilecte in Domino fili Petre Abbas, tuisque successoribus, salvo nimirum beati Petri censu annuo, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ in omnibus debita justitia et reverentia, ad reformationem religionis, et rerum temporalium incrementum, ex Apostolicæ Sedis benignitate committimus. Vestra itaque, carissimi filii, interest ut ope, et consilio, vestraque instantia religio in eodem Monasterio reformetur, et tam in interioribus quàm in exterioribus locus ipse ad statum et dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Urbanus Presbyter Cardinalis tit. sancti Clementis. Ego Anselmus Presbyter Cardinalis. Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis et Pauli. Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via-lata. Ego Oddo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. Datum Bononiæ per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii, Idibus Decembris, indictione X. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXIII. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem pro confirmatione Prioratus de Rochabevereurti sub ordine Cluniacensi. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Clun. Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterii et diversas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, et fide; quæ per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas Clun. memores devotionis, quam erga Sedem Apostolicam cum commissa tibi Ecclesia semper habuisti, et honoris ac servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maximè tempore schismatis impendisti, Ecclesiam de Rochabovecourt, laudantibus ejusdem clericis à venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi Episcopo, Pontio Abbati antecessori tuo, et per eum Ecclesiæ Cluniacensi canonicè donatam, et à felicis memoriæ Papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium ejus testatur, solemniter confirmatam, tibi successoribusque tuis non solùm confirmamus; sed etiam confirmando auctoritate Apostolica donamus: ut ordo Cluniacensis ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, et ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omninò devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli hominum liceat eandem Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, temerè perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis verò eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ operationis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi. Ego Guido Cardinalis Diaconus sancti Adriani. Ego Vassallus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii. Ego Hubaldus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via-lata. Ego Anselmus Presbyter Cardinalis. Ego Littifredus Cardinalis tit. Vestinæ. Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis et Pauli. Datum Pisis per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii III. Idus Martii, indictione XIV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, quo confirmat donum Ecclesiæ seu Prioratus beatæ Mariæ de Montedesiderio Monasterio Cluniacensi factum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterii, et diversas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, et fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Hoc profectò intuitu Montisderiensem Ecclesiam à venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi, et Simone Noviomensi Episcopis Monasterio Cluniacensi canonicè et devotè collatam, idipsum quoque carissimo filio nostro Lodoico illustri et glorioso Francorum Rege, et Rainaldo Remensi Archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, et pro ejus confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi, tuisque successoribus confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat eamdem Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, temerè perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur imposterùm Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis verò eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu, quatinus et hic fructum bonæ operationis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Anselmus Presbyter Cardinalis. Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Guido indignus Sacerdos. Ego Gregorius Diaconus Card. SS. Sergii et Bachi. Ego Guido Card. Diaconus S. Adriani. Ego Wastaldus Diacon. Card. S. Eustachii. Ego Hubaldus Diac. Card. S. Mariæ in via-lata. Datum Pisis per manum Aymerici S. R. Ecclesiæ Cardinalis et Cancellarii III. Idus Martii Indict. XIV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii secundi Papæ anno VII. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. Abb. Clun. Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos, et beati Petri negotia te exhibere cognovimus omnipotenti Deo, et tuæ devotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Israël, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, qui etiam ita nobis magnificare dignatus est misericordiam suam, ita fecit prosperum iter nostrum, ut ab urbe Roma usque Barium vix aliqua civitas castrumve remanserit, quod B. Petro et nobis subjectum et obediens non existat. Qua in re gaudemus divinæ manus antiqua coruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tantò altius sublevatur, et more aromatum quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat, si quemadmodum nobis per litteras indicasti personæ tuæ possemus habere præsentiam, ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari: sed quoniam æstivi fervores, et aëris intemperies necnon fragilitas complexionis tuæ id minimè patiuntur charitatem tuam hortamur in Domino quatenus his omissis una cum sacro Cluniac. Collegio orationibus consuetis insistas, ut benignitas quam conditor noster voluit nobis hactenus exhibere felici consummatione perficiat et diutinis laboribus sponsæ suæ atque christiani populi sub jugo illius tyranni siculi macerati vestris, et aliorum religiosorum precibus inclinatus jam nunc optatum finem imponat: quod profecto sicut de ipsius pietate confidimus velociter consummabitur. De cætero præfatum conventum per te in Domino salutantes nos et fratres nostros tuis, et eorum orationibus commendamus. Data in territorio Potentiensi, XIII. Kalend. Augusti. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. per quod ei confirmat donationem Ecclesiarum de Plaore, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, et de S. Silvestro in Trecensi Diœcesi. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati, et Monachis Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Quæ à fratribus nostris Episcopis, et Ecclesiarum Dei Rectoribus Religionis intuitu rationabiliter acta esse cognoscimus, tanquam nostra observare volumus, et auctoritate Sedis Apostolicæ, in qua Domino præstante præsidemus, ut perpetuis observentur temporibus communire. Concessionem igitur Ecclesiarum S. Remigii videlicet de Plajotro, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, et de sancto Silvestro, à venerabili fratre nostro Attone Trecensi Episcopo, vestro Monasterio et vobis factam firmamus, et præsentis scripti munimine roboramus. Si quis autem huic nostræ confirmationi sciens temerario ausu contraïre tentaverit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Augusti. PRIVIL. EIUSDEM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. cui confirmat donum Nobilis Viri Guillelmi Montis-Pessulani, ut in eodem loco ædificet oratorium et Cœmeterium, et est Monasterium quod dictum fuit postea Clunizetum. Statuit etiam ut Monasterium S. Gervasii de Fos in Abbatiam translatum, ad statum Prioratus redeat: et ut Monasterium SS. Domitiani et Ragneberti sit perpetuo juris Cluniacensium Abbatum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Petro Abbati Clun. ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quos omnipotens Dominus ampliori honestate ac Religionis nitore facit esse conspicuos, à sede Apostolica convenit plurimùm honorari, et opportunis amminiculis confoveri. Quocircà, dilecte in Domino fili Petre Abbas, personam tuam paternis affectibus amplexantes, donationem ab illustri viro Guillelmo Montis-Pessulani in manu devotionis intuitu factam, et per nos Monasterio tradendam Cluniacensi, tibi, tuisque successoribus confirmamus, et Cluniacensi Monasterio ratam et inconvulsam perpetuò manere decernimus. Statuentes ut in eodem loco Oratorium et Cœmiterium construatur, in quo si qu? personæ vndecumque venientes sepeliri deliberaverint, nullius prohibeantur obstaculo, nisi fortè vinculo excommunicationis fuerint innodatæ, salvo nimirum jure matricis Ecclesiæ. Adjicimus etiam, ut si quid fratribus in eodem loco Deo servientibus concessione Pontificum, largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio imposterum datum fuerit, tam tibi, quàm ipsis fratribus præsentibus, vel futuris firma et inviolabilia serventur. Simili quoque modo Monasterium S. Gervasii de Fos, quod quidem aliquando Prioratus Cluniacensis Cœnobii extitit, nunc autem in Abbatiam per quorumdam insolentiam est translatum, in Prioratus statum et ordinem revocetur, et perpetuis temporibus cum omnibus suis pertinentiis sub ejusdem Monasterii ditione ac dispositione consistat. Vt autem sacrum Clun. Cœnobium semper de bono in melius suscipiat incrementum, Monasterium sanctorum Domitiani et Ragneberti sub jure et dispositione tua, et successorum tuorum perpetuo manere sancimus, quemadmodum à Venerabili fratre nostro Petro Lugdunensi Archiepiscopo Apostolicæ Sedis Legato noscitur institutum, et suo scripto atque Sigillo firmatum. Nulli ergo hominum fas sit idem Cluniacense Cœnobium super hac nostra concessione ac confirmatione temerario ausu perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut minuere: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si qua sanè imposterum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non congruè satisfecerit; potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitare cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et in futuro præmia æternæ pacis acquirant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Card. SS. Sergii et Bachi. Ego Geraldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Theodewinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Anselmus Presbyter Card. tit. S. Lautentii in Lucina. Ego Albericus Hostiensis Episcopus. Ego Luitfredus Presbyter Card. tit. Vestinæ. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus Presbyter Card. tit. S. Stephani. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. Ecclesiæ Diaconi Card. et Cancellarii, IV. Kalend. Maii, Indictione II. Dominicæ Incarn. anno M. C. XXXIX. Pontificatus Domini Innocentii Papæ secundi anno X. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. cui confirmat donationem manerii de Letdecumba in Anglia. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc in Apostolicæ sedis regimine, disponente Deo, promoti sumus, ut piis votis assensum præbere, auresque nostras inclinare justis petitionibus debeamus. Quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda possessio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, Manerium de Letdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum Rege, cum consuetudinibus et libertatibus illi pertinentibus, et omnibus suis appendiciis, de proprio dominio suo vobis devotionis intuitu concessum est, et scripto suo firmatum; pro centum videlicet Marcis argenti, quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum Rex prædecessor illius, de thesauro suo annis singulis persolvendis vobis concesserat: auctoritate Apostolica vobis, et per vos Cluniacensi Monasterio confirmamus, et præsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit; secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Conradus Sabinensis Episcopus. Ego Albericus Hostiensis Episcopus. Ego Martinus Presbyter Card. tit. S. Stephani. Ego Statius Presbyter Card. tit. S. Savinæ. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni. Ego Goizo Presbyter Card. tit. S. Ceciliæ. Ego Hubaldus Presb. Card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Rainerus Presbyter Card. tit. S. Priscæ. Ego Otto Diac. Card. S. Georgii ad velum aureum. Ego Guido Diac. Card. SS. Cosmæ et Damiani. Ego Gerardus Diac. Card. S. Mariæ in Domnica. Ego Octavianus Diac. Card. S. Nicolai in Carcere. Ego Petrus Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu. Datum in Monte Tiburtino per manum Gerardi S. R. E. Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii XIV. Kalendas Junii, Indict. V. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLII. Pontificatus verò Domni Innocentii secundi Papæ anno XIII. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ II. ad Petrum Mauricium Abbatem Cluniacensem et fratres ejus, qua eis mandat electionem suam in summum Pontificem pacificè et unanimiter factam fuisse. Celestinus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati, et Monachis Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem. Charitatem vestram de statu sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ sollicitam cognoscentes, quæ circa nos acta sunt vobis significare curavimus. Notum igitur facimus dilectioni vestræ, quod Domino nostro bonæ memoriæ Papa Innocentio, octavo Kalendas Octobris defuncto, et in Lateranensi Ecclesia cum maxima cleri ac populi Romani frequentia tumulato, Cardinales Presbyteri et Diaconi, un à cum fratribus nostris Episcopis, et Subdiaconis, clero et populo Romano acclamante pariter et expetente, tertia die in ipsa Ecclesia unanimi voto et pari consensu me indignum et prorsus tanti officii imparem, nescio quo Dei judicio, in Romanum Pontificem concorditer elegerunt. Ego autem considerans infirmitatem meam ad Apostolicæ Sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in Pastorali regimine imparis amministrationis actione succumberem: sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluerit operari. Dispositioni itaque divini consilii colla summittens tanto pondere pressum me recognosco, ut non per prophetiæ spiritum, sed per experimentum dicam, incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Tanta quippe occupationum onera deprimunt, ut ad superna vix aliquando animus erigatur: multis causarum fluctibus quatior, et post illa quietis otia, quæ ante hoc officium me recolo habuisse, tantis tumultuosæ vitæ tempestatibus affligor, ut rectè dicam: veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Vnde, fratres charissimi, per Omnipotentem rogo, ut me sub hoc Pastoralis curæ onere lassescentem orationum vestrarum intercessionibus adjuvetis, et ejusdem omnipotentis Dei misericordiam totis nisibus, et plenis desideriis imploretis; quatenus mihi inter undas pelagi laboranti majestatis suæ dexteram porrigat, et sic naviculæ suæ præesse concedat, ut ad æternæ quietis portum, cum susceptæ navis onere, ipso ducente perveniam. Nos autem Cluniacense Monasterium, tanquam beati Petri proprium, more prædecessorum nostrorum diligere volumus et fovere, et suam ei justitiam conservare. Quod autem A. Claromontensis Episcopus præterita beati Lucæ festivitate à prædecessore nostro bonæ memoriæ Papa Innocentio evocatus non venit, nec canonicam excusationem prætendit, pro vestra dilectione ad præsens æquanimiter toleramus. Datum Laterani VIII. Idus Novembris. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem Monasterii sancti Vincentii de Salamantica in Hispania. Celestinus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ex injuncto nobis à Deo Apostolatus officio, universis Catholicæ Ecclesiæ filiis debitores existamus: vobis tamen, qui sanctæ Romanæ Ecclesiæ specialius inhæretis, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Ideoque tanquam specialibus beati Petri filiis paterna sollicitudine providere volentes, Ecclesiam sancti Vincentii de Salamantica, quam frater noster Berengarius ejusdem civitatis Episcopus, assensu Prioris ejusdem loci, et charissimi filii nostri Adelfonsi Regis Hispaniæ canonicè vobis concessit; per præsentis vobis scripti paginam confirmamus. Si quis autem hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus indignationem se noverit incursurum. Datum Laterani VI. Martii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. de Manerio, de Lecdecumba in Anglia. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regulariter substituendis in perpetuum. Quoniam sine veræ cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium: expedit Apostolicæ auctoritati religiosas personas diligere, et religiosa loca, maximè quæ beati Petri juris existunt et ad Romanam spectant Ecclesiam specialiter. Sedis Apostolicæ munimine confovere, et sua jura eis illibata servare. Eapropter, dilecti filii, prædecessoris nostri felicis memoriæ Papæ Innocentii vestigiis inhærentes vestris justis postulationibus gratum impertimus assensum, atque Manerium de Lecdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum Rege, cum consuetudinibus et libertatibus illi pertinentibus, et omnibus appendiciis suis, de proprio Domino vobis devotionis intuitu concessum est, et scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti, quas Henricus bonæ memoriæ Anglorum Rex prædecessor illius de thesauro suo annis singulis vobis concesserat, auctoritate Apostolica vobis, et per vos Cluniacensi Monasterio confirmamus: et præsentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Ramerius Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Priscæ. Ego Imarus Tusculanus Episcopus. Ego Thomas Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ. Ego Petrus Albanensis Episcopus. Ego Gillebertus Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci. Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Sabinæ. Ego Ranerius Presbyter Cardinalis tit. sancti Stephani in Celio monte. Ego Aribertus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Anastasiæ. Ego Hugo Presbyter Cardinalis tit. sancti Laurentii in Lucina. Ego Octavianus Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus. Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in sept. sol. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sancti Angeli. Ego Astoldus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii juxta templum Agrippæ. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ novæ. Datum Laterani per manum Baronis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi XI. Kalendas Junii, indictione VII. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XLIV. Pontificatus verò Domni Lucii II. Papæ, anno primo. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem Abbatem Cluniacensem, quo confirmat omnia privilegia per antecessores suos Monasterio Cluniacensi concessa, etc. ut in aliis prolixioribus aliorum Pontificum privilegiis. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde prædecessores nostri sanctæ recordationis Joannes undecimus, item Joannes nonus decimus, Agapitus secundus, Benedictus sextus, item Benedictus septimus, Leo septimus, item Leo nonus, Gregorius sextus, item Gregorius septimus, Alexander secundus, Stephanus, Victor tertius, Urbanus secundus, Paschalis secundus, Gelasius secundus, Calixtus secundus, et Honorius secundus, Ecclesiæ Romanæ Pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimeteria, Monachi, clerici et laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à rivo de Salnay, et ab Ecclesia Ruffiaci, et cruce de Lornant, à termino quoque molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varengia, cum nemore Burserio, à termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri aut etiam Parochiani ad cujuslibet nisi Romani Pontificis et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, altarium, et cœmeteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona, præter Romanum Pontificem et Legatum, qui ad hoc missus fuerit excommunicet, aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Vrbano Papa constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Berziacum, terminus est ad Bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias: in strata versus Bellumjocum, terminus est contra Quarruvium, quod est desuper molendinum cellarii Cluniacensis citra Viengias, ultra Cluniacum: versus Masilias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco: supra Ruffiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Besorniacum, altera ad Carellam: versus Sergiacum terminus est intra Quarruvium citra locum ubi dicunt ad Turgum: instrata versus Cabilonensem pagum, terminus est ad grossam Cassaniam super Merziacum: versus Brancedunum, terminus est in via super Boscum Bannedum: versus Trinorchium, terminus est super Rivulum, quem dicunt longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam vel Lasiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco et Boscus Comitalis: versus Igiacum, terminus est ad Carmos super montem medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterii datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis, sancti Eparchi Engolismensis, Monasterii novi Pictavis, sancti Joannis Angeriacensis, Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Caturcensi pago in Arvernia Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis, in Episcopatu Eduensi Vizeliacensis, in Antíssiodorensi sancti Germani, in Cameracensi Hunoldicurtis, in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram, in Tarvanensi sancti Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus Prioratibus et Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat, sed tam Prioratus ipsi et Cellæ, quàm et c?tera in quibuslibet locis omnia quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supra dictum Papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quàm successoribus tuis, in pace semper et quietè serventur. Pro Altaribus, et Ecclesiis, sive Decimis vestris nulli Episcoporum facultas fit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit; ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu, et à Monasteriis et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ et Cœmeteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur, sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se monasticæ devoverunt professioni, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumquè bona idem Monasterium inpræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villafranca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Domnapetra. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias S. Columbæ. In Hispania Nazaram, S. Isidorum, S. Zoilum de Carrione, S. Romanum de Pennis, villam viridem, Villam francam. Vallem viridem, Palumbarium, Bodunum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salmantica, sanctam Columbam de Burgiis, Cornelianam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episc. Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem spectat; in Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbeville pertinet. Prohibemus aulem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterii pertinentes, absque Abbatis Cluniacensis assensu nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Priscæ. Ego Ismarus Tusculanus Episcopus. Ego Sarus Albanen. Episcopus. Ego Thomas Presbyter Cardinalis tituli Vestinæ. Ego Gillebertus Presbyter Cardinalis tit. S. Mariæ. Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Celio Monte. Ego Manfredus Presbyter Card. tit. S. Sabinæ. Ego Aubertus Presbyter Card. tit. S. Anastasiæ. Ego Hugo Presbyter Card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Octavianus Diac. Card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Guido in Rom. Ecclesia Altaris minister indignus. Ego Rodulphus Diac. Card. S. Luciæ in Septa solis. Ego Gregorius Diac. Card. S. Angeli. Ego Astaldus Diac. S. Eustachii juxta templum Agripæ. Ego Joannes Diac. Card. S. Mariæ Novæ. Datum Laterani per manum Baronis S. Rom. Ecclesiæ Subdiaconi XI. Kalendas Junii, Indictione VII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLIV. Pontificatus verò Domni Lucii secundi Papæ anno primo. LUCII II. EPISTOLA AD EPISCOPOS Galliarum, quibus mandat quod nullus ædificet Capellam vel Ecclesiam in Parochiis Monasterii Clun. absque consensu Abbatis. Lucius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus universis Episcopis per Gallias constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Juxta Canonicam sanctionem omninò providendum est Episcopis, ut aliæ Ecclesiæ antiquiores propter novas suam justitiam aut decimam non perdant; sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvantur. Ideóque quonian Religiosorum fratrum Cluniacensium necessitatibus nos convenit providere, per Apostolica vobis scripta mandamus, quatinus in Parochiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, absque consensu Clun. Abbatis, nullus Ecclesiam, vel Capellam ædificare præsumat; salva in omnibus Apostolicæ sedis auctoritate. Datum ........ undecimo Kalendas Junii. LUCII II. EPISTOLA AD UNIVERSOS Prælatos contra malefactores qui molestant Monachos venientes ad Capitulum Generale Cluniacense. Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universis Ecclesiarum Prælatis in quorum Diœcesibus malefactores existunt, qui Monachis venientibus ad Generale Capitulum Cluniacense insidias ponunt, sive res proprias auferunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad tantam jam (sicut accepimus) pravorum hominum malitia devenit insaniam, et ita eorum cupiditas in immensum exarsit, ut nec pudori nec Religioni jam pareat; sed passim avaritiæ suæ undequaque fomenta perquirant. Sicut autem nostris est auribus intimatum, quidam malefactores Monachis ad Generale Capitulum Cluniacense venientibus ponunt insidias, et eis, quos deprehendere possunt, rebus, quas deferunt, violenter ablatis, injurias præsumunt plurimas irrogare. Volentes itaque hujusmodi homines à tanta nequitia coërcere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus eos, quos noveritis talibus criminibus irretitos, tamdiu sicut excommunicatos, nullius contradictione obstante, faciatis ab omnibus arctius evitari, donec damna illata resarciant, et de injuriis satisfaciant competenter. Datum Velletri secundo Idus Julii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Ven. Abbatem Clun. super subjectione Abbatis Monasterii sancti Benedicti super Padum ipsi Clun. Abbati. Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Privilegiis, quæ à Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis; manifestè cognovimus quod beati Benedicti Monasterium à prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio Papa septimo Hugoni Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem habeant, et studium Procurationis impendant. Obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper provideat diligentia, quatinus idonea, et huic officio digna in loco regiminis secundùm Regulam S. Benedicti persona subrogetur; et quicquid in Monasterio ad augmentum et observationem Monasticæ Religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper Magisterio et dispensatione amministretur, salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Idipsum quoque ab ipsius successoribus, nostris prædecessoribus, et præcipuè Papa Calixto felicis memoriæ statutum est et confirmatum, qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Clun. Abbatis consilio, provisione et præcepto, Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniacensis Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat, alioquin et consecrator tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricatur graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio sive ordinatio, donec Apostolicæ sedi, et ejus Cluniacensi Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Nunc autem nostro tempore, dilecte in Domino fili Petre Abbas, tam per te, quam per fratres tuos, nostris prædecessoribus et nobis etiam sæpe conquestus es, quod te inconsulto contra supradictum tenorem sibi Abbatem elegerint, et debitam tibi obedientiam ac Reverentiam subtrahant. Vnde prædecessor noster felicis memoriæ Papa Innocentius per litteras suas eis mandavit, ut Guillelmus Abbas, qui vobis inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis, Monasterium et fratres Cluniacenses visitaret, et tibi, Petre Abbas, obedientiam ac Reverentiam, quemadmodum suus prædecessor bonæ memoriæ Henricus exhibuisse dignoscitur, cum humilitate et charitate exhiberet: quo nequaquam per eos adimpleto, et vobis in vestra querimonia persistentibus, per Apostolica eis scripta mandavimus, ut præfatus Guillelmus Abbas cum honestis et discretis personis, et Privilegiis sui Monasterii in præteritis beati Andreæ Octavis nostro se conspectui præsentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter vos, Domino auxiliante, componeremus. Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui nostro se conspectui præsentarent, pax inter vos potuit reformari. Quia ergo tam manifestæ Clun. Monasterii justitiæ ulterius deesse non possumus, per Apostolica eis scripta mandavimus atque præcepimus quatinus ipse Guillelmus Abbas (ut supra duximus) cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione dilationis remota, Cluniacense Monasterium visitet, atque tibi, Petre Abbas obedientiam ac Reverentiam, quam prædecessores sui tuis prædecessoribus exhibuisse noscuntur, humiliter exhibeat. Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit, per meliores personas. Ipsius Monasteri idipsum adimpleat. De cætero verò, ne in eodem sancti Benedicti Monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis Apostolicæ, Abbatis fiat electio, Apostolica auctoritate prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur. Datum Romæ III. Idus Januarii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerab. Abbatem Clun. quo ei concedit suisque successoribus Monasterium sancti Sabæ de urbe perpetuò disponendum et gubernandum ut membrum ordinis Cluniacensis. Lucius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolicæ sedis administratione immineat; illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra urbem sita juris sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ Monasterium à temporibus sanctissimi Papæ Gregorii in religione et honestate fundatum, atque magnis et amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus et Religio elapsa est, et pravorum hominum superabundante nequitia bona et possessiones distracta sunt, et ab ipso contra justitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas, quoniam Cluniacense Monasterium per omnipotentis Dei gratiam jamdiu longè latéque Religione præcipua floruit, et bonæ opinionis odore multos aspersit, præfatum sancti Sabæ Monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem Religionem, ad meliorandum etiam et disponendum, tibi tuisque successoribus in perpetuum committimus, ut in ipsius restitutione et gubernatione studium et sollicitudinem impendatis, et potestatem habeatis. Decernimus etiam ut sine Cluniacensis Abbatis provisione et consilio ibidem Abbas de cætero nullatenus eligatur: sed vestra semper provideat diligentia quatinus idonea, et huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam sancti Benedicti persona subrogetur, et quicquid in Monasterio ad augmentum et observationem Monasticæ Religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione administretur, salva quidem in omnibus auctoritate sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Conradus Sabinensis Episcopus. Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Rainerius Presbyter Card. tit. Vestinæ. Ego Vuido Presb. Card. tit. SS. Laurentii et Damasi. Ego Nicolaus Presbyter Card. tit. S. Cyriaci. Ego Hugo S.R. Ecclesiæ Presbyter Card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli. Ego Villanus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Monte Celio. Ego Manfredus Presbyter Card. tit. S. Sabinæ. Ego Gregorius Diaconus Card. tit. S. Sergii et Bachi. Ego Otto Diaconus Card. tit. S. Georgii ad Velum aureum. Ego Guido Diac. Card. tit. SS. Cosmæ et Damiani. Ego Joannes Diaconus Card. S. Adriani. Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ Novæ. Ego Artaldus Diaconus Card. S. Eustachii. Ego Cinthius Diaconus Card. S. Romanæ Ecclesiæ. Datum Romæ per manum Baronis S. R. Ecclesiæ Subdiaconi XIV. Kalend. Februarii, Indictione VIII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLIII. Pontificatus verò Domni Lucii secundi Papæ anno primo. EPISTOLA LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem Abbatem et Monachos Cluniacenses super adventu et collocatione fratrum in Monasterio sanct. Sabæ de urbe. Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Fratres vestros debita benignitate suscepimus, eosque apud sanctum Sabam honestè locavimus. Maxima verò urbis perturbatione præpediti, quam per dilectos filios nostros Joannem Camerarium, alios fratres vestros plenius intelligere poteritis, Abbatem ibi ordinare nequivimus: locum tamen ipsum cum omnibus pertinentiis suis per privilegium nostrum vobis concessimus et confirmavimus. Quam citius autem per Dei gratiam ab his expediti magistro Mario, qui hactenus eidem loco præfuerat, quem pro ipsorum novitate provisorem eis per aliquantulum temporis dimisimus, providere curabimus, et illum, qui à fratribus vestris nobis designatus est, ibidem ad honorem Domini, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ, et Cluniacensis Monasterii, Domino auxiliante, in Abbatem ordinare curabimus. Rogamus autem ut pro nobis et universo statu sanctæ Dei Ecclesiæ speciales orationes ad Dominum faciatis, et per Religiosos congregationis vestri ordinis fieri studeatis. Datum Romæ XIII. Kalendas Februarii. EPISTOLA LUCII PAPÆ II. ad Episcopum Burgensem in Hispania cui mandat ut Ecclesiam de Caradigna fratribus Clun. reformandam committat. Lucius Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Fratri .... Burgensi Episcopo. Meminisse debet tua fraternitas, quod Ecclesiam de Caradigna dictante justitia tibi restituimus; facta verò restitutione discretionem tuam studiosè monuimus, quatinus eamdem Ecclesiam fratribus Cluniacensibus, ad reformandam ibidem Religionem, pro reverentia Beati Petri et nostra committeres. Quoniam igitur per eosdem fratres multa loca et in Religione reformata, et bonis temporalibus augmentata cognovimus; sicut tibi viva voce innuimus, ita per præsentia scripta mandamus, quatinus infra quadraginta dies postquam præsentia scripta susceperis, eamdem Ecclesiam Monachis Cluniacensibus committas, et in Prioratum concedas, salva tamen tua et Ecclesiæ tuæ justitia. Si verò Abbas, qui eidem loco præfuisse dignoscitur, sub obedientia Clun. Abbatis manere voluerit, nos ei injunximus ut eum charitativè pertracter. Sin autem, secundùm prudentiam tibi à Deo collatam, tu ei in alio loco provideas. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Vener. per quod confirmat universa Privilegia Cluniacensi Monasterio et ordini concessa à suis prædecessoribus, etc. Eugenius Episcopus servus servorum Dei, carissimo filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Apostolicæ sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ sedi Apostolicæ semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religione eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Prædecessores siquidem nostri sanctæ Recordationis Joannes videlicet XI. Item Joannes nonusdecimus. Agapitus II. Benedictus VI. Item benedictus VII. Leo VII. Item Leo IX. Gregorius VI. Item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus. Victor III. Urbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Honorius II. Lucius II. Ecclesiæ Romanæ Pontifices Cluniacense Monasterium singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt; et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Quorum nos vestigiis inhærentes statuimus ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, et Laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à Rivo de Salnay, et ab Ecclesia Ruffiaci, et Cruce de Lornant, à termino quoque Molendini de Tornesac per Villam quæ dicitur Varengia cum nemore Rurserio, à termino etiam qui dicitur Perois ad Rivum usque de Salnay sub Apostolicæ tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione; pro chrismatis confectione; pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium, et Cimiteriorum consecratione Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem convocet. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à prædecessore nostro felicis memoriæ Vrbano Papa constituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus: Ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri Banni sunt hi: versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Clun. altera ad Masilias. In strata versus Bellumjocum terminus est contra Quarruvium quod est desuper Molendinum Celletarii Cluniacensis citra Viengias. Vltra Cluniacum versus Masilias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Ruffiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est intra Quarruvium citra locum ubi dicunt ad Turgam. In Strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad Grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est invia super Boscum Bannedum. Versus Trenorchium terminus est super Rivulum, quem dicunt longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum terminus est ad tres Fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco, et Boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super Montem-medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterii datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis, sancti Eparci Engolismensis, Monasterii novi Pictavis, sancti Joannis Angeriacensis, Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Caturcensi pago: in Arvernia Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis: In Episcopatu Eduensi Vizeliacensis: in Antisiodorensi sancti Germani: in Cameracensi Hunostheurtis: in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram: in Tarvanensi sancti Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus ut in omnibus Prioratibus et Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Sed tam Prioratus ipsi et Cellæ, quàm et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supra dictum Urbanum Papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi, quam successoribus tuis in pace semper et quietè serventur. Pro Altaribus, et Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos, quàm alios Monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt; illorum videlicet, quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterii, et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quieti habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes ubilibet positæ sint, seu Capellæ vestræ et Cœmiteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque vænalitate suscipiant: quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet vel excommunicatione, interdictione divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villafranca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prinis. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Dompetra. In Provincia Monasterium juxta Montempessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias sanctæ Columbæ. In Hispaniis Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, Villam viridem, Villam frencam, Vallem viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimeneriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctam Columbam de Burgis, Cornilianam, quæ propriè Monasterio Cluniacensi datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Caritatem. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla; item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet; Insulam Gravilonge cum pertinentiis suis. Prohibemus autem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterii pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis assensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate. Decernimus ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones vel bona auferre, seu ablata retinere, minuere, aut aliquibus indebitis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego EUGENIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Conradus Sabinensis Episcopus. Ego Albericus Hostiensis Episcopus. Ego Ymarus Tusculanus Episcopus. Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti. Ego Vuido Presbyter Cardinalis tit. sancti Grisogoni. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sancti Praxedis. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gilbertus indignus Sacerdos sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Ego Guido Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Laurentii et Damasi. Ego Nicolaus Presbyter Cardinalis tit. sancti Ciriaci. Ego Manfredus Presbyter Card. tit. sanctæ Savinæ. Ego Aribertus Presbyter Card. S. Anastasiæ. Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Villanus Presbyter Card. tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Bernardus Presbyter Cardinalis tit. sancti Clementis. Ego Jordanus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Susannæ. Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctorum Cosmæ et Damiani. Ego Octavianus Diaconus Card. S. Nicolai in carcere Tulliano. Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli. Ego Astaldus Diaconus Card. S. Eustachii juxta templum Agrippæ. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ novæ. Ego Berardus Diaconus Card. sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu. Ego Petrus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Vialata. Ego Cinthius Diaconus Cardinalis SS. Sergii et Bachi. Datum trans Tiberim per manum Roberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii XV. Kal. Martii, indict. VIIII. Incarnationis Dominicæ M. C. XLV. Pontificatus verò Domni Eugenii III. Papæ anno primo. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem, per quod ipsi committit et successoribus ejus Abbatiam Balmensem, vultque fore deinceps Prioratum ordinis Cluniacensis. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Quam propriè et specialiter Cluniacense Monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suæ bonæ conversationis exemplo ad benè vivendum instruxerit, universus ferè mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro execrabili et horrendo facinore, et inaudito contemptu sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri, et nostram Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque tibi, tuisque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in Prioratum ordinandum et disponendum ex Apostolica benignitate committimus. Tua itaque interest ad ejusdem loci restaurationem, et religionis reformationem ita intendere, ut locus ipse sub tuo regimine tam in spiritualibus quàm in temporalibus gratum Domino suscipiat incrementum. Datum Parisius IV. Kalendas Junii. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad G. Comitem Matisconensem et Burgundiæ, cui rescribit se subdidisse Abbatiam Balmensem Abbatibus Cluniacensibus, in Prioratum per eos deinceps disponendum, præcipitque ut id executioni demandari satagat. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, nobili viro G. Matisconensi Comiti, salutem et Apostolicam benedictionem. Quam propriè et specialiter Cluniacense Monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque jam per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suæ bonæ conversationis exemplo ad benè vivendum instruxerit, universus ferè mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro execrabili et horrendo facinore, et inaudito sanctæ Romanæ Ecclesiæ contemptu, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri, et nostram Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque dilecto filio nostro Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in Prioratum ordinandum et disponendum ex Apostolica benignitate commisimus. Per Apostolica itaque scripta nobilitati tuæ mandamus, atque in peccatorum remissionem injungimus, quatinùs locum ipsum, cum thesauro, et bonis suis omnibus, et pertinentiis, fratribus Cluniacensibus cum integritate assignes, Monachos exinde expulsos ad eorum obedientiam revoces, et quibuscumque modis secundum Deum poteris fratrum Cluniacensium paci et tranquillitati provideas. Datum Parisius IV. Kalendas Junii. EPISTOLA EIUSDEM EUGENII PAPÆ III. ad Archiepiscopum Bisuntinensem, ad idem quod duæ superiores de Balmensi Monasterio. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H. Bisuntino Archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Scire te volumus quod pro execrabili et horrendo facinore, et inaudito sanctæ Roman? Ecclesiæ contemptu, quæ in dilectum filium nostrum Magistrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri et nostram, Balmenses Monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem Abbatiæ in perpetuum abstulimus; eumque dilecto filio nostro Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum in Prioratum ordinandum et disponendum ex Apostolica benignitate commisimus. Ideóque per præsentia tibi scripta mandamus præcipiendo, quatinùs ad ipsius loci restaurationem, et religionis reformationem fratribus Cluniacensibus opem et consilium præbeas. Datum Parisius IV. Kalendas Junii. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Narbonensem Archiepiscopum, cui mandat ut Episcopum et Canonicos Magalonenses coërceat ab omni infestatione fratrum Cluniacensium in Monasterio juxta montem-Pessulanum commorantium, atque ut ab eis non exigant decimas laborum aut nutrimentorum suorum: neque Parochianos suos qui in eodem loco tumulari voluerint, vel ei bona conferre, impediant. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .... Narbonensi Archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Veniens ad nostram præsentiam dilectus filius noster Petrus Cluniacensis Abbas, contra venerabilem fratrem nostrum R. Episcopum, et Canonicos Magalonensis Ecclesiæ nobis graviter conquestus est, quod Parochianos suos de monte-Pessulano, contra fraternæ charitatis officium, publicè inhibere præsumpserunt, ut in novo ejus Monasterio, quod juxta montem-Pessulanum situm est, nihil de bonis suis in vita, vel morte conferant; seu, cum obierint, corpora sua in loco ipso tumulari præcipiant. Decimas præterea laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, à fratribus in eodem Monasterio commorantibus, contra constitutionem Sedis Apostolicæ nihilominus exigunt. Quod quam pravum sit, et à religionis observantia penitus alienum, qui zelo rectitudinis utitur non ignorat. Quia ergo nostri officii est errata corrigere, et suam singulis Ecclesiis justitiam conservare, per præsentia tibi scripta mandamus, quatenùs ad partes illas accedas, et prædictum fratrem nostrum Episcopum, atque Canonicos Magalonenses super his duriter increpando ex parte nostra districtè commoneas, ut de cætero nec decimas laborum suorum, vel de incrementis animalium, quæ nutriuntur à fratribus prædicti Monasterii exigant, nec injuriam seu infestationem inferre præsumant, sed sicut Parochianos suos Monasteriis Anianæ, et sancti Willermi eleemosynas facere, et seipsos dare in morte permittant, ita eos memorato Cluniacensi Cœnobio benefacere nequaquam prohibeant. Quod si tuis monitis obtemperare noluerint, eorum Parochianis publicè denunties, ut pro ipsius Episcopi vel suorum interdicto minimè dimittant, quin eidem loco prout Dominus inspiraverit benefaciant, et seipsos ad sepeliendum si voluerint conferant, salva matricis Ecclesiæ justitia. Nihilominus præterea fraternitati tuæ mandamus, ut Petrum de Verona, qui quoddam molendinum antefati Monasterii fregit, et ex eo molestiam et contrarietatem fratribus ipsius loci contra justitiam inferre præsumit, districtè commoneas, ut vel ab eorumdem fratrum molestia desistat, vel ad justitiam cum eis in tua præsentia veniat. Quod si neutrum ex his adimplere voluerit, Ecclesiasticæ severitatis censuram in eum exerceas; ne, pro defectu justitiæ, ad aures nostras super his sæpe dicti fratres denuò pulsare cogantur. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem seu venditionem unius Calderiæ apud Ledonem Salinerii, factam Monasterio Cluniacensi per Vvillelmum Comitem Matisconensem. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quæ ab Ecclesiæ Dei fidelibus, pro animarum suarum salute, ad Religiosorum sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus stabilitate persistere; et ne pravorum hominum valeant imposterum refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere. Sicut per scriptum nobilis viri Guillelmi Matisconensis Comitis, quod nostro conspectui obtulistis, ejusdem sigillo impressum, agnovimus; idem Vvillelmus Comes, partim dono pro animæ suæ et parentum suorum salute, partim venditione possessionem quamdam cum suis appendiciis in burgo Ledonis, quæ vulgò Baerna Monteria vocatur, quæ erat Haimonis Ledonensis præpositi, et Burgensem quemdam ejusdem possessionis custodem (data ei concorditer in Concambio alia Baerna Monteria) vobis, vestrisque successoribus in perpetuum liberè habendam concessit. Vos verò pro tanto beneficio sexdecim millia solidorum Cluniacensis monetæ, et quatuor mulas ei dedistis. Cui nimirum donationi et venditioni Pontia Comitissa uxor ipsius Comitis, Stephanus et Girardus filii eorum, præfatus Haimo præpositus, mater ejus et fratres, Gualterius vice-Comes Frontoniaci, et omnes alii, qui in ea possessione aliquid juris videbantur habere, assensum communiter præbuerunt. Quod, ut firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Vvillelmus Comes, et præfata uxor ejus, et filii, et omnes alii supradicti juramento firmarunt; eo videlicet tenore, quod hujus concessionis in perpetuum bona fide auctores et defensores existerent: si quis verò calumniam facere aut damnum inferre tentaverit, ipsi pro posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terræ ejusdem Comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, et Joceranus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Mayolus Rabutinus, et Stephanus de Balsinens juraverunt quod si prædicta pactio non teneretur, aut aliquo casu infringeretur, commoniti à fratribus Cluniacensibus Matisconam venirent, et ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia Abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Joret, Guido de Laisiaco, et plures alii, qui in scripto prædicti Comitis continentur, in Burgum Ledonis se obsides venturos, quemadmodum alii supradicti nihilominus juraverunt. Hanc itaque donationem, seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, et per vos Cluniacensi Monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate Apostolica confirmamus, et futuris perpetuò temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes, ut nulli omninò hominum liceat Cluniacense Monasterium super eadem possessione temerè perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, et ab omni in petitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaccat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego EUGENIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Albericus Ostiensis Episcopus. Ego Imarus Tusculanus Episcopus. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Laurentii et Damasi. Ego Hugo Presbyter Cardinalis in Lucina. Ego Aribertus Presbyter Card. tit. S. Anastasiæ. Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli. Ego Guido Presbyter Card. tit. Pastoris. Ego Jordanus Presbyter Card. tit. sanctæ Susannæ. Ego Otto Presbyt. Card. S. Georgii ad velum aureum. Ego Joannes Paparo Diaconus Card. S. Adriani. Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli. Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ novæ. Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu. Ego Hyacintus Diac. Card. S. Mariæ in Cosmedin. Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et Cancellarii, VIII. Kalendas Septembris, Indictione X. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XLVII. Pontificatus Domni Eugenii tertii Papæ anno III. EPISTOLA EUGENII PAPÆ II. ad Engolismen. et Lemovicen. Episcopos quibus mandat ut inquirant super controversia orta inter Clun. Monachos et Clericos de Rochaboviscurti. Eugenius Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Lamberto Engolismensi, et Geraldo Lemovicensi Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Controversiam quæ inter dilectos filios nostros Cluniacenses Monachos et Clericos de Rocaboviscurti, super Ecclesia ipsius loci jamdiu agitata est, diligenter audivimus, et cum fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus et studiosius inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione Monachos fuisse in possessione cognovimus; judicavimus, ut si ipsi Monachi duobus, aut tribus testibus idoneis in nostra præsentia probare potuerint, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, vel alius per ipsos, eos de possessione ipsius Ecclesiæ per violentiam expulerunt, ipsa possessio eis restituatur: facta autem plena restitutione infra duos menses, utraque parte ante vestram evocata præsentiam causam de proprietate hinc inde diligenter inquiratis, et fine Canonico terminetis. Datum Laterani XVII. Kal. Februarii. Rescriptum ipsorum Engolismen. et Lemovicen. Episcoporum ad Eugenium Papam III. super executione commissionis super positæ. Sanctissimo Patri et Domino Eugenio divina electione Reverendissimo Pontifici et summo G. Lemovicensis, et Lambertus Engolismensis, indigni et inutiles Ecclesiæ Dei Ministri salutem, et piæ devotionis obsequium, et debitam subjectionem. Controversia, quæ inter Cluniacenses Monachos et Clericos de Rocaboviscurti, super Ecclesia illius loci, in vestra præsentia agitata est, et diligenter audita, atque studiosius inquisita; quoniam ex utriusque partis confessione Monachos in possessione ipsius Ecclesiæ fuisse cognovistis, auctoritate sanctæ Paternitatis vestræ rationabili æquitate sic judicata est, ut si ipsi Monachi duobus aut tribus idoneis testibus probare possent, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, Monachos de possessione præfatæ Ecclesiæ violenter expulerint, ipsa eis possessio restituatur. Itaque ex Mandato sanctæ sublimitatis vestræ Cluniacenses Monachos ex superabundanti, et ejusdem Ecclesiæ Clericos ad certam diem et locum convocavimus, et productis in medio testibus, quantum debuimus, separatim et diligenter auditis, et rationabiliter inquisitis et examinatis, ipsi testes, qui Monachi erant, per easdem syllabas et verba juraverunt super sancta Evangelia in nostra præsentia, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, quos nominatim expresserunt, Monachos quos similiter nominaverunt, se videntibus et audientibus, de ipsa Ecclesia violenter expulerunt, sicut completa sunt in vestra præsentia. De cætero valeat sancta Paternitas vestra in Domino multis diebus, qui vos consolari dignetur in tribulationibus, quas pro amore ejus patimini, etc. absque data. Donatio Ecclesiæ de Rocaboviscurti facta per Ven. Episcopum Petragoricensem Domno Pontio Abbate Clun. Willelmus Dei gratia Petragoricensis Episcopus Venerabili Abbati Clun. Monasterii Domno Pontio, et successoribus ejus regulariter substituendis in perpetuum. Sapientium auctoritate provisum est, temporum suorum gesta styli officio perpetuare, ne posteritatis memoria obliterari futurorum intercapedine queat. Notum itaque tam præsentibus quàm absentibus, præsentis scripturæ apicibus fieri volo, quod ego ex officii nostri necessitate erga omnes Diœcesis nostræ Ecclesias curam gerens, et in eis Religionis jura conservari desiderans, dono et in perpetuum habendam concedo Deo, et sancto Petro Apostolorum Principi, Domno quoque Pontio Abbati supra dicti Monasterii, et successoribus suis, Ecclesiam sancti Theodori de Rocaboucort, consilio clericorum Petragoricensium Sedis Vvillelmi scilicet de Nonclar, Arnaudi, Vvillelmi, Iterii de Sauret, et aliorum plurimorum, qui nobiscum intererant; dantibus pariter et concedentibus Canonicis ejusdem Ecclesiæ, Itero videlicet Gandra, et Helia de Sauret, Petro tertio, Geraldo Ferrono, atque Petro Hugone, aliisque quam pluribus; laudante etiam atque confirmante Domno Girardo Engolismensi Episcopo et sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legato, præsentibus clericis Engolismensis Ecclesiæ Ricardo, et Willelmo fratre suo, ejusdem Legati nepotibus, Eudrado ejus Capellano, atque Theaumo ejus Notario. Vt autem donum istud absque alicujus calumnia certum habeatur, et ratum perduret, hanc chartam sigilli nostri munimento consigno, et prædictum Abbatem Cluniacensem investio, sub eorumdem clericorum nostrorum testimonio, Monachorum verò Pontii Prioris de Berbezillo, Geraldi Roberti Prioris de Montebertulfi, Arnaudi Prioris de Roncenaco. Factum est autem hoc donum anno ab Incarnatione Domini M. C. XXI. Calixto Papa in Sede Apostolica præsidente, atque in Francia Ludovico Rege regnante, ubique Domino Jesu Christo imperante. Amen. RESTITUTIO EIUSDEM ECCLESIÆ facta Domno Petro Venerabili Abbati Clun. Ego Iterius Decanus et Archidiaconus Petragoricensis, atque Abbas sancti Theodori de Rocaboviscurti, propter controversiam, quæ inter me et inter Domnum Petrum Abbatem Cluniacensem atque fratres Cluniacenses fuerat, Cluniacum pergens usque Silviniacum veni, atque ibi eumdem Dominum Petrum Abbatem Cluniacensem inveni; cum quo de lite jam dictæ Ecclesiæ aliquamdiu agens, tandem causa Dei, et amore ipsius, atque Cluniacensis Ecclesiæ, supra nominatam Ecclesiam sancti Theodori de Roca eidem Domino Abbati et Cluniacensi Ecclesiæ dimisi, et in perpetuum ab ei spossidendam, absque aliqua mea imposterum contradictione concessi. Quod tamen antequam facerem, à Domino Papa Eugenio et à Curia Romana judicio diffinitum fuerat, ut jam dicta sancti Theodori Ecclesia Cluniacensi Ecclesiæ restitueretur. Testes hujus meæ donationis fuerunt Enguiso Camerarius, ejusdem Domini Abbatis, Godefredus Constabulus, Raim. Capellanus, Galterius Prior Silviniacensis, Petrus Vvelcens Decanus Silviniacensis, Petrus Gaderius Camerarius Silviniacensis. Rotgerius Prior de Genzaco, Matthæus Bernardus Prior de Firmitate, Joannes de Montelucio. De famulis verò, Bernardus Humbaldus, et Ricardus. De his pariter qui mecum venerant, Helias Prior de Romnaco, Burgundio frater ejus, Augerius Prior de Guilgorcia. Absque data. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Petragoricensem Episcopum, super restitutione Ecclesiæ de Rochaboviscurt per eum facienda fratribus Cluniacensis ab ea per clericos expulsis. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Raymundo Petragoricensi Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad tuam credimus notitiam pervenisse, quoniam nos controversiam, quæ inter dilectos filios nostros Cluniacenses Monachos, et clericos, de Rochaboviscurti, super Ecclesiam ipsius loci jamdiu agitata est, diligenter audivimus, et cum fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis siquidem utriusque partis rationibus, et diligenter inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione Monachos fuisse in possessione cognovimus; judicavimus ut si Monachi duobus aut tribus testibus idoneis in venerabilium fratrum nostrorum Lamberti Engolismensis, et Geraldi Lemovicensis, probaverint, quod ipsi eos de possessione ejusdem Ecclesiæ violenter expulerunt, ipsa possessio eis restitueretur. Nunc autem, sicut præfati fratres nostri litteris suis nobis significaverunt, Cluniacenses Monachi probationem ipsam juxta litterarum nostrarum tenorem in eorum præsentia compleverunt. Sed Monachi ipsi, sicut litteris nobis significaverunt, restitutionem possessionis ab illo, qui Abbas dicitur, et aliis Clericis, qui præsentes aderant, secundum judicium nostrum, minis et contumeliis repulsi, cum iterata querimonia ad nos remissi sunt. Quia igitur Cluniacensis Monasterii justitiæ minimè deesse debemus, et eorum clericorum inobedientiam et contumaciam ulterius ferre non possumus: per Apostolica tibi scripta mandamus atque præcipimus, quatenus infra triginta dies, postquam præsentia scripta susceperis, Ecclesiam ipsam cum ornamentis et cæteris pertinentiis suis Monachis Cluniacensibus plenariè restituas. Si verò clerici contradicere præsumpserint, eos excommunicatos publicè denunties, et tamdiu excommunicatos teneas, donec juxta mandatum nostrum restitutio compleatur. Facta autem restitutione, si clerici, qui ante Monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia ordinati erant, de proprietate agere voluerint, in præsentia præfatorum Episcoporum juxta tenorem aliarum litterarum nostrarum causa audiatur, et fine canonico terminetur. Alios autem clericos, qui post Monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia intrusi sunt, nequaquam ad causam de proprietate admitti volumus. Datum Viterbii V. Idus Septembris. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Archiepiscopum, Decanum, et Capellanum Bisuntinensem pro Cluniacensibus fratribus in Balmensi Abbatia, adversus Aymonem Presbyterum de Biliaco. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H. Bisuntinensi Archiepiscopo, P. Decano, et toti Capitulo sancti Stephani, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus, quod Aymo Presbyter in Ecclesia de Biliaco, quam Balmensis Ecclesia tricenaria possessione et amplius sine interruptione possedit, super excommunicationem nostram diu cantaverit, et redditus ejusdem Ecclesiæ, qui Balmensi debentur, partim violentia, partim sibi furto retinuerit. Verùm quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia, maximè in his quæ ad Balmense Cœnobium pertinent, deesse non possumus vel debemus, quibus idem Cœnobium cum omnibus appendiciis suis, sicut tempore Alberici Abbatis et postea investitum fuit, donavimus: per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus, quatinus transgressionem sententiæ nostræ, et contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ in prædicto Presbytero dignè et sufficienter puniatis; et redditus, quos Balmensi Ecclesiæ subripuit, ex integro ita reddi faciatis, ne iteratus clamor ad aures nostras perveniat, et Presbyter amplius in Ecclesia non glorietur, in qua tamdiu excommunica contempsit, et nobis inobediens permansit. Datum Lausanæ XIII. Kalendas Junii. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Presbyteros Ecclesiarum Balmensis Monasterii, quibus mandat ut obediant Petro Venerabili Abbati Cluniacensi. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Presbyteris, et aliis clericis Ecclesiarum ad Balmense Monasterium pertinentium, in beati Petri et nostra obedientia persistentibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut in culpa manentibus pœna pro delicti qualitate justè imponitur, ita resipiscentibus pietatis janua misericorditer aperitur. Interdictum itaque, quod in Ecclesiis, in quibus Domino deservitis, pro eo quod dilectus filius noster Magister Osbertus in contemptum Dei et Ecclesiæ graviter offensus est, de rigore justitiæ positum fuerat, de consueta Sedis Apostolicæ clementia relaxamus. Nunc verò quia præfatum Monasterium, cum omnibus ad se pertinentibus, dilecto filio nostro Petro Abbati, et per eum Monasterio Cluniacensi concessimus; per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus, quatinus ei, et nobis in ipso reverenter et humiliter pareatis. Datum Altisiodori XIX. Kalendas Augusti. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Cabilonensem et Matisconensem Episcopos, pro Cluniacensibus adversus G. Grossum eorum molestatorem. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus P. Matisconensi, et G. Cabilonensi Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectus filius noster Petrus Cluniacensis Abbas ad nostram præsentiam veniens querelam deposuit, quod G. Grossus secundùm quod jurisjurandi religione firmavit, in contemptum Christianæ fidei, judicio fratris nostri A. Lugdunensis Archiepiscopi noluerit obedire. Quia igitur transgressores laïcos cohibere, non est contra leges agere, sed legi ferre subsidium; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinùs memoratum G. diligenter et sollicitè moneatis, ut secundum sententiam memorati fratris nostri de illatis injuriis Cluniacensi Abbati et fratribus satisfaciat, et ab illicitis exactionibus desistat. Quod si facere contempserit, in eum excommunicationis, et in terram ejus interdicti sententiam proferatis. Datum Antissiodori X. Kalendas Septembris. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem de Abbatia sancti Germani Antissiodorensis, in qua declarat Abbates Cluniacenses habere correctionem ordinis: et quod nullus ibi Abbas absque eorum assensu eligi debeat. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit, ex injuncto nobis officio debemus lites et scandala de medio tollere, et Ecclesiarum paci et tranquillitati sollicita vigilantia providere. Ideóque quid super controversia, quæ de Monasterio sancti Germani inter te et venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altisiodorensem Episcopum, seu inter te et Monachos sancti Germani agitabatur, à nobis judicatum sit, litterarum serie annotari præcepimus, ne secuturæ posteritatis memoriæ subtrahatur. Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes, quoniam dubium non erat quod tu et fratres tui, et receptionem ibi, et correctionem ordinis habuissetis, et his omnibus post obitum Gervasii Abbatis fueratis spoliati, vos primò omnium restituendos esse censuimus. Ad hæc prædecessorum nostrorum vestigia subsecuti, et quod à nobis statutum fuerat innovantes, præcipimus ut in Abbatia sancti Germani, sine tuo, tuorumque successorum consilio, Abbas nullatenus eligatur. Electum verò approbandi, vel reprobandi canonicè, et, si dignus fuerit, in Abbatem Benedicendi Altisiodorensis Episcopus liberam habeat facultatem. Benedictus quoque obedientiam ei promittat. Depositio verò ipsius, si talis (quod absit) apparuerit, judiciario ordine facienda, et tam Abbatis quam Monachorum canonica correctio ad eumdem Episcopum nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes Altarium, vel Basilicarum, ordinationes Monachorum vel clericorum, qui ad sacros Ordines fuerint promovendi, Abbas et Monachi sancti Germani ab Altisiodorensi Episcopo tanquam à Diœcesano accipiant, donec gratiam Apostolicæ Sedis habuerit. Si quis autem hujus nostræ diffinitionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit; honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Datum Catalauni, III. Nonas Novembris. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Abbatem et fratres sancti Benedicti super Padum, quibus mandat ut obedientiam et reverentiam exhibeant Abbati Cluniacensi, nec eligere possint sibi Abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto, consilio et assensu. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Vv. Abbati sancti Benedicti, ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri Petri Abbatis Cluniacensis et fratrum suorum sæpius suscepta querimonia, quod ea, quæ in Monasterio sancti Benedicti per prædecessores nostros, tam in electione Abbatis, quàm in aliis, eis concessa et in scriptis eorum firmata sunt, ipsis subtraxeritis, et contra tenorem privilegiorum Sedis Apostolicæ Abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes verò et allegationes hinc inde diligenter audivimus, et scripta studiosè consideravimus; et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus; ex quibus cognovimus quod beati Benedicti Monasterio Cluniacensis Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideóque eidem Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus ut tu, Vvillelme Abbas usque ad primum festum beatorum Apostolorum Petri et Pauli, cum honestis et discretis personis de fratribus tuis, sicut à prædecessoribus nostris felicis memoriæ Innocentio et Lucio præceptum est, Cluniacense Monasterium visites, atque dilecto filio nostro Petro Abbati, et reverentiam humiliter exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius Monasterii idipsum adimpleas. Defuncto verò ejusdem loci Abbate, fratres sancti Benedicti Cluniacensem Abbatem adeant, et Abbatis sui obitum ei annuncient, atque de Abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, præceptum, consilium, et assensum ipsius Abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto Abbatem sibi regulariter eligant: Electus autem Cluniacensi Abbati repræsentetur, et obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis Abbas per se, vel per Vicarium suum ad præfatum beati Benedicti Monasterium venire voluerit, reverenter à vobis suscipiatur atque tractetur; et ad observantiam religionis studiosè intendat, et quæ apud nos corrigenda invenerit, liberè et regulariter corrigat. Datum apud Sarranium, XV. Kal. Martii. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Priorem sancti Marcelli de Salseto, cui confirmat donationem Ecclesiæ de Savatia. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H. Priori sancti Marcelli, ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolicæ Sedis auctoritate compellimur justis Religiosorum precibus clementer annuere, et suam eis justitiam conservare. Ideóque vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, Ecclesiam de Savatia cum appendiciis suis, quemadmodum à venerabili fratre nostro C. Valentinensi Episcopo, antequam Romanæ Ecclesiæ inobediens existeret, cum consensu totius Capituli sui vobis rationabiliter concessa est, et scripto suo firmata, vobis nihilominus auctoritate Apostolica confirmamus. Si quis autem hujus nostræ concessionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonitus, nisi peccatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus incurrat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Datum trans Tiberim XV. Kal. Martii. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad H. Viennensem Archiepiscopum, cui committitur cognitio controversiæ, quæ fuit inter Eduensem Episcopum et Petrum Venerabilem Abbatem Cluniacensem super proprietate Ecclesiarum de Poloniaco. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri nostro H. Viennensi Archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Controversiæ, quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, et venerabilem fratrem nostrum Eduensem Episcopum super proprietate Ecclesiarum de Poloniaco agitur, debitum finem imponere cupientes, fraternitati tuæ controversiam ipsam duximus committendam. Ideóque per præsentia scripta discretioni tuæ mandamus, quatinus congruo loco et tempore utraque parte ante faciem tuam evocata, causam ipsam fine canonico, Domino auctore studeas terminare. Datum Tusculi, XIII. Kalendas Junii. Legitur et Rescriptum seu Responsum ipsius Archiepiscopi Viennensis, mandantis Eduensem Episcopum per Procuratores suos, præpositum videlicet Ecclesiæ Eduensis et Magistrum Osbertum Viennæ comparentem, appellasse ad audientiam Apostolicam, ad Dominicam Lætare Ierusalem. BULLA EUGENII PAPÆ TERTII confirmatoria Prioratuum, Domorum et Cellarum, Ecclesiarum Parrochialium et Capellarum Monasterii Silviniacensis. Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Priori Silviniacensis Monasterii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Justis Religiosorum desideriis consentire, ac rationabilibus eorum postulationibus clementer annuere Apostolicæ Sedis, cui largiente Domino præsidemus, authoritas et fraternæ charitatis unitas nos hortatur. Inde est utique dilecti in Domino filii quod justis petitionibus vestris benignum impertientes assensum, ad exemplar prædecessoris nostri felicis memoriæ Vrbani Papæ secundi Monasterium vestrum, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium inpræsentiarum justè et canonicè possidet, ac in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, et aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu Bituricensi Monasterium sancti Mauritii, Capellam de Burbonio, Ecclesiam de Noyento, de Castelione, de Colondono, de Mariniaco, de Cressangis, de Curtiliis, de Bocherono, de Betiaco, de Argiranda, de Francisciis, Ecclesiam de Limesia, de Madero, de Vannat, de Burginolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco Comitali, de Sardirliaco, de Busecrias, de Ferrerias, Capellam de Nicio, Ecclesias sancti Placidi, sancti Hilarii, sancti Marcelli, Ecclesiam de Chirac, Monasterium Columbariense, Ecclesiam de Monive, Capellam de Cella, Ecclesiam de Dorequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblineas, de Noro. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam de Brenaco sancti Maziriani, sancti Martini, Capellas duas de Schola, de Sintraco, de Genziaco, de Paidaco, de Ledaco, de Stotiaco. Monasterium de Firmitate, Ecclesiam de alta Ripa, Capellas de Vernolio, de longa Prata, de Trebenno, Ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Melaro, de Rungeriis, de Graniculis, Capellam desuper Castellum de Monte acuto, Ecclesiam sancti Juliani de Vallibus, de Olouzaco, de Silviniaco Teudonis, de Conis, de Marciaco, Ecclesias duas de Bociaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Chimiliaco, Capellam de Fagia. In Castello de Nobrio, duas Ecclesias, novam Ecclesiam. In Eduensi Episcopatu Capellam de Molinis, Ecclesiam de Arversino. In Episcopatu Nivernensi Monasterium Campi Volti cum appendiciis suis, Capellam de Firmitate, Ecclesiam de Cantaneto, Monasterium de monte Podio, de Martio, de Genestinis, de Valcolomano, de nova Villa, de Adiaco, Capellam sancti Genesii. In Episcopatu Lemovicensi Ecclesiam de Manciaco cum omnibus earum pertinentiis. Præterea ejusdem quoque prædecessoris nostri vestigiis inhærentes statuimus, ne pro communi interdicto Parrochiæ præfatum Cœnobium à divinis cesset officiis, sed clausis januis, et exclusis excommunicatis, et interdictis suppressavoce divina vobis liceat celebrate officia, nec ulli omnino hominum facultas sit infra ipsius Monasterii seu adjacentis Villæ ambitum assultum facere, aut quemlibet hominem deprædari vel capere. Sepulturam etiam ipsius loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverunt, devotioni et extremæ voluntati, nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiæ. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Cluniacensium Abbatum in omnibus obedientia, atque Diœcesanorum ipsorum in supradictis Capellis canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè vanire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego EUGENIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego G. Presbyter Cardinalis tituli Calixti. Ego Ymarus Tusculanus Episcopus. Ego Julius Presbyter Cardinalis tituli sancti Marcelli. Ego Vmbaldus Presbyter Cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Bernardus Presbyter Cardinalis tituli sancti Clementis. Ego Rotlannus Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Gerdredus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Cælio monte. Ego Otto Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Nicolaus Albanensis Episcopus. Ego Hugo Hostiensis Episcopus. Ego Gregorius Diac. Card. S. Angeli. Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in orticu. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Centius Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Aryro. Datum Signi? per manum Bosonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Scriptoris decimo Kalendas Martii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo quinquagesimo primo, Pontificatus nostri Domni Eugenii tertii Papæ, anno septimo. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Petrum Vener. super controversia, quæ fuerat inter Abbatem de Miratorio, et fratres Gigniacensis Monasterii, per ipsum summum Pontificem ordine judiciario terminata. Anastasius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Quotiens aliqua negotia ordine judiciario in nostra præsentia terminantur: ne in dubium veniant quæ geruntur, rationabile est ea pro securitate partium litterarum memoriæ commendare. Pro controversia siquidem, quæ inter dilectum filium nostrum Eustorgium Abbatem de Miratorio, et fratres tuos Gigniacenses, super damnis ei à fratribus ipsis illatis agitabatur, tam tu, quàm ipse Abbas in nostra præsentia convenistis, et causa ipsa coram nobis et fratribus nostris diutius tractata et diligenter discussa est. Auditis itaque utriusque partis allegationibus ac rationibus plenariè intellectis, participato fratrum consilio judicavimus, ut prædictus Abbas de Miratorio decem et septem millia solidorum Lugdunensis monetæ, quos, licet pro pace, violenter tamen ei donaveras usque ad primas Augusti Kalendas absque contradictione tibi et Monasterio tuo restituat. Postmodum verò ea, quæ per eosdem fratres Gigniacenses ablata sunt, judicio dilecti filii nostri Odonis Diaconi Cardinalis Apostolicæ Sedis Legati restitui facias, damna quoque illata eidem Abbati resarciri, vel de ipsis ei justitiam præcipimus nihilominus exhiberi. Nulli ergo omnino hominum fas sit hujus nostræ diffinitionis sententiam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare præsumpserit, nisi secundò tertióve commonitus præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, honoris sui periculum patiatur, vel excommunicationis pœna mulctetur. Ego ANASTASIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti. Ego Imarus Tusculanus Episcopus. Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Censius Portuensis Episcopus, et silvæ candidæ. Ego Rodulfus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in Septa. Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu. Ego Odo Diac. Card. S. Nicolai in carcere Tulliano. Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. S. Praxedis. Ego Manfredus Presb. Card. S. Savinæ. Ego Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus Presb. Card. tit. S. Clementis. Ego Guido Presb. Card. tit. Pastoris. Ego Aribertus Presb. Card. tit. S. Anastasiæ. Ego Jordanus Presb. Card. tit. S. Susannæ. Ego Astaldus Presb. Card. tit. S. Priscæ. Ego Gerardus Presb. Card. tit. S. Stephan. in Cælio monte. Ego Octavianus Presb. Card. tit. S. Ceciliæ. Ego GG. in Romana Ecclesia. Ego Joannes Diac. Card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Joannes Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachi. Ego Joannes Presb. Card. tit. SS. Silvestri et Martini. Datum Laterani per manus Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii XIV. Kalendas Martii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad fratres Cluniacenses de Ecclesia, de Rocaboviscurti super controversia quæ erat inter eos et clericos. Anastasius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Monachis Cluniacensibus in Ecclesia de Rocaboviscurti commorantibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Controversiam, quæ inter vos et clericos Ecclesiæ, in qua constituti estis, super jure proprietatis ipsius Ecclesiæ agitatur, venerabilibus fratribus nostris G. Lemovicensi, et B. Xantonensi Episcopis audiendam terminandamque commisimus. Ideóque per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus cum ab eis propter hoc fueritis evocati, occasione seposita eorum præsentiam adeatis, et quod exinde inter vos judicaverint, suscipiatis irrefragabiliter et servetis. Datum Laterani IV. Nonas Martii. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Theobaldum Priorem beatæ Mariæ de Prato Donziaci Altisiodorensi Diœcesi, quo confirmat omnia bona et possessiones ejusdem Monasterii sub obedientia Abbatis Cluniacensis. Anastasius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Priori de Prato sanctæ Mariæ, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, præfatum Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Burgum in quo ipsum Monasterium situm est, cum monte Cusio et cum omnibus aliis appendiciis suis, et quicquid Parochialis beneficii totius Parochiæ castri Donziacensis, et villæ sanctæ Mariæ de Prato, cum capella de Bronzilia et omnibus quæ in villa illa, et in aliis circumpositis villulis habeatis: quicquid habetis de jure Parochiali in villa de Poniaco, et quibusdam aliis circumjacentibus villulis: medietatem decimæ totius Parochiæ vestræ, totam decimam minutam de agnis, et lana villæ vestræ: capellam sanctæ Mariæ de castro Donziaco cum domibus sibi contiguis, in quibus Presbyter habitat vitalis: medietatem salis de foro ejusdem castri Donziaci: Ecclesiam sancti Martini cum medietate decimæ Mansi Merilli: medietatem silvæ totius territorii de Lueth cum decima, quæ fuit Bernardi de Galis: duo molendina et unum ....... ad Pontem: duas partes molendini de Bumont, tam de Annona quam de Piscatione: duo molendina nova: molendinum Albicastelli: terram sancti Martini: terram Tripaldi: decimam de Cartis, cum illa quæ fuit Arnulfi: decimam Chevenci: decimam de Bergenis: decimam Paludis: nemus quod dicitur Chassaneium: silvam quæ dicitur Solua: clausum de Viliscordon, cum usu silvæ ipsi contiguæ, ad opus clausi et domorum quæ ibi sunt, et alia omnia quæ ibi habetis: villam de Bretinolis cum omnibus pertinentiis suis, et jure Parochiali quod in ea habetis: decimam de Cavannis: medietatem decimæ furni de Maanes: quicquid habetis apud Fontanas: villam de Fontaneio cum omnibus pertinentiis suis: Ecclesiam de Pomæo cum medietate omnium redituum ipsius: quicquid habetis apud Valcheri, quicquid habetis apud Melcharaldum; quicquid apud villam Generiam; quicquid apud Vlmos: silvam quæ dicitur Fais: Ecclesiam de Bois cum medietate census ejusdem villæ; omnes etiam decimas, quas in Parochia illa habetis, et in aliis appendiciis suis: duas partes decimæ minutæ ejusdem Parochiæ, de agnis, et lana, et porcis: villam de Villader cum omnibus appendiciis suis; capellam sancti Martini: duas vineas, quas habetis in valle de Aliniaco, cum pratis et aliis quæ in ea habetis: obedientiam de Chasneio cum omnibus appendiciis suis, et villa de Belregart: Ecclesiam S. Cirici cum medietate omnium redituum ipsius: obedientiam de Molummis, quæ est de vestro Alodio cum omnibus appendiciis suis: Ecclesiam ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis: territorium de Maort: obedientiam de valle Dosia, cum silvis, pratis, molendino, et omnibus aliis appendiciis, quæ omnia sunt de vestro Alodio: medietatem decimæ ejusdem villæ, in qua omnium redituum medietatem habetis: Ecclesiam de Colummeria. In Episcopatu Eduensi, obedientiam de Luciaco, cum pratis, piscationibus, molendino, pascuis etiam per omnia prata illius ripariæ omni tempore ad equitaturas Prioris ejusdem loci: vobis nihilominus confirmamus Ecclesiam ejusdem villæ, cum medietate omnium redituum ipsius et quibusdam decimis; et quicquid habetis apud Cervonem. Prætereà libertatem, quam in temporalibus rebus habetis, et omnia illa, quæ ex donatione bonæ memoriæ Hervæi Domni Donziaci Monasterium vestrum habere dignoscitur, quemadmodum in scripto donationis ejus continetur, vobis auctoritate Apostolica confirmamus. Rationabiles autem et antiquas consuetudines, quas Monasterium vestrum habere dignoscitur, vobis nihilominus confirmamus. Ad hæc præsenti decreto firmiter prohibentes adjungimus, ut res et bona Presbyterorum vestrorum, quæ ex beneficiis Ecclesiarum, quæ ad vos pertinent, adquisierunt, Episcopi vel eorum Vicarii, seu quilibet alii, exceptis illis, quas eis Episcopi sponte dimiserunt, accipiendi, vel vobis auferendi non habeant facultatem. Adjicientes itaque statuimus, ut nulli Episcopo liceat pro excessu vestro, vel illorum qui ad vos pertinent, terras vel Ecclesias vestras sub interdicto ponere, seu quod vestri juris est violenter auferre, donec in præsentia ejusdem Episcopi vel Metropolitani, parati eritis justitiam exhibere. Sancimus etiam et Apostolicæ Sedis auctoritate statuimus, ut de infractura Cimeterii vestri nullus, nisi vobis et Ecclesiæ vestræ respondeat. Ecclesiæ verò vestræ, seu Capellæ liberæ sint, et omnis exactionis immunes, præter consuetam Episcopi Paratam, et justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint; salva nimirum Apostolicæ Sedis auctoritate, et Diœcesani Episcopi canonica justitia. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis animarum curam absque venalitate suscipiant, et Episcopo de plebis quidem cura respondeant, pro verò rebus temporalibus ad ipsum Monasterium pertinentibus debitam vobis subjectionem exhibeant. Sanè laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis præsumat decimas exigere. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Cluniacensis Abbatis in omnibus obedientia, ad cujus jus et proprietatem Monasterium vestrum pertinere dignoscitur. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego ANASTASIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Gregorius Presbyter Cardinalis tit. Calixti. Ego Imarus Tusculanus Episcopus. Ego Hugo Ostiensis Episcopus. Ego Censius Portuensis Episcopus et S. Rufinæ. Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. Ego Radulfus Diaconus Cardinalis sanctæ Luciæ in Septa. Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi. Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Praxedis. Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Savinæ. Ego Guido Presbyter Cardinalis tit. Pastoris. Ego Jordanus Presbyter Cardinalis tit. sanctarum Susannæ et Felicitatis. Ego Octavianus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Ceciliæ. Ego Astaldus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Priscæ. Ego Gerardus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in monte Celio. Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit. SS. Nerei et Achillei. Ego Joannes Presbyter Cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Datum Laterani per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyterï Cardinalis et Cancellarii XII. Kalendas Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo. EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV. ad Bisuntinum et Lugdunenses Archiepiscopos, pro executione judicii sui super controversia, quæ fuerat inter Abbatem de Miratorio et Petrum Ven. Abbatem Cluniacensem. Anastasius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus H. Bisuntino et Lugdunensi Archiepiscopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quæ in Romana Ecclesia ordine judiciario terminantur, in sua debent stabilitate firmiter permanere; et qui ea violare præsumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire, districtæ ultioni debent proculdubio subjacere. Super causa autem, quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, et Eustorgium Abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis à nobis sententiam ordine judiciario promulgatam. Ab eodem enim Abbate de Miratorio pecuniam decem et septem millium solidorum Lugdunensis monetæ supra dicto filio nostro Cluniacensi Abbati judicavimus esse reddendam. Verùm quoniam prædictus Abbas de Miratorio supra dicta sententia commotus, non accepta licentia remeavit: ut nostra debeat sententia adimpleri, statuimus quod idem Abbas de Miratorio, et fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi Abbati restituant. Alioquin extunc, tam ipsum Abbatem, quàm Priorem ejus vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum Ecclesia, et fratribus omnibus atque conversis, ubicumque fuerint, divina sciatis officia interdicta. Vobis ergo per Apostolica scripta mandamus, quatinus sententiam excommunicationis et interdicti per vestras Provincias, usque ad impletionem nostri mandati faciatis firmiter observari. Datum Laterani VII. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod revocat commendationem seu donationem quorumdam Prioratuum et reddituum aliquibus certis personis per eum factam. Anastasius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati et universo Capitulo Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex Apostolicæ Sedis consueta clementia, et Bono, qui de conversatione antecessorum vestrorum diffusus est, odore accidisse dignoscitur, ut et petentem Ecclesiam vestram sacrosancta Romana Ecclesia de facili exaudiret, et non petenti etiam bona data, sicut speciali filiæ gratuitò ministraret. Referentibus autem quibusdam religiosis viris accepimus te, dilecte in Domino fili Abbas, unde plurimùm admiramur, Prioratus et quosdam reditus pertinentes ad mensam conventus in quasdam personas, partim commendatione, partim donatione, absque fratrum tuorum consilio et conventus contulisse, in dilectum videlicet filium nostrum P. Viseliacensem Abbatem Prioratum Silviniaci, in Abbatem Clusinum Prioratum Cariloci, et in Archidiaconum Lugdunensem Prioratum de Vilereis. Magistro prætereà W. Mutim. decem libras, in capella burgi Cluniacensis; et Magistro O. Eduensi decem libras in Prioratu de Magobrio diceris contulisse. Quoniam igitur nos tantò minus patimur Ecclesiam vestram bonorum suorum diminutionem et dispendium sustinere; quantò ad exaltationem ejus antecessores vestros attentius conspicimus desudasse; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus omnes illos redditus et Prioratus, quos non communi vestro consilio aut consensu concessos esse constiterit, ad usus et manus vestras quam citius revocetis, et in pristinum statum universa, quæ illicitè sunt concessa reducatis. Nos siquidem hujusmodi concessiones auctoritate Apostolica vacuamus, et redditus vestros, maximè autem illos, qui mensæ vestræ deputati noscuntur, nolumus ad alienos usus irrationabiliter intorqueri; sed in statu suo immobiles præcipimus conservari, et ne à modo, dilecte in Domino fili Abbas, tale aliquid de Prioratibus aut redditibus ipsis attentare præsumas, auctoritate Apostolica inhibemus: alioquin indignationem nostram, et gravem officii tui jacturam te timeas incursurum. Successoribus autem tuis omnem penitus auferimus facultatem redditus ad mensam fratrum hactenùs deputatos ad usus alios, absque ipsorum conniventia inflectendi. Datum Laterani Kalendis Maii. BULLA ANASTASII IV. AD ALANUM Antisiodorensem Episcopum, qua confirmat concordiam factam per summum Pontificem Eugenium III. super jurisdictione Monasterii sancti Germani Altisiodorensis, quæ partim tribuitur ipsi Episcopo, partim Abbati Cluniacensi. Anastasius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Alano Altisiodorensi Episcopo, ejusque successoribus canonicè substituendis in perpetuum. Quæ à prædecessoribus nostris per judicium vel concordiam acta esse noscuntur, in sua volumus stabilitate persistere, et ut imposterum robur obtineant confirmationis nostræ munimine roborari; eapropter dilecte in Domino fili Alane Episcope tuis justis petitionibus gratum accommodantes assensum, concordiam quam prædecessor noster sanctæ memoriæ Papa Eugenius super controversia quæ agitabatur de Monasterio beati Germani inter Hugonem bonæ memoriæ prædecessorem tuum, et dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, et Monachos S. Germani fecisse dignoscitur, nos ejus vestigiis inhærentes Apostolicæ Sedis auctoritate firmamus, præcipientes ut in Abbatia sancti Germani sine Cluniacensis Abbatis consilio Abbas nullatenus eligatur, electum verò approbandi, vel reprobandi canonice, et si dignus fuerit in Abbatem benedicendi, tam tu quàm successores tui habeatis liberam facultatem, Benedictus autem obedientiam Episcopo Altisiodorensi promittat. Depositio quoque ipsius, si talis (quod absit) apparuerit judiciatio ordine facienda, et tam Abbatis quàm Monachorum canonica correctio ad te nihilominus pertinebit, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes Monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, Abbas et Monachi sancti Germani ab Altisiodorensi Episcopo tanquam à Diœcesano accipiant, donec gratiam Apostolicæ Sedis habuerit. Prætereà memorati prædecessoris nostri Papæ Eugenii statuta sequentes, præsentis scripti pagina confirmamus, ne, quod à præfato Cluniacensi Abbate de investitura per baculum ipsi Abbati sancti Germani factum est, tibi et Ecclesiæ tuæ imposterùm præjudicium faciat, vel aliquod inferat detrimentum: et ne de cætero Abbas sancti Germani à Cluniacensi Abbate investituram per baculum suscipiat prohibemus. Si quis igitur hujus confirmationis nostræ paginam scnies, contra eam temerè venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut extrema ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego ANASTASIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego B. Presbyter Cardinalis tit. Calixti. Guido Presbyter Cardinalis tit. S. Grisogoni. Vmbaldus Presb. Card. tit. S. Praxedis. Albericus Presb. Card. tit. S. Anastasiæ. Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli. Jordanus Presb. Card. tit. SS. Susannæ et Felicitatis. Ego B. Presb. Card. tituli sancti Stephani de monte Celio. Joannes Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Joannes Presb. Card. tit. SS. Sylvestri et Martini. Imarus Tusculanus Episcopus. Hugo Hostiensis Episcopus. Censius Portuensis Episcopus. Gregorius Diac. Card. et Electus Sabinensis. Rodulphus Card. tit. S. Luciæ in Septa. Guido Diac. Card. S. Mariæ in Porticu. Joannes Diac. Card. SS. Sergii et Bacchi. Odo Diac. S. Nicolai in carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rolandi Romanæ Ecclesiæ Episcopi Cardinalis et Cancellarii VII. Kalendas Maii indict. II. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii IV. Papæ anno primo. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Theobaldum Priorem beatæ Mariæ de Prato Donziaci, quo prohibet ne quis infra terminos Parochiæ suæ Cimiterium, vel Baptisterium statuat: confirmatque jus quod habet Prioratus in Ecclesia sancti Caradochi. Anastasius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Theobaldo Priori sanctæ Mariæ de Prato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quotiens illud à nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii vestris precibus annuentes Apostolicæ Sedis auctoritate penitus prohibemus, ut nulli umquam hominum liceat infra terminos Parochiæ vestræ Cimiterium vel Baptisterium statuere. Quicquid præterea in Capella sancti Caradochi justè et canonicè hactenus habuistis vobis vestrisque successoribus nihilominus confirmamus, et commissum vobis Monasterium futuris temporibus conservandum decernimus. Nulli ergo hominum clerico vel laïco liceat hanc nostræ constitutionis paginam temerario ausu infringere, vel ipsi quomodolibet contraïre. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, secundò tertióve commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et se reum existere in extremo examine de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus incurrat. Amen. Ego ANASTASIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Laterani per manum Rolandi sanctæ Ecclesiæ Romanæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii Nonis Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LIV. Pontificatus verò Domni Anastasii Papæ IV. anno primo. PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat Abbatiam Balmensem in obedientia Abbatis Clun. sub titulo Prioratus. Adrianus Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus canonicè substituendis in perpetuum. Gloriosa et admirabilis divinæ providentiæ majestatis, ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit: ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum amministratione singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Eccl. gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelies et elati, qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, et odore bonæ opinionis, et religionis decore splendescere ac florere debuerat: quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus quàm in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum; cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia præeunte, dilecte in Domino fili Petre Abbas, Balmense Monasterium, cum omnibus quæ in præsenti justè et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit adipisci, prædecessorum nostrorum venerabilis memoriæ Eugenii et Anastasii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, tibi et successoribus tuis, et par vos Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus inviolabiliter conservetur: et pro rebellione contumacia et offensa Balmensis Monasterii, quam Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis, sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem et possessionibus ejus hæc propriis duximus exprimenda nominibus. Obedientiam Visani Monasterii. Obedientiam de Strabona. Obedientiam de grandi Fonte cum appendiciis suis. Obedientiam de Galda cum appendiciis suis, et Ecclesiam S. Leodegarii, quæ est in villa, quæ Bavinans dicitur. Ecclesiam de Beliaco. Ecclesiam de Wilari Rostanni. Ecclesiam de Fragiaco. Ecclesiam de Vadriaco. Ecclesiam de Montibus, Obedientiam S. Lauteni. Obedientiam de Breriaco, cum omnibus appendiciis suis. Baernam in ipso Burgo. Obedientiam Cavaniacensem. Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, et Capella sancti Savini. Tres Burgenses in Burgo Ledonis, qui vocantur Vvanirant. Obedientiam de Dola. Obedientiam de Benevant. Obedientiam S. Mauritii. Obedientiam de Saoneres. Obedientiam de Biviliaco. Obedientiam S. Agnetis. Obedientiam de la Fracte. Obedientiam de Munet. Obedientiam de Ponte Atleti cum earum appendiciis et cum Ecclesia de Pinctis. Ecclesiam de Blaterans. Ecclesiam de Vvilari Rodulphi. Obedientiam de Capella. Obedientiam de Sinziaco cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornavo. Ecclesiam de Corlant. Ecclesiam de Fay cum decimis et earum appendiciis. Ecclesiam de Freboans cum decimis suis. Obedientiam S. Ranneberti cum appendiciis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate, et in supra dictis Ecclesiis Diœcesanorum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiast. sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego ADRIANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Ymarus Tusculanus Episcopus. Ego Censius Portuensis et sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni. Ego Hubaldus Presb. Card. tit. S. Praxedis. Ego Maimedus Presb. Card. tit. S. Savinæ. Ego Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus Presb. Card. tit. S. Clementis. Ego Octavianus Presb. Card. tit. S. Cæciliæ. Ego Astaldus Presb. Card. tit. S. Priscæ. Ego Girardus Presb. Cardinalis tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Joannes Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit. SS. Nerei et Achillei. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. SS. Sylvestri et Martini. Ego Odo Decanus et Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis S. Luciæ in Septa Solis. Ego Guido Decanus Cardin. sanctæ Mariæ in Porticu. Ego Joannes Diaconus Cardinalis SS. Sergii et Bachi. Ego Gerardus Diaconus Cardinalis S. Mariæ in vialata. Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano. Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi S. Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis et Cancellarii Nonas Maii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo. PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod prohibet ne ullus ordo seu religio præter Cluniacensem in Parochiis ad jus Cluniacensem pertinentibus ponatur, néve Cimiterium construatur absque assensu Abbatis Cluniacensis. Adrianus Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Injuncti nobis à Deo Apostolatus officium, et Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortatur et ammonet, illas Ecclesias, quas in sanctæ religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate ac religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre, Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo sincere ac tenerè, utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolicæ Sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum, ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat. Nulli ergo omninò hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sanè imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum Sutrii per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis et Cancellarii XII. Kalendas Junii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo. EPISTOLA ADRIANI PAPÆ IV. ad Viennensem et Lugdunensem Archiepiscopos de Celsiniacensi Monasterio, cujus homines vexabat Eust. frater Petri Abbatis Clun. Adrianus Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus S. Viennensi, et C. Lugdunensi Archiepiscopis, salutem et Apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Petrus Abbas Cluniacensis Celsiniacense Cœnobium, quod ad jus pertinet Cluniacensis Ecclesiæ, à fratre suo Eust. occasione trecentarum marcarum argenti, quas ab eo requirit, graviter conqueritur infestari; cum ipse tamen se paratum asserat extitisse, quod justum est, illi mediante judicio exhibere. Homines siquidem supradictæ Ecclesiæ capit, bona eorum diripit, et quibus modis potest incessanter affligit. Vnde nos, quoniam perturbatoribus Cluniacensis Ecclesiæ, tam per nos quàm per fratres et Coëpiscopos nostros exacta volumus diligentia contraïre; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus præfatum E. ut ab infestatione prænominati Cœnobii et hominum ipsius abstineat, et iniquè ablata restituat, districtius moneatis. Si verò monitionibus vestris obedire contempserit, excommunicationis eum vinculo innodetis, et donec resipiscat, sicut excommunicatum faciatis attentius evitari. Sanè si adversum Cluniacensem Ecclesiam vel obedientias ejus quicquam juris habuerit, vos in unum convenientes partes ante vestram præsentiam evocetis, et rationibus hinc inde diligenter auditis et plenariè cognitis, quod justum inde fuerit, judicetis, et prosecutione faciatis operis adimpleri. Datum Narniæ XIV. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia jura et bona Abbatiæ Mauziacensis sub obedientia Abbatis Cluniacensis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati Monasterii Mauziacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Effectum justa postulantibus indulgere, et Ecclesiasticæ vigor æquitatis, et ordo exigit rationis; præsertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat; et veritas comitatur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Mauziacense Monasterium, antecessorum nostrorum exempla sequendo, confirmamus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Propè præfatum Monasterium, Ecclesiam S. Laurentii cum pertinentia sua, videlicet Vicaria terræ de Mabiliaco, Ecclesiam S. Pauli, Ecclesiam S. Martini, Ecclesiam S. Calamini ejusdem Monasterii primi Fundatoris, Ecclesiam de Gatteria cum pensione quæ solvitur ad vestimenta fratrum, Ecclesiam S. Hilarii cum Capella sua: item Ecclesiam de Giaco cum pertinentibus sibi Ecclesiis, videlicet Ecclesia de Marecalmis, et Ecclesia de Oene, et Ecclesia de Goreis cum Capella de Farnœel: item Ecclesiam de Rubiaco cum pertinentibus sibi Ecclesiis, scilicet Ecclesia S. Martini et Ecclesia S. Eudochii in eadem villa positis et in montanis Ecclesiæ S. Petri, et Capella Pontis-Gibaldi, et Ecclesia S. Vrsi cum hæreditate sua: item Ecclesiam de Montibus cum Capella de castro quod dicitur Colia: item Ecclesiam S. Hyppoliti: item Ecclesiam de Vulvico cum Capella sanctæ Mariæ et Ecclesia S. Martialis: item Ecclesiam de Marsiaco, Ecclesiam de Monistrolo, Ecclesiam de Sana-Cultura, Ecclesiam S. Boniti de Calmis, Ecclesiam sancti Bonniti de Aluschiis, et Ecclesiam sancti Andreæ de Pagnes: item Ecclesiam S. Mariæ de Rocaforti cum Capella de Castro et terra adjacente per circuitum: item Ecclesiam sancti Boniti Montispenserii cum Capella ejusdem castri et cum municipio de Catusiaco et terra adjacente per circuitum, item Ecclesiam de Donoma cum possessionibus suis: item Ecclesiam sancti Germani cum Capella et Castro sibi adjacente: item Ecclesiam sancti Remigii, Ecclesiam de Suliech, Ecclesias duas de veteri-Crusech: item Ecclesiam de Laurigiis cum hereditate sua: item Ecclesiam de Dreturaris cum adjacente sibi villa, prædiis, aquis, et silvis per circuitum, Ecclesiam S. Desiderii, et Ecclesiam S. Præjecti, et Capellam de Palicia: item Ecclesiam de Chos cum Parochia sua: item S. Ambrosii cum pertinentibus sibi Ecclesiis, videlicet Ecclesia Montispetrosi, Ecclesia S. Leontii, et Ecclesia S. Dionysii. Proprietates quoque quarumdam possessionum vestrarum dignum duximus annotare; scilicet Mobiliacum, Tauriniacum, Plumberias, Salzimas, Primiliacum usque ad Previratas et usque ad Garinange; Ananziacum, Belanede, Araneam, castrum Mirabel cum valle adjacenti, Perpeliacum, Bociacum, et medietatem Legdæ Riomensis villæ quoquo tempore detur. Prohibentes ne et feuda vestra, sicut de jure non licet, aliquis audeat sine assensu vestro violenter intrare, aut sibi usurpare, scilicet feodum castelli de Rocaforti, in cujus turre, et cæteris domibus habetis censum annuum: castellum de sancto Germano: feodum Domini de Scola, item Cameret, et quod habet apud Mauriacum et apud Laurigias: feodum Domini de Barmon, videlicet modiatas vini de vineis circa Ceresium: feodum Domini montis Pancerii, quod habet apud Bononiam in terris sancti Boniti causa custodiæ: feodum Domini de Turiaco, scilicet villam et munitionem sancti Ignatii: feodum Domini Montis-Vasconis, id est, villam sancti Andreæ de Prignes, et quod habet apud Plumberias: feodum Domini de Anaziaco, quod habet apud Marsiacum, et censum annualem, quem habet in villis beati Austremonii causa custodiæ: feodum Domini de Tornolio, videlicet Carbonerias, et quod habet in valle de Correaco et in valle de Cresel, et censum annualem quem habet in Mansis vel Coloniis beati Austremonii causa custodiæ, feodum Domini de Casluch, quod habet inter Marsiacum et Mauriacum: feudum Domini de Ponte, videlicet domum juxta Ecclesiam beati Laurentii, quod habet in terra quæ dicitur ad Martyres causa custodiæ: apud Perpeziacum feodum Domini de Camaleria, scilicet Brolium ejusdem castri, Petiacum, Lobariacum, Caraiso, prata de Ceresio, et quod habet apud Marsiacum et Mauriacum, sanctum Bonitum et Ceresium, et feudatarios multos quos habet ab Ecclesia Mauriacensi: feudum Domini de Cresto, scilicet quicquid habet apud Riomum, Mauriacum, Mirabellum, Ceresium, vel apud terram quæ dicitur Evers; et feudum Domini de Cebaziaco, et Domini de Rocaforti in Lubarces, quicquid habet in villis scilicet Mauziaco, Marsiaco, Ceresio, et pertinentiis earum: apud Rubiacum feudum Willelmi de Planis, et feuda omnium militum illorum, qui dicuntur de Rubiaco, scilicet quicquid habent ipsi, vel aliquis alius ab Alua ficta usque ad Fontanas, et à via sancti Petri de Castello usque ad viam Montisferrati: feuda quoque quæ habent à beato Austremonio, et à vobis homines Mauriacensis villæ, quæ tota cum situ suo per circuitum cum viis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus à rivo de Tolon usque ad Ecclesiam de Ceresio, et à molendino de Fichet usque ad molendinum de Mota in dominio vel proprietate Mauriacensis Ecclesiæ posita esse dignoscitur, ubilibet sint cum prædictis Ecclesiis et earum pertinentiis. Hujus privilegii auctoritate decernentes ut nulla Ecclesiastica sæcularisve persona præfatum Monasterium ab Abbatiæ dignitate destituere, vel infra prædictas metas turrem sive castellum ædificare valeat, neque tributa aut tallias vel teloneum tollere, aut homines super terra ipsius loci commanentes distringere, vel violentas hospitationes seu occasiones ab eis exigere vestris futurisque temporibus quisquam temeritate sua audeat. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundùm Deum et beati Benedicti regulam, cum consilio et voluntate Cluniacensis Abbatis providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant, Amen. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Bernardum Priorem sancti Stephani Nivernensis, per quod confirmat omnia bona dicto Prioratui per Vvillelmum Comitem Nivernensem concessa sub ordine Cluniacensi Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Bernardo Priori sancti Stephani Nivernensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem præbere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Monasterium sancti Stephani Nivernensis, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona, idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Burgum ipsum sancti Stephani cum hominibus inibi hospitatis, omnibusque redditibus et consuetudinibus ejusdem burgi, sicut Willelmus quondam Nivernensis Comes instinctu et assensu Hugonis quondam Nivernensis Episcopi eidem Monasterio et fratribus Cluniacensibus liberum et immunem ab omni exactione et consuetudine sua suorumque hæredum et hominum quemadmodum in scripto donationis et concessionis utriusque continetur, noscitur contulisse. Homines quoque ejusdem burgi liberam habeant facultatem utendi omnibus opportunitatibus suis in terra Comitis Nivernensis tam in aquis, quam in pascuis, silvis, mercatis, nundinis, viis et semitis, sicut cæteri ejusdem Comitis homines tam in civitate quam extra quemadmodum à jam dicto Vuillelmo Comite Nivernensi statutum atque sancitum est; cursum quoque et usum per omnes silvas Nivernensis Comitis, ad calefaciendum et ædificandum, et porcorum vestrorum panagium, vineas quoque et censum, et omnia quæ idem Comes vobis rationabiliter contulit, ultra Croam, et ad sanctum Benignum cum hominibus advenis qui ibi hospitati sunt, ab omni exactione et consuetudinis Comitis libera sicut ipse vobis ea concessit; vineas Clementis et vineas de Bussiliaco, quæ fuerunt matris ejusdem Comitis: et hæreditate Raynaldi de Vallano, et allodium quod habebat idem Comes in Vernaco, et terram de Forgiis cum hominibus et consuetudinibus suis, terram etiam de Moussiaco, quæ est propè castellum montis Onesii, quæ erat in Casamento, et quam idem Comes habebat in dominio apud castrum de Moncellis ab eodem Comite vobis concessam. Allodium quoque de Marcilliaco, in quo pars burgi sita est quod adjacet castro, et Capellas de Moncellis cum eis quæ ad Capellas pertinent; et decimas Salomonum ejusdem Comitis apud Nivernensem Ecclesiam de Luxiaco cum curte et appendiciis suis, molendinum de Moysiaco cum aqu? ductu, et terra quæ est in circuitu, allodium de Meleravo, et terram quam dedit Bonifacius Presbyter juxta campum vertum apud veterum Croam, in villam quæ vocatur Chivinias juxta Alluisiacum, medietatem decimæ, grangiam de assertis cum omnibus pertinentiis suis apud campum vertum, tres Ramatas in flumine Arronii, Ecclesiam sancti Petri quæ est in suburbio Nivernensi cum terra, decima et censu quæ Olivarius in supradicto burgo habebat, Cellam de Boonaco cum terris, pratis, vineis, molendinis et omnibus pertinentiis suis, villam de Suriaco dum terris, pratis, molendinis et omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Lincone cum furno, torculari, terris pratis, vineis et decima, aliisque pertinentiis suis: Ecclesiam de Vxelo cum decima et pertinentiis suis, decimam tam vini quam annonæ de Sarmasia, et ea quæ in ejusdem villæ potestate habetis. Quartam partem Allodii de Lupi cum pertinentiis suis, prata de Vrzeio, Ecclesiam de Chevenum cum decima et appendiciis suis. Sancimus præterea ut præfatum Monasterium in eadem libertate et immunitate, in qua hactenus fuisse dignoscitur, futuris temporibus Apostolicæ Sedis auctoritate permaneat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam venire temerè tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud strictum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Hubaldus Presbyter tit. sanctæ Crucis in Hierusalem. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Anastasiæ. Ego Albertus Presb. Card. tit. sancti Laurentii in Lucina. Ego Guillelmus Presb. Card. tit. sancti Petri ad vincula. Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus. Ego Bernardus Portuensis Episcopus. Ego Gualterius Albanensis Episcopus. Ego Hyacintus Diaconus Card. sanctæ Mariæ in Cosmidin. Ego Oddo Diac. Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano. Ego Ardicis Diaconus Card. S. Theodori. Ego Euthyus Diac. Card. S. Adriani. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu. Datum apud montem Pessulanum per manum Armani, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi et Notarii XI. Kalendas Juni, indictione X. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo sexagesimo secundo, Pontificatus verò Domini Alexandri Papæ III. anno tertio. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus sancti Arnulphi Crispejensis Clun. ordinis, Silvanectensis Diœcesis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Priori Monasterii sancti Arnulphi martyris Crespeii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos à proposito revocet, aut robur quod absit sacræ religionis restringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuentes, et prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis, Paschalis, Innocentii, atque Eugenii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes præfatum beati Arnulphi martyris Monasterium, in quo Domino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius ditioni vel potestati nisi Romani Pontificis et Abbatis Cluniacensis subjectum esse dignoscitur, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Imprimïs siquidem statuentes ut omnia quæ à fundatoribus vestris Gualterio, scilicet Ambianensi Comite, et conjuge ejus Adela vestro Monasterio concessa et tradira esse noscuntur, ad exemplum eorumdem prædecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus firma semper et illibata in eadem qua tradita sunt libertate permaneant: cuncta etiam quæ impræsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis et integra permanere sancimus, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Monasterium ipsum beati Arnulphi cum terris, vineis, decimis, et aliis omnibus pertinentiis suis mercatum scilicet et suburbium, castrum Crespei cum cultura quæ eidem castro adjacet, et in qua pars castri fundata est. Altare et villam Ogeri cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus molendinum unum sub declivio montis castri Crespeii situm in villa de Dilucio unum super Alturnam aquam, pratum unum et vineas Chaziacum, villam in Olhinensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, silvis, pratis ac molendinis, duabusque Ecclesiis, matricem videlicet Ecclesiam ejusdem villæ qu? est fundata in honore beati Dionysii, et sibi subjacentem Capellam sancti Arnulphi cum decimis suis, et Ecclesiam sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum quibusdam terris et vineis, omnibusque pertinentiis suis, quæ quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quam successoribus vestris subjaceat, vestroque favore et consilio ordinetur. In silva Blera villam quæ dicitur Fagit cum omnibus pertinentiis suis. In Meldensi pago Ecclesiam unam in villa quæ dicitur Mallos cum terris, hominibus et decimis. In Episcopatu Silvanectensi Ecclesiam sanctæ Agathæ cum toto jure Parochiali. Totius castri Crespeii et omnibus pertinentiis suis. Altare de Fenico. In Episcopatu Belvacensi, altare et villam de Locellis cum omnibus pertinentiis suis, Cellam quoque de Franceriis cum omnibus appendiciis suis, Teneuram de Noitello, domos videlicet, vineas, et decimas de Gercheri. In Episcopatu quoque Ambianensi Cellam quæ vocatur Morandi, Monasterium cum grangia de avenis cum omnibus appendiciis suis, quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus, in qua hactenus mansisse dignoscitur. Possessiones de villa Villers prope montem Desiderii. Altare Villaris, altaria de Germiniaco quæ per Falconis Episcopi Ambianensis chirographum possidetis cum omni jure Parochiali ejusdem villæ et decimis. In Episcopatu Suessionensi, Ecclesiam de Bonoculo cum grangia, terris, vineis, pratis ac decimis, et aliis redditibus. Ecclesiam de Reptolio cum terris, decimis, et aliis ejusdem villæ redditibus. Allodium Guidonis militis apud Maromontem. Allodium Leotaldi apud Eilvenium cum aliis quæ ibi habetis, villam vallis, villam novam, villam Galcherii militis, allodium de Frenesta, quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferenda firma semper et illibata permaneant, tam à vobis quam aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint, perpetuo possidenda, regenda et disponenda. Hæ quoque adjicientes adjicimus, et Apostolicæ Sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum à sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne Papa primo statutum atque firmatum est, quando quidem locus tibi à jam dicto bonæ memoriæ Gualterio Ambianensi Comite in suæ fundationis exordio oblatus est atque ab eo tamquam novella plantatio in propriam et specialem sanctæ Sedis Apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli umquam Archiepiscoporum et Episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu et mandato Romani Pontificis vel Legati ab ejus latere destinati in idem Cœnobium promulgare, aliasque consuetudines ibi exigere, vel Missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, seu alicujus gravaminis causa manum apponere, neque enim dignum est ut qui ad ejus Romanæ Ecclesiæ, quæ omnium Ecclesiarum caput et mater est, pertinere cognoscuntur, quorumlibet offensionibus graventur vel incursionibus agitentur: liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere et Episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, Episcopus curam animarum committat vobis quidem de temporalibus, Episcopo verò de spiritualibus sine contradictione respondeant. Porro in Monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, quicumque à vobis Presbyter ut divina ibi celebret fuerit convocatus, nulli umquam nisi vobis et Ecclesiæ vestræ respondeat. Decimas quoque novalium vestrarum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus à vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione Episcoporum et Episcopalium Ministrorum eas deinceps quietius possideatis, qui vestra peregrinis et pauperibus erogatis. Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis commendatis inquietare, sed tam vivorum quam defunctorum dona et oblationes, quæ ad vos deferentur, in vestris servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. Porro idem Monasterium cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus ex institutione et concessione, sanctæ Sedis Apostolicæ fuisse cognoscitur, sub Cluniacensi libera ordinatione et dispositione consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum Monasterium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate, et Diœcesanorum Episcoporum in prædictis Capellanis canonica justitia. Si qua verò in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri aliena fiat, atque se in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonæ actionis recipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus. Ego Bernardus Portuensis et sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Galterius Albani Episcopus. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Crucis in Jerusalem. Ego Joannes Presb. Card. tit. S. .... Ego Gilbertus Presb. Card. tit. sancti Cornelii Laurentii in Lucina. Ego Guillelmus Presb. Card. tituli sancti Petri ad vincula. Ego Hyacinthus Diaconus Card. sanctæ Mariæ in Cosmedin. Ego Odo Diaconus Card. sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Ardulio Diac. Cardinalis S. Theodori. Ego Anthius Diac. Cardinalis S. Adriani. Ego Joannes Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu. Datum apud montem-Pessulanum per manum Hermani sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi et Notarii undecimo Kalendas Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo sexagesimo secundo, Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. anno tertio. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod inhibet ne quis Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium in Parochiis Cluniacensium, et præcipuè in Parochia de Molinis, ædificet absque assensu Clun. Abbatis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. In eo sumus loco et officio quamquam immeriti disponente Domino constituti ut Ecclesias Dei, et præcipuè loca religiosa honorare et diligere propensius teneamur, eorumque indemnitati et profectui Pastorali sollicitudine attentius providere. Hac igitur consideratione inducti, vestris quoque nihilominus precibus inclinati auctoritate præsentium inhibemus, ut nullus infra Parochias vestras, et præcipuè de Molinis, Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium absque assensu vestro, et Diœcesani Episcopi, salvis tamen privilegiis Romanæ Ecclesiæ de novo ædificare præsumat. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii V. Kalendas Augusti. S. Petrus, S. Paulus, Alexander Papa III. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III. ad sanctum Abbatem et fratres Cluniacenses super electione Abbatis tit. sancti Benedicti super Padum ex necessitate, et absque eorum consilio et auctoritate facta, quod non trahatur in exemplum. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis sancto Abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Gradensis Patriarcha, et dilectus filius noster Iliad. Basilicæ duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis Apostolicæ Sedis Legatus, Brixiensis quoque et Castellanensis Episcopi transmissis nobis litteris intimarunt, quod bonæ memoriæ Geru quondam Monasterii sancti Benedicti super Padum Abbate de hac luce, prout placuit Redemptori, subtracto: cum eorum essent corda suspensa qualiter ad successoris illius electionem commodius possent intendere, Catholicos ejusdem congregationis Monachos post habitam diligentem deliberationem ad se convocarunt, et eos, ut in aliquam personam communiter convenirent, commovere studiosius et hortari curarunt: quibus tantam in electione facienda pacem et unanimitatis concordiam divina gratia ministravit: quod omnes pari voto et communi consensu dilectum filium nostrum Raim. Priorem suum, qui multa Religionis noscitur et discretionis virtute fulgere, in Abbatem suum elegerunt: cujus electionem prædictus Cardinalis metuens ne propter itineris difficultatem, et schismaticorum sævientium feritatem retardari posset, vel quomodolibet impediri, de eorumdem Episcoporum, et aliorum prudentum virorum consilio confirmavit; quam videlicet nos eligentium causa et necessitate comperta, posteà auctoritate Apostolica curavimus confirmare. Cum autem vos pariter, et Ecclesiam vestram, ex officii nostri debito, et consideratione vestræ devotionis sincerè velimus diligere, et jura et dignitates vestras attenta semper sollicitudine conservare; præsenti pagina duximus statuendum, ut quod à nobis et ab eodem Cardinali factum est, vobis vel Ecclesiæ vestræ nullum imposterùm valeat præjudicium generare, neque fratres sancti Benedicti quodlibet inde possint exemplum, vel occasionem malignandi habere. Quocirca universitati vestræ prudentiam rogamus atque monemus, quatinus necessitatem et malitiam temporis attendentes, hoc in omni patientia et humilitate sustineatis, et quod ipsius Abbatis obitus vobis non fuit prius (sicut moris est) denuntiatus, graviter nullatenus vel molestè feratis, sed electionem ipsam approbetis. Nos enim eisdem Monachis dedimus in mandatis, ut antequam electus in Abbatem benedicatur, aliquem de fratribus suis, cum nostris et eorumdem litteris Cluniacum transmittant, per quem vobis significent qua necessitate inducti Abbatis sui obitum, secundùm præscriptæ sententiæ tenorem, non significaverunt, et in electionis executione auctoritatem et assensum vestrum non expectarunt, vos ex nostra et sua parte rogantes, ut necessitatem attendentes hoc in patientia et æquanimitate sustineatis; nihilominus etiam vobis proponant, quod hoc nullatenus in exemplum assument, nec à sententiæ tenore umquam recedent, sed ipsam sententiam perpetuò observabunt. Datum Laterani Kalendis Martii. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Priorem de Calce Vesont. Diod. quo confirmat eidem Prioratui terram de Folens et terram de Curcineriis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et fratribus de Chava, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, terram de Folens, sicut eam nobilis vir Bernardus de claris Vallibus domui vestræ rationabiliter contulit, et terram de Curcineriis, quemadmodum vos eam possidetis canonicè, vobis et eidem domui auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omninò, etc. Datum Anagniæ XV. Kalendas Februarii. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Rodulfum Abbatem Clun. de Ecclesia S. Ioannis quam confirmat. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Rodulfo Abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam sancti Joannis à vobis constructam in terra, quam à Gozero Grosso emptionis titulo acquisistis, sicut eam impræsentiarum legitimè possidetis, et rationabiliter acquisisse noscimini, devotioni vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes, etc. Datum Anagniæ XVI. Kalendas Februarii. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus beatæ Mariæ Montisdesiderii ord. Clun. Ambianensis Diœcesis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Berengario Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ Montisdesiderii, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Suscepti regiminis administratione compellimur, et pietatis officio nihilominus commovemur religiosa loca pia consideratione respicere, et ne imposterum aliquorum possint indebita molestatione turbari Apostolicæ Sedis patrocinio communire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui in Ecclesia vestra secundum Deum et Benedicti regulam et institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; præterea quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia impræsentiarum justè et canonicè possidet; aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis, imprimis locum ipsum, in quo præscripta Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam videlicet beatæ Mariæ cum tredecim præbendis, quas solebant habere Canonici sæculares, illamque quam olim habuerunt Magistri Scholarum in castro Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa Præbenda triginta solidos Provinienses regimen scholarum, unctionis oleum, Ecclesiam sancti Petri cum atrio, et decima, et censu decem et septem solidorum, quos singulis annis Presbyteri illius Ecclesiæ solvere debent, de oblationibus verò altaris sancti Petri jam à multis annis statutum est, ut quinque partes earum, quæ scilicet ad Missas pro vivis offeruntur Monachis, sexta verò pars Presbyteris cederet, de his autem quæ ad Missas pro defunctis veniunt, media pars Monachorum, altera Presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur. Xarinus bonæ memoriæ Ambianensis Episcopus sub anathemate interdixit, et Ecclesiam quoque sancti Sepulchri cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Furelli curte cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam etiam de Villa cum capella du Maisnil cum altaribus et atriis et decimis, Ecclesiam quoque de nova Villa cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam de Fretcio cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam de Esteltay cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam quoque de Domna Petra cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam quoque de Brach cum altari et atrio totaque decima, Ecclesiam de Souviller cum capella d’Aubeviller quæ subjecta est ei cum altaribus atriis et decimis, Ecclesiam quoque de Contorio cum altari et atrio et tota decima, medietatem Ecclesiarum de Annethi et de Fenerii, et altarium et minutarum decimarum, Ecclesiam de Cais cum altari et atrio, et duabus partibus totius majoris decimæ, item villam de Curcellis cum appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad Theloneum, panis apud Contorium medietatem molendini de Prato, apud Forsenviller totum allodium in terris et nemoribus, quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis Episcopi, petitione Rodulfi Viromandorum Comitis, necnon Yvonis Suessionensis Comitis à vobis susceptam: item in Episcopatu Ambianensi majorem decimam de septem fortis, terragium de Plenivilla, et quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tournella et redditus segetis de Corbeiis. Apud Contorium molendini superioris medietatem et aquæ et mares ad jus ipsius pertinens apud Leplessis Radulphi vituli tres partes terragii de Goy. Apud Montisdesiderium medietatem molendini cognomento Engelrani, sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, et eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint. Nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia Ecclesiarum illarum à quibus corpora mortua assumuntur: cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis, et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sanè Novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas præsumat exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua ergo in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Rubaldus Hostiensis Episcopus. Ego Bernardus Portuensis et S. Rufinæ Episcopus. Ego Galterus Albanensis Episcopus. Ego Joannes Presb. Card. S. Anastasiæ. Ego Guillelmus Presb. Cardinalis. Ego Baso Presb. Card. S. Prudentianæ tituli S. Salvatoris. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli sancti Laurentii in Damasco. Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci. Ego Manfredus Presb. Cardinalis. Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Chrysogoni. Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Susannæ. Ego Odo Diaconus Cardinalis tituli sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Cinthus Diac. Card. S. Adriani. Ego Hugo Bononiensis Diac. tit. S. Eustachii juxta templum Agrippæ. Ego Vitellus Diaconus Card. tit. sanctorum Sergii et Bachi. Ego Hugo Diac. Card. S. Angeli. Datum Anagniæ per manum Gratiani sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi et Notarii quinto nonas Februarii, Indictione septima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo tertio Pontificatus verò Domini Alexandri Papæ tertii anno quintodecimo. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Rodulphum Abbat. quo prohibet ne Abbas Cluniac. Thesaurum Ecclesiæ, possessiones, et obedientias alienet aut distrahat sine consensu Capituli. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Rodulpho Abbati et fratribus Monasterii Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto vos, et Ecclesiam vestram, quæ ad jurisdictionem beati Petri, et nostram provisionem specialiter nullo mediante noscitur pertinere, intuitu Religionis, devotionis, et fidei, qua noscimini largiente Domino præeminere, arctiori Charitate diligimus; tantò vobis potius volumus in neccessitatibus vestris adesse, et jura vestra propensiori studio et sollicitudine conservare, ac vobis, in quibus expedit, gratiæ nostræ favorem, et tuitionis præsidium diligentius impertiri. Sanè per dilectum filium nostrum I. Monachum vestrum à nobis devotè ac suppliciter postulastis quod thesaurum Ecclesiæ vestræ, honores ac possessiones, et obedientias, quas in præsentiarum eadem Ecclesia possidet, aut in futurum auctore Domino justè poterit adipisci, Te, fili Abbas, et quemlibet successorum tuorum absque communi consensu Capituli, distrahere vel alienare deberemus districtius prohibere. Nos igitur commodis ac profectibus vestris cupientes ferventer intendere, et Monasterium vestrum volentes auctore Domino in quiete perpetua et tranquillitate persistere, ut ibidem à sæcularibus tumultibus liberi omnipotentis Dei servitio vacare quietius valeatis, auctoritate Apostolica sub interminatione Anathematis prohibemus, ut tibi, vel cuilibet successorum tuorum nullatenus liceat thesaurum memoratæ Ecclesiæ vestræ, quem nunc possidet, vel recuperare, seu justis modis auctore Domino acquirere poterit, honores etiam, possessiones sive obedientias ipsius, sine communi consensu Capituli, vel sanioris partis distrahere, vel quolibet titulo personis extraneis obligare. Datum Anagniæ XVII. Kalendas Februarii. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Guillelmum Abb. et Capitulum Clun. quo confirmat omnia Monasterii Clun. et inter cætera donationem Ecclesiarum seu Prioratuum B. Mariæ de Nazara et SS. Trinitatis de Zentona, per Aldephonsum Regem Hispaniarum factam Clun. Monasterio. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Capitulo Cluniac. Ecclesiæ, tam præsentibus, quàm futuris Regularem vitam professis in perpetuum. Quantò specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam vestram, in qua estis divino obsequio mancipati, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia in præsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Præterea Prioratum sanctæ Mariæ de Nazara, cum omnibus pertinentiis suis; et Prioratum sanctæ Trinitatis de Lentona, cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra Canonicè possidet, et de donatione prædicti Prioratus S. Mariæ in scripto authentico continetur, vobis et eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Hubaldus Hostiensis Episcopus. Ego Joannes Presbyter Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Bozo Presb. Card. S. Pudentianæ tit. Pastoris. Ego Petrus Presbyter Card. tit. S. Susannæ. Ego Vivianus Presbyter Card. tit. sancti Stephani in Celio monte. Ego Jacobus Diaconus Card. S. Mariæ in Cosmedin. Ego Ardicio Diaconus Cardinalis S. Theoderici. Ego Cincius Diaconus Cardinalis S. Adriani. Ego Laborans Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu. Ego Rainerius Diaconus Card. S. Georgii ad velum aureum. Datum Laterani per manum Alberti S. R. E. Presbyteri Cardinalis et Cancellarii XV. Kalendas Maii, Indict. XI. Incarnat. Dominicæ anno M. C. LXVIII. Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. ann. XIX. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III. ad Humbertum Dominum de Belloioco, et ad Forensem et Matisconensem Comites, aliosque quamplures viros nobiles, quibus gratulatur super pace per eos Cluniacensibus firmata et jurata, atque indulgentias concedit. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris Humberto de Bello-joco et filiis ejus Comiti Forensi, Comiti Matisconensi Joceranno Grosso, Hugone de Berziaco, Hugone de Sarciaco, et cæteris, qui Cluniacensis Ecclesiæ pacem juratam conservaverint, salutem et Apostolicam benedictionem. Et præsentis vitæ commodum, et æternæ felicitatis vobis cumulatis augmentum, si pacem diligenter colitis, et eam præsertim cum sacris Ecclesiis tenetis inviolabiliter et servatis. Sicut enim impossibile comprobatur, ut sine pace Deo aliquis placeat; ita non potest fieri quod pacis fructus in his, qui eam curaverint observare, vilescat: cum et hic eis emolumenta gratissima pariat, et præmium in futurum æternæ suavitatis acquirat. Cum igitur vobis utriusque vitæ felicitatem intimo affectu paternæ caritatis optemus, nobilitatem vestram per Apostolica scripta rogamus, monemus, et exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis peccatorum injungimus, quatinus id, quod de Cluniacensis Ecclesiæ pace fecistis, firmum penitus et immutabile teneatis, atque ad eamdem pacem et ampliandam intendatis propensius, et summoperè laboretis ut ex eo, quod pro pacis bono feceritis, æternæ quietis gaudia volente Domino consequi valeatis. Nos autem, tam vobis, quàm aliis, qui prædictæ Cluniacensi Ecclesiæ, et his quæ ad eam pertinent Ecclesiis, atque personis Ecclesiasticis continuam servaverint pacem, de misericordia Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus meritis præsumentes, annum unum pœnitentiæ, quam corde contrito et compuncto humiliter recepistis, sicut et his qui petunt Jerosolymam, relaxamus. Datum apud Dolense Monasterium XV. Kalendas Augusti. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat Prioratum sancti Viventii de Vergiaco cum omnibus suis pertinentiis sub obedientia Abbatis Clun. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Joannis Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ de Vergiaco, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris Regularem vitam professis in perpetuum. Susceptæ administrationis officium monet nos impensius et hortatur loca religiosa speciali charitate diligere, et ab injuriis malignantium protectionis Apostolicæ clypeo præmunire. Eapropter dilecti in Christo filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatam Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum et sancti Benedicti regulam in Monasterio vestro statutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascunque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia in præsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam sanctæ Mariæ et sancti Viventii de Vergiaco cum Villa, Ecclesiam sancti Saturnini in eadem villa, cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Victoris de Marrineiaco, cum appendiciis suis, et Capellam ejusdem Castri, cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Joannis de Boes cum appendiciis suis, Ecclesiam et Villam sancti Albini de Artenant cum appendiciis suis; Ecclesiam et Villam sancti Martini de Boons cum appendiciis suis; Ecclesiam et Villam sanctæ Mariæ de Flageiaco cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Joannis de Flaveuerat cum appendicis suis; Ecclesiam sancti Martini de Genleiaco, cum appendiciis suis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Cultis juxtà Malleiacum cum appendiciis suis, Ecclesiam S. Mariæ et Villam de Ladona, et Prioratum cum omnibus appendiciis, sicut in privilegio felicis memoriæ prædecessoris nostri Innocentii Papæ continetur; Ecclesiam et Villam sancti Viventii Prioratum cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam et Villam quæ dicitur Ausona cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam sanctæ Mariæ in eadem Villa cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Stephani de Abergement cum eadem Villa et omnibus aliis appendiciis suis; Ecclesiam et Villam sancti Albini cum omnibus appendiciis suis; Ecclesiam de Jambent cum omnibus appendiciis suis, Ecclesiam de Sampens cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Petri de Charreiaco cum Capella de Veleiaco cum omnibus appendiciis suis, Ecclesiam sancti Andreæ de Brent cum appendiciis suis, Ecclesiam, Villam, Prioratum sanctæ Mariæ et sancti Viventii de Borsi cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Patricii de Novavilla cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Gengulphi de Mesler cum appendiciis suis; Ecclesiam, Villam, Prioratum sancti Clementis de Maseries cum appendiciis suis, Ecclesiam sancti Viventii de Saler cum appendiciis suis, Minagium de Ausona de dono Comitis Stephani, et quadraginta solidos in redditibus ejusdem villæ, quos de portione et donatione ejusdem Comitis possidetis; ex dono Guidono de Chauls molendinum de Serrea cum Foresta ad eum pertinente et cæteris appendiciis suis. Præterea pactum quod inter Guichardum Priorem quondam Monasterii vestri, et nobilem virum Willermum Comitem Matisconensem et filios ejus, super villa ædificanda, quæ Veson vocatur, de libera voluntate pretium intercessit ratum habemus, ipsumque authoritate Apostolica confirmamus. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. In Paroch. autem Ecclesiis vestris vacantibus liceat vobis Sacerdotes eligere et Episcopo præsentare, quibus, si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committat; et de plebis quidem cura Episcopo, nobis verò de temporalibus debeant respondere; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci etiam et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus ne infra clausuram loci vestri, seu grangiarum vestrarum ullus violentiam, vel rapinam, seu furtum facere, vel homines capere aut interficere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis Apostolicæ authoritate, Abbatis Cluniacensis obedientia et reverentia, atque in præscriptis Ecclesiis Diœcesani Episcopi Canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire, tentaverit secundò, tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ vitæ inveniant. Amen. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Imbaldus Hostiensis Episcopus. Ego Ioannes Presbyter Cardinalis sanctorum Ioannis et Pa. tituli Pammachii. Ego Ioannes Presb. Card. tit. sanctæ Anastasiæ. Ego Ioannes Presbyter Cardinalis tit. S. Marci. Ego Petrus Presbyter Card. tit. sanctæ Susannæ. Ego Vivianus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Cencius Presbyter Card. tit. sanctæ Cæciliæ. Ego Iacobus Diac. Card. S. Mariæ in Cosmedin. Ego Ardicio Diaconus Card. S. Theodori. Ego Rainerius Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Ioannes Diaconus Cardinalis sancti Angeli. Ego Rainerius S. Adriani Diaconus Cardinalis. Ego Matthæus Diaconus Card. sanctæ Mariæ novæ. Ego Bernardus Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano. Datum Tusculani, per manum Arberti S. R. E. Presbyteri Cardinalis Cancellarii, octavo Idus Decembris, Indictione XI. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo octavo, Pontificatus verò Domni Alexandri Papæ III. anno vicesimo. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Theobaldum Abb. pro consecratione Capellæ apud Belnam; quæ ad Cluniacenses pertinet. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Abbati et Capitulo Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum apud Belnam Capellam quandam, sicut dicitis, habeatis, quam petitis consecrari; Venerabili fratri nostro Eduensi Episcopo dedimus in mandatis, ut Capellam ipsam, cum à vobis requisitus fuerit, dedicet, et apud eam Cimiterium benedicat: sub eo tenore videlicet, ut alienos Parochianos ad quotidiana officia, vel ad sepulturam tempore nullo recipiat, nec in decimis vel in aliis Parochialia sibi iura ipsa usurpet. Ne igitur vestro super hoc desiderio defraudemini, præsentibus vobis litteris indulgemus ut, si prædictus Episcopus à vobis secundò, vel tertiò reverenter et humiliter requisitus mandatum nostrum non fuerit executus, liberum vobis sit Catholicum Episcopum, quem malueritis vel fratrem nostrum Bellicensem Episcopum advocare, qui auctoritate Apostolica fretus, ad opus vestrum tantùm et familiæ vestræ, supradictam Capellam dedicet, et apud eam Cimiterium benedicat. Datum Tusculi, IV. Idus Februarii. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. ad Theobaldum Abbatem Clun. per quod confirmat compositionem factam inter eum et Comitem Cabilonensem, super exactionibus quas exercebat in homines et terras Ecclesiæ Clun. maximè verò de Paredo. Et similiter inter Cluniacenses et Gerardum Comitem Matisconensem. Alexander Episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis Theobaldo Abbati et Capitulo Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesia vestra nobis sit nullo mediante subjecta, ejus et vestræ volumus, ut tenemur paci prospicere; et ne possitis imposterum malitiosa quorumlibet vexatione graviori sollicitè providere. Inde est quod, cum inter vos et nobilem virum Comitem Cabilonensem super querelis omnibus, quas adversus eum habeatis, et super exactionibus, quas exercebat in homines et terras ejusdem Ecclesiæ, coram carissimo in Christo filio nostro Philippo illustri Francorum Rege amicabilis compositio facta sit, et ejusdem Regis scripto authentico roborata: Nos postulationibus vestris inducti, et officii nostri debito provocati, compositionem ipsam, sicut inter vos et eumdem Comitem super his facta est, et in scripto ipsius Regis authentico continetur, ratam habemus, eamque auctoritate Apostolica confirmamus. Nihilominus etiam compositionem illam, quam cum nobili viro Comite Girardo super exactionibus, quibus terram vestram et homines opprimebat, de libera voluntate fecistis, sicut est scripto ipsius Comitis roborata, futuris temporibus manere decernimus illibatam. Nulli ergo, etc. Datum Tusculi, V. Idus Februarii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. ad Theobaldum Abb. Clun. per quod statuit quod nullus ordo seu Religio alia ponatur in Parochiis juris Cluniacensium. Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Theobaldo Abbati Clun. ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Injuncti nobis à Deo Apostolatus officium, et Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortamur et admonet illas Ecclesias, quas in sanctæ Religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate et Religione pollere cognoscimus ampliori caritate diligere, majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Theobalde, Ecclesiam tuam vestigiis Antecessorum nostrorum inhærendo sincerè et tenerè, utpote specialem ac per omnia devotam filiam Apostolicæ Sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo tibi, tuisque successoribus in perpetuum ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo, seu Religio, nisi Cluniacensis ponatur. Ea videlicet ratione, ne bona, vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis Religionis imminuantur, aut auferantur. Statuimus nihilominus, ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat, salva sedis Apostolicæ auctoritate. Nulli ergo omninò hominum fas sit hujus nostri Decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sanè in posterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat; et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ operationis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Petrus Tusculanus Episcopus. Ego Rainerius Diac. Card. S. Georgii ad velum aureum. Ego Vivianus Presbyter Card. tituli S. Stephani in Celio monte. Ego Cinthius Presb. Card. tit. sanctæ Ceciliæ. Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani Diac. Card. Ego Laborans Presbyter Card. S. Mariæ trans Tiberim Calixti. Datum Velletrii per manum Alberti S. R. E. Presbyteri Card. et Cancellarii, III. Idus Aprilis, Indict. XV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. LXXXII. Pontificatus autem Domni Lucii Papæ III. anno primo. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus sancti Petri de Rumiliaco Boloniensis Diœcesis sub obedientia Abbatis Cluniacensis. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori Monasterii beati Petri de Rumiliaco, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens à nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Monasterium beati Petri, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii Papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum oblatione fidelium, seu aliis justis præstante Domino poterit modis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu Lundoniensi Ecclesiam de Stanford, Ecclesiam de Lagefara, Ecclesiam de Lagefara parva, Ecclesiam de Cogeshala, Ecclesiam de Teja, Ecclesiam de Lanversoch ex dono Eustachii Comitis Boloniensis, villam quæ vocatur Rumiliacus, et Burdes, et Fosseneis, et Pochim cum terris à mari usque ad Fon. molendinis, aquis, aquarumque decursibus, adnocariis, pratis, pascuis, sylvis, servis et ancillis, et cæteris appendiciis suis. In Anglia, de dono Comitis Eustachii, terram solventem annuatim viginti libras sterlinorum, in villa quæ dicitur Fobinges. Locus autem ipse, scilicet prædictum ipsum Monasterium de Rumiliaco cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur sub Cluniacensis Monasterii obedientia et subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Petrus Tusculanensis Episcopus. Ego Vivianus Presb. Card. tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Cinthius Presb. Card. tit. S. Ceciliæ. Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Rainerius Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Datum Vellet. per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis et Cancellarii III. Idus Aprilis, indictione XV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXII. Pontificatus verò Domni Lucii Papæ III. anno primo. EPISTOLA LUCII PAPÆ III. ad Episcopos per Gallias constitutos, quod nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat in Parochiis juris Cluniacensium, absque assensu Abbatis Cluniacensis. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, universis Episcopis per Gallias constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Juxta canonicam sanctionem omninò providendum est Episcopis, ut aliæ Ecclesiæ et antiquiores propter novas suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvatur. Ideóque, quoniam religiosorum fratrum Cluniacensium quieti nos convenit providere, per Apostolica vobis scripta mandamus, quatinus in Parochiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, absque assensu Cluniacensis Abbatis nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Datum Laterani XI. Kalendas Junii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat Ecclesiam S. Ioannis Evangelistæ ædificatam in sylva de Gron, ex concessione Ioceranni Grossi facta Cluniacensi Monasterio. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, locum quem vobis nobilis vir Jocerannus Grossus consentiente uxore sua, in allodio proprio et sylva de Gron, ubi Ecclesia in honorem sancti Joannis Evangelistæ ædificata dignoscitur, pia largitione concessit secundum limitationes terminorum, qui in scripto authentico ipsius continentur, et sicut locus ipse à vobis cum appendiciis justè et pacificè possidetur, vobis et Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc, Datum Veronæ X. Kalendas Novembris. EPISTOLA LUCII PAPÆ III. ad universos Ecclesiarum Prælatos adversus eos qui Monachos ad generale Capitulum Cluniacense venientes de prædabantur. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Ecclesiarum Prælatis, in quorum Diœcesibus malefactores existunt, qui Monachis venientibus ad generale Capitulum Cluniacense insidias ponunt, sive res proprias auferunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad tantam jam, sicut accepimus, pravorum hominum malitia devenit insaniam, et ita eorum cupiditas in immensum excrevit, ut nec pudori nec religioni etiam parcant; sed passim avaritiæ suæ undique perquirant. Sicut autem nostris est auribus intimatum, quidam malefactores Monachis ad generale Capitulum Cluniacense venientibus ponunt insidias, et eis, quos comprehendere potuerint, rebus quas deferunt violenter ablatis, injurias præsumunt plurimas irrogare. Volentes itaque hujusmodi homines à tanta nequitia coërcere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus eos, quos noveritis talibus criminibus irretitos, tamdiu sicut excommunicatos, nullius contradictione obstante, faciatis ab omnibus arctius evitari, donec damna illata resarciant, et de injuriis satisfaciant competenter. Datum Velletr. II. Idus Julii. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus sancti Arnulphi Crispeiensis, ordinis Cluniacensis, Silvanectensis Diœcesis. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Humberto, Priori Monasterii sancti Arnulphi, martyris Crespeii, aliisque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam Effectum justa postulantibus indulgere et vigor æquitatis et ordo exigit rationis, præsertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis, Paschalis, Innocentii, Eugenii et Alexandri Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, præfatum sancti Arnulphi martyris Monasterium Crespeii, in quo divino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius ditioni vel potestati, nisi Romani Pontificis et Abbatis Cluniacensis subjectum esse dignoscitur, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut omnia quæ à fundatoribus loci vestri, à Gualterio videlicet Ambianensi quondam Comite et conjuge ejus Adela vestro Monasterio concessa et tradita esse noscuntur, ad exemplar eorumdem prædecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus in ea qua sunt tradita libertate conservari sancimus. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum aut Principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, tam à vobis quàm ab aliis qui per Cluniacenses Abbates Priores præpositi fuerint, perpetuò possidenda, disponenda ac regenda, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est cum terris, vineis, decimis, et aliis omnibus pertinentiis suis, marcatum scilicet et suburbium castri Crespeii cum cultura quæ eidem castro adjacet, in qua pars castri fundata est, altare et villam Ogeri cum decimis et omnibus eidem loco pertinentibus, molendinum unum sub declivio montis castri Crespei positum, in villa de Dilveiro unum, super Alturnam aquam pratum unum et vineas, Chasiam villam in Othivensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, sylvis, pratis, molendinis, duabusque Ecclesiis, matricem videlicet Ecclesiam ejusdem villæ, quæ est fundata in honorem sancti Dionysii martyris, et subjacentem Capellam sancti Gengulphi cum decimis suis, Ecclesiam sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum terris, vineis, et aliis pertinentiis suis, quæ quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quàm vestris subjaceat successoribus, vestroque favore consilioque ordinetur. In sylva Biera villam quæ dicitur Fagil cum omnibus pertinentiis suis, in Meldensi pago Ecclesiam unam, in villa quæ dicitur Mallos cum terris, hominibus et decimis. In Episcopatu Silvanectensi Ecclesiam sanctæ Agathæ toto jure Parochiali totius castri Crespeii, et omnibus pertinentiis suis, altare de Frencto, in Episcopatu Belvacensi altare et villamde Locellis cum omnibus pertinentiis suis, cellam de Franceriis cum omnibus pertinentiis suis, teneuram de Noitello, domos videlicet et vineas et decimas de Harcheri. In Episcopatu Ambianensi cellam quæ vocatur Morandi, Monasterium cum grangia de avenis et omnibus suis pertinentiis, quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus, in qua hactenus mansisse dignoscitur. Possessiones de villa Vilet prope montem desiderii, altare Villaris, altaria de Germiniaco, quæ per Falconis quondam Ambianensis Episcopi chirographum possidetis cum omni jure Parochiali ejusdem villæ et decimis. In Episcopatu Suessionensi Ecclesiam de Bunoculo cum grangia, terris, vineis, pratis, ac decimis, aliisque redditibus. Allodium Guidonis militis apud Meromontem, allodium Leotaldi apud Dilucium cum aliis quæ ibi habetis, villam Vallis, villam Novam, villam Galcherii militis, et allodium de Frovesta. Adjicientes quoque Apostolicæ Sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne Papa statutum atque firmatum est, quando idem locus sibi à jam dicto bonæ memoriæ Gualterio Ambianensi Comite in suæ fundationis exordio oblatus est, atque ab eo tamquam novella plantatio in propriam et specialem sanctæ Sedis Apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli umquam Archiepiscoporum vel Episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu et mandato Romani Pontificis, vel Legati ejus à latere distincti in idem Cœnobium promulgare, seu consuetudines aliquas ibi exigere, vel Missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, aut alicujus gravaminis causa manum apponere. Neque enim dignum est, ut qui ad jus sacræ Romanæ Ecclesiæ, quæ omnium Ecclesiarum caput et mater est, pertinere noscuntur, quorumlibet oppressionibus graventur, vel incursionibus agitentur. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere et Diœcesano Episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis de temporalibus sine aliqua contradictione respondeant. Sanè si Presbyterum aliquem ad divina officia celebranda, in quo divino mancipati estis obsequio duxeritis retinendum, de altari Crucis, quod ad vos pertinet, nulli interim teneatur respondere. Decimas quoque Novalium vestrarum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus à vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione Episcoporum et Episcopalium Ministrorum eas deinceps quietè possideatis, qui vestra peregrinis et pauperibus erogatis. Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum seu defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis canonicè datis inquietare. Sed tam vivorum quàm defunctorum in dona et oblationes quæ ad vos deferentur, in usus servorum Dei et pauperum profuturas, salva justitia matricis Ecclesiæ vobis retinere liceat et habere. Porro idem Monasterium cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus ex concessione sanctæ Sedis Apostolicæ fuisse dignoscitur, sub Cluniacensis Monasterii libera ordinatione et dispositione consistat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuereve, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ dignitate, et in supradictis Ecclesiis Diœcesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ. Ego Thedius Portuensis et sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Lerius Albani Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Susannæ. Ego Laborans Presbyter Cardinalis sanctæ Mariæ trans Tiberim tituli sancti Calixti. Ego Paulus Presbyter Cardinalis tituli Basilicæ sanctorum Apostolorum. Ego Jacobus Diac. Card. S. Mariæ. Ego Gratianus sanctorum Cosinæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Ego Laborans S. Angeli Diac. Cardinalis. Ego Goffredus sanctæ Mariæ in via lata Diaconus Cardinalis. Datum Verul per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis et Cancellarii XII. Kalendas Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octuagesimo quarto, Pontificatus verò Domni Lucii Papæ tertii anno tertio. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus de Radolio Cluniacensis Ordinis, Meldensis Diœcesis. Lucius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Simoni Priori Monasterii sancti Petri de Radolio, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens à vobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Quapropter, in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Monasterium sancti Petri de Radolio, quod ad Cluniacense Monasterium spectare dignoscitur, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est cum tota villa Radiolensi et pertinentiis suis, et quidquid habetis juxta confines ejusdem villæ tam in bosco quam in plano, Ecclesiam sancti Stephani de Condeiaco cum decimis et duabus partibus tortellorum in crastino natalis Domini, et candelarum in Purificatione beatæ Mariæ, Capellam sancti Martini in eadem Parochia, novem arpenta pratorum inter eumdem et pontem de Condé, furnum et molendinum de firmitate Anculfi, Ecclesiam de Chaminiaco cum decimis et capella beatæ Mariæ Magdalenæ in eodem loco sita, tertiam partem, decimarum de Lusenciaco cum aliis decimis et redditibus quæ in eadem Parochia possidetis, molendinum unum apud Vavas cum prato quod Brubium dicitur cum hospitibus etiam et aliis redditibus et pratis, quæ habetis in Parochiis de Chaminiaco et Lusentiaco, terras, aquas, prata, nemora et hospites quæ habetis apud Grupellerias, apud Canescellum, et apud Caminiacum octo sextaria avenæ quos reddit Ausculfus de Marvo pro excambio molendini, Ecclesiam de Chælliaco cum decimis et oblationibus, et quidquid habetis in eadem Parochia, in terris et terragiis sive aliis redditibus, Ecclesiam de Bussy cum decimis et duabus partibus candelarum in Purificatione sanctæ Mariæ, et oblationum in Pascha, nativitate Domini, et festo omnium Sanctorum et S. Sulpicii, Ecclesiam de Dusiis cum tertia parte tortellorum in Nativitate Domini, et candelarum in Purificatione sanctæ Mariæ, terram de Chalmot, nemus de Rugel, nemus Butardi cum nemore de Molera in Parochia de Staalda, dimidium molendinum, decimas, et alios redditus, terras, hospites, prata quæ habetis apud Teviants, decimam, partem decimæ de Montiniaco ex ea parte aquæ quæ versus Ecclesiam est, exceptis aquis et vitulis, terram et prata de Vsco, tertiam partem decimæ de Mesilam in blado cum tractu et tertiam partem minutarum decimarum, apud Iahamias terram arabilem cum viginti tribus denariis de censu, sex solidos, de censu in Ecclesia de Venderia, et undecim partes decimarum tam minutarum quàm aliarum et tortellorum in Nativitate Domini, et omnes candelas in Purificatione beatæ Mariæ, exceptis duodecim et exceptis minutis decimis quatuor hospitum sancti Faronis, terras, prata, homines seu hospites et redditus, quos in illa Parochia habetis: tertiam partem decimarum de Huguerre, cum tertia parte tortellorum in nativitate Domini, terras et hospites et redditus alios, quos habetis apud Loriacum; medietatem decimæ de Crespeel tractu apud Vendeul, tertiam partem decimæ sancti Juliani cum tertia parte hospitum, atrii, et tortellorum, et quod habetis in decimis et redditibus apud Gandelus dimidium modium frumenti in molendino de Trema, Capellam B. Mariæ de Lisiaco cum tribus modiis frumenti, qui recipiuntur in molendinis ejusdem loci, et decem solidos cum duobus modiis vinagii et duobus denariis, unaquæque hebdomada in foro et cæteris ad eamdem Capellam pertinentibus in eodem loco et apud Villerias, medietatem decimæ de blado cum tractu et unum septarium plus in singulis modiis, pecuniam quam habetis apud Asverias, apud Eschancru quatuor solidos de censu, de terra Salviniaci in Ecclesia de Placeio quartam partem tortellorum et oblationum in nativitate Domini, in Pascha, in festo omnium Sanctorum, et sancti Victoris, et duas partes decimarum, villam quæ dicitur Bennarim cum appendiciis suis, et justitia, et quidquid habetis in hominibus, pratis, et censibus apud Congiacum et apud Vvivum, sextam partem decimæ de blado, apud Sanctipelliacum duos sextarios avenæ et duos de frumento cum terragio et censu, apud Orthollim duas partes decimæ, quatuor sextarios frumenti qui debent recipi in grangia sancti Faronis, apud Vanderiam pro encambio de Panchat. In civitate Meldensi Ecclesiam sancti Christophori cum tertia parte oblationum in Nativitate, in Epiphania, in Pascha, in Pentecoste, in festivitate omnium Sanctorum, in Purificatione verò beatæ Mariæ, in festo sancti Christophori tertiam partem candelarum, item in eadem civitate tertiam partem censuum, quos habent ex dono Wiardi de Venderia cum quibusdam aliis censibus, dimidium modium bladi quem reddunt vobis leprosi ejusdem urbis, pro terra de Chamolt duas partes decimæ de Varenna cum jure præsentationis, quod in eisdem Ecclesiis habetis in villis etiam vestris, et hominibus liberam justitiam, sicut ab Ada Vicecomitissa, et ab Hugone filio ejus scripto est authentico confirmata, item decimam de Firmitate et de Conday tam in vino quàm in grano villam eleemosynarii, villarium cum justitia, villam de Vorpellariis cum justitia ex dono Agathæ decimam de Chaviniaco, medietatem decimæ de Nusimento, molendinum de Vannis, boscum et hospites de Chasverel ex dono Radulfi de monte mirabili, allodium de Chamot cum appendiciis suis, homines quoque et ancïllas de Firmitate, sicut Hugo albus eos tenuerat, allodium de Pavant cum octo hospitibus, et justitia, et possessionibus eorum, decimam de Rutel, allodium de Crutis ex dono Vvillelmi Joharanni, terram et redditum de Freneio ex dono Petri de Trema, et Simonis fratris sui, terram et hospites de Torcham ex dono Reginaldi Gurdonis. Item terram, decimam, censum et casamentum Anculfi de Conde apud Lori et Tauro medietatem terræ, et grangiæ de Dusiis, ex dono Roberti de Lisy, terram de Cusiis ex dono Roberti de Lisiaco Goonis, de Gaudi et Odonis de Staalda, decimam de Montiniaco, furnum de Gaudeluco et foragium ejusdem castri prædictæ Comitissæ et Hugonis filii ejus, usum furni et domus sicut in authentico eorum scripto continetur, in Ecclesia beatæ Mariæ de Dusiis quinque modios frumenti in Meldensi granario viginti solidos in consuetudine quæ passagium dicitur, duos sextarios salis singulis annis, jus et domum, quæ juxta domum sita est ex dono prædictæ Vicecomitissæ et filii ejus, mortuas etiam manus, et recognitiones servorum et Ancillarum, quas Hugo albus dedit, apud firmitates Anculfi, sicut ipse tenuit Capellam sanctæ Mariæ de fonte sereno cum appendiciis suis, et quidquid habetis, Naudelu, Choisy, et Cury decem solidos de Bernardo de Charon, quos sextarios frumenti apud Choisy quatuor sextarios bladi, in decima de Canos quidquid habetis apud Latingis, apud Currem, Ecclesiam ipsius loci cum præsentatione Presbyteri, quidquid habetis apud Frenios, Trebure, Curtogiis, castrum Theoderici, Varenas, Panant, Crutis Neustorel, Cardulet, Villarium, Vastulum, Vuelli, Selonts, medietatem magni molendini, et quidquid habetis Buzæ, Bivul, Premant, medietatem decimæ de Damant, et quidquid habetis apud Lory, Socom, et apud Villerslevast, quidquid habetis in firmitate Anculfi et finibus ejus ex dono prædictæ Vicecomitissæ Adæ et Hugonis filii ejus sicut in eorum scripto authentico continetur, possessiones verò alias quas Monasterium vestrum à quadraginta annis inconcussè possedit, et impræsentiarum sine contróversia possidetis vobis nihilominus confirmamus. Sanè Novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, liceatque vobis clericos vel laicos è sæculo fugientes, liberos et absolutos ad conversiones recipere, et eos absque contradictione aliqua remanere, prohibemus insuper ne cui fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque Prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu de eodem loco discedere discedentem, absque communium litterarum testimonio canonicè nullus audeat recipere: cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis, excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis suspensa voce divina officia celebrare. Inhibemus etiam ut intra fines Parochiarum vestrarum nullus Ecclesiam vel Oratorium sine consensu Diœcesani Episcopi et vestro ædificare præsumat, salvis tamen privilegiis Romanorum Pontificum, libertates præterea et immunitates vestras antiquas, et rationabiles consuetudines Monasterio vestro concessas et hactenus observatas, ratas habemus, et eas futuris temporibus illibatas manere sancimus, sepulturam verò illius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverunt, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, Diœcesani Episcopi justitia, et Cluniacensis Monasterii debita reverentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam scienter contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, eamque maledictam existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Datum Veconti per manum Hugonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii VI. Kalendas Octobris, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno 1184. Pontificatus. Domni Lucii Papæ III. anno IV. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. Clun. per quod confirmat omnia bona et possessiones Monast. Clun. et inter cætera Prioratus sancta Mariæ de Nazara, et sanctissimæ Trinitatis de Lentona. Eximit Cluniacenses à decimis novalium et nutrimentorum suorum. Dat licentiam recipiendi clericos et laicos fugientes è sæculo, prohibetque ne laici decimas exigant ab ipsis Cluniacensibus. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quantò specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tantò propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis in debita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis privilegio scripto communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in vestro Monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis: Prioratum sanctæ Mariæ de Nazera cum omnibus pertinentiis suis: Prioratum sanctissimæ Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonicè possidet, et de donatione prædicti Prioratus sanctæ Mariæ in scripto authentico continetur, vobis et eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos à sæculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit (nisi arctioris religionis obtentu) absque Abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Sepulturam prætereà illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri, quàm nova lege Ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessæ, sub anathematis interminatione prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona, hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego URBANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Laborans Presbyter Card. sanctæ Mariæ trans Tiberim tituli Calixti. Ego Pandulfus Presb. Card. Basilicæ XII. Apostolorum. Ego Albinus Presbyter Card. tit. sanctæ Crucis in Jerusalem. Ego Melior SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii Presbyter Cardinalis. Ego Adelardus tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis. Ego Conradus Sabinensis Episcopus et Moguntinus Archiepiscopus. Ego Theodinus Portuensis et S. Rufinæ Sedis Episcopus. Ego Henricus Albanensis Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis Episcopus. Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Ego Goffredus sanctæ Mariæ in via lata Diaconus Cardinalis. Ego Rollandus sanctæ Mari? in Porticu Diaconus Cardinalis. Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Veronæ per manum Transimundi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii IV. Nonas Martii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LXXXV. Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbat. per quod confirmat compositionem factam per Episcopum Sanctonensem inter Monachos Ayenses et Archipresbyterum, super Ecclesia de Rupella, et aliis quibusdam. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter Monachos vestros Aienses, et Petrum Archipresbyterum de Rochella, à bonæ memoriæ Bernardo quondam Sanctonensi Episcopo factam, et ab utraque parte receptam, sicut in ejus scripto authentico continetur, vobis et Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus; quam ad majorem imposterum firmitatem præsentibus duximus litteris annotandam, Cujus tenor talis est. In Nomine Sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xantonensis Episcopus notum fieri volo successoribus meis, et omnibus hanc chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quæ inter Petrum Archipresbyterum de Rochella, et Monachos Aienses innata erat. Audieram enim multoties clamorem Monachorum super Petro Archipresbytero, quem Reginaldus Aiensis Prior nobis præsentaverat in Capellanum, hic jura oblationum, quæ eis competere videbantur, ut ipsi asserebant, eis injustè subtrahebat. Quod amplius sufferre non valens, tum propter ammonitionem Domni Gaufridi Archiepiscopi Burdegalensis amici tamen Ecclesiæ Cluniacensis; tum propter jussionem Eugenii Papæ, qui mihi hoc in Remensi Concilio viva voce injunxerat, satisfeci clamori et voluntati Monachorum. Dicebant Monachi, quod tempore Guillelmi Gardradi Xantonensis Episcopi inter Arnaudum Priorem de Aiis, et Reginaldum Durannum Capellanum, solebant dividere per mediam oblationes, quæ in prædicta Ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio Capellanus, Gaufridus veritas Capellanus de Castro-Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, et Stephanus de Fonte, ipsius Ecclesiæ Parochiani, Audoinus et Aimericus Ajenses famuli, qui de manu ipsius Capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animati Statuimus et Corroborauimus utriusque partis assensu, ut oblationes, quoquomodo fierent in Ecclesia Sanctæ Mariæ de Comnia, inter Capellanum et Monachos per medium dividerentur: excepto solo nummo, quem Capellanus pro Capellania accipiet, si fuerit ad Missam quam cantaverit: similiter et Monachi facient ad Missam, quam cantauerint. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit Capellano, ut est solus nummus, ipsius erit. Si verò infirmus de pecunia sua, aut de aliquo censu mobili Ecclesiæ de Aiis, aut Capellano aliquod Beneficium conferre voluerit, per medium dividatur: terræ, vineæ, domus, atque alia ædificia Monachorum sint. Confessiones Parochianorum, sive aliorum adventantium, qui in Quadragesima, vel Adventu, sive alio tempore fuerint, per medium dividantur de Cera atque Candelis, quæ in Ecclesia offeruntur, à Capellano et Monachis Ecclesia communiter serviatur. Quod verò Cerei Paschalis et Candelarum residuum fuerit, per medium dividatur. Si verò Monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quæ fit secunda feria post Missam Parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de Procuratione Episcopi communiter cum Capellano provideant. Oblatio, quæ ad manum Sacerdotis offertur, si quis Monachorum accipere voluerit, vel cui Prior jusserit, accipiat: posteà super altare palam ponatur, quousque post Missam absentibus Clericis per medium dividatur. Diebus Festis, si Prior Ajensis ibi affuerit, vel Prior de Rochella, commoneatur à Capellano, ut Missam solemnem cantet: si quis illorum cantare voluerit, non eis prohibeatur. Diebus Festis in quibus est consuetudo aliquid dare Clericis, ne à Capellano solummodò sine voluntate et assensu Monachorum eis aliquid detur, prohibemus. Si Monachi matutinas, et alias horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, et cantabunt absque impedimento Clericorum. Cantabunt et Clerici absque impedimento Monachorum. Capellanus subcapellanos suos consilio Prioris Ajensis in Ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, unde removeri debeant, Prioris consilio removeantur, et alii in loco illorum restituantur. Porrò, ne hoc Decretum nostrum ita Statutum, aliqua supervenientium Capellanorum, seu Monachorum posset cavillatione convelli, litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas. Facta sunt autem hæc apud Gratiam Dei X. Kal. Octobris Dominicæ Incarnationis anno M. C. XLIX. Romano Pontifice Eugenio III. regnante in Francia Rege Ludovico; eodem Duce in Aquitania. Testes sunt prænominati viri Arnaudus Abbas Gratiæ Dei, Gaufridus Archidiaconus, Willelmus Aleardi Eleemosynarius Xantonensis, Jordanus Prior de Anesio, Aimericus Prior de Boeth. De Monachis Ajensibus, Stephanus, Constantinus, Joannes de Mogun, et alii quam plures. Prætereà concessionem à venerabili fratre nostro Ademaro Xantonensi Episcopo vobis Canonicè factam, sicut in ejus scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Cujus Authentici tenor talis est. Ego Ademarus Xantonensis Episcopus precibus venerabilis Tebbaudi Abbatis Cluniacensis inclinati, paci et tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, Monasteria, et Ecclesias, atque capellas in nostro Episcopatu sitas, necnon et omnes decimationes Ecclesiarum vestrarum, et aliarum, si forte à Laicis revocare potueritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus, vel emptionibus, seu aliis justis modis, ubicumque sint; necnon et universa omnia, quæque Deo propitio acquirere poteritis: insuper omnem donationem et largitionem, quam Dominus Hisembertus de Castro-Alione Ecclesiæ Ajensi consilio virorum prudentum noscitur dedisse, sicut tenor authentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda et tenenda in perpetuum Pontificali auctoritate concedimus et confirmamus. Et ut Concessio atque confirmatio perpetuæ firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine præsentem paginam fecimus communiri. Ad majorem quoque cautelam, ut omnis quæstionis scrupulus de medio tollatur, damus et concedimus vobis decimas, quas à Laicis acquisitis, vel acquirere poteriris, inhibemus etiam sub pœna excommunicationis Laicis omnibus, qui habent decimas in Parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias Ecclesias transferre præsumant: quod si facere præsumpserint, sepultura, et omni divino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus consilio Aluiciensis Henrici Archidiaconi. Porrò ne hoc Decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem hæc charta apud Xantonas XIII. Kal. Julii. Dominicæ verò Incarnationis anno M. C. LXXXII. Romano Pontifice Lucio III. Regnante in Francia Rege Philippo, Henrico Rege Anglorum gubernante Ducatum Aquitaniæ per Richardum filium suum. Testes sunt prædictus Archidiaconus, Magister Willelmus Testaudus Notarius noster, Willelmus Viviani, Arnaudus Monachus nepos noster, Giraudus Archipresbyter de Archiaco, Bernardus Abbas Nantolii, Magister Henricus Domni Abbatis Cluniacensis socius, Siguinus, Robertus ejusdem Abbatis Notarius, Helias de Preacar Prior de Aiis, Helias de Fory, Magister Colombus, Durannus Cambarlengus, Hugo Marescalcus, Robertus Sacerdos qui chartam scripsit. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ IV. nonas Martii. Est et aliud Privilegium ejusdem Pontificis ad eumdem Hugonem Abbatem de subjectione Abbatiæ Balmensis cum titulo Prioratus sub Ordine Clun. Datum Veronæ IV. nonas Martii anno M. C. LXXXV. cùm signis Cardinalium quæ habentur in præcedenti Privilegio est que omnino simile Privilegio dato per Adrianum Papam IV. ad eumdem effectum, quare vide supra pag… PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat Monasterio Clun. Capellaniam Ecclesiæ de Brolletto in Xantonen. Diœcesi. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi Abbati Salutem et Apostolicam Benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Capellaniam Ecclesiæ sancti Viviani de Brolletto cum pertinentiis ejus, quam Ademarus Xantonensis Episcopus venerabili fratri nostro Theobaldo nunc Hostiensi Episcopo et tunc Abbati Cluniacensi, et per eum successoribus ejus, de consensu dilectorum filiorum nostrorum I. Decani. R. Archidiaconi, et Canonicorum Ecclesiæ suæ rationabiliter assignavit, ita quod ipse et quicumque successores ipsius, vel per se, vel per procuratorem suum, Capellanum in ipsa Ecclesia institueret, sine controversia possidet; auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ XII. Kalendas Aprilis. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. quod Cluniacenses non solvant procurationes Prælatis, quando non accedunt ad eorum Ecclesias. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quantò Monasterium vestrum majori dudum Religione floruit, et plures exemplo vestro Creatoris se obsequio manciparunt; tantò vos et Monasterium vestrum arctiori debemus charitate diligere, et à quorumlibet gravamine propensius defensare. Sicut autem ex parte vestra nostris est auribus nunciatum, quidam Ecclesiarum Prælati, qui ex consuetudine debent à vestris Prioratibus procurari, sæpe, licet ad Prioratus ipsos nequaquam accedant, exterius in quibusdamque villulis procurationes sibi exigunt exhiberi, cum hoc facere minimè consueverint, et sine gravioribus expensis eorum super hoc non possit satisfieri voluntati. Vnde nos gravamini vestro in hac parte providere volentes, præsentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliqui Prælati à Prioratibus vestris malitiosè, contra antiquam consuetudinem extra eos procurationes exigere, aut extorquere præsumant. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ VIII. Kal. Aprilis. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quod continet confirmationem generalem. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Monasterii Clun. ejusque fratribus, tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum beati Petri Clun. Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum proinde prædecessores nostri sanctæ Recordationis Joannes XI. item Joannes nonus decimus. Agapitus secundus. Benedictus sextus. Item Benedictus septimus. Leo septimus. Item Leo nonus. Gregorius sextus. Item Gregorius septimus. Alexander secundus. Stephanus. Victor tertius. Urbanus secundus. Paschalis secundus. Gelasius secundus. Calixtus secundus. Honorius secundus. Et Eugenius Ecclesiæ Romanæ Pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, Clerici, et Laici universi infra terminos habitantes, qui sunt à Rivo de Salnay, et ab Ecclesia Ruffiaci, et Cruce de Lornant, à termino quoque Molendini de Tornescach per villam quæ dicitur Varenna, cum nemore Burserio, et termino etiam qui dicitur Perois, ad Rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantùm sedis iure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani ad cujuslibet nisi Romani Pontificis, et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium Ordinatione, pro Chrismatis Confectione, pro Sacri Olei, Altarium, et Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona; præter Romanum Pontificem, et Legatum, qui ad hoc à latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Urbano Papa constituti sunt præsentis Decreti pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis, invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versùs Berziacum terminus est ad Rivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In Strata versus Bellumjocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper Molendinum Cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum. Versus Masilias terminus est apud Bivium unde una via tendit ad Masilias, altera tendit ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est infra Guarruvium citra locum, ubi dicunt ad Turgum. In Strata versus Cabilonensem Pagum, terminus est ad grossam Cassaneam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super Rivulum, quem dicunt longam aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam, vel Laysiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur vester Boscus de Cluniaco, et Boscus comitalis. Versus Ygiacum terminus est ad Carmos super montem medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus Ordinationi Cluniacen. Monasterii datæ sunt; videlicet S. Martialis Lemovicensis, Monasterii novi Pictavis, S. Joannis Angeriacensis, Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, in Caturcensi Pago: in Arvernia, Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis: in Antisiodorensi Episcopatu S. Germani: in Rothomagensi Abbatia apud Pontisaram: in Tarvanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis Abbatis consilio, Abbas nullatenus eligatur. Adhæc adiicimus ut in omnibus Prioratibus et Cellis, quæ nunc sine Abbate proprio vestro Regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat: sed tam Prioratus ipsi, et Cellæ, quàm et cœtera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supradictum Papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat; de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam vobis, quàm successoribus vestris, in pace semper et quiete serventur. Pro Altaribus, et Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ Religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterii et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ et cimiteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi, quam et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villa Franca, Ecclesiam de Balberiaco, Monasterium de Prims, Monasterium sancti Joannis de Bosco, Monasterium apud Belnam in eleemosynam Ducis Burgundiæ à vobis constructam. In Francia Monasterium Montisdesiderii, Monasterium de Domna Petra, Monasterium sancti Arnulphi de Crispeio. In Cameracensi Episcopatu Monasterium sancti Salvii. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum, Monasterium de Tornac. In Tholosano Episcopatu Ecclesiam sanctæ Columbæ. In Hispania Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, villam-viridem, villam-francam, vallem-viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet. Prohibemus autem ut infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterii pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis consensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integrè conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona, etc. ut in aliis. Ego URBANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Henricus Albanensis Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis Episcopus. Ego Soffredus Joannes Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci. Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulfus Presbyter Cardinalis tit. XII. Apostolorum. Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Adelardus tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis. Ego Soffredus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Veronæ per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis et Cancellarii IV. Nonas Aprilis, indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVI. Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii, anno primo. EPISTOLA URBANI PAPÆ III. ad Archiepiscopos et Episcopos, quod non recipiant procurationes à Cluniacensibus, quando non fuerint hospitati in eorum Prioratibus et obedientiis. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo et recipere, secundum illud: non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem, quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes; cum suas Diœceses circumcunt, à Prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in Prioratibus suis eos benignè recipere, et promta eis devotione deservire. Quia verò indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium, Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestræ pr?sentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant. Datum Veronæ Nonis Aprilis. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. de subjectione Abbatiæ S. Germani Altisiodorensis Cluniacensium Abbatum jurisdictioni. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto specialius cœnobium vestrum beati Petri juris existit, et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, ac vos, et prædecessores vestri in eo cœlestis magisterio subditi disciplinæ, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et Religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis tantò ad conservandum jura vestra illæsa, et justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex rescriptis S. quondam Comitis Blesensis, et A. Uxoris ejus, et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis Romanorum Pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. sancti Angeli, et S. Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolicæ sedis Legatorum, ad præsentiam nostram transmissis, nobis innotuit: Monasterium sancti Germani Altisiodorensis, in quo adeò per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ, et terrenæ defecerant facultates, quod ejus Custodia abjectis traderetur personis. Ad preces prædicti Comitis Monasterii ejusdem Patroni, et bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi, et aliorum plurium, prædictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterii vestri Abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, et sub ordinatione Monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuò possidendum; sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non deberet provisione carere: quam concessionem et prædicti Comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit. Nos Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, et præsentis scripti pagina confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ VII. Kalendas Julii. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona, jura, et possessiones Prioratus S. Petri de Consiaco suessionen. Dioc. sub Cluniacensis Monasterii obedientia et subjectione. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Joanni Priori de Consiaco, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum, Quoties à nobis petitur quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam S. Petri de Consiaco, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia impræsentiarum justè et Canonicè possidet, aut infuturum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo præfata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis. Altare de vico Duroman. Altare de Curte Roberti. Altare de Gentovillari. Altare de Sarmasia. Altare de Besona. Quatuor Altaria, quæ vobis dedit bonæ memoriæ Hugo Suessionensis Episcopus, scilicet de Saponiaco, de Runcheriis, de Berniaco, de Espargo. Et quatuor Altaria, quæ vobis dedit Lisiardus bonæ memoriæ Suessionensis Episcopus, scilicet de Cresenci, de Condez, de Vulcenis, de Calte. Ecclesiam S. Petri de Calte, cum pertinentiis suis. Minutam decimam de Parochia S. Leodegarii Suessionensis. Ecclesiam de Bruclio, cum appendiciis suis. Ecclesiam S. Mariæ de Fonce, cum appendiciis suis, et homines ad Altare ejusdem Ecclesiæ pertinentes ubicumque sint. Altare Despalx. Altare de Ascerpiniaco, cum appendiciis suis, et omni decima, de qua Sacerdos eisdem Altaribus deserviens habet in unoquoque anno duos modios hyemalis annonæ, et unum modium Avenæ. Decimam de Luy magnam et minutam. Decimam de S. Remigio de Yvery; et quicquid habuerunt Joannes de Brumes, et Hugo Cognomento Punarque in Altari et decima de Vuescli. Decimam de Maisiaco. Altare de Raoulcourt. Altare de Carcobio. Decimam de Armenteria, et de Cursabro. In decima de Cugny unum modium hiemalis annonæ de eleemosyna Hugonis de Magny. Dimidium modium frumenti, de Terragiis de Ton, de eleemosyna Joannis Christion. Unum modium hiemalis annonæ apud Asunliz, de eleemosyna Guidonis de Conce. Quidquid Joannes de Ulcheio cognomento Vicecomes possidebat in terragiis de Ulanzi, et nemore. Decimam de Sarmasia, et de Ciriaco magnam et minutam. Omnem magnam de partibus decimam, et tertiam partem minutæ decimæ. Decimam de Berciaco sancti Basoli. Decimam de Bernerda, et omnem tractum. Decimam de Grisoltis, et de Raoulcourt. Unum modium frumenti in decima de Aucensvilla, de eleemosyna Lisiardi Teuvagia de Lasteli; et omnem censum de omnibus masuris, quæ sunt in atrio, et quod habetis in altari de Duro magno omni die tres partes oblationum omnium, quarta autem Sacerdotis est, cum oblatione nummi et candelæ die Dominica pro pane benedicto, et cum oblatione nubentium post Missæ celebrationem, cum oblationibus etiam et benedictione peregrinantium, et quicquid mulier purificanda manu suâ obtulerit. De minutis decimis, vino scilicet, fabis, pisis, lana, lino, fœno, pecudibus, et volatilibus, vos tres partes; Presbyter autem quartam; de magna verò decima vos septem partes et omnem tractum habetis, Presbyter verò octavam, exceptis decimis Caltararum Comitis, de quibus Sacerdos nihil accipit; tres partes omnium candelarum, quæ per totum annum offeruntur, excepta illa Dominicali candela quæ Sacerdotis est. Si verò incensum vel candela in Ecclesia deficiunt, seu defecerint, de communi oblatione comparabuntur. Quicquid etiam Petrus de Noroy apud Vismolin. possidebat, et modium unum vini apud Palie, viginti solidos ad Bac. Apud Pontuert unum modium annonæ, medietatem frumenti et reliquum avenæ, de eleemosyna Oilardi Armigeri. Quicquid Guido de Brenna habebat apud Berniacum et apud Crucem, Altare scilicet cum appendiciis suis, et homines ad Altare pertinentes cum universis consuetudinibus quas ei debebant. Apud longam-villam, quicquid habebat præter capita hominum. Apud Cresanciacum, quidquid habebat in Briennensi pago. Allodium suum de curte Roberti. Allodium de Vverdon et omnia ipsis Allodiis, in hominibus, fœminabus, terris, pratis, aquis, molendinis et sylvis pertinentia, et manum firmam de Jamvillari, villam scilicet cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias in decimis magnis et minutis duas partes; in villa de omnibus redditibus et proventibus, quoquo modo evenerint, tertiam partem; in nemoribus verò et Pascuis ad villam pertinentibus, ubicumque sint, tertiam partem, exceptis masuris, quarum census singulariter vester est, et masura cum omnimoda justitia. Partem villæ propriæ vestræ quæ incipit à domibus, quæ sunt subter viam quæ subjacet domui vestræ, et tendit usque ad viculum illum qui vertitur ad fontem Vberti: ex alia verò parte vertitur per publicum aggerem qui tendit Castellionem usque ad nemus de Campo-vicini, et inde per fossatum quod dicitur Brunechildis tendit usque ad fontem Boël, inde autem revertitur usque ad angulum antiqui nemoris, quod est ad exitum villæ versus Castellionem, et Ecclesiam de sancto Fidolo cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam de donatione bonæ memoriæ Philippi quondam Trecensis Episcopi rationabiliter possidetis. Item apud sanctum Fidolum, quod vobis et Ecclesiæ vestræ bonæ memoriæ Comes Theobaldus, et filius ejus Hugo quondam Trecensis Comes in eleemosynam pia concessione dederunt, sicut in eorum scripto authentico continetur, cum his quæ in altari de Sticourt et Toncourt possidetis. Libertatem villæ vestræ, in qua Ecclesia vestra fundata est, sicut eam quondam Theobaldus Comes antiquior, et postmodum filius ejus Comes Stephanus vobis pia concessione donarunt. Altare quoque de Misiaco cum magna et minuta decima. Libertatem villæ de Vlcenis ab Hugone Trecensi Comite vobis concessam. Altare et personatum de Glisoliis cum omnibus appendiciis suis. Apud Boncherias Terragia de Carruragio vestro sine parte militis et Vice-comitatum ejusdem villæ, Terragia, et census, et omnem plenariam justitiam ejusdem Vice-comitatus sine militis reclamatione vel advocatione. Sanè Novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat vobis clericos vel laïcos è sæculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum generale autem interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina celebrare. In Parochialibus verò Ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis Sacerdotes eligere et Diœcesano Episcopo præsentare, quibus, si idonei fuerint, Episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Libertates præterea et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines Monasterio vestro concessas, et hactenus observatas ratas habemus, et eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Chrisma verò, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu Monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, à Diœcesano suscipiatis Episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem Apostolicæ Sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioqui liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi fortè excommunicati fuerint vel interdicti nullus obsistat, salva tamen justitia Ecclesiarum illarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri quàm nova lege Ministris Ecclesiarum sunt concéssæ, auctoritate Apostolica prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Prohibemus etiam ne cui liceat infra terminos Parochiarum vestrarum Ecclesiam vel Oratorium sine assensu Diœcesani Episcopi, et Abbatis, et Capituli Cluniacensis, de novo construere, salvis tamen privilegiis Romanorum Pontificum. Inhibemus etiam ne Ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius Capituli, aut majoris et sanioris partis. Si quæ verò donationes aliter quàm dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam furtumve committere, ignem apponere, hominem capère vel interficere aliqua temeritate præsumat. Locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis Monasterii obedientia et subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum locum temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesani Episcopi canonica justitia, Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego URBANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Therdinus Portuensis et sanctæ Barsinensis Sedis Episcopus. Ego Henricus Albanensis Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Laborans Presbyter Cardin. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus tit. duodecim Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem Presbyter Cardinalis. Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Ardicio Diac. Card. S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Ego Sofredus S. Mariæ in via-lata Diac. Cardinalis. Ego Rolandus S. Mariæ in Porticu Diaconus Card. Ego Petrus Diaconus Cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Veronæ per manum Transimundi S.R. Ecclesiæ Notarii XVII. Kalendas Januarii indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXV. Pontificatus autem Domni Urbani Papæ tertii anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus B. Mariæmontis desiderii ord. Clun. Ambianensis Diœcesis. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Burengario Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ Montis desiderii ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos à proposito revocet aut robur (quod absit) sacræ religionis infringat. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri præfatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus imprimis siquidem statuentes ut ordo Monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum juste et Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu alii justis modis præstante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præscripta Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam videlicet beatæ Mariæ cum tredecim præbendis quas solebant habere Canonici seculares, illamque quam olim habuerant magistri Scholarum in castro montis desiderii qui scholas regebant vel pro ipsa præbenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, oleum unctionis, Ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima, et censu decem, et septem solidorum quæ singulis annis Presbyteri illius Ecclesiæ solvere debent. De oblationibus verò altaris sancti Petri jam à multis annis statutum est quinque partes earum quæ scilicet ad Missas pro vivis offeruntur, Monachis, sexta verò pars Presbyteris cederet; de his autem quæ ad Missas pro defunctis veniunt media pars Monachorum, altera verò Presbyterorum esset; quod etiam ne ab aliquo mutaretur bonæ memoriæ Guarinus Ambianensis Episcopus sub anathemate interdixit. Ecclesiam Sancti Sepulchri cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Ficurlicurte cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus et atriis et decimis, Ecclesiam quoque de nova villa cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam de Fretcio cum altari et atrio et tota decima, Ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier quæ subiecta est ei cum altaribus, atriis et decimis, Ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Domna Petra cum altari et atrio et decima, Ecclesiam de Brachi cum altari, atrio et tota decima, Ecclesiam de Contorio cum altari et atrio et tota decima, medietatem Ecclesiarum Anethi et de Feneriis et altarium et minutarum decimarum, Ecclesiam de Caiis cum altari et atrio et duabus partibus totius majoris decimæ et tota minuta, Ecclesiam de Curte Dominica cum altari et atrio totaque minuta decima: item Villam curcellis cum appendiciis suis, apud montisdesiderium molendinum de Ponte. Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad teloneum panis, apud Furcemviller, totum allodium in terris et in nemoribus quod dedit Elizabet Rabies, item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis Episcopi petitione Radulphi Viromanduorum Comitis, necnon Yvonis Suessionensis Comitis à vobis susceptam. Item in Episcopatu Ambianensi, majorem decimam de septem fortis duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella et Petri patris sui et redditus segetis de Corrobeiis, apud Contorium molendini superioris medietatem et inferioris et aquæ et maris ad jus ipsius pertinentis, apud le Plessis Radulphi vituli tres partes terragii de Goy. Silvam de Surella cum fundo et decima illius, apud montis desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani, sanè novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de mitrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, liceat quoque vobis Clericos vel Laicos e solo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere. Et eos absque contradictione aliqua retinere; cum verò generale interdictum terræ fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis submissa voce divina officia celebrare, in Parochialibus Ecclesiis quas habetis, liceat vobis Sacerdotes eligere et Diœcesano Episcopo præsentare quibus si idonei fuerint Episcopus animarum curam committat ut ei de spiritualibus; vobis autem de temporalibus respondeant libertates et immunitates antiquas consuetudines eidem Monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus; chrisma verò oleum sanctum consecrationes altarium seu Basilicarum ordinationes Clericorum seu Monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi à Diœcesano Episcopo suscipiatis siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem Apostolicæ sedis habuerit et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua volueritis adire antistitem qui nostra fultus authoritate quod postulatis indulgeat, sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum à quibus corpora mortua assumuntur prohibemus, etiam ne cui liceat intra terminos Ecclesiarum vestrarum Ecclesiam vel oratorium sine assensu Diœcesani Episcopi et Abbatis et capituli Cluniacensis de novo construere salvis tamen privilegiis Romani Pontificis. Quia verò decimæ tam veteri quam nova lege ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessæ sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus Laicus à vobis decimas exigere aut extorquere præsumat, inhibemus etiam ne Ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ ullatenus liceat alicui personaliter dari sive aliomodo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis eas irritas esse censemus, paci quoque et tranquillitati vestræ paterna sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate præsumat, locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis Monasterii obedientia et subjectione perpetuò consistat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnino et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesani Episcopi canonica justitia. Si qua ergo Ecclesiastica sæcularisque persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego URBANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Theodorus Portuensis et sanctæ Rufinæ Sedis Apostolicæ Episcopus. Ego Henricus Albanensis Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Belletrensis Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Laborans Presbyter Cardinalis sanctæ Mariæ trans Tiberim. Ego Paulus sola Dei permissione Presbyter Cardinalis tituli sanctorum duodecim Apostolorum. Ego Albinus tituli sanctæ Crucis in Jerusalem Presbyter Cardinalis. Ego Melior sanctorum Joannis et Pauli tituli sancti Pammachii. Ego Ardelo Diaconus Cardinalis tituli sancti Theodori. Ego Gratianus Cardinalis tituli sanctorum Cosmæ et Damiani. Ego Goffredus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via lata. Ego Rolandus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Porticu tit. S. Nicolai in carcere Tulliano. Ego Radulphus S. Georgii ad vallem aureum Diaconus Cardinalis. Datum Veronæ per manum Trazimundi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarii XVII. Kalendas Januarii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octogesimo quinto, Pontificatus verò Domni Vrbani Papæ tertii, anno primo. EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos et Episcopos, in quorum Diœcesibus sunt Prioratus ordinis Cluniacensis, quibus mandat ut revocent possessiones distractas per priores. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Ea, quæ in Ecclesiarum præjudicium per Prælatorum insolentiam attentantur, nostro imminent officio corrigenda; ne si in ipsarum fuerimus provisione remissi, et earum status grave sustineat detrimentum, et nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Vnde quia ad audientiam Apostolatus nostri pervenit, quod Priores et Obedientiarii Cluniacen. fratrum, sine consilio Abbatis et Conventus possessiones Ecclesiarum suarum et contra institutionem Cluniacensis ordinis illicitè distrahunt, et quasdam laïcis conferentes, censum debitum in grave præjudicium Ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus, firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum pr?dictarum Ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, et (si necesse fuerit) excommunicatione pariter et interdicto, remota appellatione cogatis, ut possessiones in præjudicium Ecclesiarum, Priorum seu aliorum Procuratorum temeritate distractas, sine difficultate restituant, et censum irrationabiliter imminutum non differant integrare. Datum Laterani XIV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo. EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos et Episcopos, quod procurationes à Prioratibus ordinis Cluniacensis non exigant cum ad eos non accesserint. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo recipere, secundùm illud non alligabis osbovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem, quod hæc quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes, cum suas Diœceses circumeant, à Prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in Prioratibus suis eos benignè recipere, et prompta eis devotione servire. Quia verò indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum, fraternitati vestræ præsentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis; scituri quod si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant. Datum Laterani IV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quo confirmat Balmense Monasterium sub ordine Clun. cum titulo Prioratus. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Cluniacensis Monasterii, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis salutem et Apostolicam benedictionem. Gloriosa et admirabilis divinæ providentia Majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum. Sicut sanctæ filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per molestiam suam quasi peccatum ariolandi et idolatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonæ opinionis, et religionis decore splendescere ac florere debuerat; quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente contabuit. Unde tam in spiritualibus quàm temporalibus miserabiliter fuerat imminutum, cum autem placuit ei, qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hæc itaque justitia præeunte, felicis recordationis Eugenius Papa prædecessor noster prædictum Balmense Monasterium, cum omnibus pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum, et privilegii sui munimine confirmavit, Nos itaque ejusdem Eugenii et Vrbani Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, præfatum Monasterium, sicut illud justè et pacificè possidetis, cum omnibus, quæ in præsentiarum justè et Canonicè possidet, aut infuturum justis modis præstante Domino poterit adipisci, vobis et Ecclesiæ vestræ per vos auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus. Hac videlicet ratione, ut ordo Monasticus ibi secundùm institutionem Cluniacensem semper futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia, et offensa, quam Balmensis Monasterii Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodò sortiatur. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve, persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego CLEMENS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Veliterrensis Episcopus. Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci. Ego Laborans Presbyter Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior Presbyter Card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Hiacinthus Diaconus Cardinalis S. Mariæ in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi Diaconus Card. Ego Soffredus S. Mariæ in via lata Diaconus Card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card. Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Card. Datum Laterani per manum Mosi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kalendas Martii, Indictione VI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVIII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ III. anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. quo confirmat omnia Monasteria, bona et jura Cluniacensis Cœnobii. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Monasterii sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est nullo mediante subjecta, tanto propensius ejus juri providere, compellimur ne super his quæ rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Monasterium in quo divino mancipati estis obsequio ad instar felicis recordationis Alexandri et Vrbani Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in vestro Monasterio noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et Canonicè possidet, aut infuturum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum sanctæ Mariæ de Nazara cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum sanctæ Trinitatis de Lencona, cum omnibus pertinentiis suis. Sicut eosdem Prioratus Ecclesia vestra canonicè possidet, et de donatione prædicti Prioratus S. Mariæ in scripto authentico concedimus vobis et eidem Ecclesiæ autoritate Apostolica confirmamus. Sanè Novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos liberos et absolutos, è sæculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit nisi arctioris religionis obtentu absque Abbatis sui licentia de eodem discedere; discedentem verò absque literarum communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam præterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverunt nisi fortè excommunicati vel interdicti, sint nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecdesiarum à quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia verò decimæ tam veteri quàm nova lege Ministris Ecclesiarum noscuntur esse concessa sub interminatione anathematis prohibemus, ne ullus laïcus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni: cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego CLEMENS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis Episcopus. Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci. Ego Laborans Presb. Card. sanctæ Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus Presb. Cardinalis sanctæ Crucis in Jerusalem. Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Hyacinthus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bachi Diaconus Cardinalis. Ego Soffredus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis. Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Radulphus sancti Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Laterani per manum Moysi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kal. Martii indictione VI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXXVII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ tertii, anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbat. continens confirmationem generalem omnium jurium et privilegiorum Monasterii et ordinis Cluniacensis, et prohibitionem alienandi quodlibet eorum. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedis Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde prædecessores nostri sanctæ recordationis Joannes XI. Item Joannes XIX. Agapitus II. Benedictus VI. Item Benedictus VII. Leo VII. Item Leo IX. Gregorius VI. Item Gregorius VII. Alexander II. Stephanus, Victor III. Urbanus II. Paschalis II. Gelasius II. Calixtus II. Ludus II. Eugenius III. Adrianus IV. et Urbanus III. Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, clerici, et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt à rivo de Salnay, et ab Ecclesia Rufiaci, et cruce de Lornant: à termino quoque molendini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna cum nemore Burseriol à termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani, ad cujuslibet nisi Romani Pontificis et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, Altarium et Cimiteriorum consecratione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit Antistitem evocet. Cluniacenses Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona, præter Romanum Pontificem aut Legatum, qui à latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Vrbano Papa II. constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus, ne videlicet ullus homo cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat, infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, et altare ad Masillias. In strata versus Bellum-jocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper molendinum Cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum versus Masillias terminus est ad Bivium, unde una via tendit ad Masillias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad Bivium, unde una via tendit ad Besorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est intra Carruvium citra locum ubi dicunt ad Turgum. In Strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super boscum Bannedum. Versus Trenorchium terminus est super rivulum quem dicunt longam-aquam. Inter Blanoscum et Donziacum versus Perronam vel Lasiacum terminus est ad tres fagos, ubi patiuntur vester boscus de Cluniaco et boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super montem medium. In Abbatiis, quæ cum suis Abbatibus ordinationi Cluniacensis Monasterii datæ sunt, videlicet sancti Martialis Lemovicensis: Monasterii novi Pictavis, sancti Joannis Angeliacensis: Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Cathurcensi pago: in Arvernia Mauziacensis, Tiernensis et Minatensis: in Antisiodorensi S. Germani: in Rothomagensi Abbatia apud Ponteseram: in Tervanensi sancti Wlmari sine Abbatis Cluniacensis consilio Abbas nullatenus eligatur. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus Prioratibus et Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat: sed tam Prioratus ipsi et Cellæ, quàm et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis Concilii, quod per supradictum Papam Urbanum II. celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi quàm successoribus tuis in pace semper et quietè serventur. Pro Altaribus et Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare. Sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quàm alios monasticæ religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant; qui vestro sumptu à Monasteriis et Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiæ omnes, quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ, et Cimiteria libera sint et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam et justitiam in Presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint; tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Burgundia Ecclesiam de Villa Franca, Ecclesiam de Barberiaco, Monasterium de Prims, Ecclesiam de Belna cum appendiciis suis. In Francia Ecclesiam Montisdesiderii, Ecclesiam de Domna Petra, Ecclesiam de Crispeio. In Provincia Monasterium juxta montem Pessulanum. In Tholosano Episcopatu Ecclesias sanctæ Columbæ. In Hispanis, Nazaram, sanctum Isidorum, sanctum Zoilum de Carrione, sanctum Romanum de Pennis, Villam-Viridem, Villam-francam, Vallem-viridem, Palumbarium, Bodinum, Vimineriam, sanctum Martinum de Nebda, sanctum Vincentium de Salamantica, sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quæ propriè Cluniacensi Monasterio datæ sunt. Item in Nivernensi Episcopatu Monasterium de Albiniaco, quod ad Charitatem pertinet. In Francia Monasterium de Causiaco, quod ad sanctum Martinum de Campis, canonicalem Ecclesiam de Abbevilla, item Ecclesiam de Rua, quæ ad Monasterium de Abbevilla pertinet. In Episcopatu de Castro, Ecclesiam sancti Petri de Aliano. In Episcopatu Tusculanensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Pesculo. In Episcopatu de Vrbeveteri, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Aqua-mola, et Ecclesiam S. Angeli. Prohibemus autem ne infra Parochias ad jus Cluniacensis Monasterii pertinentes, absque Cluniacensis Abbatis consensu, nullus Ecclesiam vel Capellam ædificare præsumat, salva in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate. Inhibemus autem ne terras, seu possessiones alias, et thesauros Ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum pro aliquo fidejubere, absque consensu Abbatis et Capituli vestri, aut majoris et sanioris partis; quod si factum fuerit, decrevimus irritandum. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni: cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego CLEMENS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. sancti Marci. Ego Laborans Presb. Card. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior Presb. Card. SS. Joannis et Pauli tituli S. Pammachii. Ego Jacobus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bachi Diaconus Cardinalis. Ego Goffridus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Laterani per manum Moysi Lateranensis Canonici vices agentis Cancellarii V. Kalendas Martii, indictione IV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. LXXXVII. Pontificatus verò Domni Clementis Papæ III. anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbatem pro confirmatione Abbatiæ sancti Benedicti super Padum sub obedientia Abbatum Cluniacensium. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Privilegiis, quæ à Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifestè cognovimus, quod beati Benedicti Monasterium à prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio Papa VII. Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem habeant, et studium procurationis impendant: obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper provideant diligentia, quatinus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum beati Benedicti regulam subrogetur persona, et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper ministerio et dispensatione pariter impleatur; salva quidem in omnibus auctoritate Apostolicæ Sedis, cujus juris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus, prædecessoribus nostris, et præcipuè Papa Calixto felicis memoriæ, statutum est et confirmatum: qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Cluniacensis Abbatis consilio, provisione, et præcepto Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniac. Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat: alioquin et consecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio seu ordinatio, donec Apostolicæ sedi et eidem Clun. Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatæ memoriæ Lucii Papæ prædecessoris nostri, Petrus tunc Abbas Monasterii vestri, tam per se quàm per fratres suos, prædecessoribus ejusdem Lucii Papæ, et ipsi etiam sæpius conquestus fuit, quod eodem P. inconsulto fratres prædicti Monasterii S. Benedictum contra prædictum tenorem sibi Abbatem elegerant, et debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant. Unde prædecessor noster felicis memoriæ Innocentius Papa per litteras eis suas mandavit, ut Guillelmus Abbas, qui Abbate et fratribus Cluniacensibus inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis Monasterium et fratres Cluniacenses adiret, et eidem P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quemadmodum prædecessor suus bonæ memoriæ Henricus Abbas exhibuerat, devote et humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, et fratribus in sua querimonia persistentibus idem Lucius Papa per sua eis scripta mandavit, ut memoratus G. Abbas cum honestis et discretis personis, et privilegiis sui Monasterii, præteritis beati Andreæ octavis, ejus se conspectui præsentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino sæpedicti Lucii conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifestæ Clun. Monasterii justitiæ idem Lucius ulterius deesse non poterat, per Apostolica eis scripta mandavit, atque præcepit, quatenus ipse Guillelmus Abbas cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione et dilatione remota, Cluniacense Monasterium visitaret, atque prædicto P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quam prædecessores sui prædecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet. Quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset, per meliores personas ipsius Monasterii adimpleret. Nos igitur prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ne de cætero in eodem S. Benedicti Monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis Apostolicæ, Abbatis fiat electio, ad exemplar sæpedicti Lucii auctoritate Apostolica prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur. Datum Laterani IV. Cal. Martii Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. de S. Germano Altisiodorensi quod confirmat sub obedientia Abbatis Cluniacensis. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto specialius cœnobium vestrum beati Petri juris existit, et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, ac vos, et prædecessores vestri in eo cœlestis magisterio subditi disciplinæ, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et Religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis tantò ad conservandum jura vestra illæsa, et justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex scriptis S. quondam Comitis Blesensis, et A. Uxoris ejus, et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis Romanorum Pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. sancti Angeli, et S. Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolicæ sedis Legatorum, ad præsentiam bonæ memoriæ Urbani tertii prædecessoris nostri transmissis innotuit: Monasterium sancti Germani Altisiodorensis, in quo adeò per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ, et terrenæ defecerant facultates, quod ejus Custodia abjectis traderetur personis. Ad preces prædicti Comitis Monasterii ejusdem Patroni, et bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi, et aliorum plurium, prædictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterii vestri Abbati, et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, et sub ordine Monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuò possidendum; sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non debeat provisione carere: quam concessionem et prædicti Comitis donationem prædictus Paschalis et Urbanus tertius prædecessores nostri postmodum confirmarunt. Nos eorum vestigiis inhærentes, ad exemplar ipsorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, et præsentis scripti pagina confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani IV. Kalendas Martii Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quo confirmat donationem factam Monasterio Cluniacensi de Villasana. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Clun. Salutem et Apostolicam benedictionem. Preces, quæ à rationis tramite non discordant, Prona nos voluntate decet admittere, et effectui debito mancipare. Inde est quod vestra justa postulatione inducti Villam Sanam, quam vir nobilis Despire per manum venerabilis fratris nostri Theobaldi Hostiensis Episcopi, tunc vestri Abbatis, Monasterio vestro in ultima voluntate legavit, sicut eam justè ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani III. nonas Martii. Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus sancti Dionysii de Nogento ord. Clun. Carnoten. Diœcesis. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Simoni Priori Monasterii sancti Dionysii de Nogento ejusdemque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est, facilem præbere consensum ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum et tanto libentius sacræ religionis, observantiæ, et aliis bonis operibus insistat quando se senserit ab Apostolica sede in pio et beato proposito benigne confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impartientes assensum præfatum Monasterium sancti Dionysii de Nogento in quo Domino mancipati estis obsequio ad exemplar fœlicis memoriæ prædecessoris nostri Alexandri Papæ, beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quæcumque bona idem cœnobium in præsentiarum juste et Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principium, oblatione fidelium seu aliis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus, hæc propriis duximus esse ponenda vocabulis. Ecclesiam beati Hilarii de Nogento cum cappellaniis et appendiciis suis, Burgum sancti Dionysii liberum et absolutum ab omni jurisdictione et exactione alicuius, furnos, piscariam in eadem Villa, molendina, nemus de Croisillis et calefactiones de nemoribus Comitis et reparationes ad domos proprias, ruricolas circa aquam Eduliæ, et ultra aquam cum propriis meteriis, decimam telonei ejusdem Castri. In his omnibus Burgensibus videlicet et rusticis totum dominium præter duellum. Ecclesiam sanctæ Mariæ de Margon, duos modios decimæ apud Arcias, Ecclesiam de Petra Fixa, Ecclesiam sancti Martini de Brunellis, Ecclesiam de Campo Rotundo, capellam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Ferraria, Ecclesiam de Cedroerillo, Ecclesiam S. Andreæ de Fretiniaco, Ecclesiam S. Albini de alio Campo Rotundo, Ecclesiam S. Petri de Harponvillario cum appendiciis suis, Ecclesiam S. Hilarii de Bellonvilla, Ecclesiam sanctæ Anastasiæ de Nonvillario, Ecclesiam S. Martini de Universio cum appendiciis suis, Capellam de Oroneo, Ecclesiam de Flaciaco cum appendiciis suis, domum in Carnotensi urbe, et omnia quæ ibidem rationabiliter possidetis, rusticos apud Roemvillam et quæcumque alia in Carnotensi Parrochia canonice possidetis, Ecclesiam sancti Petri de Bosvilette cum appendiciis suis quæ in eadem Parrochia sita est, Ecclesiam sancti Petri de Cetone cum Burgo, et molendinis, et furno, et rusticis, et appendiciis suis, Ecclesiam S. Vulphacii cum appendiciis suis, et qu?cumque in Cænomanica Parrochia possidetis, Ecclesiam S. Martini de Berzelis, Ecclesiam S. Petri de Brueria, Ecclesiam S. Andoënis de Verreriis, Ecclesiam S. Martini de Beloup cum appendiciis suis, Ecclesiam de Gimagiis, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Buré, Ecclesiam de Tadenti Villa prope Mauritaniam cum quadam parte decimæ. Decimam de Burethe, Ecclesiam S. Petri et S. Joannis de Mannis cum agripenno prati, decimas apud Cerbon, Ecclesiam de Comblou, decimas apud Corgon, Ecclesiam S. Martini de Loisel; Ecclesiam S. Præsceti, Ecclesiam S. Gervasii de Fannis, Ecclesiam S. Germani de Loscio cum capellaniis et appendiciis suis, Ecclesia scilicet Beatæ Mariæ, et Ecclesiam beati Maenti, et Ecclesiam S. Joannis quæ sunt positæ in Mauritani castro, decimam Telonei de Mauritania cum furno, decimam pasnagii de Resnou, et de eodem nemore calefactiones, et reparationes domorum Monachorum de Loscio, quidquid juris habetis in Ecclesia sancti Hilarii juxta sanctam Ceronam, decimam de Tesvallo, decimam apud Ortum robur, decimam apud Lineroles, decimam de Corbeon, et quidquid juris habetis in Parrochia Sagiensi in cœmiteriis primitiis Burgensibus, molendinis in agris, pratis sive aliis possessionibus vobis authoritate sedis Apostolicæ confirmamus. Liceat etiam vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere et Diœcesano Episcopo præsentare quod si idonei fuerint ab ipso gratis et absque pravitate aliqua curam animarum suscipiant eique de plebis cura rationem reddant. Vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant adiicientes insuper authoritate Apostolica prohibemus ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat in prædictum Monasterium vel in vos interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare aliquasque consuetudines ibi exigere, seu alicuius gravaminis causa manum apponere vel Missas publicas, seu stationes sine assensu vestro celebrare, quatenus ab omni servitii secularis infestatione securi, omni gravamine mundanæ oppressionis remoti in sanctæ religionis observatione seduli ac quieti Domino annuente permaneatis; si verò in atrio vestro, vel in sanguinis effusione, vel in verborum illatione, sive in aliquo hujusmodi violentiam contigerit irrogari, forte nequaquam propter hoc à divinis Ecclesia nequaquam prohibeatur officiis. Libertates siquidem et immunitates necnon antiquas et rationabiles consuetudines vestro Monasterio concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Chrisma verò, oleum sanctum consecrationes altarium seu Basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi et cætera Ecclesiastica Sacramenta à Diœcesano suscipiatis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam et communionem Apostolicæ sedis habuerit. Et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin vobis liceat quemcumque malueritis adire antistitem Catholicum qui nimirum nostra fultus authoritate quod postulatur indulgeat, sepulturam præterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat salva tamen justitia illarum Ecclesiarum à quibus corpora mortuorum assumuntur. Ecclesiarum vestrarum decimas quæ à laicis obtinentur, si secundum Dominum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia poterit ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere; præcipimus etiam ut omnes Ecclesiæ seu capellæ vestræ et cimeteria sint omnis exactionis immunia præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam in Presbyteros si adversus sui ordinis offenderint dignitatem. Prohibemus etiam ut infra fines Parochiarum vestrarum, nullus Ecclesiam vel oratorium sine assensu vestro ædificare præsumat salvis tantum privilegiis Romanorum Pontificum. Sancimus insuper ut donationes et alienationes quæ de possessionibus capituli vestri, et locorum vestrorum absque consensu ipsius capituli vel majoris partis et sanioris à quadraginta annis infra illicita factæ sunt legitimè revocentur, et ne de cætero taliter fiant authoritate Apostolica prohibemus. Confirmamus etiam ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam Monachi ipsi et famuli eorum et qui se Monasticæ devotioni devoverunt clausis Ecclesiarum januis non admissis divinæ servitutis officia celebrant, et sepulturæ debita peragant concedimus etiam urbis laicos seu clericos seculares liberos et absolutos nisi pro certis criminibus excommunicati sunt ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere, pro altaribus quoque et Ecclesiis vestris nulli Episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare, sed quidquid juris in eis habuistis Canonice in futurum habeatis. Inhibemus etiam ne terras seu possessiones alias et thesauros Ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare vel alicui fratrum vestrorum fidejubere absque consensu Capituli vestri aut majoris et sanioris partis quod si factum fuerit decernimus irritandum. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna in posterum sollicitudine providere volentes authoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu Grangiarum vestrarum, seu Cœmeteriorum ambitum nullus violentiam, seu furtum committere vel sacrilegium, ignem apponere, hominem capere vel interficere aut quamlibet personam ausu temerario l?dere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium, et loca ei subdita temerè perturbare aut eorum possessiones auferre, aut ablata temerè retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integrè conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis Apostolicæ authoritate, et Cluniacensis Monasterii ad quod spiritualiter spectat debita reverentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. ad Archiepiscopum Lugdunensem, et suffraganeos ejus, ac alios Prælatos Lugdunensis Provinciæ quibus declarat se concessisse Monasterii Clun. fratribus facultatem excommunicationis, et interdicti sententias proferendi, candelis accensis, in suos et hominum suorum malefactores, qui de illa Provincia fuerint; si eorum Episcopi, et Ecclesiarum Prælati tertiò ab eisdem fratribus requisiti illos ad satisfaciendum non compulerint: et insuper confirmasse libertates, immunitates, ac rationabiles consuetudines ipsius Monasterii Clun. quas sicut et possessiones, jura, vel bona illius, præter Sedis Apostolicæ conscientiam prohibet alienari vel violari. Mandatque præterea ut excommunicatos et interdictos faciant in suis Parrochiis denunciari Parrochianos ad Clun. Monasterium aut ejus Cellas pertinentes, qui excommunicati per fratres Cluniacenses pro manifestis excessibus suis ad alia confugiunt loca, ut sic sententiam et justitiam fratrum eorumdem eludant. Cælestinus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus J. Lugdunensi Archiepiscopo, et suffraganeis ejus: et dilectis filiis Abbatibus, Decanis, et aliis Ecclesiarum Prælatis per Lugdunensem Provinciam constitutis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Licet universa loca religiosa fovere, ac diligere teneamur; illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, quæ sub beati Petri jure consistunt, et nullo mediante ad provisionem nostram pertinent et tutelam. Inde est, quod nos Monasterium Cluniacen. contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, Apostolicâ ejusdem Monasterii fratribus auctoritate indulsimus, ut universos malefactores suos et hominum suorum, qui de Provincia fuerint Lugdunensi, si eorum Episcopi et Ecclesiarum Prælati ab eisdem fuerint fratribus tertio requisiti, eos ad satisfactionem illis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum sit eis suisque successoribus illos candelis accensis auctoritate Apostolica excommunicationis sententiæ atque interdicti subjicere, quos tamdiu nuntient excommunicationis et interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competententer; et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad Apostolicam sedem cum litterarum suarum testimonio venerint, absolvendi. Libertates prætereà, et immunitates, ac rationabiles consuetudines ipsius Monasterii hactenùs observatas ratas esse decrevimus, et eas auctoritate Apostolicâ ipsis fratribus, suisque successoribus confirmavimus, arctiùs inhibentes ne quis possessiones, jura, vel bona ejusdem Monasterii, præter sedis Apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare, vel antiquas et rationabiles ipsius Monasterii consuetudines hactenùs observatas violare præsumat. Quod si fuerit à quoquam attentatum, statuimus omnibus irritandum. Prætereà quoniam, ut audivimus, Parrochiani vel ad eos, vel ad eorum cellas pertinentes, qui pro manifestis excessibus à memoratis fratribus quomodolibet sententiam Ecclesiasticæ districtionis incurrunt, interdum ad alia loca se transferunt, ut sic sententiam et justitiam fratrum eludant ipsorum: districtè mandamus atque præcipimus ut eos, qui taliter duxerint correctionem Ecclesiasticam contemnendam, et alios malefactores eorumdem fratrum, qui vel à vobis, vel ab ipsis, aut ab aliis fuerint excommunicationis et interdicti vinculo innodati, cum requisiti fueritis, per Parrochias vestras tamdiù sicut excommunicatos et interdictos faciatis ab omnibus appellatione postpositâ evitari, donec iidem malefactores satisfacere compellantur: et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad sedem Apostolicam cum testimonio litterarum Abbatis vel Capituli veniant absolvendi. Vobis quoque districtiùs inhibemus, ut sententiam ab ipsis fratribus in suos vel hominum suorum malefactores latam auctoritate propriâ nullatenùs relaxetis. Datum Romæ apud sanctum Petrum XV. Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. de Ecclesiis B. Mariæ Montis Meruli, et de Sollenat, et S. Desiderii in Archiepiscopatu Lugdunensi: de Hermes in Episcopatu Bellicensi. Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Monachis Cluniacen. Salutem et Apostolicam benedictionem. Piis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam sanctæ Mariæ Montis Meruli juxtà Bellam-villam de Sollenat, et sancti Desiderii Ecclesias in Archiepiscopatu Lugdunensi, et Ecclesiam de Hermes in Episcopatu Bellicensi; sicut eas justè et pacificè possidetis, vobis, et per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraïre. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani III. Kal. Martii, Pontificatus nostri anno I. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. de subjectione Balmensis Monasterii, cum titulo Prioratus, tantum sub ordine Cluniacensi. Celestinus Episcopus, servus servorum, Dei, dilectis filiis Abbati Cluniacensis Monasterii, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam. Gloriosa et admirabilis divinæ providentia Majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratios? consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi. Balmense itaque Monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonæ opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum actibus suis sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente contabuit; unde tam in spiritualibus quàm temporalibus miserabiliter fuerat imminutum: cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia præeunte felicis recordationis Eugenius Papa prædecessor noster prædictum Balmense Monasterium cum pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum statuit possidendum, et privilegii sui munimine confirmavit. Nos itaque tam ipsius Eugenii quam felicis recordationis Vrbani Papæ prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes præfatum Monasterium, sicut illud justè et rationabiliter vobis concessum esse dignoscitur, cum omnibus quæ impræsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, vobis et per vos Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus, ea videlicet ratione, ut ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis Monasterii Abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Apostolicæ Sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego CELESTINUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Joannes tituli sancti Clementis Cardinalis Tusculanus Episcopus. Ego Joannes Felix tit. S. Susannæ Presbyter Cardin. Ego Romanus tit. S. Anastasiæ Presbyter Cardinalis. Ego Hugo Presbyter Cardinalis S. Mart. tit. Equicii. Ego Cinthius tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Card. Ego Albinus Albanensis Episcopus. Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis Episcopus. Ego Joannes Prænestinus Episcopus. Ego Petrus Portuensis et sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Gerardas S. Adriani Diaconus Cardinalis. Ego S. Mariæ in Porticu Diaconus Cardinalis. Ego Joannes Diaconus Card. S. Theodori. Ego Gregorius S. Mariæ in Argiro Diac. Card. Ego S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Datum Romæ apud sanctum Petrum per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis V. Kalendas Augusti, indictione IX. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XCI. Pontificatus verò Domni Celestini Papæ tertii, anno primo. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. quod Abbas Cluniacensis possit in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, quæ secundum Deum, et beati Benedicti regulam, ac statuta ordinis viderit corrigenda corrigere, ac statuere statuenda. Celestinus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni Abbati Cluniacensi, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati; ut in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, liceat tibi, quæ secundùm Deum, et beati Benedicti regulam, et statuta ordinis videris corrigenda corrigere, et ibidem statuere statuenda, liberam tibi contradictione et appellatione cessantibus, auctoritate præsentium concedimus facultatem. Sententiam quoque, quam in contumaces et rebelles duxeris canonicè promulgandam, ratam habentes et firmam, ipsam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani Nonis Augusti, Pontificatus nostri anno sexto. RESCRIPTUM CELESTINI PAPÆ III. ad Archiepiscopum Senonensem et Abbatem sanctæ Columbæ, ut faciant restitui Prioratui de Charitate domum suam de Colengiis. Celestinus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Senonensi Archiepiscopo, et dilecto filio Abbati sanctæ Columbæ in Senonensi Diœcesi constituto, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Cluniacensis nos accepisse noveritis, quod cum Prioratus eorum de Charitate tempore quo carissimus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum Rex Hierosolymam profectus est, in pœnitentia et peccatis habitantium exigentibus nimio fuisset debitorum onere gravatus, et Petrus de Croyon serviens nobilis viri Comitis Nivernensis nimium ipsos affligeret et gravaret, Prior et fratres ejusdem loci domum de Colenges ad ipsum Priorem spectantem, pro tredecim mille solidis inveniendis ipsi Priori venditioni exponere sunt coacti: unde Prioratus de Charitate damnificatus est plurimum et gravatus. Et licet ipse Comes ad instantiam prædicti Abbatis Cluniacensis postmodum in præsentia venerabilis fratris nostri W. Rhemensis Archiepiscopi sanctæ Sabinæ Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legati, tunc curam et sollicitudinem Regni Franciæ, simul cum charissima in Christo filia nostra illustri Regina Francorum matre Regis ipsius gerentis, tactis sacrosanctis Evangeliis juramento firmavit, quod Priori et fratribus de Charitate reipsa pecunia sua domum prætaxatam cum omnibus pertinentiis redderet pacificè possidendam, numquam postmodum quamvis ipsi fratres, ut dicitur, pecuniam illam ei vellent restituere, illud quod juraverat voluit adimplere. Cum igitur cura et sollicitudo omnium Ecclesiarum sit nobis commissa, volentes indemnitati ipsius Prioratus de Charitate, prout debemus, paterno affectu sollicitè providere discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus firmiter injungentes, quatinus supra dictum Comitem Nivernensem qui eamdem domum de Colenges servientis nomine, sicut dicitur, occupavit, et in proprios usus convertit, ut ipsum servientem, si prædicta domus ei fuit restituta, auctoritate nostra monere et inducere efficaciter laboretis, ut domum ipsam Prioratui supradicto, recepta ab ipsis pecunia, restituta sine difficultate qualibet restituere non omittat: et si quid in ipsa domo ab ipso Comite vel prædicto serviente superædificatum est non computetur ipsis fratribus, sed de redditibus domus ipsius receptis illud fiat. Si non idem Comes aut ipse serviens duxerit restituendum, vos nostra freti auctoritate tam ipsum Comitem quàm quoslibet alios domum ipsam tenentes, ad eamdem domum cum pertinentiis præfatis fratribus per excommunicationis et interdicti sententias, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis, facientes utramque sententiam usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari nullis litteris obstantibus à Sede Apostolica impetratis. Quod si ambo eis exequendis nequiveritis interesse, tu frater Archiepiscope ea nihilominus exequaris. Datum Laterani VIII. Idus Augusti. Pontificatus nostri, anno sexto. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ III. ad Archiepiscopos, Episcopos, et alios Ecclesiarum Prælatos, ut eos, qui in fratres Cluniacenses violentas manus injecerint, aut eorum bona invaserint, si laici fuerint, excommunicent, à Sede Apostolica absolvendos: si clerici, ab officio et beneficio suspendant, etc. Celestinus Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Decanis, aliisque Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur, et canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri religiosi, et hi maximè qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua eis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia murum defensionis opponat. Specialiter autem, dilecti filii nostri fratres Cluniacenses, tam de frequentibus injuriis suis, quàm de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes, universitatem vestram per litteras petierunt Apostolicas excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, et pressuris nostro possint præsidio respirare. Ideóque universitati vestræ per Apostolica scripta districtè mandamus, quatinus illos, qui in aliquem de fratribus ipsis, vel conversis instigante diabolo manus violentas injecerint, vel res, seu domos eorum, vel hominum suorum irreverenter invaserint, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum spretis privilegiis Apostolicæ Sedis extorserint, aut ea, quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquentur, contra justitiam retinuerint, si laïci fuerint, eos candelis accensis sublata appellatione excommunicationis sententia percellatis: clericos autem appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis fratribus satisfaciant plenariè, et hi præcipuè, qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem, in quibus bona prædictorum fratrum, seu hominum suorum per violentiam detenta fuerint, quamdiu sunt ibi interdicti sententiæ supponatis. Datum Laterani VI. Idus Augusti. Pontificatus nostri, anno sexto. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. ad Abbatem et Conventum Clun. continens confirmationem grangiæ de Mercurii-Curte. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis, ut vel per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assenssum, grangiam de Mercurii-Curte, quam dilectus filius nobilis vir Theobaldus, Comes Trecensis cum omnibus pertinentiis suis vobis charitativè concessit, sicut eam justè ac sine controversia possidetis, vobis et per vos Ecclesiæ vestræ auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum IV. Nonas Maii. Pontificatus nostri, anno primo. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. ad Hugonem V. Abbatem, continens confirmationem generalem omnium bonorum, jurium ac privilegiorum Monasterii Cluniacensis, et præterea quod non sit licitum fratribus Cluniacensem ordinem professis absque licentia Abbatis aliò transire; sicut nec fidejubere pro aliquo, vel ab aliquo pecuniam mutuò accipere. Liceat verò ipsis in causis propriis fratrum suorum uti testimonio, nec possint compelli ab Episcopis ad Synodos vel Conventus forenses ire. Denique nulli fas sit possessiones et jura Monasterii Cluniacensis præter Sedis Apostolicæ conscientiam quomodolibet alienare. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati S. Petri Cluniacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde prædecessores nostri Romani Pontifices locum ipsum singularis dilectionis et libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Cluniacense Monasterium, quod specialiter beati Petri juris extitit, sub ejusdem beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam ac institutionem Cluniacensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè ac canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda. Locum ipsum, in quo præfatum vestrum Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. In Burgundia, Carum-locum, Marciniacum, Paredum, S. Marcellum Cabilonensem, Vergiacum, Troaldum, et omnes alios Prioratus et Cellas, possessiones et jura quæ habetis in Provincia Lugdunensi. Vltra Ararim, Nantuacum, Gigniacum, Monasterium de Vallibus supra Poliniacum, Monasterium de Alta-petra, Vallem-clusam, Vltra-jugum, Romanum Monasterium, Paterniacum, Insulas, et omnes Prioratus, et Cellas, possessiones et jura, quæ in illa parte Burgundiæ sive in Teutonia possidetis. In Provincia Viennensi, S. Victorem Gebenensem, Condaminam, Borgetum, Domenam, Alavardum, et omnia loca et jura, quæ in ipsa Viennensi Provincia possidetis. In Provincia, S. Saturninum, Tornacum, Podium de Ganagobia extra Montem-Pessulanum, Clunisetum, et cætera vestra loca in Provincia constituta. In Vvascovia, Karennacum, Moyracum, S. Orientium, S. Montem, et omnia loca vestra quæ in Vvasconia possidetis. Præterea, Silviniacum, Monasterium Celsiniense, S. Florum, Voltam, S. Eutropium, Mongonium, Ajam, Monasterium de Charitate cum omnibus pertinentiis suis, S. Stephanum, S. Salvatorem, Nivernenses, S. Martinum de Campis, Longum-Pontem, Gaiam, S. Margaritam in Campania cum grangiis de Maricuria, et de S. Petronilla, et omnibus pertinentiis suis. Crispiacum, Consiacum, Lehunum cum Prioratibus S. Laurentii et S. Nicolai, quos Prior Lehunensis Monasterio suo cum eorum pertinentiis noviter acquisivit. S. Margaritam in Elincuria, Mondiderium, Abbatis-Villam, S. Lupum, Monasterium SS. Cosmæ et Damiani, Froeuil, Renangias, et quidquid in Bituricensi, Burdegalensi, Senonensi, Remensi, Treverensi et Rhotomagensi Provinciis possidetis. Monasterium Leuvense, Lentonense, Montem-Acutum, Teffordum, Lebdecumbam, Opeford. et Tikesore villas, cum omnibus appendiciis earum. S. Mariam de Nagera, S. Zoilum de Carrione, Villam Francam, S. Columbam de Burgis, Cornelianam, Monasterium Pontidense, Monasterium S. Mayoli Papien. S. Gabrielis Cremon. et Monasterium S. Pauli de Argona, Cellam de Bertreis, et Cellam de Namachis, et quidquid in Anglia, Hispania, Lombardia, et in Leodiensi Diœcesi possidetis. In Tuscia juxta Criptas, S. Mariam de Aqua-Viva. In civitate Tuscanen. S. Joannem de Podio, S. Petrum de Altan. In Episcopatu Tusculano S. Mariam de Pesclo, et in Sicilia Prioratum de Sacco cum omnibus pertinentiis suis. Sanè laborum vestrorum decimas, pro quibus tam vos quam alios religionis monasticæ viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterii et Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omnium Episcoporum et Episcopalium Ministrorum contradictione deinceps habeatis quietius, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos liberos et absolutos è sæculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in Monasterio vestro professionem fas sit absque Abbatis sui licentia de Cluniacensi claustro discedere, discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere præsumpserit, licitum sit vobis in ipsos Monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Ad hæc etiam prohibemus, ne aliquis Monachus sive conversus sub professione vestræ domus astrictus, sine consensu et licentia Abbatis et majoris partis Capituli vestri pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuò accipiat, ultra pretium Capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestræ utilitatem, quod si facere præsumpserit, non teneatur Conventus pro his aliquatenus respondere. Licitum præterea vobis sit in causis propriis, sive civilem sive criminalem contineant quæstionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ne ullus Episcopus vel alia quæcumque persona ad Synodos vel Conventus forenses vos ire compellat, nec ad domos vestras, causa ordines celebrandi, causa tractandi vel Conventus aliquos publicos convocandi, vel Missas etiam celebrandi, nisi ab Abbate fuerit invitatus, accedat. Statuimus etiam, ut Ecclesiæ omnes, Cœmiteria, Monachi, clerici et laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à rivo de Salnay, et ab Ecclesia Rufiaci, et Curte de Lornant: à termino quoque molendini de Tornesach per villam quæ dicitur Varenga cum nemore Burserio, à termino etiam qui dicitur Perrois usque ad rivum de Salnay, sub Apostolicæ tantum Sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri aut etiam Parochiani ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis vel ejus Legati et Cluniacensis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro Chrisinatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum et Altarium consecratione, et Cœmiteriorum benedictione Cluniacense Monasterium, quem maluerit Antistitem convocet, gratiam et communionem Apostolicæ sedis habentem. Cluniacenses vero Monachos ubilibet habitantes, nulla omnino persona præter Romanum Pontificem, et Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet aut etiam interdicat: ita tamen ut circa legatos Apostolicæ sedis obedientia vel reverentia debita per hoc nullatenus minuatur. Tibi etiam, fili Abbas, et per te Monasterio Cluniacensi concedimus, ut in processionibus, missarumque solenniis, tam tu quam successores tui, Mitra, Annulo, Chirothecis, Sandaliis, et aliis Pontificalibus insigniis uti possitis: benedictionemque solennem super populum facere, ad divini nominis gloriam, et Monasterii Clun. honorem. Illud autem districtius inhibemus ne quis possessiones, jura, vel bona Monasterii vestri præter sedis Apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subjectum, quolibet modo alienare, vel antiquas et rationabiles ipsius Monasterii consuetudines hactenus observatas violare præsumat. Si quæ vero donationes, aut alienationes, aliter quam dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Decimas præterea et possessiones ad jus Ecclesiarum vestrarum spectantes, quæ à laïcis detinentur redimendi et legitimè liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, revocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Percussuram quoque proprii numismatis vel monetæ, sicut hactenus est obtentum, vobis auctoritate Apostolica confirmamus. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus prioratibus, et cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini sunt subjectæ, nullus futuris unquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Sed tam Prioratus ipsi et Cellæ, quam, et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Clun. Ecclesia, tempore Arvernensis Concilii, quod per felicis memoriæ Urbanum Papam prædecessorem nostrum celebratum est, investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, tam tibi, fili Abbas, quam successoribus tuis, in pace semper et quiete serventur: illis dumtaxat exceptis, quæ per auctoritatem sedis Apostolicæ sunt ab illo statu mutata. Pro Altaribus et Ecclesiis, sive decimis vestris, nulli Episcoporum facultas sit gravamen vobis indebitum irrogare, sed sicut eorum permissione, quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita futuris temporibus habeatis. Cæterùm omnes Ecclesiæ, quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ et Cœmiteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam Canonicam in Presbyteros, qui adversus ordinis sui offenderint dignitatem. In Parochialibus verò Ecclesiis, quas habetis, liceat vobis seu fratribus vestris sacerdotes eligere, et Diœcesano Episcopo præsentare, quibus si idonei fuerint, Episcopus curam Animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis verò de temporalibus debeant respondere. Quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerit, tunc Presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi, dummodo sunt idonei, licentiam consequantur. Ecclesiarum verò, seu Altarium consecrationes, Si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo gratiam et communionem Apostolicæ sedis habente. Nec Cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem aliquatenus patiantur. Sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se professioni Monasticæ devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrent, et peragant debita sepulturæ. Cæterum Abbatias quas prædecessores nostri Romani Pontifices vestris prædecessoribus concesserunt, nos quoque vobis et successoribus vestris duximus concedendas: ut per industriam vestram religionis status in eis auctore Domino conservetur, videlicet Abbatias S. Martialis Lemovicensis, Monasterii novi Pictavensis, S. Joannis Angeliacensis, Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, Mauziacensis, Tiernensis, et sancti Germani Antisiodorensis; illud nihilominus statuentes, ut in eis sine Abbatis Clun. consilio Abbas nullatenus eligatur. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra terminos sacri banni, quos supradictus Urbanus Papa distinxit, seu infra clausuras locorum, vel grangiarum vestrarum nullus homo cujuscumque conditionis, aut potestatis existat, invasionem, prædam, aut rapinam, vel furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temerè capere, seu homicidium perpetrare præsumat. Præterea omnes libertates, et immunitates à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus Ordini vestro concessas, necnon et libertates, et exemptiones sæcularium exactionum, à Regibus et Principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones, auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura: salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesanorum Episcoporum Canonica justitia in Ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona, hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Octavianus Hostiensis Episcopus. Ego Petrus Portuensis, et sanctæ Ruffinæ Episcopus. Ego Joannes Albanensis Episcopus. Ego Joannes Episcopus Sabinensis. Ego Nicolaus Tusculanus Episcopus. Ego Petrus tit. S. Cæciliæ Presbyter Cardinalis. Ego Guido sanctæ Mariæ trans Tiberim tit. Calixti Presbyter Cardinalis. Ego Hugo Presbyter Cardinalis S. Martini in titul. Equiacii. Ego Joannes tituli sancti Stephani in Celio monte Presbyter Cardinalis. Ego Cencius SS. Joannis et Pauli Presbyter Cardinalis tit. Pammachii. Ego Benedictus tit. Susannæ Presbyter Cardinalis. Ego Garcianus SS. Cosmæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Ego Gregorius S. Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis. Ego Hugo S. Eustachii Diaconus Cardinalis. Ego Matthæus S. Theodori Diaconus Cardinalis. Ego Joannes S. Mariæ in Cosmedin Diac. Card. Ego Guido S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Petrus S. Angeli Diaconus Cardinalis. Ego Gualla S. Mariæ in Porticu Diac. Cardinalis. Ego Rogerius S. Mariæ in Domnica Diac. Card. Datum Romæ apud S. Petrum, per manum Joannis sanctæ Mariæ in via lata Diaconi Cardinalis, Idibus Ianuarii, Indict. octava Incarnat. Dominicæ anno millesimo ducentesimo quarto, Pontificatus vero Domni Innocentii Papæ tertii anno septimo. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona Prioratus seu Decanatus de Lehuno in sanguine tertio Ambianen. Diœcesis, Clun, ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Aconi Priori Ecclesiæ Lehunensis, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quoties à nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Lehunense Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus, qui secundùm Deum et beati Benedicti Regulam in eodem Monasterio institus esse dignoscitur esse perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observerur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum justè et canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu Ambianensi, prædictam Ecclesiam Lehunensem, et omnia seu Villæ, seu Ecclesiæ pertinentia: Prioratum S. Thaurini: Prioratum S. Mariæ de Davenescourt: Prioratum S. Ausberti de Bona: Prioratum S. Martini de Mericourt: Prioratum S. Laurentii de Nemore: Prioratum sancti Nicolai de Regniaco, cum omnibus appendiciis: Ecclesiam S. Medardi de Lehuno: Ecclesiam de Fachocourt: Ecclesiam de Kebleville: Ecclesiam de Proast: Ecclesiam de Chiuriol: Ecclesiam de Chaugest: Ecclesiam de Fuchescourt: Ecclesiam de Halu: Ecclesiam de Roseriis: Ecclesiam de Harboneriis: Ecclesiam de Saulïaco: Ecclesiam de Vaudicourt: Ecclesiam de Rimberpré, cum terris et rebus ad eas pertinentibus. In Episcopatu Noviomensi, Ecclesiam de Vermendesviller: Ecclesiam de Maricourt, cum omnibus pertinentiis. In Episcopatu Belvacensi, Ecclesiam de Hurviler. In Episcopatu Suessionensi, Prioratum S. Petri de Bretigniaco: Prioratum S. Martini de Cherisiaco, cum omnibus pertinentiis vobis nihilominus confirmamus. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Concedimus etiam vobis laïcos, seu clericos sæculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere. Clericos quoque regulares, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad vestram Ecclesiam confugiunt, suscipiendi, et ad vestrum propositum admittendi religioni vestræ licentiam impertimur. Auctoritate insuper Apostolica firmiter inhibemus, ut nulla omninò persona præter Romanum Pontificem et Legatum, qui ad hoc missus fuerit, vos excommunicet aut interdicat. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Octavianus Hostiensis et Veletrensis Episcop. Ego Petrus Portuensis et S. Rufinæ Episcopus. Ego Joannes Albanensis Episcopus. Ego Gerardus tit. S. Ceciliæ Presbyter Cardinalis. Ego Jordanus tit. Pastoris Presbyter Cardinalis. Ego Guido Presbyter Cardin. S. Mariæ trans Tiberim tit. Calixti. Ego Gerardus S. Adriani Diaconus Cardinalis. Ego Gregorius S. Mariæ in Porticu Diac. Cardinalis. Ego Petrus S. Mariæ in via lata Diac. Cardinalis. Ego Henricus S. Luciæ in Orthea Diaconus Card. Datum Laterani per manum Rainaldi Acheruntini Archiepiscopi Cancellarii vicem agentis, XV. Kalendas Julii, Incarnationis Dominicæ anno M. CC. IV. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ III. anno VII. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ III. ad Toletanum Archiepiscopum et ejus suffraganeos. Quod benignè excipiant Abbatem Cluniacensem, cum venerit in Hispaniam pro reformatione Monasteriorum suorum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Toletano Archiepiscopo, et ejus suffraganeis, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum capiti suo membra singula debeant assentire, vos, quos Romana Ecclesia tanquam corporis sui membra provida dispositione gubernat, debetis diligere id quod amat. Quia igitur dilectus filius Abbas Cluniacensis Monasterii, cujus nos Patronos gerimus, utpote quod Romanos habuit Pontifices fundatores, ad partes Hispaniæ et Galiciæ pro reformatione ordinis circa domos, quas in partibus illis habere dignoscitur, se disposuit accessurum: et fraternitatem vestram rogandam duximus et monendam, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatinus ipsum pro reverentia beati Petri et nostra, cum ad vos venerit, benignè recipere, ac honestè tractare curetis, ac consilium et auxilium vestrum, in quibus pro reformatione domorum et Ordinis indiguerit, ei studeatis liberaliter impertiri. Sententiam autem, si quam regulariter in Monachos suos inobedientes tulerit et rebelles, ad petitiones ipsius faciatis per Diœceses vestras usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari. Datum Romæ apud S. Petrum V. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. quod liceat Abbati Cluniacensi corrigere corrigenda, et statuere statuenda in Abbatiis sibi subditis. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus inclinati, ad exemplar felicis recordationis Celestini Papæ prædecessoris nostri, ut in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, liceat tibi, quæ secundùm Deum, et beati Benedicti regulam et statuta ordinis videris corrigenda, corrigere, et ibidem statuere statuenda; liberam tibi contradictione et appellatione cessantibus, auctoritate præsentium concedimus facultatem. Sententiam quoque, quam in contumaces et rebelles duxeris canonicè promulgandam, ratam habentes et firmam, ipsam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum IV. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. quod liceat Abbati et fratribus Cluniacensibus molestatores suos et Ecclesiarum suarum, qui fuerint de Provincia Lugdunensi, excommunicare, si eos Episcopi et Prælati non compulerint satisfacere. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet universa loca religiosa fovere ac diligere teneamur, illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, quæ sub beati Petri jure consistunt, et nullo mediante ad provisionem nostram pertinent et tutelam. Inde est quod nos Monasterium vestrum contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, ad exemplar felicis recordationis Clementis Papæ prædecessoris nostri, præsentium auctoritate statuimus, vobisque benignè indulgemus, ut universos malefactores vestros et hominum vestrorum, qui de Provincia fuerint Lugdunensi, si eorum Episcopi et Ecclesiarum Prælati à vobis tertiò requisiti eos ad satisfactionem vobis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum vobis sit successoribusque vestris illos candelis accensis auctoritate Apostolica excommunicationis sententiæ atque interdicti subjicere: quos tamdiu nuntietis excommunicationis et interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competenter, et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad Apostolicam Sedem cum litterarum vestrarum testimonio venerint absolvendi. Libertates prætereà, et immunitates, ac rationabiles consuetudines Monasterii vestri hactenus observatas, ratas esse decernimus, et eas auctoritate Apostolica vobis vestrisque successoribus confirmamus, arctius inhibentes, ne quis possessiones, jura, vel bona ipsius Monasterii præter Apostolicæ Sedis conscientiam, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare, vel antiquas et rationabiles ipsius Monasterii consuetudines et hactenus observatas violare præsumat. Quod si à quoquam fuerit attentatum, statuimus omnimodis irritandum. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno VII. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ III. ad Archiepiscopos et Episcopos de possessionibus Prioratuum Cluniacensis ordinis non alienandis, et censibus non minuendis. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Clun. existunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Ea quæ in Ecclesiarum præjudicium per Prælatorum insolentiam attentantur, nostro imminent officio corrigenda; ne si in ipsarum fuerimus provisione remissi, et earum status grave sustineat detrimentum, et nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Vnde quia ad audientiam nostri Apostolatus pervenit, quod Priores et Obedientiarii Cluniacensium fratrum, sine consilio Abbatis et Conventus possessiones Ecclesiarum suarum contra institutionem Cluniacensis ordinis illicitè distrahunt, et quasdam laïcis conferentes censum debitum in grave præjudicium Ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus, firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum prædictarum Ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, et, si necesse fuerit, excommunicatione pariter et interdicto, remota appellatione, cogatis ut possessiones in præjudicium Ecclesiarum, Priorum, seu aliorum Procuratorum temeritate distractas sine difficultate restituant, et censum irrationabiliter imminutum non differant integrare. Datum Romæ apud S. Petrum IV. Kalend. Februarii Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona et jura Prioratus sancti Sepulchri de Sambleriis ordinis Cluniacensis. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Guidoni Priori Prioratus S. Sepulchri de Sambleriis, ejusque fratribus tam præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Ad hoc universalis Ecclesiæ cura à provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentes Deo religiones studeamus modis omnibus propagare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et S. Sepulchri Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio ad exemplar fœlicis recordationis Innocentii et Alexandri prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium in præsentiarum juste et Canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda. Villam S. Sepulchri cum Ecclesiis, et omnibus decimis, et justitiis, cæterïsque ad eam pertinenibus, annuales præbendas, sicut per litteras Trecensis Episcopi et Capituli: in Ecclesia S. Petri Trecensis vobis concessæ sunt, Ecclesiam de monte Lusanno, Capellam de Gued, Capellam de Abbatia, molendinum de Gued, et quidquid habetis in territorio ejusdem villæ, tertiam partem oblationum in Ecclesia de Bulliaco, videlicet in natale Domini, in Pascha, in festivitate S. Laurentii, et decimam in quarto anno, domum de Bulliaco cum vineis et appendiciis suis, et vineas de Lavis, Ecclesiam de Viaspero, de S. Victore de Bonavicina, Ecclesiam de Albiniaco; et decimam in tertio anno, et minutam decimam, Ecclesiam montis Hugonis, et terras ad eam pertinentes, et minutam decimam, et medietatem majoris, et censum atrii, et domum hospitalem cum appendiciis: in Ecclesia S. Leonis, tertiam partem oblationum: in Natale, in Epiphania, in Purificatione beatæ Mariæ, in Pascha, in Pentecoste, in festivitate S. Leonis, et omnium Sanctorum de oblationibus eorum, qui peras accipiunt similiter sepulturas: censum atrii, medietatem majoris et minutæ decimæ: decimam de Redelor, Ecclesiam de Bellevilla, et eamdem villam cum pertinentiis suis, et minutam decimam et decimam totius agriculturæ vestræ, Ecclesiam Demergi, et decimam minutam ejusdem villæ et majorem in tertio anno, et quidquid apud eamdem villam habetis, Ecclesiam de Troauno cum omnibus decimis, et tertiam partem in molendino de Mediavilla, et censum, et justitiam ejusdem molendini, et quidquid apud ipsam villam habetis: in Ecclesia de Human, duas partes oblationum: in Natale Domini, in Pascha, in festo omnium Sanctorum, et minutam decimam, Ecclesiam de Villeta, et censum atrii cum omnibus decimis, decimam Fenicis in Grangia de Vulperia, sex sextaria bladi, minutam decimam de Vilervis, et medietatem majoris. Sex feriis, quartam partem majoris decimæ, et minutæ Saneriis, quartam partem majoris decimæ, et minutæ, et censum atrii: in Fontanis, quartam partem totius decimæ, capellam Galonis, et justitiam ejusdem cum omnibus decimis et pertinentiis suis. Trecis Aream domus sancti Arraldi omnino liberam, et omnem hæreditatem quam idem Arraldus cum servis et ancillis cœnobii S. Sepulchri contulit liberam omnibus exclusis hæredibus, et sine ulla retentione, sicut in instrumento bonæ memoriæ Philippi quondam Trecensis Episcopi legitimè continetur. Trecis domum Theobaldi Archidiaconi, et aliam domum quam in foro habetis, decimam reddituum duarum nundinarum, quæ fiunt Trecis in festo S. Joannis, et in festo sancti Remigii, et decimam vini clausi Comitis Trecensis, quatuor libras denariorum in Trecensi moneta, in unoquoque anno, quæ dedit vobis Hugo Trecensis Comes, villam de Fontanis et justitiam ejus cum pertinentiis suis, domum Droti cum pertinentiis suis, et quidquid habetis apud alium Drotum et apud Villare, quidquid habetis apud Sosiacum et Lintella in terris cultis sive incultis, et apud Sesanniam et decimam vinearum vestrarum de Bulliaco et Lavis, quidquid justè acquirere poteritis dono vel emptione de casamento Trecensis Comitis, de casamento Gaufredi de Bullepot et uxoris suæ Alaidis, salvamentum de Calciniaco, de Mergiaco, de Chauciniaco, de Fontenis, de sancto Sepulchro, Vsuaria in omnibus nemoribus Comitis Brenensis ad omnia necessaria à Bernardo Comite Brenensi vobis concessa, Pasturas Guidonis de Pedaniis, in Expensario ad omnia necessaria, et molendina de Espiniaco. Sanè novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Prohibemus itaque ut nullus terras vel possessiones, quas à vestro tenet Monasterio, aliis Ecclesiis vel Monasteriis in vita seu in morte auferre, vel ab ipso alienare absque licentia vel assensu vestro præsumat: in Parrochialibus verò Ecclesiis quas tenetis, liceat vobis Sacerdotes eligere et Episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committet, ut de plebis quidem cura Episcopo, vobis autem de temporalibus debeat respondere, sepulturam quoque ipsius loci liberam decernimus eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, à quibus corpora mortuorum assumuntur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat: cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Joannes tit. S. Joannis in Cœlio monte Presb. Card. Cinthius tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Cardin. Gaufredus tit. S. Praxedis Presbyter Cardinalis. Sancius tit. SS. Joannis et Pauli Presb. Cardinalis. Gregorius tit. S. Vitalis Presb. Cardinalis. Petrus tit. S. Marcelli Presb. Cardinalis. Leo tit. S. Crucis Presbyter Cardinalis. Rogerius tit. S. Anastasiæ Presb. Cardinalis. Petrus S. Prudentianæ tit. Pastoris Presb. Card. Stephanus S. Chrysogoni Presb. Cardinalis. Petrus Portuensis et S. Ruffinæ Episcopus. Joannes Albanensis Episcopus. Joannes Sabinensis Episcopus. Nicolaus Tusculanensis Episcopus. Guido Prænestinus Episcopus. Hugo Hostiensis Episcopus. Gregorius S. Georgii ad velum aureum Diac. Card. Guido S. Nicolai in carcere Tulliano Card. Diaconus. Glabastæ Mariæ in Porticu Diac. Cardinalis. Gregorius S. Theodori Diac. Cardinalis. Ocyus SS. Sergii et Bacchi Diac. Cardinalis. Joannes SS. Cosmæ et Damiani Diaconus Cardinalis. Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Mariæ in Cosmedin Diaconi Cardinalis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cancellarii VI. Kalendas Aprilis, indictione IX. Incarnationis Dominicæ, anno M. CC. VII. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ III. anno decimo. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. quo confirmat donationem Capellæ in civitate Tuscanensi factam Monasterio Cluniacensi per Episcopum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Authenticum felicis memoriæ Clementis Papæ prædecessoris nostri recepimus, in hæc verba. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, et vota, quæ à Rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere, eapropter, dilecti in Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu capellam, quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis Episcopi canonicè adepti estis, sicut eam justè ac pacificè possidetis, vobis et per vos Monasterio vestro autoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Nos igitur præsentium vobis auctoritate concedimus, ut eodem authentico utamini liberè ac licenter. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. contra appellationes Monachorum. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Authenticum bonæ memoriæ Alexandri Papæ prædecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus præsentatum. Relatum est auribus nostris, quod quidam Monachorum tuorum quærentes quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, Prioratus et obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt, et Monasticæ professionis obliti, causa vitandæ correctionis, contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Vnde, quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum, ut per eam regula Monastica dissolvatur: præsentibus tibi litteris indulgemus Monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum regulam beati Benedicti, et institutiones Monasterii tui corrigere, ac à Prioratibus et aliis obedientiis, cum causa exegerit, appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus inclinati devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, quatenus eodem authentico liberè ac licenter utaris. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit; indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Perri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. ad Abbatem et Conventum Clun. per quod confirmat compositionem factam inter eos et conventum Abbatiæ S. Benedicti super Padum. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Venientibus ad Apostolicam Sedem dilectis filiis sancto Monacho vestro, ac H. Monasterii S. Benedicti. Super Padum procuratoribus, idem S. proposuit coram nobis quod, cum Monasterium memoratum à felicis recordationis Gregorio Papa prædecessore nostro Hugoni prædecessori tuo, fili Abbas, et successoribus ejus fuerit dudum commissum, ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem haberent, et studium procurationis impenderent: ac Abbate obeunte ipsius loci eorum diligentia provideret ut in loco regiminis juxta beati Benedicti regulam persona subrogaretur idonea, et quidquid in Monasterio ad augmentum et observantiam monasticæ religionis institui, vel emendari etiam oporteret, eorum semper dispositione ac ministerio impleretur: prout in felicis memoriæ Lucii, et Clementis prædecessorum nostrorum authenticis asseruit contineri: Abbas et fratres Monasterii supradicti debitam tibi, fili Abbas, et Ecclesiæ tuæ obedientiam et reverentiam subtrahentes, super præmissis et aliis injuriosi tibi et graves existunt, et à tua et Ecclesiæ tuæ subjectione se ac Monasterium suum subtrahere molientes: iidem quoque fratres Abbatem sibi eligere non formidant, absque tuo et fratrum tuorum consensu. Procurator verò Monasterii sancti Benedicti proposuit ex adverso, quod cum Monasterium ipsum ad jus et proprietatem Romanæ Ecclesiæ pertineat, et per privilegia Pontificum Romanorum fuerit ab antiquo libertate donatum, tibi vel Ecclesiæ tuæ subesse vel respondere in aliquo minimè tenebatur: quinimò ad fratres ejusdem loci tam dispositio quam Abbatis electio pertinebat. Adiiciens quod, et si jus aliquod prædictorum privilegiorum intuitu Cluniacensi Ecclesiæ competierit, illud penitus est absorptum, cum hactenus neglexerit uti eis, et monasterium supradictum longissimo tempore plena fuerit libertate gavisum. Proposuit insuper idem Monasterium super capitulis prænotatis per bonæ memoriæ Eugenii Papæ prædecessoris nostri sententiam fuisse absolutum. Cum ergo super his et quibusdam aliis procuratores ipsi non desinerent altercari, et per venerabiles fratres nostros I. Sabinensem et N. Tusculanensem Episcopos de mandato nostro fuerit de amicabili compositione tractatum; nobis mediantibus demùm inter procuratores ipsos hujusmodi compositio intervenit, ut cum in Monasterio sæpe dicto fuerit Abbatis electio celebranda, fratres ejusdem loci absque requisitione vestra personam idoneam regulariter sibi eligant in Abbatem, qui, si concorditer electus extiterit, munus benedictionis accipiat, et liberè administret, nullâ super his à vobis licentia ex petita: ita videlicet quod is, qui fuerit in Abbatem electus intra spatium primi anni unum, vel duos fratres cum suis litteris ad vos dirigat, in quibus tibi, fili Abbas, et successoribus tuis super observantia Monastici Ordinis obedientiam promittat; et tunc Cluniacensis Abbas, vel per se, vel per alium, ad Monasterium memoratum accedat, ab Abbate ipsius loci corporalem super Ordinis observantia obedientiam recepturus, vel transmissas sibi litteras, si maluerit, in testimonium obedientiæ sibi promissæ reservet. Quod si Abbatis electio fuerit in discordia celebrata, pro dirimendo hujusmodi dissensionis articulo, ad Sedem Apostolicam recurratur. Item Abbas et Monachi supradicti loci de quadriennio in quadriennium aliquem ex confratribus suis ad capitulum Cluniacense transmittant, qui audiat et recipiat quæ ibidem fuerint super observantia ordinis constituta. Prætereà quolibet quadriennio Cluniacensis Abbas duos ex fratribus suis mittat ad visitandum Monasterium sæpedictum, quibus decenter ac benignè receptis, ab eodem Monasterio moderata procuratio tribuatur, et ipsius Abbatis ejusdem loci consilio requisito, corrigant si quid in ipso Monasterio circa Monachos, et conversos, aliasque personas corrigendum invenerint, et statuant quod circà eos fuerit statuendum: si verò aliquid corrigendum in Abbate invenerint, ad Romanum Pontificem id referant, et sicut ipse mandaverit in ejus correctione procedant. Cum autem Cluniacensis Abbas ad Monasterium sæpefatum accesserit, Abbas ejusdem loci tanquam Priori Abbati cedat in Choro, in Capitulo, et in mensa: Abbas verò Cluniacensis in membris corrigens quod fuerit corrigendum, si quid fortè in Abbatis persona correctione dignum invenerit, id ad aures Romani Pontificis deferre procuret, ut juxta beneplacitum ejus in Christo negotia procedant. Præterea Cluniacensis Abbas ad Monasterium jamdictum accedens vigintiquinque equitaturis, et triginta personis; fratres verò, cum illuc causa visitationis accesserint, quatuor equitaturis, et sex personis tantummodo sint contenti. Ut igitur in perpetuum compositio supra scripta de procuratorum assensu facta inviolabiliter observetur, nos eam auctoritate Apostolica confirmamus; statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii. IV. Idus Julii. Pontificatus nostri anno duo decimo. RESCRIPTUM INNOCENTII PAPÆ III. De subjectione Abbatiæ Menatensis respectu Abbatis Cluniacensis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis S. Petri de Monasterio et de Chamtila Prioribus Bituricensis et Nivernensis Dioc. et thesaurario Nivern. Salutem et Apostolicam benedictionem, cum causa quæ inter Cluniacensem Ecclesiam ex parte una et Monasterium Menatense ac venerabilem fratrem nostrum Claromont. Episcopum ex altera super ejusdem Monasterii subjectione noscitur agitari diversis judicibus fuisset ab Apostolica sede commissa tandem ad instantiam Cluniacensium dilectum filium W. Abbatem præfati Monasterii ad præsentiam nostram vocavimus responsurum: ipso igitur et dilectis filiis H. et P. Monachis et procuratoribus ipsius Ecclesiæ in nostra præsentia constitutis, et tam super petitorio quam possessorio lite legitime contestata: quia super hinc inde propositis per assertiones eorum fieri vobis non potuit plena fides, causam eandem de ipsorum assensu vobis duximus committendam, per Apostolica scripta mandantes quatinus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit, appellatione postposita decernatis et faciatis quod decreveritis per censuram Ecclesiasticam firmiter observari; testes autem qui fuerunt nominati si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appellatione remota cogatis veritatis testimonium perhibere nullis litteris obstantibus præter assensum partium à sede Apostolica impetratis: quod si non omnes his exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani 5. Kal. Junii Pontificatus nostri anno sextodecimo. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. quod Abbas Clun. non obstante appellatione possit in deliquentes Monachos correctionis offiicium exequi. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Tua nobis devotio humiliter supplicavit ut, cum ex appellationibus Monachorum tui ordinis dissensiones et scandala gravia, et dissolutiones plurimæ sæpè proveniant, eò quod frustratoriè quidam appellant, ne ipsis Prioratus, quos dilapidant, auferantur, vel ipsorum puniantur excessus; dignaremur misericorditer indulgere ne quis Monachus tui Ordinis à te valeat taliter appellare. Cum igitur appellationis remedium fuerit inventum, non ad subterfugium malignantium, sed ad præsidium innocentium; devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, ut hujusmodi appellationibus non obstantibus, in delinquentes Monachos correctionis officium exequaris. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii IX. Kalendas Julii. Pontificatus nostri, anno XVII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. ad Geroldum I. Abbatem de jure Abbatis Clun. in Abbatia S. Germani Altisiodorensis, nimirum correctione ordinis, quæ respicit ea quæ considerantur circa observantiam regulæ Monachalis, qualia sunt interruptio silentii, retentio proprii, contemptus obedientiæ, negligentia in divinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Geroldo Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Postulante quondam dilecto filio Magistro H. Procuratore venerabilis fratris nostri W. Altisiodorensis Episcopi Abbatem et conventum S. Germani Altisiodorensis ab impedimento, quod eidem Episcopo super visitationis et correctionis officio inferebant Apostolicæ sedis autoritate compesci: Procurator partis adversæ respondit Monasterium illud Cluniacensi esse subjectum, pro quo dilectus filius Guillelmus II. tunc Abbas Cluniacensis se in nostra præsentia exhibuit defensorem. Super quibus venerabili fratri nostro Trecensi Episcopo, et conjudicibus suis, sub certa forma causam duximus committendam. Tandem verò te ac prædicto Altisiodorensi Episcopo apud Sedem Apostolicam constitutis, per quoddam scriptum felicis recordationis Eugenii Papæ coram nobis exhibitum probabatur Abbatem Cluniacensem in prædicto Monasterio Altisiodorensi ad receptionem et correctionem ordinis restitutum fuisse, ad Altisiodorensem verò Episcopum tam Abbatis, quàm Monachorum correctionem canonicam inter alia pertinere. Quia verò quid ad correctionem ordinis, et quid ad correctionem canonicam spectaret, secundum diversos et adversos partium intellectus in dubium ducebatur, nos sic declaravimus verba prædicta, ut interruptio silentii, retentio propriorum, contemptus obedientiæ in iis, quæ sunt ordinis, seu negligentia in divinis, et alia quæ considerantur circa observantiam regulæ Monachalis, ad correctionem Ordinis: accusatio verò criminalis, seu etiam civilis impetitio, et alia quæ ordinariæ jurisdictionis existunt, ad correctionem canonicam pertinere dicantur; ita quod utique visitet et corrigat secundum declarationem prædictam, quæ fuerint corrigenda in Monasterio memorato. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani nonis Januarii. Pontificatus nostri anno XVIII. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ III. ad Priorem et conventum Clun. quibus mandat ut obedientiam exhibeant Abbati suo noviter electo, non obstante juramento per eos præstito de non obediendo ipsi, nisi post electionem jurejurando promitteret se servaturum constitutiones Petri D. venerabilis anteà Cluniacensis Abbatis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectus filius Abbas Cluniacensis nobis humiliter intimavit, quod cum vos nuper per spontaneam cessionem prædecessoris sui tractaretis de substituendo Pastore, inter cætera firmastis juramento, quod obedientiam non faceretis electo, nisi prius ipse constitutiones bonæ memoriæ Petri Cluniacensis Abbatis se jurejurando promitteret servaturum. Cumque postmodum convenissetis unanimiter in eumdem, et ab eo juramentum exigeretis prædictum, idem attendens quod juramentum hujusmodi à prædecessoribus suis nequaquam præstitum fuerat vel petitum, illud noluit ullatenus exhibere. Vnde nobis humiliter supplicavit, ut debitam sibi exhiberi obedientiam, et vobis de juramenti temeritate prædicti pœnitentiam injungi congruam faceremus. Cum igitur constitutiones præfatæ absque Cluniacensis Monasterii detrimento nequeant, sicut accepimus, observari; eumdem à juramenti præstatione prædicti duximus absolvendum, et ei dedimus in mandatis, ut vobis pro temerario juramento injungat pœnitentiam salutarem. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus pœnitentiam, quam vobis proinde duxerit injungendam, recipientes devotè ac humiliter adimplentes, non obstante juramento prædicto eam obedientiam et reverentiam exhibeatis eidem, quæ suis exhiberi prædecessoribus consuevit. Datum Laterani VIII. Kalendas Novembris. Pontificatus nostri anno XVIII. CONSERVATORIA HONORII PAPÆ III. directa Abbatibus S. Petri, et S. Andreæ, ac Priori S. Martini Viennensis civitatis. Pro revocatione quorumdam Prioratuum ac decanatuum in Provincia Viennensi quibusdam Episcopis, Abbatibus, Clericis, ac etiam laicis, necnon et pensionum ad vitam concessorum. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis S. Petri et S. Andreæ Abbatibus, et Priori S. Martini Viennensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod quidam Cluniacenses Abbates, ac etiam Priores Ordinis eorumdem, Prioratus quosdam et decanatus ad Cluniacense Monasterium pertinentes quibusdam clericis, et laicis, ac etiam Abbatibus et Episcopis in Viennensi Provincia concesserunt, dum viverent, possidendos; à quibusdam ipsorum Prioratuum Monachis prorsus amotis. Ex quo præter temporale dispendium, periculum quoque incurritur animarum; cum Monachos in Prioratibus hujusmodi commorantes, non solum in esu carnium, verùm etiam in aliis, quæ Monasticæ disciplinæ regula interdicit, contingat interdum ipsis laicis et aliis sæcularibus conformari. Cum igitur intendere satagamus ad reformationem Ordinis eorumdem, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus prioratus Episcopis, clericis, et personis aliis sæcularibus tali modo concessos, capitibus suis absolutè restitui faciatis per dilectos filios Cluniacensem Abbatem, et Priores, ad quorum Ecclesias pertinent, secundum instituta Monastica disponendos. Contradictores, si qui fuerint, vel rebelles monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita ratione prævia, compescendo. Ad hæc cum à Prædecessoribus ejusdem Abbatis, et quibusdam Prioribus Ordinis sui, pensiones quædam personis sæcularibus sint concessæ, in Cluniacensis Monasterii, suorumque Prioratuum dispendium et gravamen, mandamus quatinus dicto Abbati, ac subditis sibi Prioribus auctoritate nostra inhibentes expressè ne de cætero concedant hujusmodi pensiones, super exactione illarum, quæ in Ecclesiarum suarum gravamen temerè sunt concessæ, ipsos seu eorum Ecclesias non permittatis ab aliquo molestari, molestatores injustos, si qui fuerint, districtione simili, sublato appellationis obstaculo, compescentes. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani III. Idus Novembris. Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ III. de relevando corpore sancti Hugonis, et in decentiori loco collocando. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut, cum corpus beati Hugonis Confessoris, quem felicis memoriæ Innocentius Papa secundus prædecessor noster sanctorum catalogo aggregavit, sit in nimis humili loco sepultum; illud in locum celebrem transferri de nostra permissione liceret. Nos igitur piis precibus vestris benignum impertientes assensum, auctoritate præsentium vobis concedimus postulata. Datum Laterani XVII. Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno IV. CONSERVATORIA HONORII PAPÆ III. directa Abbati et Priori S. Petri ad montes et Archidiacono Catalaunensi pro taxatione congruæ portionis Presbyterorum Ecclesiarum Parochialium juris Cluniacensium in Provincia Remensi. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati, et Priori sancti Petri ad montes, et Magistro Nicolao Archidiacono Catalaunensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte Cluniacensis Ecclesiæ fuit propositum coram nobis, quod quidam Presbyteri Ecclesiarum Rhemensis Provinciæ, in quibus ipsi, vel Prioratus eorum jus obtinent Patronatus, occasione sumpta ex statuto Concilii Generalis, quo cavetur et Parochialium Ecclesiarum Presbyteris de illarum proventibus portio sufficiens assignetur, portiones suas, quibus consueverunt et possunt esse contenti, nitentes plus debito augmentare, super hoc eis graves et molesti existunt. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus congruis, provisionibus juxtà qualitatem personarum, et Ecclesiarum facultates, statusque locorum, provida consideratione taxatis, Presbyteros ipsos faciatis illis esse contentos: contradictores, si qui fuerint, monitione præmissa, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, sicut justum fuerit compescentes, nullis litteris obstantibus harum tenore tacito à Sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum apud Vrbem veterem, XV. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno V. Habetur et alia similis conservatoria ejusdem Honorii III. Papæ directa Abbatibus de insula barbara, ac de Saviniaco Lugdunen. Diœcesis, pro taxationis congruæ portionis Presbyterorum Ecclesiarum Parochialium, quæ sunt juris Patronatus Cluniacensium in Provincia Lugdunensi. Et est ejusdem datæ, quoad locum et annum, sed est de die vigesima Augusti. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ III. quod Cluniacenses non possint in causam trahi per litteras Apostolicas, nisi de ordine Cluniacen. fecerint mentionem. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. Salutem et Apostolicam benedictionem. Vestra nobis discretio supplicavit ut, cum nonnulli frequenter in causam malitiosè vos trahant per litteras generales, ut sic à vobis eorum vexationes redimentibus aliquid valeant extorquere: ipsorum malitiæ obviare competenti remedio dignaremur. Nos igitur quieti vestræ paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ne vos, vel fratres vestri ubilibet commorantes in causam trahi possitis per litteras Apostolicas, nisi de ordine Cluniacensi fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Laterani II. Idus Januarii, Pontificatus nostri anno VI. RESCRIPTUM HONORII PAPÆ III. ad Abbatem et Priorem sancti Benigni Divionen. ut revocent sententiam excommunicationis latam per Nivernensem Diœcesanum in Priorem sancti Stephani Nivernensis. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori sancti Benigni et Decano Capellæ Ducis Divionensis Lingonensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Gravem nobis dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis obtulere querelam, quod Nivernensis Diœcesanus electus, Priorem sancti Stephani Cluniacensis ordinis de facto, cum de jure nequiverit, excommunicatum fecit publicè nunciari, ac Ecclesiarum suarum homines supposuit sententiæ interdicti, contra privilegia eis ab Apostolica sede concessa temerè veniendo, nec iis contentus, omnes etiam illos excommunicare præsumpsit qui in furnis eorum coquerent, vel in eorum molerent molendinis, propter quod damna gravia se asserunt incurrisse. Nolentes igitur indignum Ecclesiæ Cluniacensi gravamen sub dissimulatione transire, discretioni vestræ, per Apostolica rescripta mandamus, quatenus sententias quas in dictum Priorem, et ejus homines contra privilegia Pontificum Romanorum ab ipso Electo, vel alio vice ipsius latas esse constiterit, penitus irritas nunciantes authoritate nostra moneatis eumdem electum ut sententiam quam tulit in eos qui in furnis coquerent vel in molendinis molerent eorumdem sine difficultate relaxans, nec similes de cætero promulgare præsumens dicto Priori congruè satisfaciat de damnis quæ occasione hujus sententiæ et excommunicationis incurrit. Quod si facere non curaverit infra terminum quem sibi duxeritis præfigendum vos eamdem sententiam authoritate nostra, juxta formam Ecclesiæ relaxantes, audiatis quæ partes super damnis prædictis aut aliis duxerint proponenda, et quod justum fuerit appellatione postposita decernatis. Facientes quod decreveritis per censuram Ecclesiasticam firmiter observari, testes autem qui fuerint nominati, si ex gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eamdem appellatione postposita cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani XI. Idus Januarii Pontificatus nostri Anno sexto. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ III. per quod confirmat compositionem factam super procurationibus requisitis ab Episcopo Cabilonensi in quibusdam Decanatibus Cluniacensibus. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. Salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur quæstio, quæ inter vos ex parte una, et venerabilem fratrem nostrum Cabilonensem Episcopum ex altera, super procurationibus, quas idem Episcopus in quibusdam Decanatibus spectantibus ad Cluniacensem Ecclesiam requirebat, amicabili (sicut asseritis) sit compositione sopita: Nos justis precibus vestris benignum impertientes assensum, compositionem ipsam, sicut sine pravitate providè facta est, et ab utraque parte sponte recepta, necnon hactenus pacificè observata, et in instrumentis hinc inde confectis plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, Idibus Januarii, Pontificatus nostri anno VI. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ III. quod Cluniacenses non solvant Procurationes pro grangiis, in quibus nec clerici nec Monachi commorantur. Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus grato concurrentes assensu, ne pro grangiis, unde vos vel fratres vestri percipitis victualia, in quibus nec clerici nec Monachi commorantur; quæ visitari non solent, alicui ordinario procurationes insolitas solvere compellamini, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani III. Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno octavo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ III. confirmativum compositionis factæ super statu Monasterii sancti Ioannis Angeliacensis olim à Cluniacensi pendentis. Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ea, quæ concordia vel judicio terminantur, firma debent et illibata persistere; et ne in recidivæ contentionis scrupulum relabantur, Apostolico debent præsidio communiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus grato concurrentes assensu compositionem, quæ inter vos ex parte una et dilectos filios Abbatem et Conventum Monasterii sancti Joannis Angeliacensis, ex altera, super statu ejusdem Monasterii, mediante bonæ memoriæ Xantonensi Episcopo Diœcesano loci, amicabiliter intercessit, sicut sine pravitate providè facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus pacificè observata, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani III. Nonas Julii, Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. quod Cluniacenses non possint ultra duas Dietas à suis domibus per commissiones Apostolicas trahi. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Quò abundantius regularis ordinis professores percipiunt in temporalibus divinæ gratiam largitatis, eò fortius filii sæculi eorum profectibus invidentes ipsos suis satagunt molestiis sub prætextu justitiæ fatigare. Ex vestra sanè insinuatione accepimus, quod cum Diœceses in partibus vestris adeò sint diffusæ, quod quædam earum per tres dietas et amplius protenduntur, nonnulli clerici et laici vos gravare volentes, contra vos et fratres vestros in eisdem Diœcesibus constitutos judicibus, licet non ultra duas dietas extra Diœcesim, à vestris tamen domibus longè ultra distantibus, causas contra vos obtinent delegari, per quas nimium gravari expensis et laboribus vos contingit. Vnde provideri super hoc vobis et fratribus vestris per nostram sollicitudinem postulastis. Quia verò eò magis vestris occurrimus gravaminibus, quò specialius ad Sedem Apostolicam pertinetis: auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut vos et fratres vestri ultra duas dietas à vestro Monasterio, vel domibus vestris immediatè tamen ad Monasterium vestrum spectantibus, trahi ad judicium per commissiones Apostolicas non possitis, nisi de indulgentia hujusmodi expressam fortè fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Assisii IV. Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno secundo. Sunt et aliæ duæ Bullæ ejusdem, super eodem, de eodem anno: altera quinto, altera duodecimo Kalendas Iulii concessæ. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. quod Cluniacenses pro ea portione qua veteres, de Novalibus decimas percipiant. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis; ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vobis et fratribus vestris auctoritate præsentium indulgemus, ut infra Parochias vestras pro ea portione, pro qua veteres decimas ibi habetis atque percipitis, de novalibus redactis noviter ad culturam, quæ à tempore cujus non extat memoria non fuerunt exculta, decimas percipere valeatis. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Assisii II. Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno secundo. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. de non solvendis procurationibus in grangiis et domibus Cluniacensium, quæ visitari non solent. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Quieti vestræ consulere ac gravaminibus obviare volentes, vobis et fratribus vestris auctoritate præsentium indulgemus, ut in grangiis et domibus vestris, quæ visitari non debent, de procurationibus, quæ ratione visitationis debentur, non compellamini alicui respondere, Nulli ergo omninò hominum, etc. Datum Assisii Nonis Junii, Pontificatus nostri anno secundo. EPISTOLA GREGORII PAPÆ IX. ad Archiepiscopos et Episcopos, quod non excommunicent eos qui molunt in molendinis, et coquunt in furnis Cluniacensium fratrum, seu eis vendendo vel emendendo communicant. Gregorius Episcopus, servus servorum, Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Diœcesibus Monasteria, Prioratus, grangiæ, domus, et possessiones Monasterio Cluniacensi subjecta consistunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto amplius esse debetis justitiæ zelatores, tantò magis vos dedecet facere fraudem legi, et præsertim in Apostolicæ Sedis injuriam et contemptum. Sanè, dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis Monasterii gravamen nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum et eorum officiales, cum in eos et Monasteriorum et Prioratuum ipsis subjectorum Monachos non possint excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo quod super hoc Apostolicæ Sedis privilegiis sint minuti, in eos, qui molunt in molendinis, vel coquunt in furnis eorum, quique vendendo seu emendo aut aliàs eis communicant, sententias proferunt memoratas: et sic Apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem; sed sola verba scrutantes, dictos Abbatem et Conventum, et eorum Monachos et fratres, tam in dictis Monasteriis et Prioratibus, quàm in grangiis et domibus aliis Monasterio ipsorum subjectis morantes quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt. Ex quo illud evenit inconveniens, ut ipsi quantum ad hoc judicentur judicio Judæorum, et qui eis communicant in prædictis majorem excommunicationem incurrant, quàm etiam excommunicatis communicando fuerant incursuri. Nolentes igitur hæc crebris ad nos clamoribus jam perlata ulterius sub dissimulatione transire, vobis universis et singulis per Apostolica scripta mandamus, quatenus hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cætero non feratis, quia si super hoc ad nos denuò clamor ascenderit, non poterimus convenientibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus. Datum Perusii XV. Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno secundo. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati et Priori sancti Dionysii Parisiensis, quod revocent concessiones factas de quibusdam Prioratibus et grangiis nonnullis Ecclesiarum Prælatis et clericis ad vitam. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori sancti Dionysii Parisiensis Diœcesis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quò specialius Cluniacense Monasterium ad nos spectat, eo fortius suis providere tenemur utilitatibus, et sibi super dispendiis subvenire. Significantibus sanè, dilectis filiis, Abbate ac Conventu Monasterii prædicti accepimus, quod alicui Ecclesiarum Prælati, et quidam alii clerici et laici Prioratus, in quibus consueverunt Monachi residere, et grangias Monachorum usibus deputatas, spectantes tam ad eos, quàm ad conventuales Prioratus ipsis immediatè subjectos, olim à suis prædecessoribus sibi obtinuere concedi, quoad viverent possidendos. Et licet venerabilis frater noster Jerosolymitanus Patriarcha, tunc Cluniacensis Abbas, super revocandis ipsis Apostolicas litteras impetrasset; idem tamen revocatis prædictorum aliquibus per litteras memoratas, non solùm aliorum revocationi non institit, verum etiam ipsa per suas litteras detentoribus confirmavit: unde sibi subveniri super hoc per Apostolicam sollicitudinem postularunt. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eosdem Prioratus et grangias ad jus et proprietatem eorum, ad quos pertinent, legitimè revocetis, proviso ne in prædictarum domorum detrimentum per detentores earum malitiosè interim aliquid attentetur; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Perusii XI. Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno secundo. Habetur et alia Conservatoria ejusdem de eodem, directa Priori sancti Pauli, ac Camerario et Thesaurario sancti Ioannis Bisuntinensis de eadem data et omnino similis. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati et Priori Dervensis Monasterii, pro confirmatione juris Patronatus Cluniacensium fratrum in quibusdam Ecclesiis Remensis Provinciæ. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori Dervensis Monasterii Cathalaunensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis nobis humiliter supplicarunt, ut cum ipsi ac eorum fratres in quibusdam Ecclesiis Remensis Provinciæ jus obtineant Patronatus, ac pro eo quod ad ipsas per tempus non modicum, propter longam vitam Rectorum illarum, non potuerunt aliquem præsentare; jus ipsorum in earum aliquibus videatur obfuscatum, et possit in aliis obfuscari, providere ipsis super hoc misericorditer dignaremur. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi, et inquisita de jure prædecessorum in eisdem Ecclesiis sollicitè veritate, jus quod ipsos habere constiterit, auctoritate Apostolica declaretis, facientes redigi hujusmodi declarationem in publica monimenta. Datum Perusii III. Nonas Julii, Pontificatus nostri anno secundo. Habentur et aliæ duæ similes Conservatoriæ ejusdem Gregorii Papæ IX. de eodem anno, una de die 13. Iulii directa Abbati et Priori Dolensis Monasterii, pro Ecclesiis Cluniacensium in Provincia Bituricensi. Alia de die 20. ejusdem mensis directa Abbati et Priori Trenorchiensis Monasterii, pro Ecclesiis Cluniacensibus in Provincia Lugdunensi. EPISTOLA GREGORII PAPÆ IX. ad Archiepiscopum Bituricensem, quod relaxet sententias à se latas in molentes et coquentes in molendinis et furnis fratrum Cluniacensium. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Bituricensi Archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Significantibus dilectis filiis Abbate ac Conventu Cluniacensi intelleximus, quod cum bonæ memoriæ Honorius Papa prædecessor noster Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Diœcesibus Monasteria et Cellæ ordinis sui consistunt, per suas litteras prohibuerit, ne de cætero in eos qui molerent in molendinis et coquerent in furnis fratrum suorum, seu aliàs communicarent eisdem excommunicationis aut interdicti sententias propter hoc præsumerent promulgare, tu contra prohibitionem Sedis Apostolicæ veniens, quod credere vix possumus, in illos, qui communicarunt eisdem fratribus in prædictis, hujusmodi sententias protulisti. Cum autem, si prædicta veritate nitantur, non tam deliquisse in illos, quàm contradixisse auctoritati Sedis Apostolicæ videaris; fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus sententias taliter à te latas sine qualibet difficultate relaxes: alioquin, dilectis filiis Decano, Officiali, et L. de Germiniaco Canonico, Nivernensibus nostris damus litteris in mandatis, ut ipsi easdem sententias sine moræ dispendio, veritate cognita, studeant relaxare. Datum Perusii V. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati et Priori Dolensis Monasterii adversus molestatores Cluniacensium in Provincia Bituricensi. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori Dolens. Bituricensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Significantibus dilectis filiis Abbate ac Conventu Cluniacensi nobis innotuit, quod cum eorum Monasterio, quod specialiter ad Apostolicam Sedem pertinet, eò plures invideant, quò abundantius in temporalibus divinæ percepit gratiam largitatis; nonnulli ad eorum bona et jura cupiditatis suæ oculos extendentes, ea temerè occupant et invadunt, contra libertates et immunitates à Romanis Pontificibus, et aliis Ecclesiarum Prælatis, necnon sæcularibus Principibus ipsis indultas temerè veniendo. Quia verò eò fortius dictum Monasterium defendere ab injuriis, et in jure fovere tenemur, quò specialius ad nos spectat, et protectionis nostræ noscitur amplius indigere: discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus Monasterium prædictum, et de Charitate, ac sancti Martini Monasteria ad ipsum spectantia, contra suorum privilegiorum et indulgentiarum tenorem non permittatis ab aliquibus in Bituricensi Provincia temerè molestari, molestatores eorum indebitos per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, præsentibus ultrà quinquennium minimè valituris. Datum Perusii IV. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo. EPISTOLA GREGORII PAPÆ IX. ad Conventum Cluniacensem super electione Bartholomæi Abbatis, quam confirmat. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii Abbatis Cluniacensis merita grata siquidem et accepta indicarunt de ipso, ut ad majorem sollicitudinem assumi deberet, in qua Deo amplius fructum afferret, cui ab olim se totaliter deputavit. Solent enim indicare de homine actus sui, et de ipso testimonium perhibere. Sanè vos delectati nuper in odore religionis et famæ Abbatis prædicti, tunc Archidiaconi Cluniacensis, experti quoque charitatis suæ zelum, ac donum discretionis et scientiæ, quo vigere constat eumdem, vacante Monasterio vestro, cujus regimen prædecessor ipsius spontaneus resignavit, in personam Abbatis ejusdem pari voto et unanimi voluntate universi et singuli convenistis; quibusdam ex vobis ad nostram præsentiam destinatis, suppliciter et devotè petentibus ut confirmaremus electionem factam de ipso, et eum præficeremus eidem Monasterio in Pastorem. Nos autem tantò id amplius acceptantes, quantò magis confidimus de persona sua Monasterio ipsi utiliter esse provisum; confirmata electione ipsius, benedictionis munus ei per nos ipsos curavimus impertiri. Cum autem sub regimine Abbatis ejusdem, obtinentis suæ merito probitatis gratiam nostram, et fratrum nostrorum favorem, Monasterium ipsum, et totus ordo Cluniacensis grata sperentur suscipere incrementa, vosque debeatis ex eo quod eum habere meruistis in patrem meritò exultare: nos ipsum cum gratiæ nostræ plenitudine remittentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eumdem debito suscipientes honore sibi tanquam Patri et Pastori animarum vestrarum plenè et humiliter intendatis; et exhibeatis obedientiam et reverentiam debitam et devotam. Alioquin sententiam, quam ipse ritè tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Perusii XII. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno secundo. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. per quod declarat invalida instrumenta ignorante Conventu Cluniacensi confecta et sigillata. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Persuadet nobis justitiæ debitum et laudabilis Cluniacensis ordinis opinio, ac tuæ devotionis sinceritas nos hortantur quod debeamus indemnitati Cluniacensis Monasterii sollicita diligentia præcavere. Ex tua sanè insinuatione accepimus, quod cum sigillum Conventus Cluniacensis minus cautè fuerit per quandam incuriam conservatum, multa sunt ignorante Conventu confecta sub ipsius nomine instrumenta, et sigillo consignata prædicto, in gravem Cluniacensem Monasterii læsionem. Quare metuens ne per ea prædictum Monasterium grave detrimentum incurrat, humiliter postulasti talia instrumenta, præsertim super bonorum alienatione confecta, irrita nuntiari, et per ipsa Monasterium non teneri: ne autem tali fraudis commento laberetur dictum Monasterium facultatibus, per alienationem rerum ipsius, quæ tanquam odiosa prohibetur à jure, nisi ubi necessitas Ecclesiarum vel utilitas id exposcit. Nos devotionis tuæ postulationibus inclinati talia instrumenta super alienatione bonorum ipsius Monasterii Conventu ignorante confecta volumus esse invalida, et per ea non teneri Monasterium memoratum. Datum Perusii XII. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno secundo. RESCRIPTUM GREGORII PAPÆ IX. quod non obstante appellatione possit Abbas Clun. subditorum suorum excessus corrigere. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Quanto Cluniacense Monasterium inter alia honorabilius esse dignoscitur, et nos erga illud majori affectione movemur; tantò est diligentius providendum ut laudabilis religionis suæ fama conspectius enitescat, quæ posset per impunitatem delinquentium obfuscari. Quia verò liberius consuevit indulta, quàm de jure communi competit, auctoritate procedi; et plura per Dei gratiam in tua persona conveniunt, quæ de te nobis præbent fiduciam pleniorem, cum vir sis providus et discretus, et zelum habeas et scientiam, ac in te vigere religio dignoscatur. Nos devotionis tuæ supplicationibus inclinati, corrigendi non-obstante appellationis objectu, cum à correctione non liceat appellare, subditorum tuorum excessus, et cogendi eos ad observationem eorum, quæ pro reformatione Ordinis sunt statuta, liberam tibi auctoritate præsentium concedimus facultatem. Datum Perusii XII. Kalendas Novembris. Pontificatus nostri anno II. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati et Priori Resbacensibus, nec non thesaurario Oyensi ut revocent assignationes factas quibusdam Abbatibus ad vitam de Prioratibus, grangiis, et cellis nonnullis Ordinis Cluniacen. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori Resbacen. et thesaurario Oyensi, Meldensis et Trecensis Diœcesum salutem et Apostolicam benedictionem. Jam dudum nostris auribus est relatum, quod quidam Prioratus ad Cluniacensem Ecclesiam immediatè spectantes, cum quibusdam grangiis, sive cellis Monachorum usibus deputatis, quibusdam tam Cluniacensis, quam alterius Ordinis Abbatibus sunt concessi, aliquibus ex ipsis Prioratibus, et grangiis, sive cellis sibi ad usus suos quoad vixerint assignatis. Ex quo præter temporale dispendium, cum unus Abbas vix sufficiat ad unius regimen Abbatiæ, pro eo quod occupationum diversitas minus sufficere faciat ad diversa, et sollicitudinis ipsa divisio non permittit noctis vigilias supra gregem debita diligentia custodire; spiritualium imminet detrimentum, divinum perit officium, et regularis observantia præpeditur; et quod negligendum non est, salus ipsa negligitur subditorum. Volentes igitur super hoc ex officio nostro salubriter providere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus dictos Prioratus, et cellas, et grangias, habita expensarum et perceptorum fructuum ratione, ad ipsum Monasterium auctoritate Apostolica revocetis. Quos cum dilectus filius Abbas Cluniacensis duxerit ordinandos, eadem auctoritate tam ejus Ordinationem, quàm Ordinatos ab ipso, si necesse fuerit, defendatis; proviso ne contra hoc à detentoribus in fraudem aliquid committatur, contradictores censura Ecclesiastica sublato appellationis obstaculo compescendo. Non obstantibus confirmationis litteris super iis in forma communi à sede Apostolica impetratis, nec obstante constitutione de duabus diætis edita in Concilio generali; dum tamen qui super hoc conventi fuerint ultrà quatuor diætas extra suam Diœcesim non trahantur. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrûm ea nihilominus exequantur. Datum Perusii. VI. Idus Decembris Pontificatus nostri anno secundo. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati et Priori Flaviniacensis Monasteriipro Ordine Cluniacensi. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Priori Flaviniacen. Eduen. Dioc. salutem et Apostolicam benedictionem. Volentes Clun. Monasterio, prout debitum suæ religionis exposcit, specialem favorem et gratiam impertiri super omnibus privilegiis et indulgentiis, tam à Romanis Pontificibus, quàm aliis Ecclesiarum Prælatis, necnon Regibus, Principibus, et quibuscumque aliis concessis eidem, Abbatem S. Germani de Pratis Parisien. et collegas ipsius olim conservatores usque ad quinquennium duximus deputandos. Verùm quia, sicut dilectus filius Cluniacensis Abbas nobis exposuit, sibi et aliis Monasterii memorati personis nimis dispendiosum existit recurrere quoties necessitas exigit ad prædictos, qui ab eis per quinque diætas et amplius sunt remoti, super hoc idem Abbas à nobis petiit provideri. Nos igitur super hoc providere volentes, vos, ad quos, cum viciniores sitis ut dicitur, commodius poterunt habere recursum, loco illorum duximus subrogandos, ut iuxtà formam illis traditam cum expedierit procedatis. Datum Perusii II. nonas Decembris. Pontificatus nostri anno III. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbati sancti Stephani Divionensis et Cisterciensi et sancti Stephani Divionens. Prioribus ut compellant Abbates quosdam Ordinis Cluniacensis venire ad Capitulum generale Cluniacense singulis annis. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati sancti Stephani Divionensis, et Cisterciensi et sancti Stephani Divionen. Prioribus Lingonensis et Cabilonensis Diœcesum, salutem et Apostolicam benedictionem. Non posset regularis Ordo subsistere; sed læderetur potius et vitiaretur omninò, si ab ejus sancta institutione contingeret declinari. Sanè referente dilecto filio Cluniacensi Abbate dolentes audivimus, quod quidam Senonensis, Bituricensis, et Burdegalensis Provinciarum Abbates sui Ordinis convenire ad Capitulum generale, quod celebratur apud Cluniacum singulis annis, et quæ de correctione ac reformatione Ordinis in eodem Capitulo salubriter statuuntur, non solum servare, sed etiam recipere penitus aspernantur, in gravem infamiam et dissolutionem ipsius Ordinis, et Cluniacensis Monasterii non modicum detrimentum. Cum igitur dicti Abbates se in sanctæ institutionis observantia aliis ejusdem Ordinis debeant coaptare, ut, sicut societate religionis, sic ejus imitatione cæteris conformentur: discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus Abbates prædicti ordinis, quos tales esse constiterit, accedere ad Capitulum, et salubria ejus statuta recipere et servare, monitione præmissa, per censuram Ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo compellatis, non obstante constitutione de duabus Diæcis edita in Concilio generali. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Perusii XV. Kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno tertio. Habetur et alia conservatoria ejusdem ad idem, directis eisdem, data Interamne quarto Idus Decembris, anno Pontificatus decimo, salutis 1237. BULLA GREGORII PAPÆ IX. pro reformatione ordinis Cluniacensis. Gregorius Episcopus, servus, servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Behemoth nos contentus quasi bos comedere paleas, sed escas electas avidè concupiscens, venatur instanter animas delicatas: non solùm simpliciter gradientibus ponendo pedicas et laqueos in capturam: sed etiam contemplationis gratia in solitudinem advolantibus prætendendo, decipulas et retia extendendo. Sanè dolore confodimur in occulto, et rubore perfundimur in aperto, quia cum ordo Clun. in Ecclesiæ paradiso dextera divina plantatus, à mari usque ad mare protensis palmitibus gratos flores, et uberes fructus producere soleret honestatis: nunc in amaritudinem alienæ vitis converversus producit labruscas stuporem dentibus facientes: factus in laqueum et ruinam, in lapidem offensionis et petram scandali duabus domibus Israël, contemplativis videlicet et activis. Domus quoque vestræ in multis locis desolatæ sunt, sicut in vastitate hostili: et multæ derelictæ sunt sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et velut civitas quæ vastatur. Quare cupientes deformatum ordinem reformare, et instaurare collapsum, imprimis statuimus ut generale Capitulum Abbatum et Priorum tam Conventualium quàm Minorum ordinis Cluniacensis, sive immediatè sive aliquo medio sint subjecti, apud Cluniacum annis singulis celebretur. Vbi sine personarum acceptione secundum Deum et beati Benedicti Regulam et Cluniacensis ordinis instituta, delinquentium corrigantur excessus, et de salute animarum, et de conservatione Ordinis Cluniac. et domorum indemnitate tractetur: statuatur quod fuerit regulariter statuendum. Nec in hoc Priores vel Camerarii invicem sibi parcant. Sed unusquisque quod viderit in alio corrigendum, timorem Dei habens præ oculis in Capitulo publice vel privatim (prout melius viderit expedire) in charitate proponat: et correctus hoc molestè non ferat, sed correctionem fratris accipiat patienter. Hoc autem capitulum, in quo volumus ut nullæ fiant exactiones ab aliquo, nulla dentur munera vel accipiantur seu etiam promittantur; sed omnia in sinceritate procedant; ad instar Cistercien. ordinis celebretur. Et in eo Diffinitores de Abbatibus et Prioribus Cluniacensis ordinis statuantur, et Visitatores per singulas provincias ordinentur visitationes forma et correctionis modo juxta Cisterciensem consuetudinem observatis. In eodem quoque Capitulo, cui tres Priores Cartusiensis ordinis volumus interesse vocandos à Cluniacensibus; non ut aliquam jurisdictionem exerceant: sed ut ipsos instruant et dirigant: et diligentiam ipsorum vel negligentiam rescribant sedi Apostolicæ annuatim, omnes causæ quæ inter personas ordinis Cluniacensis emerserint, et per Abbatem Cluniacensem non fuerint terminatæ, delatæ ad Capitulum per Diffinitores (prout fit in Cisterciensi Capitulo) terminentur: et ea statuantur quæ provenire ad conservationem et restrictionem, non ad relaxationem ordinis vel Regulæ videbuntur. Omnes verò Abbates et Priores annis singulis ad Capitulum venientes, diffinitiones (si quæ factæ fuerint) in suo reditu habeant bis in anno in suis Capitulis, et visitationis tempore nihilominus recitandas: ut nullus prætextu ignorantiæ se valeat excusare. Visitatores etiam à personis et locis quæ visitant, præter moderatas expensas victui necessarias recipere nihil omnino præsumant: sed excutientes ab omni munere manus suas, cum paucis equitaturis incedant: secundum quod in ipso capitulo fuerit ordinatum. Prima autem vice omnes Abbates et Priores conveniant ad capitulum, recepturi reformationem præsentibus annotatam: et postmodum illi qui sunt ultra mare Angliæ vel ultra Alpes uno anno intermisso, cum moderato familiæ ac equitaturarum comitatu, ne domus ad quas eos venire continget aggraventur, accedant: super his in primo capitulo superfluitate qualibet resecanda, et certo nihilominus moderamine adhibendo. Statuimus insuper, ut quolibet anno in capitulo per Diffinitores quatuor personæ discreta ac Deum, timentes, videlicet duo Abbates et duo Priores Cluniacensis Ordinis eligantur: qui semel in anno statuto termino ad Cluniacense Monasterium accedentes, tam de persona Cluniacensis Abbatis, quàm de Monasterii, et locorum circumadjacentium statu in spiritualibus et temporalibus diligenter inquirant: et quæ corrigenda invenerint ad ipsorum consilium corrigantur. Ea vero quæ majore Concilio indigent referantur singulis annis ad Capitulum generale: ut Cluniacensis Ecclesia in bono statu per visitationem hujusmodi perseveret. Et si Abbatis exigerent merita (quæ celari non debent) per visitatores moneatur ut cedat: et liceat visitatoribus et Conventui Cluniacensi hujusmodi recipere cessionem. Quod si fortè Abbas sibi cessionis remedio noluerit providere: quæ de ipso Visitatorum inquisitio comprehendet, ad sedem Apostolicam referantur. Cæterum quia ex mala ordinatione Prioratuum et obedientiarum, et frequenti mutatione Priorum multa evenisse detrimenta noscuntur: districtè præcipimus ut Prioratus, Decanatus, et omnes aliæ administrationes conferantur gratis absque venalitate ac aliqua pactione: et Prioratus conventuales nonnisi sacerdotibus committantur. Hæc autem nolumus ad illas grangias seu administrationes extendi, quæ curam animarum non habent, et laïcis consuevere committi. Si quis autem propter hæc dedisse vel recepisse aliquid convictus extiterit: extunc nunquam in Ordine Cluniacensi dignitatem habeat vel honorem. Et si adversus aliquem super hoc apud Visitatores vel Diffinitores vehemens habeatur præsumptio: ipsum per eos à Prioratu vel administratione sic obtenta volumus amoveri. Et si quis ponens carnem brachium suum, per interventum sæcularium personarum committi sibi obedientiam vel Prioratum poposcerit: nunquam illum obtineat, sed nec alium infra annum. Conventuales quoque Priores quamdiu in spiritualibus et temporalibus bene administraverint, non nisi ex certis causis debent amoveri: videlicet si dilapidatores, vel inobedientes, aut rebelles, seu infames, vel incontinentes extiterint, seu ad majorem dignitatem fuerint promovendi: quod etiam de minoribus Prioribus volumus observari. Nullusque litteras confirmationis habeat, quod de suo Prioratu vel obedientia non debeat amoveri. In destitutione verò Abbatum vel Priorum conventualium, videlicet octo Monachorum et supra, modus, forma et causa serventur, quæ consueverunt circa Abbates Cistercien. Ordinis observari: et qui removetur se inclinet humiliter, nec appellet. Quod si absque justa causa remotus extiterit, et hoc per alios innotescat: Capitulo generali tam amoventes quàm consentientes more Cisterciensis Ordinis puniantur. Et quidem ut plenum adhibeatur huic morbo remedium, ita duximus providendum: videlicet quod singulis annis in generali Capitulo Diffinitores scribant et retineant nomina singulorum Abbatum et Priorum qui tunc in eodem fuerint congregati: et in sequenti Capitulo lectis eorum nominibus in quibus Ecclesiis sint Abbates vel Priores mutati diligenter attendant: et qui mutaverint, causam mutationum proponant. Quæ si justa fuerit, approbetur ab ipsis: alioquin mutatoribus pœna secundum Cisterciensis ordinis consuetudinem infligantur: si quis fuerit ab Abbatia vel Prioratu sua culpa remotus; ad illud monasterium, in quo dignè defleat quod commisit superioris providentia transmittatur. Quod si propter senectutis defectum, aut aliam causam honestam spontaneus cesserit, revertatur ad claustrum: illo sibi quod eligere maluerit deputato. Ad institutionem namque Priorum conventualium absque duorum Priorum conventualium consilio minimè procedatur: quatenus talis præficiatur qui noverit et possit præesse pariter et prodesse: cum in Cisterciensi ordine absque Abbatum consilio non instituatur aliquis in Abbatem. Verum quia interdum monachi Abbatum vel Priorum suorum delicta revelare formidant, ne ad ignotas et remotas provincias quasi in exilium relegentur, huic morbo sic duximus providendum: quod videlicet Visitatores cum accesserint ad monasteria visitanda, diligenter inquirant si quis monachus fuerit illo anno à monasterio cui officium visitationis impendunt emissus, et propter quam causam. Et si causa rationabilis extiterit, approbetur: alioquin et revocetur monachus, et et qui eum emisit visitatorum arbitrio puniatur. Adhuc districtius inhibemus, ut nullus plures Prioratus seu Prioratum cum Abbatia ejusdem ordinis vel alterius habere præsumat: nec Abbas Cluniacensis vel aliquis alius Abbas vel prior ejusdem Ordinis aliquem de subjectis sibi prioratibus ad manum suam retineat: sed singulis Prioratibus Priores singuli deputentur. Nec aliquis qui ordinem Cluniacensem non fuerit professus, habeat ejusdem ordinis Prioratum, nec in aliquo Prioratu unus solus Monachus commoretur: sed ei, qui solus est, unus vel plures Monachi socii adjungantur, si loci suppetant facultates: alioquin revocetur ad claustrum: proviso quod in eodem loco divina celebrentur honestè. Circa qualitatem verò ciborum et potus servare præcipimus: ut omnes Monachi in uno reficiantur refectorio de eodem pane et potu ac una coquina: nisi fortè ipsorum aliquem comedere cum Abbate vel Priore, seu in infirmaria contingat. Abbas autem vel Prior in refectorio cum fratribus comedat, nisi propter hospites mutet locum. Et in infirmaria nullus comedat nisi propter infirmitatem vel debilitatem illuc fuerit destinatus. Præcipimus etiam (juxta quod in beati Benedicti Regula continetur) ut nullus Monachus in quovis loco vel domo Cluniac. ordinis aut extra, nisi in infirmaria (ut prædictum est) carnes manducare præsumat. Quod qui præsumpserit, si claustralis fuerit, gravi pœnæ subdatur: vel si dignitatem vel administrationem habuerit, privetur eadem. Illud quoque observari præcipimus ut Monachi sicut in claustro ita et foris honestè se habeant, nec incedant sine cuculla et flocco: vel sine cuculla et capa regulari, non bloia, non sumptuosa; sed tali quæ triginta solidorum pretium non excedat, et nullus Abbas vel Prior sine postella et sella regulari, non tamen pretiosa, equitare præsumat. Nec aliquis Monachus equitans capellis filtreis, vel aliis omnino capellis, seu calceis non corrigiatis utatur: nec quisquam in quovis loco tunicis, vel coopertoriis de bruneto, aut pellibus sylvaticis, seu camisiis, vel linteaminibus lineis uti præsumat: nec deferat vestes scissas ante vel retrò, nec aliquis claustralis habere propriam capam pluvialem, vel equitaturam sibi deputatam attentet. Circa equitaturas namque et familiam omnem superfluitatem amputare volentes, mandamus ut Abbas Cluniac. equitaturis sexdecim contentus existat: et alii Abbates ejusdem ordinis, ac Prior de charitate octo. Prior sancti Martini sex. Priores alii conventuales tribus vel quatuor; et cæteri Priores minores duabus evectionibus sint contenti. Et Abbas vel Priores, servientes, non pueros, non nobiles, non vestibus sumptuosis sive diversi coloris, sed maturos habeant et honestos. Quia verò ad desolationem domorum plurimum operatur laxa debita potestas contrahendi, et quod ratio non reddatur de debitis vel receptis: præcipimus, ut singuli Abbates et Priores de consilio fratrum et familiæ quibus præsunt, cum testimonio bonorum virorum, qui ad locum pertinent, cum contrahendum vel innovandum est mutuum; ita id faciant diligenter: quod omnibus liqueat quanta summa, quibus personis, quibus conditionibus, quibus terminis debeatur, et in quos usus contractum mutuum sit conversum. Et ut domorum status certior habeatur, singulis duobus mensibus coram Abbate vel Priore (si non est ibi Abbas) et senioribus reddant singuli officiales de suis officiis rationem, de omnibus receptis et expensis computationem fideliter facientes. Abbas quoque Cluniacensis et cæteri Abbates et Priores, quater in anno statum suæ domus in suo capitulo, et etiam coram visitatoribus cum venerint plenè declarent. Nec aliquis Abbas vel Prior prioratum vel grangiam, pensionem, aut præbendam Monachalem sæcularibus personis concedere, seu possessionem aliquam, venditionis, aut donationis, seu aliquo alio titulo alienare absque patris Abbatis vel patris Prioris et conventus sui decreto de verbo et consensu præsumat. Monachis proprietariis etiam pœna, juxta morem Cisterciensis ordinis infligatur: et in proprietarios excommunicationis sententia promulgetur: nisi Monachi proprietarii deposita restituerint quæ suis fuerint Monasteriis resignanda. Ad hæc quoniam Abbas Cluniacensis, necnon Abbates et Priores ejusdem ordinis, Prioratus sibi subjectos exactionibus et extorsionibus consueverunt adeo aggravare, quod in eisdem Prioratibus antiquus et consuetus Monachorum numerus est nimium diminutus: nos id de cætero fieri sub attestatione divini judicii prohibemus: cum liqueat Prioratus ipsos non ad destructionem, sed ad conservationem ordinis et correctionem sibi esse subjectos: et eisdem Prioratibus pro sustentatione Monachorum inibi Domino famulantium possessiones pia devotione fidelium fuisse concessas. Cæterùm quia non est in primogenito bovis arandum; districtius inhibemus, ne pueri ante quintum decimum annum completum in Monachos admittantur: illis duntaxat exceptis, quibus in Clun. Monasterio, ex antiqua consuetudine, certum est officium deputatum: mulieribus ingressu claustri vel chori penitus interdicto. Et cum secundum Evangelicam veritatem, qui mandata Dei propter traditiones transgrediuntur humanas à Deo arguantur: strictissimè interdicimus, ne propter traditiones vel constitutiones nostras regularia statuta B. Benedicti aliquatenus omittantur. Ut igitur hujusmodi mandatum lucerna sit vobis, et lex, lux, et via vitæ increpatio disciplinæ, universitatem vestram monemus attentè, et per Apostolica vobis scripta, et in virtute obedientiæ districtè præcipiendo mandamus: quatenus quodcumque necesse est providè cupientes, præscripta statuta studeatis inviolabiliter observare: ut ad frugem melioris vitæ conversi, ascensionibus in corde dispositis, de gratia in gratiam, et de virtute proficientes salubriter in virtutem, bonus in omni loco efficiamini odor Christi: nosque in vestris meritis delectati, ad profectus vestros merito intendere debeamus. Datum Anagniæ, Idibus Januarii, Pontificatus nostri anno sexto. EPISTOLA GREGORII PAPÆ IX. ad Archiepiscopos et Episcopos. De non gravandis Prioratibus et Domibus Clun. Ordinis per nimias procurationes aut evectiones. Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis, Episcopis, et aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos istæ pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Gravem dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Cluniacen. recepimus questionem; quod vos adeò graves existitis in procurationibus ab eorum Domibus et Prioratibus exigendis, ut propter hoc non solum earumdem domorum Rectores et Prioratuum bona compellantur exponere, verùm etiam duæ partes substantiarum aliquarum Domorum et Prioratuum in talibus expendantur, et cum in ipsos prætextu privilegiorum à sede sibi Apostolica indultorum nequeatis Ecclesiasticam exercere censuram, illuc dumtaxat ob procurationem solam acceditis in jure diffinito evectionum numero non contenti: quare petierunt super hoc sibi salubriter provideri. Cum igitur in Generali Concilio provida sit deliberatione statutum ut procurationes, quæ ratione visitationis debentur Archiepiscopis, Episcopis, Archidiaconis et quibuslibet aliis, absque manifesta et rationabili causa nullatenus erigantur, et tunc evectionum et personarum mediocritas observetur in Lateranensi Concilio diffinita, universitati vestræ auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne Domos et Prioratus eosdem in præmissis aliquatenus aggravetis contra statuta Concilii memorati. Datum Anagniæ IV. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno VI. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. quod Archiepiscopi visitantes Diœceses suffraganeorum suorum non exigant procurationes à Prioratibus et Domibus Cluniacensium. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Gravem ex parte vestra recepimus questionem, quod quidam Archiepiscopi, qui de more Suffraganeorum suorum Diœceses visitant annuatim, ad Domos et Prioratus Cluniac. constitutos in eisdem Diœcesibus accedentes, procurationem indebitam annis singulis exigunt ab eisdem, in vestrum non modicum præjudicium et gravamen; quamquam hujusmodi procurationes non consueverint annis singulis exhiberi. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super hoc remedium apponere dignaremur. Volentes igitur indemnitati vestræ paterna sollicitudine providere, ne id fiat de cætero, præsertim in casibus non concessis, auctoritate præsentium districtius inhibemus. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ, III. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno sexto. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ IX. directa Abbatibus Trenorchiensi et Bellævillæ pro Cluniacensibus adversus Comitem Foresii. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Trenorchiensi, et Bellæ-villæ Abbatibus, et Archipresbytero Trenorchiensi, Cabilonensis et Lugdunensis Diœcesum, salutem et Apostolicam benedictionem. Quam graviter in persecutione suorum offenditur Dominus, in quibus honorari se asserit atque sperni, dilectum filium nobilem virum Comitem Foresii debita volumus meditatione pensare, ut sic dilectos filios Abbatem et Conventum Cluniacen. qui hujus sæculi vanitatibus abnegatis obtulerunt Domino laudis sacrificium semetipsos, non solùm non gravet, verùm etiam ipsos studeat propensius honorare. Ad nostram siquidem audientiam conquerentibus eisdem pervenit, ipse, nescimus quorum seductus consiliis, sicut convenit non attendens quod laïcis super Ecclesiis personis, et rebus Ecclesiasticis nulla est attributa potestas; ipsos, Prioratus, Ecclesias, Decanatus, et homines eorumdem, tam per se, quam per Ballivos indebitis exactionibus multipliciter aggravat et affligit, tallias et collectas, et alias extorsiones, ab eis contra justitiam exigendo. Emendas insuper ipsis à suis hominibus debitas, et alia jura Cluniacensis Monasterii sibi pro suæ arbitrio voluntatis usurpans, eosdem homines suæ conatur subjicere ditioni. Libertates et immunitates eorum contra privilegia Romanorum Pontificum, necnon et inclytæ recordationis Regum Francorum, et piæ memoriæ Willelmi Ducis dicti Pii, qui prædictum Monasterium fundavit, infringere moliendo. Cum itaque gravamen Monasterii supradicti, quod ad sedem Apostolicam specialiliter pertinere dignoscitur, nolimus clausis oculis pertransire, dictum Comitem rogandum duximus attentius et hortandum, certis sibi dantes litteris in mandatis ut, ob reverentiam beati Petri et nostram, à prædictorum Abbatis et Conventus, Prioratuum, Decanatuum, Ecclesiarum, necnon et hominum eorumdem molestiis et gravaminibus omninò desistens, et faciens suos desistere, ipsis satisfaciat de damnis eisdem illatis et injuriis competenter. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus si dictus Comes mandatum nostrum neglexerit adimplere, vos tam ipsum, quàm suos ad id monitione præmissa, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, veritate cognita compellatis, proviso ne in ipsum Comitem excommunicationis vel interdicti sententiam proferatis, nisi super hoc à nobis mandatum receperitis speciale. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Reate VII. Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno sexto. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. ne quis auctoritate litterarum à sede Apostolica obtentarum in fratres Cluniacenses jurisdictionem exercere præsumat, nisi in eisdem fiat expressa mentio ipsius Ordinis. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Licet Ordini vestro à sede Apostolica sit indultum, ut litteræ Apostolicæ contra fratres ejusdem Ordinis impetratæ non valeant, nisi de ordine vestro fecerint mentionem. Nos tamen quieti vestræ volentes consultius providere, auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne quis auctoritate litterarum à sede Apostolica obtentarum in fratres ipsos jurisdictionem exercere præsumat, nisi expressa mentio ipsius ordinis in eisdem litteris habeatur. Nulli ergo, etc. Datum Perusii II. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. Confirmativum compositionis factæ inter Priorem et fratres Prioratus sancti Petri de Mostereul Clun. Ordinis Lingonensis Diœcesis, et Hugonem Dominum Bracarum. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis .... Priori et fratribus Monasterii sancti Petri de Mostereul Cluniacensis Ordinis, Lingonensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ea, quæ judicio, vel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere; et ne in recidivæ contentionis scrupulum dilabantur Apostolico convenit præsidio communiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, compositionem, quæ inter vos ex parte una, et quondam Hugonem Dominum Bracarum et Castri Villani Ligonensis Diœcesis ex altera, super pascuis, nemoribus, terris, et rebus aliis (mediantibus bonis viris) amicabiliter intervenit, sicut ritè sine pravitate providè facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus pacificè observata, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Perusii XII. Kalendas Januarii, Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ IX. quod non teneantur Cluniacenses alios visitatores, quàm nominatos in generali Capitulo Cluniacensi recipere. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod, licet vos ex antiqua consuetudine à sede Apostolica approbata Generale Capitulum, tam Abbatum, quam Priorum vestri Ordinis, annis singulis celebretis, et eligatis visitatores, qui per singulas Provincias juxtà morem Cisterciensem membra visitant et reformant, præsentibus tribus Prioribus Carthusiensis Ordinis, qui de mandato nostro eidem intersunt Capitulo, et quæ ibi fiunt nobis referunt annuatim visitatores tamen aliorum Monasteriorum à sede Apostolica deputati nituntur vos nihilominus visitare. Quare nobis humiliter supplicastis ut, cum statuta nostra vobis jamdudùm à nobis concessa velitis et studeatis inviolabiliter observare, providere super hoc de benignitate sedis Apostolicæ curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut non teneamini alios visitatores recipere, quàm illos vestri Capituli Generalis, absque licentia sedis Apostolicæ speciali. Nulli ergo, etc. Datum Interamne, Idibus Ianuarii, Pontificatus nostri anno X. COMMISSIO GREGORII PAPÆ IX. directa Priori Parriciaci ut faciat observari sententiam excommunicationis latam à visitatoribus Ordinis Clun. adversus Priorem et Conventum Monasterii S. Germani Altisiodorensis. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Priori de Parriciaco, Eduensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecto filio Abbate Cluniacensi nobis innotuit intimante, quod cum Monasterio sancti Germani Antisiodorensis, Cluniacensis Ordinis, in quo regularis correctio pertinet ad eumdem, nuper Abbatis solatio destitutio, visitatores à Generali Capitulo ejusdem Ordinis deputati ad locum ipsum, impensuri eidem secundum statuta pro reformatione dicti Ordinis visitationis officium accessissent: Prior et Conventus Monasterii memorati spiritu rebellionis assumpto, non solùm eos admittere noluerunt, verùm etiam non permiserunt ibi statuta recitari prædicta, in vocem appellationis frivolæ, ne in visitationis procederetur negotio, prorumpentes. Sed visitatores ipsi appellationi hujusmodi, prout non debebant, minimè deferentes in eos, exigente ipsorum protervia, Excommunicationis sententiam protulerunt, quam idem Abbas Apostolico petiit munimine roborari. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus sententiam ipsam, sicut rationabiliter est prolata, facias auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Datum Laterani, VI. Nonas Martii, Pontificatus nostri anno XII. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Episcopum Cabilonensem. Quod non permittat Cluniacenses fatigari à creditoribus eorum, qui se faciunt tumulari in Cœmeteriis Monasteriorum suorum. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri .... Episcopo Cabilonensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis Monasterii sua nobis insinuatione monstrarunt quod, cum plures obligati æris onere alieni in suorum Monasteriorum Cœmeteriis tumulentur, creditores illorum eos occasione debitorum hujusmodi in causam trahunt sæpius, et injustè fatigant gravibus laboribus et expensis; ex quo claustrale otium non modicum perturbatur. Quia verò eorumdem Abbatis et Conventus gravamen indebitum conniventibus oculis pertransire nec volumus, nec debemus, fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus non permittas ipsos in prædictis, nisi alia rationabilis causa subsit, à talibus creditoribus indebitè molestari; molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Anagniæ VII. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Episcopum Norvicensem, quod faciat restitui Cluniacensibus Villam de Tilhesfort. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Norvicensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte Abbatis et Conventus Cluniacensis nobis est ablata querela, quod tu Villam de Tilhesfort Lincolniensis Diœcesis, ad Cluniacensem Ecclesiam pertinentem, cuidam fratri tuo de facto pro tuæ voluntatis arbitrio contulisti, qui eam detinet in eorum grave præjudicium, et enormem ipsius Ecclesiæ læsionem. Volentes igitur ut quod contra justitiam fecisse diceris corrigas per te ipsum, fraternitatem tuam rogamus, monemus, et hortamur attentè, per Apostolica tibi scripta mandantes quatenus, si est ita, Villam eamdem cum juribus et pertinentiis suis procures sine qualibet difficultate restitui Abbati et Conventui supradictis, eam in hoc diligentiam habiturus, quod iidem non cogantur de te nobis super hoc iterare querelam: alioquin dilectis filiis Rosem. et de Mercum. Ludovicensis Diœcesis Prioribus damus nostris litteris in mandatis, ut te ad id monitione præmissa, appellatione remota, auctoritate nostra, prævia ratione compellant. Datum Anagniæ XIII. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno primo. BREVE INNOCENTII PAPÆ IV. ad Abbatem Clun. quod possit dispensare cum suis qui incurrerint excommunicationis sententiam et irregularitatem. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Exhibita nobis tua petitio continebat, quod nonnulli Monasterii tui Monachi et conversi, pro violenta manuum injectione in seipsos, et quidam pro detentione proprii, alii etiam pro denegata tibi et prædecessoribus tuis obedientia, seu conspirationis offensa in excommunicationis laqueum inciderunt, quorum Monachorum quidam divina celebrarunt officia, et receperunt ordines sic ligati: quare super his eorum providere saluti à nobis humiliter postulasti. De tua igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni tuæ præsentium auctoritate concedimus ut eosdem excommunicatos hac vice absolvas ab ejusmodi excommunicationem sententiis juxta formam Ecclesiæ, vice nostra injungens eis quod fuerit injungendum proviso ut manuum injectores, quorum fuerit gravis et enormis excessus, mittas ad sedem Apostolicam absolvendos: cum illis autem, qui facti immemores, vel juris ignari, absolutionis beneficio non obtento receperunt ordines, et divina officia celebrarunt, injuncta eis pro modo culpæ pœnitentia competenti, eaque peracta, liceat tibi de misericordia, quæ superexaltatur judicio, prout eorum saluti expedire videris, dispensare. Si verò præfati excommunicati scienter, non tamen in contemptum clavium talia præsumpserunt; eis per biennium ab Ordinum executione suspensis, et imposita ipsis pœnitentia salutari, eos postmodum, si fuerint bonæ conversationis et vitæ, ad gratiam dispensationis admittas: proprium autem, si quod habent dicti Monachi et conversi, facias in tuis manibus resignari in utilitatem ipsius Monasterii convertendum. Datum Laterani III. Nonas Februarii, Pontificatus nostri anno primo. BULLA INNOCENTII PAPÆ IV. adversus Prælatos qui exemptionem Cluniacensium quovis modo, etiam indirecte perturbant. Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis vestræ, in quâ de die in diem laudabiliter Domino cooperante proficitis, meretur honestas ut vestris petitionibus à sede Apostolicâ favorabiliter annuatur, illis præcipuè, quæ sic pulsant cum moderamine animum præminentis, quòd intra exauditionis januam merito merentur admitti. Vestra sanè petitio nobis exhibita continebat quod cum Monasterium vestrum, quod ejusdem sedis specialiter juris existit, à primo suæ fundationis exordio usque ad moderna tempora multis et diversis Romanorum Pontificum privilegiis et indulgentiis sit munitum, et donatum libertatibus ab eisdem, nonnulli Archiepiscopi et Episcopi et officiales eorum, aliique Ecclesiarum Prælati non attendentes quod nobis principaliter injuriari probantur, qui privilegia sedis Apostolicæ vel irreverenter impugnant, vel superficialiter eorum verba tenentes contra ipsorum gestiunt intellectum venire, et privilegiatos privilegiorum commodis privare conantur, qui contra eadem privilegia et indulgentias ad Synodos et Conventus forenses vos ire compellunt, ad domos vestras causâ ordines celebrandi, causas tractandi, aliquos Conventus publicos convocandi, et Missas celebrandi interdum accedunt ab Abbate vel Prioribus nullatenus invitati, à fratribus etiam Cluniacensis Ordinis obedientiam exigere vel extorquere, ac in ipsos ubilibet Commorantes jurisdictionem exercere, interdicti et excommunicationis sententias proferre: in Prioratibus et Cellis ejusdem Ordinis qui nunc, sine Abbate, Cluniacensi Monasterio sunt subjecti, Abbates ordinare: in Parochiis locorum eidem Monasterio subditorum absque Cluniacensis Abbatis assensu Ecclesias et Capellas construere, Cœmiteria benedicere, de vestris Monasteriis et Monachis judicare, ad judicia sua eos invitos pertrahere, ac pro controversiis vestris in Parochianos homines et servientes vestros animadvertere præsumentes, quamquam Archiepiscopi vel Episcopi, in quorum Diœcesibus facultates vestræ consistunt, si contra eadem Monasteria vel Monachos ipsos aliquid quæstionis habuerint, te, fili Abbas, tuosque successores ex indulto sedis Apostolicæ debeant appellare; ac, si lis per vos definiri nequiverit, ad eamdem sedem referri ejus solius judicio terminanda. Cum autem sit à prædicta sede statutum, ut omnes Ecclesiæ, Capellæ, et Cœmeteria vestra libera et immunia ab omni exactione consistant, et fratres Cellarum, seu locorum vestrorum ubilibet positorum, pro interdictione et excommunicatione qualibet suspensione divinorum officiorum minimè patiantur, et tam Monachi prædictorum locorum, quàm eorum famuli, et qui se Monasticæ professioni devoverint, divinæ servitutis officia celebrent, et debita peragant sepulturæ; iidem Prælati vos uti liberè statuto hujusmodi non permittunt: nec Diœcesani Episcopi aut officiales eorum, præsentatos sibi à vobis ad Parochiales Ecclesias, quas habetis, sacerdotes admittunt, nec celebrare in eis divina officia patiuntur eosdem, prout vobis est ex Apostolicæ sedis benignitate concessum, si dicti Episcopi vel officiales præsentatos eosdem malitiosè non duxerint admittendos. Prætereà cum ex indulgentia sedis ejusdem Ecclesiarum vestrarum decimas, quæ à laïcis detinentur, si secundum Deum eorum potestati vestræ subtrahere religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis et ordini vestro liceat retinere; ac Laïcos vel Clericos sæculares per loca vestra ad conversionem sive ad sepulturam suscipere, nisi pro certis criminibus fuerint excommunicationis sententia innodati: iidem super his vobis temerè se opponunt, alium quàm Cluniacensem ordinem in Parochiis ad jus vestrum spectantibus de novo creare nihilominus præsumentes, licet ab eadem sede id fieri cuilibet inhibitum sit expressè. Ad hæc cum vos et fratres vestri ubilibet commorantes conveniri, vel ultrà duas dietas à Monasteriis vestris ad judicium pertrahi, sive ad cujuslibet provisionem compelli per litteras Apostolicas non possitis, nec alicui liceat auctoritate ipsarum in fratres ipsos jurisdictionem aliquam exercere, nisi eædem litteræ plenam de ordine vestro et indulgentia vobis super his ab eadem sede concessa fecerint mentionem; ipsi Prælati et alii à sede Apostolica delegati indulgentiam hujusmodi voluntate propria non servantes, super iis vos sæpiùs aggravant et perturbant. Audivimus prætereà, quod non mediocriter movet nos, nec modicum vestræ derogat libertati, quod aliqui Prælati Ecclesiarum et officiales eorum, licet in vos et alios Ordinis Cluniacensis Monachos vel conversos ubilibet commorantes, pro eo quod estis Apostolicæ sedis privilegiis et indulgentiis communiti, eis non liceat excommunicationis aut interdicti sententiam promulgare; in molentes tamen in molendinis, et coquentes in furnis vestris, in contrahentes vobiscum quibuscumque contractibus, in servientes et famulos vestros, in locantes eis vobis suas operas, in illos etiam, qui Missas vestras et horas vestras audiunt, decimas, redditus, et oblationes, ac alia vobis debita reddunt, seu aliàs vobis communicant, excommunicationis et interdicti sententias fulminare, ac concessiones tam ab eorum prædecessoribus quàm aliis Christi fidelibus liberalitate pia et provida ordini vestro factas revocare propria auctoritate, seu voluntate, ne dicamus potius temeritate præsumunt: bona, quæ in eorum continentur Diœcesibus, arrestari vel detineri tamdiu per violentiam facientes, donec super his voluntati eorum fuerit satisfactum, alia vobis gravamina et injurias multipliciter inferendo: sicque fit ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis pariat vobis dispendium et laborem. Quare nobis humiliter supplicastis ut tantis vestris gravaminibus et jacturis providere misericorditer curaremus. Nos verò nolentes de cætero tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus, non absque sedis Apostolicæ excogitatas injuria sustinere; hujusmodi excommunicationis et interdicti proferri sententiam, et alia supradicta contra ejusdem sedis indulta, in vestrum præjudicium fieri auctoritate præsentium districtiùs inhibemus: decernentes irritum et inane, si quid contra inhibitionem hujusmodi super præmissis fuerit attentatum. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis et constitutionis, infringere, vel ei ausu temerario contraïre. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni X. Kalend. Junii, Pontificatus nostri anno secundo. Habentur duæ executoriæ hujus Bullæ, ejusdem tenoris ac ipsa: per quarum primam, quæ est ejusdem diei, Abbas sancti Luciani Belvacen. per alteram verò, quæ est de die 31. ejusdem mensis Maii, Abbas de Casa-Dei executores seu conservatores committantur; cum potestate compescendi molestatores appellatione postposita, modo ultra tertiam vel quartam dietam extra Dœicesim suam non trahantur. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. pro revocatione pensionum et præbendarum Monachalium quibusdam Clericis et Laïcis per Priores Ordinis Cluniacensis concessarum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum, sicut nobis exponere curavisti, fuerit per Apostolicæ sedis providentiam, quæ libenter præcavere dispendiis Cluniacensis Ordinis consuevit, prohibitum et statutum, ne ordinis ejusdem Priores absque Patris Abbatis, vel Patris Prioris consilio et assensu concedant aliquibus pensionem, seu præbendam etiam Monachalem; quidam Priores et conventus Ecclesiarum immediatè Cluniacensi Monasterio subjectarum, absque tuo et tuorum prædecessorum assensu quibusdam Clericis et Laicis pensiones et præbendas hujusmodi concesserunt, contra inhibitiones et statuta prædicta temerè veniendo, in Ecclesiarum ipsarum non modicam læsionem. Quare nobis humiliter supplicasti ut, cum Ecclesiæ ipsæ debitorum onere sint gravatæ, in hac parte indemnitati ipsarum providere misericorditer curaremus. Tuæ itaque devotionis precibus inclinati, quod dictarum Ecclesiarum Priores et Conventus ad solutionem pensionum et præbendarum, contra inhibitionem præfatam de cætero compelli non possint auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni VIII. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Prælati non possint requirere à fratribus Cluniacensibus Canonicam obedientiam, nec ob id eorum bona capere aut saisire. Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun. Et universis fratribus Cluniacensis Ordinis salutem et Apostolicam Benedictionem. Etsi de universis Sanctæ Matris Ecclesiæ filiis, ex susceptæ servitutis Officio, cura nobis immineat generalis: de illis tamen locis atque personis sollicitius cogitare nos convenit, quæ ad sedem Apostolicam noscuntur specialiter pertinere. Cum igitur Ordinis vestro à suæ fundationis exordio, ab eadem Sede noscatur esse concessum ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat Monachos Cluniacenses ubilibet commorantes excommunicare vel interdicere, aut de ipsis vel eorum Monasteriis judicare, seu eosdem ipsis invitis ad judicia sua trahere, ac etiam à felicis recordationis Gregorio Papa prædecessore nostro nihilominus expresse prohibitum, ne Archiepiscopi, Episcopi, Archidiaconi, vel alii Ecclesiarum Prælati, aut eorum Officiales in molentes in molendinis, aut coquentes in furnis vestris, seu locantes vobis operas suas, aut alias vobis communicantes, excommunicationis vel interdicti sententias promulgare præsumant; quidam tamen ipsorum vestris libertatibus invidentes, ac eligentes viam aliam ad nocendum, in homines, familias, ac servientes vestros, ac etiam in illos, qui vobiscum emendo seu vendendo contrahunt, aut vobis decimas, oblationes redditus, et alia vobis debita persolvunt, vel in judiciis aut extra quoquomodo respondent, quique Missas vestras aut horas audiunt, aut vobis qualitercumque communicant; necnon in villas, Parochias, Maneria, domos, grangias, Prioratus, Ecclesias et alia loca vestra sententias proferunt memoratas; requiruntque à fratribus vestri Ordinis canonicam obedientiam, et ipsorum bona et redditus capiunt, et capi ac detineri seu saisiri per suas Diœceses et Provincias faciunt, quo usque ipsorum desiderio fuerit satisfactum; alia vobis damna gravia et injurias multiplices inferendo; sicque fit ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis sit vobis per adinventiones hujusmodi causa dispendii et laboris. Quare nobis humiliter supplicastis ut providere vobis super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nolentes igitur tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus excogitatos non absque Apostolicæ sedis injuria æquanimiter tolerare; auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne quis de cœtero talia, seu aliquid contra concessionem et inhibitionem præfatas, quas firmiter observari præcipimus, attentare præsumat. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni. XI. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno tertio. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas et Conventus Clun. non teneantur providere per litteras Apostolicas nisi hujus privilegii mentionem fecerint. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam Benedictionem. Est nostræ sollicitudinis cura major circa quietem intendere subditorum, ut eo liberius possint, quò quietius, dignum impendere Domino famulatum. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, Monasterium vestrum tam per Sedem Apostolicam, quàm per legatos ipsius, in pensionibus et provisionibus clericorum sit nimiùm prægravatum, nobis humiliter supplicastis ut in hac parte vestræ providere quieti misericorditer curaremus. Nos igitur vestræ devotionis precibus inclinati, quod nulli de cætero providere per Apostolicas literas, quæ de hac indulgentia plenam non fecerint mentionem; aut etiam pensiones et provisiones jam concessas, nisi super hoc conventus vester litteras habuerit, teneamini exhibere auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Lugduni X. Kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Cluniacenses non possint trahi in judicium ultra duas dietas. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam Benedictionem. Quò abundantius Regularis ordinis Professores percipiunt in temporalibus divinæ gratiam largitatis, eò fortius filii sæculi eorum profectibus invidentes ipsos suis satagunt molestiis sub prætextu justitiæ fatigare. Ex vestra sanè insinuatione accepimus quod, cum Diœceses in partibus vestris adeo sint diffusæ, quòd quædam etiam per tres dietas et amplius protenduntur; nonnulli Clerici et Laici vos gravare volentes, contra vos et fratres vestros in eisdem Diocesibus constitutos, judicibus licet non ultra duas dietas extra Diœcesim à vestris tamen domibus longè ultra distantibus causas obtinent delegari, per quas nimiùm gravari expensis et laboribus vos contingit: unde provideri super hoc vobis et fratribus vestris per nostram sollicitudinem postulastis. Quia verò eò magis vestris occurrimus gravaminibus, quò specialius ad Sedem Apostolicam pertinetis, adinstar piæ memoriæ Gregorii Papæ prædecessoris nostri, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut vos, et fratres vestri ultra duas dietas à vestro Monasterio, vel domibus immediatè tamen ad Monasterium vestrum spectantibus, trahi ad judicium per Commissiones Apostolicas non possitis, nisi de indulgentia hujusmodi expressam fecerint mentionem. Nulli ergo etc. Datum Lugduni. VI. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod nullus virtute litterarum Apostolicarum in fratres Cluniacenses jurisdictionem exerceat, nisi in eisdem mentio fiat de ordine Clun. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam Benedictionem. Licet ordini vestro à Sede Apostolica sit indultum ut literæ Apostolicæ contra fratres ejusdem Ordinis impetratæ non valeant; nisi de Ordine vestro fecerint mentionem: nos tamen quieti vestræ volentes consultiùs providere, adinstar felicis recordationis Gregorii Papæ prædecessoris nostri, auctoritate præsentium districtiùs inhibemus, nequis auctoritate litterarum à Sede Apostolica obtentarum in fratres ipsos jurisdictionem exercere præsumat, nisi expressa mentio ejusdem Ordinis in eisdem litteris habeatur. Nulli ergo etc. Datum Lugduni VI. Kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno III. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Abbatem et conventum Clun. de concesso Abbati Moysiacensi Pontificalium usu: ea conditione ut his non utantur noviter instituendi, donec Abbati Clun. fecerint obiedientiam. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam Benedictionem. Etsi quandoque Romanus Pontifex aliquas Ecclesias specialis honoris beneficentia prosequatur; numquam tamen ejus intentionis existit, cum sit fons à quo emanat totius justitiæ plenitudo, quod per exhibitam eis gratiam, aliis injuriæ inferantur. Cum igitur Abbati Monasterii Moysiacensis, Cluniacensis ordinis, Caturcensis Diœcesis, Beneficentiæ nostræ manibus ampliatis, favore Ordinis, usum Pontificalium duxerimus in perpetuum concedendum: Nos volentes ut gratia impensa subditis, nequaquam gravis sit suis Superioribus vel infesta, aut filii per honorem eis exhibitum superbiant contra matrem; vestris precibus inclinati quod Abbates, qui eidem Moysiacensi et aliis Cluniacensis ordinis Monasteriis de cetero præfuerint, donec Abbati Clun. obedientiam fecerint, Pontificalibus non utantur auctoritate præsentium districtiùs inhibemus. Nulli ergo etc. Datum Lugduni X. Kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. Quod omnes Priores et Monachi promittant obedientiam soli Abbati Clun. qui habet institutionem et destitutionem ipsorum Priorum Ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam Benedictionem. In decentiam et ornatum redundat totius corporis, cum ipsius à capite membra non discrepant; sed veluti subjecta obediunt capiti, eidemque obsequentia ad ejus nutum faciunt universa: Cum igitur à tempore, cujus non extat memoria, in Cluniacensi ordine pacificè fuerit (ex quo multum floruisse dignoscitur) observatum, ut Priores et Monachi ejusdem ordinis ubilibet commorantes, ac loca eorum, quæ Monasterio et Abbati Clun. noscuntur fuisse concessa, subjecta sint Abbati Clun. in spiritualibus et temporalibus pleno jure, ac iidem Priores et Monachi soli Abbati Cluniacensi professionem faciant, promittantque usque ad mortem ipsi Abbati, quotiens novus instituitur, obedientiam manualem, et benedictionem recipiant ab eodem, et reddant ad mandatum ipsius Abbatis de singulis, quæ ad administrationem spiritualium vel temporalium pertinent, rationem: ac Abbas Clun. qui pro tempore fuerit, liberam institutionem, vel destitutionem habeat in eosdem, super quibus omnibus hactenus nulla, sicut in nostra proposuisti constitutus præsentia, quæstio mota fuit: sed tu, et prædecessores tui fuistis liberè ac pacificè in possessione, vel quasi omnium prædictorum. Nos attendentes quod hæc omnia reddunt eumdem Ordinem celebrem et insignem; cum populus sub uno Rectore prosperare consueverit, et cadere sub diversis: ea omnia approbantes, ipsa, prout hactenus pacificè observata sunt, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, districtius inhibentes ne quis contra ipsa, quæ firmiter in perpetuum observari volumus, quicquam facere vel attentare præsumat; quod si fecerit, vel aliquis de ipso ordine super electione facienda in prioratibus ejusdem ordinis, vel confirmatione ipsius, à Sede Apostolica litteras impetraverit; nisi litteræ ipsæ plenam de prædictis mentionem fecerint, nullius penitus sint momenti, et aliàs ipse, et etiam illi, qui contra prædicta venire tentaverint, secundum discretionem Abbatis animadversione debita puniantur. Nulli ergo etc. Datum Lugduni II. Nonas Januarii. Pontificatus nostri anno IV. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Abbatem Monasterii-Novi Pictaven. cui præcipitur ut obedientiam exhibeat Abbati Clun. non obstante contradictione et prohibitione Prioris et Conventus Clun. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Novi-Monasterii Pictavis salutem et Apostolicam Benedictionem. Volentes statum dilecti filii Abbatis Cluniacensis, ob paternæ dilectionis affectum, quem ad totum ordinem, et specialiter ad personam ejus habemus, esse pacificum et tranquillum, nec in aliquo vacillare, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus firmiter præcipiendo, quatenus eidem Abbati, cui reverentiam et obedientiam manualem promisisse dignosceris, hæc et omnia alia, quæ ipsius prædecessoribus, eorumque nunciis consueverunt hactenus exhiberi, contradictione, prohibitione, ac appellatione Prioris et Conventus Cluniacen. qui contra eum calcaneum erexisse dicuntur, nequaquam obstantibus, exhibeas sine difficultate qualibet humiliter et devotè: ita quod non puniri de contemptu, sed potius valeas de obedientia commendari, alioquin sententias, animadversiones, et pœnas, tam spirituales quàm temporales, quas idem Abbas tulerit in rebelles, ratas habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Lugduni X. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno V. Habetur alia omnino similis Epistola ejusdem datæ ad Priorem et Conventum de Nongento, Cluniacen. Ordinis, Carnoten. Dioc. ad eumdem effectum. Habetur et alia omnino similis ejusdem datæ, ad Priorem et Monachos de sancto Sepulchro, Clun. Ordinis, Trecensis Diœcesis, ad eumdem effectum. Habetur et alia omnino similis de die Vigesima quarta ejusdem mensis et anni, ad Priorem et Conventum sancti Martini à Campis Parisien. ad eumdem effectum. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. per quod declarat irritas et inanes concessiones Prioratuum, Grangiarum, Pensionum et Præbendarum Monachalium factas per quosdam Abbates et Priores ordinis Clun. absque consilio et consensu Abbatis Clun. etc. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio ..... Abbati Clun. salutem et Apostolicam Benedictionem. Quantò ordinem Cluniacensium observantia regulæ strictiori vigere conspicimus et florere, tantò magis delectamur et cupimus nos ad illa semper promptiores haberi, per quæ personarum ejusdem ordinis consulatur quieti, caveatur dispendiis, et gravaminibus occurratur. Cum igitur, sicut nobis exponere curavisti, per Sedis Apostolicæ providentiam prohibitum fuerit et statutum, ne Cluniacensis ordinis Abbas quispiam vel Prior Prioratum, vel Grangiam, Pensionem, seu Monachalem Præbendam personæ concedere sæculari, aut vendere vel alienare quoquomodo aliquam possessionem præsumat, absque Patris Abbatis vel Prioris et Conventus sui consilio et consensu; quidam tamen Abbates et Priores Ecclesiarum immediatè tuo Monasterio subjectarum, absque tuo et prædecessorum tuorum, et aliquando Conventuum earumdem consensu et consilio, concedere Prioratus, Grangias, Pensiones, et Præbendas, ac possessiones alienare et vendere præsumpserunt, contra statuta et inhibitionem Sedis Apostolicæ temerè veniendo. Quare nobis humiliter supplicasti ut indemnitati Ecclesiarum ipsarum debitorum onere gravatarum providere super his misericorditer curaremus. Nos igitur personam tuam et Cluniacensem ordinem illa favoris gratia prosequentes, quod libenter tuis postulationibus in iis, quæ tibi, et Ecclesiis, ac personis Monasterio tuo subjectis profutura novimus, intendamus; tuis precibus inclinati hujusmodi venditiones et alienationes, necnon concessiones Prioratuum, Grangiarum, Pensionum, ac Præbendarum ipsarum contra inhibitionem et statuta Sedis Apostolicæ attentatas nuntiantes irritas et inanes, quod præfati Abbates et Priores ad solutionem præbendarum et pensionum ipsarum compelli nequeant auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni IV. Nonas Aprilis. Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. Ne Archiepiscopi visitantes suffraganeorum suorum Diœceses, exigant procurationes à Domibus et Prioratibus Clun. Ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravem ex parte vestra recepimus quæstionem, quod quidam Archiepiscopi, qui de more Suffraganeorum suorum Diœceses visitant annuatim, ad Domos et Prioratus Cluniacenses constitutos in eisdem Diœcesibus accedentes procurationes indebitas annis singulis exigunt ab eisdem, in vestrum non modicum præjudicium et gravamen; quanquam hujusmodi procurationes non consueverint annis singulis exhiberi: Quare nobis humiliter supplicastis ut super hoc remedium apponere dignaremur. Volentes igitur adinstar piæ memoriæ Gregorii Papæ prædecessoris nostri vestræ indemnitati paterna sollicitudine providere, ne id fiat de cætero, præsertim in casibus non concessis, auctoritate præsentium districtius inhibemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni, Kalendis Junii, Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ne in Grangiis, et Domibus Cluniacensium, quæ visitari non debent, procurationes exhibeantur. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Quieti vestræ consulere, ac gravaminibus obviare volentes, ad instar felicis recordationis Gregorii Papæ prædecessoris nostri, vobis et fratribus vestris auctoritate præsentium indulgemus, ut in Grangiis et domibus vestris, quæ visitari non debent, procurationes, quæ ratione visitationis debentur, non compellamini alicui exhibere. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni Kalendis Junii, Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Cluniacen. Abbas et Conventus non teneantur providere per litteras Apostolicas non facientes mentionem de Ordine. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. De prospero statu vestro solliciti et quiete, libenter vestris vexationibus paterna providentia pracavemus; ut divinis laudibus eò devotius quò quietiùs intendatis. Volentes igitur vobis, quos tanquam devotos Ecclesiæ filios sincera diligimus in Domino caritate, facere gratiam specialem, vestris precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut in vestra vel aliqua vestri Ordinis Ecclesiarum, nulli teneamini per litteras Apostolicas providere, quæ expressam non fecerint de Cluniacensi Ordine mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni IV. Nonas Junii, Pontificatus nostri anno III. BULLA INNOCENTII PAPÆ IV. per quam spondet indemnitatem Abbati et Conventui Clun. pro mille ducentis Marchis sterlingorum per eos sibi mutuatis in urgenti Ecclesiæ necessitate. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesiæ Romanæ urgentem necessitatem propensius attendentes, eidem in hujusmodi articulo mille ducentas marchas sterlingorum duxeritis mutuandas: nos de nostrorum fratrum consilio præsentium auctoritate vobis promittimus, quod vos super hoc reddemus indemnes, vobisque de pecunia ipsa, cum expensis, damnis, et interesse satisfaciemus in terminis constitutis; nos adhoc, et Romanam Ecclesiam obligantes. In cujus rei testimonium has litteras vobis duximus concedendas. Datum Lugduni II. Nonas Augusti, Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. adversus Prælatos excommunicantes illos qui in molendinis et in furnis Cluniacensium molunt et coquunt, etc. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, in quorum Diœcesibus Monasteria, Prioratus, Grangiæ, Domus, et possessiones Monasterio Cluniacensi subjecta consistunt, salutem et Apostolicam benedictionem. Quantò amplius esse debetis justitiæ zelatores, tantò magis vos dedecet facere fraudem legi, et præsertim in Apostolicæ sedis injuriam et contemptum. Sanè dilecti filii ...... Abbas, et Conventus Cluniacensis Monasterii gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum et eorum officiales, cum in eos, et Monasteriorum, ac Prioratuum ipsis subjectorum Monachos non possint excommunicationis et interdicti sententias proferre, eo quod super hoc Apostolicæ sedis privilegiis sunt muniti; in eos, qui molunt in molendinis, vel coquunt in furnis eorum, quique vendendo seu emendo, aut aliàs eis communicant, sententias proferunt memoratas: et sic Apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dictos Abbatem et Conventum, et eorum Monachos et fratres, tam in dictis Monasteriis et Prioratibus, quàm Grangiis et Domibus aliis Monasterio ipsorum subjectis morantes quodammodò excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt: ex quo illud evenit inconveniens, ut ipsi quantum ad hoc judicentur judicio Judæorum, et qui eis communicant in prædictis majorem excommunicationem incurrant, quàm etiam excommunicatis communicando fuerant incursuri. Nolentes igitur hæc crebris ad Apostolicam sedem clamoribus jam perlata ulterius sub dissimulatione transire, vobis universis et singulis ad instar piæ recordationis Gregorii Papæ prædecessoris nostri per Apostolica scripta mandamus, quatinus hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cætero non feratis: quia, si super hoc ad nos denuò clamor ascenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus. Datum Lugduni VI. Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno III. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas Clun. non possit compelli per litteras Apostolicas ad receptionem seu provisionem alicujus in pensionibus et Beneficiis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati tuæ paterna volentes sollicitudine providere, ut ad receptionem vel provisionem alicujus in pensionibus seu beneficiis Ecclesiasticis compelli per litteras Apostolicas, vel Legatorum Apostolicæ sedis minimè valeas, auctoritate tibi præsentium indulgemus: etiamsi contineatur in litteris Apostolicis, ut non obstante aliqua indulgentia sedis Apostolicæ ad receptionem, vel provisionem illius, pro quo scribitur, procedatur. Datum Lugduni VI. Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Religiosi Cluniacenses possint succedere in bonis mobilibus et immobilibus, exceptis feudalibus. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio ..... Abbati Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Devotionis tuæ precibus inclinati, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, quæ personas fratrum, qui è sæculo fugientes in ordine tuo habitum religionis assumunt, ibique se vinculo professionis astringunt, contigissent ratione successionis, vel alio justo titulo, in eodem sæculo permanendo, percipere et petere, ac retinere liberè (feudalibus rebus exceptis) valeas, auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni V. Kalendas Julii, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ad Episcopum Basiliensem, ad hoc quod revocet provisionem factam præposito Grandivallensi de Prioratu de Altacliqua Cluniacensis Ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Basiliensi Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Petitionem dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Cluniacen. audivimus continentem, quod cum Prioratus de Alta-Cliqua Clun. Ordinis Conventualis existat, et ejus ordinatio ad Abbatem ipsum pertineat pleno jure, ac semper per Priorem Monachum ejusdem ordinis soleat gubernari, Tu sub illo prætextu quod tibi dicebas commissum à nobis, ut de jam dicto Prioratu auctoritate nostra dilecto filio B. .... Grandivallensi præposito provideres, copia rescripti Apostolici præfatis Abbati et Conventui, licet eam instanter petiverint, denegata, Prioratum eumdem præfato præposito regendum ab ipso quoad viveret commisisti, in multorum scandalum, et Cluniacensis Monasterii detrimentum. Cum autem intentionis nostræ non fuerit quod prætextu provisionis hujusmodi Monasterium ipsum deberet taliter prægravari, ac decenter utrique parti super hoc providere velimus; fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, dictum Prioratum sine dilationis ac difficultatis obstaculo Monasterio præfato restituens, amoto ab ipso quolibet illicito detentore, memorato præposito de beneficio Ecclesiastico, quod ipsius personam deceat, juxta Priorum provideas continentiam litterarum. Si verò restitutio ipsa propter repugnantiam ejusdem præpositi provenire non poterit, tu post susceptionem præsentium spatium duorum mensium terminum peremptorium præfigas eidem, quò per se vel Procuratorem idoneum compareat coram nobis exhibituris dictis Abbati et Conventui super hoc justitiæ complementum. Diem autem citationis, et formam, et quicquid inde feceris nobis per tuas litteras harum seriem continentes fideliter intimare procures. Datum Lugduni VII. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ad Clerum et populum Villæ Cluniacensis, ut sint fideles ac obediant Abbati Clun. cui tenentur juramento fidelitatis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Clero et populo universo Villæ Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Vestræ fidei ac sollicitudinis dignoscitur interesse, ut dilecto filio ..... Abbati Clun. cui juramento fidelitatis tenemini, sicut vestro Patri devotè ac humiliter intendatis. Rogamus itaque universitatem vestram et attentius monemus, ac per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus eidem Abbati tanquam viri fideles obedire ac intendere taliter procuretis, quod tam idem quam nos devotionem vestram possimus proinde non immerito commendare. Datum Lugduni X. Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno V. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Regem Angliæ, quod Abbates Cluniacenses non consueverunt præstare fidelitatem vel homagium alicui Regi. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Regi Angliæ illustri, salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis petitione monstrarunt quod, licet super reddendis eis maneriis, redditibus, et aliis bonis temporalibus, quæ in tuo regno saisiri fecisti, celsitudini tuæ pluries direxerimus scripta nostra, tu id facere denegas, nisi dictus Abbas ad præsentiam tuam accedat tibi fidelitatem et homagium præstiturus, quia verò ab eodem Abbate et prædecessoribus suis vel ab aliis Regibus, in quorum regnis habent bona, hactenùs petita hujusmodi non fuere, serenitatem Regiam duximus attentè rogandam quatenùs, consideratè clementer, quòd hoc propter aliorum exemplum in grave ipsius Monasterii præjudicium redundaret, ab eodem Abbate novum quid non exigens prædicta sibi pro divina et Apostolicæ sedis reverentia ac nostra sine difficultate qualibet facias liberari, ita quod accrescat tibi meritorum cumulus apud Deum, et nos regalem magnificentiam dignis in Domino laudibus commendemus. Datum Lugduni decimo Kalendas Junii Pontificatus nostri anno sexto. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. de pensione quinquaginta librarum debita Monasterio Clun. per Abbatem et Conventum Majoris-Monasterii ratione domus de Pontenof in Diœcesi Cenomanensi. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut, cum in generali Capitulo vestro deliberatione provida ordinatum fuerit, quod Domus de Pontenof, quam solam habetis in Cenomanensi Diœcesi, Abbati et Conventui Majoris-Monasterii Turonen. habentibus juxta domum ipsam unum Prioratum, pro quinquaginta libris Turonen. ab eis vobis apud sanctum Martinum de Campis Parisien. in festo Purificationis annis singulis concedatur: licentiam vobis et eis in hac parte concedere curaremus, maximè cum in hoc utriusque Monasterii utilitas procuretur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, vobis concedendi prædictis Abbati et Conventui taliter domum ipsam, et eis obligandi se ad solutionem ipsius pecuniæ, ac pœnas et conditiones, quæ necessariæ fuerint ad roborandum contractum, plenam concedimus auctoritate præsentium facultatem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni II. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ut Ecclesiæ, in quibus Abbas Clun. habet jus Patronatus, per litteras Apostolicas conferri non valeant, nisi fiat in eis mentio hujus indulgentiæ. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus tuæ devotionis meritis, votis tuis libenter annuimus, et petitiones tuas quantùm cum deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, Cluniacensi Ordini à Sede Apostolica sit indultum, ut ejus personæ ad provisionem alicujus per litteras Apostolicas, vel legatorum Apostolicæ Sedis nequeant coarctari: Nos volentes tibi facere gratiam pleniorem, ut Ecclesiæ, in quibus tu jus Patronatus habes, conferri per hujusmodi Litteras minimè valeant, auctoritate tibi præsentium indulgemus, nisi litteræ ipsæ plenam et expressam fecerint de hac indulgentia mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni. III. Nonas Augusti. Pontificatus nostri anno VII. CONSERVATORIA INNOCENTII PAPÆ IV. Directa Magistro Reginaldo Canonico Sancti Vrsini Bituricens. ut caveat ne à Cluniacensibus extorqueantur decimæ laborum ac novalium suorum, necnon de nutrimentis animalium suorum. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Magistro Reginaldo de Velfia Canonico Ecclesiæ sancti Vrsini Bituricensis salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilectus filius Abbas Clun. conquestione monstravit, quod cum ei et fratribus Cluniacensis Ordinis à Sede Apostolica sit indultum, ut laborum ac novalium suorum quæ propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu de suorum animalium nutrimentis nullus ab eis decimas exigere seu extorquere præsumat: nonnulli tamen Episcopi, et Clerici per Regnum Franciæ constituti ab eis ejusmodi. Decimas exigunt et extorquent, contra indultum hujusmodi temerè veniendo. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, faciens quod decreveris auctoritate nostra firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, et odio, vel timore subtraxerint, per censuram Ecclesiasticam appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere, non obstante constitutione de duabus dietis edita in Concilio Generali, dummodò ultrà tertiam vel quartam aliquis extra suam Diœcesim auctoritate præsentium ad judicium non trahatur. Datum Lugduni. II. Nonas Augusti. Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas Clun. possit revocare et et amovere Priores, qui non solverint ei census, redditus, et pecuniam singulis annis debita. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolinam benedictionem. Cluniacense Monasterium, quod est Sedis Apostolicæ speciale, pro multa devotione, quam ad nos et Sedem ipsam habere dignoscitur, singulari Benevolentia prosequentes, vehementer appetimus ut semper in salubri statu et prospero conservetur: propter quod in iis, quæ suum spirituale et temporale commodum respiciunt, libenter sibi et sollicitè providemus, hinc est quod nos tibi et successoribus tuis, ut Priores et monachos, qui Prioratus, Domos, Grangias, decanatus, seu alia loca, vel possessiones ad præfatum Monasterium pertinentia tenent, possident, regunt, vel custodiunt, aut tenebunt, seu gubernabunt imposterum; si census vel redditus, servitia vel pecuniam, seu quævis alia, quæ Abbatibus Cluniacensibus solvi consueverunt annis singulis pro præmissis, statutis locis et temporibus tibi et eisdem Successoribus non curaverint exhibere, à prædictis Prioratibus et aliis locis revocare prorsusque amovere possitis, et in ipsos officii vestri debitum exequi qualibet Apostolica indulgentia, per quam posset nostræ concessionis effectus vel executio impediri, nequaquam obstante, auctoritate præsentium duximus concedendum. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni. XV. Kalendas Januarii Pontificatus nostri anno VII. Est et aliud omninò simile datum Lugduni III. Nonas Martii etiam anno VII. Pontificatus ejusdem S. D. Innocentii Papæ IV. Habetur executoria seu conservatoria ejusdem Privilegii, directa Archiepiscopo Bisuntinensi, per omnia similis, quæ sic incipit. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Archiepiscopo Bisuntinen. salutem et Apostolicam benedictionem. Cluniacense Monasterium, quod est Sedis Apostolicæ speciale etc. Usque ad hæc verba: duximus concedendum, post quæ sic finit. Quocirca fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus prædictos Abbatem et successores non permittas super hiis contra nostræ concessionis tenorem ab aliquibus indebitè molestari, molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni XVI. Kalendas Januarii. Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. pro Revocatione concessionum factarum nonnullis sœcularibus de quibusdam Prioratibus, Grangiis, pensionibus, et præbendis Monachalibus, seu aliis possessionibus Ordinis Clun. absque consilio et consensu Patris Abbatis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. Salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli Ordinis tui Priores per Regnum Franciæ constituti, non attendentes quod in eodem Ordine per Sedem Apostolicam est statutum, ne aliquis Abbas vel Prior ipsius Ordinis Prioratum, vel Grangiam, Pensionem, aut Præbendam Monachalem Secularibus personis concedere, seu possessionem aliquam venditionis, seu alio aliquo titulo alienare, absque Patris Abbatis et Conventus sui consilio et consensu præsumat; nonnullis Clericis et Laicis pensiones, quibusdam ad vitam, quibusdam verò ad perpetuum, necnon Præbendas Monachales, Terras, possessiones, Grangias, et res alias, irrequisito assensu hujusmodi, minus providè concesserunt, confectis super hoc litteris, et præstitis etiam juramentis, in monasteriorum suorum non modicam læsionem: quare nobis humiliter supplicasti, ut providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Tuis itaque supplicationibus benignum impertientes assensum, revocandi prædictas hujusmodi concessiones, litteris, seu juramentis nequaquam obstantibus, liberam tibi concedimus auctoritate præsentium facultatem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni V. Idus Septembris, Pontificatus nostri anno VI. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Archiepiscopum Bituricensem, ejusque suffraganeos, et alios Prælatos Provinciæ Bituricensis ut excommunicent Laicos, Clericos verò suspendant, qui invaserint res, bona, seu possessiones Cluniacensium fratrum, vel hominum suorum, aut eos excommunicarint et interdixerint, vel ab eis decimas nutrimentorum suorum extorserint. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopo Bituricensi, et ejus suffraganeis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Archipresbyteris, Præpositis, et aliis Ecclesiarum Prælatis per Bituricensem Provinciam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur, et Canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut Religiosi et ii maximè, qui per Sedis Apostolicæ Privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii Clun. tam de frequentibus injuriis, quàm de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari: ut vos ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab augustiis quas sustinent et pressuris vestro possint præsidio respirare. Ideoque universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatinus illos, qui possessiones, vel res, seu domos prædictorum fratrum, vel hominum suorum irreverenter invaserint, aut ea injustè detinuerint, quæ prædictis fratribus ex Testato decedentium relinquuntur, seu in fratres ipsos, vel ipsorum aliquem, contra Apostolicæ Sedis indulta, sententiam excommunicationis aut interdicti præsumpserint promulgare, vel decimas de nutrimentis animalium suorum, spretis Apostolicæ Sedis privilegiis, extorquere; monitione præmissa, si Laici fuerint, publicè candelis accensis singuli vestrum in Diœcesibus et Ecclesiis vestris Excommunicationis sententia percellatis: si verò Clerici, vel Canonici regulares, seu Monachi fuerint, eos appellatione remota ab Officiis et Beneficiis suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec prædictis fratribus plenariè satisfaciant, et tam Laici, quàm Clerici seculares, qui pro violenta manuum injectione in fratres eosdem vel ipsorum aliquem, Anathematis vinculo fuerint innodati, cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Lugduni. V. Idus Septembris. Pontificatus nostri anno VI. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Priorem de Noranthona, cui committitur ut citet Priorem et Conventum Prioratus Zeuvensis coram ipso summo Pontifice pro liquidatione et solutione decimæ omnium fructuum dicti Prioratus facienda Abbati Clun. de quatuor annis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Priori de Norhantona Lincolniensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecto filio Abbati Cluniacensi, petente à Priore et Conventu Prioratus Leuvensis Cluniacensis Ordinis eidem Monasterio immediatè subjecti, coram dilecto filio nostro .... tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero Cardinali partibus à nobis auditore concesso, de quatuor annis præteritis decimam omnium Proventuum et Reddituum Prioratus ejusdem, sibi ab Apostolica Sede concessam, quia libello porrecto, lite legitimè contestata confessionibus factis, et juramento calumniæ ac de veritate discenda per Procuratores partium præstito, ipsoque Procuratore dictorum Prioris et Conventus confesso in judicio dictum Prioratum eidem Monasterio immediatè subjectum et Ordinis ejusdem existere, ipsosque Priorem et Conventum ad solutionem petitæ decimæ teneri: de valore portarum Proventuum liquere non potuit, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus dictos Priorem et Conventum ex parte nostra pro tempore citare procures, ut infra duos menses post citationem tuam, per Procuratorem idoneum cum pleno mandato jurandi in animabus eorum, de valore ipsorum Proventuum, coram ipso compareant justam dante domino sententiam recepturi. Quod autem inde feceris nobis infra eumdem terminum tuis litteris continentibus tenorem præsentium studeas intimare. Datum Lugduni. XVI. Kalendas Januarii. Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. de non providendo per litteras Apostolicas Ecclesiis spectantibus ad collationem vel Patronatum Abbatis Clun. et Fratrum Professorum ejusdem Ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. exigentibus tuæ devotionis meritis votis tuis libenter annuimus, et petitiones tuas quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, Cluniacensi Ordini à Sede Apostolica sit indultum, ut ejus personæ ad provisionem alicujus per litteras Apostolicas vel legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari: nos volentes tibi facere gratiam pleniorem, tibi, et eidem Ordini, ejusque personis auctoritate præsentium indulgemus, ut Ecclesiæ ad tuum, et Fratrum Professorum ejusdem Ordinis Patronatum vel collationem spectantes conferri per hujusmodi litteras minimè valeant, nisi litteræ ipsæ plenam et expressam fecerint de hac indulgentia et eodem Ordine mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni. XVI. Kalendas Januarii Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas S. Benedicti supra Padum debeat semper accedere vel mittere ad generale Capitulum Cluniacense. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur dilecto filio Abbati Monasterii sancti Benedicti supra Padum, Ordinis S. Benedicti, Mantuanensis Diœcesis ad preces nostras duxeris concedendum, ut durante communi Guerra in Lombardia ad generale Capitulum Cluniacense accedere minimè teneatur: Ita tamen quod hujusmodi Guerra cessante idem Abbas ad præfatum Capitulum vadat vel mandet, sicut ipse et prædecessores ejus sunt hactenus consueti. Nos tuis supplicationibus inclinati, ut ex concessione hujusmodi nullum Monasterio Cluniacensi, aut tibi, vel successoribus tuis præjudicium generetur in posterum, auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni XVIII. Kalend. Februarii Pontificatus nostri anno VII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. Abbati Clun. quod non possit ipse vel ejus Monasterium excommunicari occasione Decimæ vel vicesimæ. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati tuæ, ac Monasterii Cluniacensis paterna volentes sollicitudine providere, ut in te, vel idem Monasterium, occasione decimæ, vel vicesimæ, seu alterius cujuscumque subventionis, excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiæ ferri non valeant, auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni XV. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri anno VII. EXECUTORIA INNOCENTII PAPÆ IV. directa Archidiacono Stampensi in Ecclesia Senonensi ut denunciet Excommunicatos quosdam milites, qui Clun. loci immunitatem violaverant, et Palefredos Abbatis rapuerant, et ob id ab ipsis Cluniacensibus juxta privilegia Apostolica fuerant excommunicati. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Archidiacono Stampensi in Ecclesia Senonensi Salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii, Abbas et Conventus Monasterii Cluniacensis petitione monstrarunt, quod, cum eis jamdudum à Romanis Pontificibus sit indultum, ut universos malefactores eorum, et hominum ipsorum, cujuscumque conditionis et potestatis existerent, qui infra terminos immunitatis ejusdem Monasterii invasionem, prædam, aut homicidium perpetrarent, si eorum Episcopi et Ecclesiarum Prælati, postquam ab ipsis Abbate et conventu forent tertiò requisiti, eosdem malefactores ad satisfactionem ipsis Abbati et conventui congruam exhibendam non ducerent compellendos, auctoritate Apostolica candelis accensis excommunicationis et interdicti possent sententiis innodare, et tamdiu ipsos nunciare publicè hujusmodi sententiis irretitos, donec de perpetratis excessibus eis satisfacerent competenter: iidem Abbas et conventus in Guidonem de Chunteriaco, Willelmum de Baldo, W. et universos milites, et omnes alios, qui cum eisdem militibus ad rapiendum quosdam Palefredos, et res alias ipsius Abbatis infrà immunitates prædictas interfuerunt, pro eo quod eorum Episcopus ex parte eorumdem Abbatis et conventus super hoc tertiò requisitus prædictos milites, et alios ad satisfactionem ipsis de prædictis excessibus congruam exhibendam non compulit, cum hujusmodi excessus essent adeò notorii, quòd nulla poterant tergiversatione celari, Excommunicationis et interdicti sententias exigente justitia promulgarunt. Quocircà discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus faciens sententias ipsas, prout rationabiliter sunt prolatæ, auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inviolabiliter observari: Præfatos malefactores tamdiu excommunicatos publicè nuncies ab omnibus arctiùs evitari, donec eisdem Abbati, et conventui de prædictis Palefredis, et Rebus aliis, necnon damnis, et interesse, et etiam de fractione immunitatis loci prædicti satisfecerint competenter. Datum Lugduni, Idibus Septembris, Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas et Ordo Clun. non teneantur providere per litteras Apostolicas, nisi fecerint de præsenti Indulgentia mentionem. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Petitiones vestras favore benevolo prosequentes, libenter ea peragimus, quas vobis et Ordini vestro utilia intuemur. Cum igitur, sicut nobis exponere curavistis, vobis et Ordini vestro à sede Apostolica sit indultum, ut ad nullius receptionem vel provisionem possitis per Litteras Apostolicæ sedis, vel Legatorum ipsius compelli, nisi plenam et expressam de eodem Ordine fecerint mentionem: Nos volentes vobis, et eidem Ordini facere gratiam ampliorem, inclinati tuis precibus, fili Abbas, vobis et prædicto Ordini auctoritate præsentium indulgemus, ut ad Receptionem vel provisionem hujusmodi coarctari per Litteras Apostolicas impetratas, vel etiam impetrandas, quantumcumque generales vel speciales fuerint, minimè valeatis; nisi nominatim de Ordine Cluniacensi, et de præsenti indulgentia plenam et expressam fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni. Nonis Octobris, Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. Ad idem, quod superius. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Favore vestræ Religionis inducimur, ut Nos de gratia in gratiam provehentes; vos donis gratuitis et potioribus gratiis honoremus. Cum igitur vobis nuper duxerimus indulgendum, ut ad nullius receptionem, vel provisionem compelli possitis per litteras Apostolicas impetratas, vel etiam impetrandas, quantumcumque generales vel speciales fuerint, nisi nominatim de Ordine Clun. et ipsa indulgentia plenam et expressam fecerint mentionem. Nos volentes vobis facere gratiam pleniorem, tuis (fili Abbas) precibus inclinati, vobis et vestro Ordini auctoritate præsentium indulgemus, ut nulli deinceps per litteras Apostolicæ Sedis, vel legatorum ipsius impetratas (dummodo non sit per eas jus alicui acquisitum) vel etiam impetrandas, etiamsi contineatur in eis, quod aliqua Sedis ipsius indulgentia non obsistat, possit de Prioratibus, Decanatibus, Grangiis, Ecclesiis, Beneficiis, sive Redditibus ad vos vel Fratres Ordinis vestri spectantibus provideri, aut assignari, vel conferri pensiones in eis, nisi de verbo ad verbum in eisdem litteris totus tenor præsentis indulgentiæ sit insertus. Nulli ergo, etc. Datum Lugduni VIII. Kalendas Novembris. Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ad idem quod duo superiora. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Petitionibus, quas nobis porrigis pro tua et subditorum tuorum quiete, tantò libentius exauditionis gratiam impertimus, quantò amplius tui Ordinis fragrantia nos delectat. Vt igitur Apostolico donante favore tuus et eorumdem subditorum tuorum status tranquillior habeatur, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ut nulli possit omninò de aliquo Prioratu vel Ecclesia Cluniacensis Ordinis provideri per litteras Apostolicæ Sedis, vel legatorum ipsius non facientes plenam et expressam de Ordine Cluniacensi, ac de verbo ad verbum et toto tenore præsentis indulgentiæ mentionem; etiamsi contineatur in eis quod aliqua dictæ Sedis indulgentia non obsistat. Nulli ergo, etc. Datum Ianuæ VIII. Idus Iunii. Pontificatus nostri anno VIII. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. ad idem quod præcedentia. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Illa personam tuam, et Ordinem Cluniacensem complectimur sinceritate favoris, ut libenter iis, quæ tibi ac eidem Ordini profutura noverimus nos donemus. Cum igitur, sicut nobis exponere curavisti; tibi nuper duxerimus indulgendum, ut nulli possit omninò de aliquo Prioratu, vel Ecclesia Cluniacensis Ordinis provideri per litteras Apostolicæ Sedis, vel legatorum ipsius non facientes plenam et expressam de Ordine Cluniacensi, ac de verbo ad verbum, et tenore ipsius indulgentiæ mentionem: Nos volentes tibi facere gratiam ampliorem, tuis precibus inclinati, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ne cuiquam in eisdem Prioratibus, vel Ecclesiis, in pensionibus, vel aliis Ecclesiasticis Beneficiis valeat provideri; neque dicti Ordinis Fratres ad Receptionem, vel provisionem alicujus possint compelli per litteras dictæ Sedis, vel legatorum ipsius, etiamsi contineatur in eis quod indulgentia quælibet non obsistat, nisi de hac indulgentia plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, ac toto tenore ipsius fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Mediolani XII. Kalendas Septembris. Pontificatus nostri anno IX. COMMISSIO INNOCENTII PAPÆ IV. directa Præcentori S. Ioannis, et Obedientiario S. Iusti Lugdunensis ut Abbati Clun. faciant restitui quandam pecuniam quæ fuerat defuncti Hugonis Lingonensis Episcopi, et quondam Cluniacensis Abbatis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Præcentori sancti Ioannis, et Obedientiario Sancti Iusti Lugdunens. salutem et Apostolicam benedictionem. Transmissa nobis dilecti filii Abbatis Monasterii Cluniacensis petitio continebat, quod bonæ memoriæ Hugo Episcopus Lingonensis quandam deposuit pecuniæ quantitatem penes Petrum de sancto Hyppolito Canonicum Lingonensem ad præfatum Monasterium, cujus idem Episcopus Abbas fuerat, pertinentem. Quare nobis supplicavit instanter ut pecuniam ipsam sibi restitui faceremus. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus quatinus, si est ita, prædictum Canonicum attentius moneatis et inducatis, ut eidem Abbati submoto cujuslibet difficultatis dispendio pecuniam exhibeat memoratam; ipsumque ad id, si necesse fuerit, per Censuram Ecclesiasticam appellatione remota, justitia mediante cogatis, nonobstante constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generali. Datum Perusii VII. Idus Iulii. Pontificatus nostri anno X. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Archiepiscopos, et Episcopos et alios Prælatos Galliarum, etc. adversus probationes per duella faciendas ab Ecclesiasticis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis, et Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, et aliis Ecclesiarum Prælatis, et Capitulis, Clericis, ac Ecclesiarum personis universis in Regno Franciæ constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Consuetudo quædam, quin potiùs corruptela in plerisque locis Regni Franciæ (ut accepimus) inolevit; quod videlicet quando Ecclesiarum homines de corpore ad alienum dominium se convertunt, si eos vestrûm aliqui, quorum ipsi sint homines, fortè conveniant coram judice competenti; necesse habent suam per duellum intentionem fundare: alioquin ab actione proposita repelluntur, licet per testes, vel alia documenta intentionem ipsam velint, et valeant legitimè comprobare. Cum igitur Clerici absque sui Ordinis periculo duella suscipere nequeant, vel offerre; pro eo quod, sive per se, sive per alios in duello pugnaverint, ipsos ab executione sacrorum Ordinum canonicæ constitutionis severitas alienat. Nos huic pravæ consuetudini remedio, quo possumus, obviare volentes, et duellorum, præsertim cum de rebus Ecclesiasticis agitur, penitus interdicentes abusum, quo Deus tentatur, et vera sæpius judicia pervertuntur, ut quibuslibet judiciis omni probationum genere à jure concesso liceat vobis uti, prædicta consuetudine non obstante, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Edicto perpetuo statuentes ut, si aliquibus vestrum in quibuslibet casibus defendere per duellum recusantibus causam suam, aut in hujusmodi reprobo probationis genere succumbentibus, propter hoc contra tales sententia seu executio quæcumque processerit; Eadem, et quicquid ex ea secutum fuerit, vel ob ipsam, nullius penitus sit momenti. Nulli ergo, etc. Datum Perusii, X. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno X. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ IV. ad Ebroicensem, Parisiensem et Silvanectensem Episcopos, ut faciant satisfieri Abbati et Conventui Clun. de Bovis claræ memoriæ Blanchæ Reginæ, pro damnis eis illatis, per occupationem Castri de Lorduno factam per Ballivum ipsius. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Ebroicensi, Parisiensi, ac Silvanectensi Episcopis, et aliis Executoribus Testamenti claræ memoriæ Blanchæ Reginæ Franciæ salutem et Apostolicam benedictionem. Cùm, sicut accepimus, claræ memoriæ Blancha Regina Franciæ propriæ salutis non immemor; ut illis, quibus damna intulerat, de bonis ejusdem satisfieret in ultima voluntate mandarit: Quia dilecti filii Abbas et conventus Cluniacensis, prout ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis, pro recuperatione Castri de Lorduno ad Monasterium Cluniacense spectantis, quod ejusdem Reginæ Ballivus occupaverat, damna incurrerunt gravia et expensas: Discretionem vestram rogamus, monemus, et hortamur attentè, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eisdem Abbati et conventui de hujusmodi damnis et expensis satisfactionem plenariam, pro Apostolicæ sedis et nostra Reverentia, cum ad id bona Testatricis sufficiant, impendatis; Mandatum nostrum taliter impleturi, quod eis de vobis non remaneat materia conquerendi, et nos Devotionem vestram proinde non immeritò commendemus. Datum Assisii III. Nonas Augusti, Pontificatus nostri anno XI. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod personæ Ordinis Clun. non teneantur providere per litteras Apostolicas. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestræ paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut per litteras Apostolicas, vel legatorum Apostolicæ Sedis Prioratus vestri ordinis, seu Beneficia ad vestram, et personarum ejusdem Ordinis collationem, vel Patronatum spectantia conferri non valeant, vosque et antedictæ personæ ad receptionem vel provisionem alicujus compelli nullatenus valeatis, etiamsi contineatur in eisdem litteris, ut non obstante aliqua indulgentia procedi valeat ad prædicta. Nulli ergo, etc. Datum Assisii VI. Nonas Octobris. Pontificatus nostri anno XI. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas Clun. non possit excommunicari per litteras Apostolicas de conferendis Prioratibus Ordinis. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati tuæ Paternæ volentes sollicitudine providere, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ut per litteras Apostolicas, vel Legatorum Apostolicæ sedis, maximè super conferendis Prioratibus tui Ordinis obtentas et obtinendas, in personam tuam Excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiæ non valeant promulgari; quas, si promulgari contigerit, irritas decernimus et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Assisii VI. Kalendas Junii Pontificatus nostri anno XI. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. quod Abbas Clun. non possit compelli ad providendum de Prioratibus Ordinis, per litteras Apostolicas. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio .... Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum interdum concedenda, et non concedenda, propter importunitates petentium concedantur: Nos Paci et tranquillitati tuæ paterna volentes sollicitudine providere, ut per litteras Apostolicas, vel Legatorum Apostolicæ sedis obtentas et obtinendas, Prioratus tui Ordinis conferri non possint; tuque ad eorum collationem compelli nequeas, etiamsi contineatur in eisdem litteris hæc vel alia similis clausula, ut aliqua indulgentia non obsistat, auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nos enim sententias, quas hac occasione ferri contigerit irritas decernimus et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Assisii V. Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno XI. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ IV. de Prioratu de Turribus collato per Abbatem Clun. cuidam Cardinali, quod ipso cedente vel decedente revertatur ad Monasterium Cluniacense. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem exigentibus vestræ devotionis meritis votis vestris libenter annuimus, et petitiones vestras quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur tu fili Abbas, Prioratum de Turribus super Maternam, Cluniacensis Ordinis, Remensis Diœcesis, ad vestrum Monasterium pertinentem dilecto filio nostro O ..... Sancti Adriani Diacono Cardinali duxeris concedendum: Nos vestris supplicationibus inclinati, ut eodem Cardinali cedente, vel decedente, dictus Prioratus conferri auctoritate Litterarum Apostolicæ Sedis, vel Legatorum ipsius non possit alicui, nec ullo umquam tempore objici, seu prætendi quod collatus fuerit Clerico sæculari: Sed protinus liberè cum omnibus juribus, jurisdictionibus, et pertinentiis suis ad idem Monasterium revertatur, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Assisii IV. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno XI. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. ad Guillelmum III. Abbatem Clun. cui confirmat Officium Notarii Apostolici. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Guillelmo Abbati Clun. Notario nostro salutem et Apostolicam benedictionem. Cum felicis recordationis Innocentius Papa prædecessor noster te de Notariæ suæ Officio, ad Regimen Monasterii Cluniacensis, prout in ipsius litteris contineri perspeximus, renitentem promoverit et invitum: Nos ad instar prædecessoris ejusdem volentes tibi facere gratiam specialem, utendi eodem officio, quandocumque et quotiescumque ad Apostolicam sedem accesseris, plenam tibi concedimus auctoritate præsentium facultatem. Nulli ergo, etc. Datum Neapoli Calendis Maii, Pontificatus nostri anno I. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. ad Guillelmum Abbatem Clun. quod non possit compelli per litteras Apostolicas ad conferenda Beneficia. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Guillelmo Notario nostro Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum nonnulli Clerici, qui super conferendis certis sibi Prioratibus, Ecclesiis, et aliis Beneficiis Ecclesiasticis ad tuam collationem spectantibus, necnon super exhibendis sibi à te pensionibus, Apostolicæ sedis et Legatorum ipsius sub diversis formis litteras impetrarunt, multiplici te vexatione fatigent, subvenire tibi contra tot gravamina Apostolica sollicitudine curaremus. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, volentes super iis opportunum adhibere remedium, ne importabili provisionum sarcina prægraveris; Tibi et Monasterio tuo, ut per litteras Apostolic? Sedis et Legatorum ipsius impetratas hactenus, dummodo per eas non sit jus alicui vel aliquibus acquisitum, seu impetrandas in posterum, nisi dictæ Litteræ impetrandæ plenam et expressam de hac indulgentia, ac de eo quod es ejusdem Sedis Notarius fecerint mentionem, non possit cuiquam in Prioratibus, vel Ecclesiis, et Beneficiis ad tuam Collationem pertinentibus, aut etiam pensionibus aliquatenus provideri, nec tu ad providendum de iis per hujusmodi Litteras compelli possis, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ. III. Nonas Julii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Abbas Clun. possit dispensare cum Prioribus et Monachis Ordinis, super observatione statutorum, quæ de Regulæ substantia non sunt; itemque dispensare super pœnis et irregularitatibus ob transgressionem eorumdem statutorum, et aliorum, quæ de Regulæ substantia sunt, incursis aut incurrendis, etc. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum observantia Ordinis ab ipsa sui institutione multùm sit rigida et difficilis ad ferendum; fuerintque postmodum per felicis Recordationis Gregorium Papam prædecessorem nostrum superaddita statuta gravia, et præcepta diversarum pœnarum adjectione vallata: ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos, providere paterna diligentia curaremus. Attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri, et in erasione æruginis vas non frangi, Devotionis tuæ precibus inclinati, præsentium tibi auctoritate concedimus ut super hujusmodi observatione statutorum ipsorum, quæ de substantia Regulæ non existunt, tu ac successores tui cum Prioribus, et Monachis tui Ordinis universis tam præsentibus, quàm futuris, liberè dispensare possitis; his casibus dumtaxat exceptis, super quibus in eadem Regula est dispensatio interdicta: in quibus casibus dispensandi super pœnis adjectis, et irregularitatibus, quas tui subditi ob hoc hactenus incurrerunt de cœtero, eosque absolvendi ab interdicti, suspensionis, et excommunicationis vinculo, quo ipsos ob transgressionem prædictorum statutorum involui contigit, vel continget, injuncta sic absolutis pœnitentia salutari, libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra provisione facultas: Priori nihilominus Monasterii tui, ac ipsius successoribus concedendi tibi hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium, si opportunum fuerit, concedentes auctoritate præsentium potestatem, nonobstantibus aliquibus Litteris ad quoscumque ab Apostolica sede sub quocumque tenore directis, et processibus variis habitis per eosdem, de quibus forsan oporteat in præsentibus plenam expressamque et de verbo ad verbum fieri mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Laterani II. Nonas Martii. Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. de non solvendis procurationibus alteri quam Abbati Clun. in Domibus, Grangiis, et aliis locis Ordinis Cluniacensis. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus vestræ Devotionis meritis votis vestris libenter annuimus, et petitiones vestras quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, in nonnullis Provinciis habeatis Domos, et Grangias, et alia loca, quæ retroactis temporibus procurationes aliquas non solverunt; sed tibi et prædecessoribus tuis solverunt easdem: ut ab eis de cœtero Procurationes, super quibus jam estis legitima præscriptione muniti, quavis occasione exigi non valeant auctoritate vobis præsentium indulgemus, decernentes irritum et inane, si secus per præsumptionem cujuspiam fuerit attentatum. Nulli ergo, etc. Datum Laterani V. Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quo confirmat statutum factum per Abbatem et conventum Clun. de non amplius concedendo vllis Clericis sæcularibus Redditus et proventus præbendæ, quam habet Monasterium Clun. in Ecclesia Carnotensi, qui erant deputati ad Luminare B. Apostolorum Petri et Pauli in eodem Monasterio. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, deliberatione provida duxeritis statuendum ut redditus et proventus Præbendæ, quam habetis in Carnotensi Ecclesia deputatos in Monasterio vestro ad luminare beatorum Apostolorum Petri et Pauli, quos quidam Abbates aliquibus sæcularibus Clericis de facto aliquoties concesserunt, de cœtero nemini concedantur; sed sint ad luminare hujusmodi perpetuò deputati. Nos vestris supplicationibus inclinati, statutum hujusmodi ratum et gratum habentes, ac decernentes irritum ac inane quicquid contra illud fuerit attentatum, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti Patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani II. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri anno II. Habetur omnino simile privilegium Nicolai Papæ III. Datum Romæ apud S. Petrum X. Kalendas Februarii Pontificatus anno II. ad eumdem effectum. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. adversus Prælatos immunitatem et exemptionem Cluniacensium directe, vel indirecte impugnantes. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati Cluniacensi, et universis fratribus Cluniacensis Ordinis salutem et Apostolicam benedictionem. Etsi de universis sanctæ Matris Ecclesiæ filiis ex susceptæ servitutis officio cura nobis immineat generalis; de illis tamen locis atque personis sollicitiùs cogitare nos convenit, quæ ad Sedem Apostolicam noscuntur specialiter pertinere. Cum igitur Ordini vestro à suæ fundationis exordio ab eadem noscatur esse concessum, ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat Monachos Cluniacenses ubilibet commorantes excommunicare vel interdicere, aut de ipsis vel eorum Monasteriis judicare, seu eosdem ipsis invitis ad judicia sua trahere: ac etiam a felicis recordationis Gregorio, et Innocentio prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus nihilominus expressè prohibitum ne Archiepiscopi, Episcopi, vel alii Ecclesiarum Prælati, aut eorum officiales in molentes in molendinis, aut coquentes in furnis vestris, in locantes vobis operas suas, aut aliàs vobis communicantes Excommunicationis vel Interdicti sententias promulgare præsumant, quidam tamen ipsorum vestris libertatibus invidentes, ac eligentes vias alias ad nocendum, in homines, familias, et servientes vestros; ac etiam in illos, qui vobiscum emendo, seu vendendo contrahunt; aut vobis Decimas, oblationes, redditus, et alia vobis debita persolvunt; vel in judiciis, aut extra quoquomodo respondent; quique vestras Missas aut horas audiunt, aut vobis qualitercumque communicant; necnon in Villas, Parochias, Maneria, Domos, Grangias, Prioratus, Ecclesias, et alia loca vestra sententias proferunt memoratas, requirunt à fratribus vestri Ordinis Canonicam obedientiam, et ipsorum bona et redditus capiunt, et capi ac detineri, seu saisiri per suas Diœceses et Provincias faciunt, quousque eorum desiderio fuerit satisfactum, alia vobis damna gravia et injurias multiplices inferendo; sicque fit ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis sit vobis per adinventiones hujusmodi causa dispendii et laboris: Quare nobis humiliter supplicastis ut providere vobis super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nolentes igitur tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus excogitatos non absque Apostolicæ Sedis injuria æquanimiter tolerare, ad instar prædictorum Pontificum auctoritate præsentium districtius inhibemus ne quis de cœtero talia, seu aliquid contra concessionem et inhibitionem præfatas, quas firmiter observari præcipimus, attentare præsumat. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, Idibus Ianuarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod de Beneficiis Ordinis Clun. non provideatur per litteras Apostolicas. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Favore vestræ Religionis inducimur, ut vos de gratia in gratiam provehentes vos donis gratuitis et potioribus honoremus. Cum igitur vobis nuper felicis recordationis Innocentius Papa Prædecessor noster duxerit indulgendum, ut ad nullius receptionem vel provisionem compelli possitis per litteras Apostolicas impetratas vel etiam impetrandas, quantumcumque generales vel speciales fuerint; nisi nominatim de Ordine Cluniacensi et ipsa indulgentia plenam et expressam fecerint mentionem. Nos volentes vobis facere gratiam pleniorem, tuis (fili Abbas) precibus inclinati, vobis et Ordini vestro ad instar prædecessoris ejusdem auctoritate præsentium indulgemus, ut nulli deinceps per litteras Apostolicæ Sedis, vel Legatorum ipsius impetratas, dummodo non sit per eas jus alicui acquisitum; vel etiam impetrandas possit de Prioratibus et Decanatibus, Grangiis, Ecclesiis, Beneficiis, sive Redditibus ad vos vel fratres Ordinis vestri spectantibus provideri, aut assignari, vel conferri pensiones in eis; nisi eædem Litteræ impetrandæ de indulto hujusmodi, et ipsius toto tenore de verbo ad verbum plenam et expressam fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Laterani II. Nonas Februarii, Pontificatus nostri anno II. Hic debuisset reponi Bulla ejusdem Alexandri Papæ IV. data Larerani 4. Idus Februarii, Pontificatus anno 2. confirmativa cujusdam instrumenti publici facti nomine quorumdam Mercatorum Senensium, per quod declarant sibi satisfactum esse per Guillelmum Abbatem Cluniacensem de summa sex millium librarum Turonensium, in qua ipse Abbas et Conventus Clun. eisdem mercatoribus tenebantur ratione mutui. Cujus instrumenti testes nominantur frater Petrus Prior sancti Victoris Gebennensis, et frater Ioannes de Cusentiis Monachus Monasterii Cluniacensis, et alii: quia nullius est valoris, ideò sufficit ejus mentionem fecisse. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod non possint Cluniacenses compelli ad aliud quam ad Generale Capitulum Cluniacense accedere. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, fratres vestri Ordinis ad Monasterium vestrum ad Generale Capitulum singulis annis accedere teneantur: quia Præsidentes Capitulis Provincialibus alterius Ordinis eosdem fratres accedere ad Capitula ipsa, quorum statuta diversa sunt à statutis Cluniacensis Capituli, pro sua voluntate compellunt. Nos attendentes quod indignum esset prædictos fratres per Capitula diversa (quod hactenus factum non extitit) fatigati; ut iidem fratres ad Capitula alterius Ordinis accedere compelli non possint, vobis et eisdem fratribus auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, Idibus Februarii, Pontificatus nostri anno secundo. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Priores et Monachi Ordinis non possint inconsulto Abbate Cluniacensi litigare, aut bona Monasteriorum alienare, vel mutuum contrahere. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Sollicitudinis nostræ dignoscitur interesse ut transgressiones, quæ attentantur interdum à personis tui Ordinis, sic vetemus, quod personæ ipsæ de cætero similia non præsumant. Cum igitur, sicut accepimus, nonnulli Priores et Monachi Conventualium et aliorum Prioratuum, quos Prædecessores tui Abbates Cluniacenses, qui fuerunt pro tempore, Monasterio Cluniacensi acquisivisse noscuntur, coram Regibus, principibus, potestatibus, et aliis judicibus tam Ecclesiasticis quàm secularibus, super eisdem Prioratibus, Juribus, et bonis ad Prioratus ipsos spectantibus te irrequisito agere et respondere litigant ac in judicium rem deducere; necnon ad census diversis personis concedere, permutare, obligare, distrahere, ac aliàs alienare bona dictorum Prioratuum, et mutuum contrahere, et alia etiam attentare propria temeritate præsumant, in Prioratuum ipsorum, et tuam, ac prædicti Monasterii non modicam læsionem. Nos volentes congruum super hoc remedium, prout convenit adhibere, ne de cætero ab eisdem talia vel similia præsumantur auctoritate præsentium districtius inhibemus, decernentes irritum et inane si secus duxerint attentandum. Nulli ergo, etc. Datum Laterani. V. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Abbas Cluniacensis possit amovere Priores Ordinis, nonobstantibus quibuscumque litteris Apostolicis: quodque omnes causæ in Ordine emergentes debeant per eum, aut diffinito res capituli generalis terminari. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, in Ordine Cluniacensi per Sedem Apostolicam sit statutum, ut quilibet Prior ipsius Ordinis, quem, à Prioratu suo amoveri contigerit, amotionem suam patienter ferat et inclinet, nec prætextu suæ amotionis appellet: quodque nullus ejusdem Ordinis super electione in Prioratu aliquo facienda, vel super Prioratu suo confirmationis litteras ab eadem sede impetret, et quod ab eodem Prioratu non valeat amoveri tibi quoque à sede sit indultum eadem ut, si aliquis eorumdem Priorum hujusmodi litteras impetrarit, nullam eædem litteræ firmitatem obtineant, et impetratis careat impetrans, et aliàs per te animadversione debita, prout tibi expedire visum fuerit, puniatur: quodque omnes causæ, quas inter personas ejusdem Ordinis contigerit moveri, si per Cluniacensem Abbatem sopitæ non fuerint, deferantur ad generale Capitulum per diffinitores ipsius terminandæ Capituli. Nos tuis supplicationibus inclinati prædicta omnia rata habentes et grata, ac volentes ea inviolabiliter observari, ut à personis ipsius Ordinis contra eadem nil penitus præsumatur, auctoritate præsentium districtius inhibemus, decernentes irritum et inane quicquid contra prædicta omnia et singula per præsumptionem cujuslibet fuerit attentatum. Nulli ergo, etc. Datum Laterani Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod licet statutum fuerit per Innocentium Papam IV. ut exempti ratione delicti, seu contractus, aut Rei possint coram Ordinariis conveniri; ipsi tamen Cluniacenses pristinis libertatibus et immunitatibus semper gaudeant. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum felicis recordationis Innocentius Papa prædecessor noster olim duxerit statuendum ut exempti quacumque gaudeat libertate, nihilominus tamen ratione delicti, seu contractus, aut Rei, de qua contra ipsos agitur, ritè possint coram locorum Ordinariis conveniri: et illi quoad hoc suam in eos valeant jurisdictionem prout jus exigit exercere: vos dubitantes ne per hujusmodi constitutionem libertatibus et immunitatibus vestris vobis et Ordini vestro per Privilegia et indulgentias ab Apostolica Sede concessas, præjudicari valeat, nobis supplicastis humiliter ut providere super hoc indemnitati vestræ paterna sollicitudine curaremus. Quia verò ejusdem Ordinis sacra Religio sic apud nos favore vos dignos constituit, ut nobis votiuum existat vos ab omnibus, per quæ possent vobis provenire dispendia, immunes libenti animo præservare; auctoritate vobis præsentium indulgemus ut occasione constitutionis hujusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus præjudicium generetur. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, Nonis Martii. Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. de amovendis per Abbatem Clun. Prioribus, etiam iis qui fuerint Capellani Papæ, cum ipse judicaverit expedire. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. In nostra proposuisti præsentia constitutus quod nonnulli Monasterii tui, et membrorum ejus Monachi, quorum aliqui Capellani nostri existunt, Priores prioratuum et domorum Cluniacensis Ordinis à Sede Apostolica obtinuere concedi, ut à Prioratibus et Domibus prædictis nequeant amoveri, absque Sedis ipsius speciali mandato faciente plenam et expressam de indulto hujusmodi mentionem. Quare nobis humiliter supplicasti ut, cum id redundet in ipsius Ordinis præjudicium et scandalum plurimorum, super hoc adhibere salubre remedium paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus quatinus super hoc contra prædictos Priores, hujusmodi seu quibuslibet aliis indulgentiis Sedis ejusdem nequaquam obstantibus, liberè Officii tui debitum exequaris. Datum Viterbii Kalendis Maii Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Cluniacenses non teneantur ad solutionem debitorum, nisi probetur fuisse conversa ad utilitatem Monasteriorum suorum. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Illa vobis libenter concedimus, per quæ materia submota gravaminis, vestri status tranquillitas vobis procuretur. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut vos, et Priores, et Conventus Prioratuum et membrorum Monasterii vestri ad solutionem aliquorum debitorum minimè teneamini, nisi legitimè probatum fuerit debita ipsa in utilitatem Monasterii, Prioratuum, et membrorum prædictorum fuisse conversa. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii V. Nonas Maii. Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quo confirmat omnia Privilegia et indulgentias Ordini Clun. ab Apostolica sede concessa. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus, quæ vobis, et Monasterio vestro, et Cluniacensi Ordini profutura speramus. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati, omnia Privilegia et indulgentias vobis, et eidem Ordini ab Apostolica sede concessa, vobis, et Monasterio, ac Ordini prædictis auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii. III. Nonas Maii. Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Diœcesani occasione Apostolicarum litterarum sibi ab ipso directarum, non possint providere clericis pauperibus de Beneficiis à Cluniacensibus Monasteriis dependentibus, si habeant ipsi in suis Diœcesibus beneficia, quamvis actu non vacent. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Super provisione pauperum Clericorum Diœcesanis ipsorum sub ea forma litteras nostras dirigere consuevimus, ut iidem Diœcesani Clericis ipsis de Beneficiis Ecclesiasticis, si qua ad eorumdem Diœcesanorum collationem spectantibus, si qua in eorum civitatibus vel Diœcesibus vacabant, quamprimùm ad id se offerret opportunitas, per se, vel per alios providerent; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo: quarum auctoritate prædicti Diœcesani, qui habebant plura Beneficia, de quibus poterant eisdem Clericis providere, quanquam forsitan non vacarent, per se ac subdelegatos ab eis de Beneficiis Ecclesiasticis ad vestram, et Abbatum, et conventuum, ac Priorum Monasteriorum, Prioratuum, membrorum vestro Monasterio subjectorum, ac Cluniacensis Ordinis collationem, seu præsentationem spectantibus de facto (prout asseritis) clericis providerunt eisdem; in vestrum, ac Monasteriorum, Prioratuum et membrorum prædictorum præjudicium et gravamen. Quare nobis humiliter supplicastis ut super hoc providere vobis, Monasteriis, Prioratibus et membris prædictis paterna sollicitudine curaremus. Quia verò nec forma litterarum hujusmodi, nec nostra etiam habet intentio, ut prædicti Diœcesani, si habent aliqua Beneficia Ecclesiastica ad suam collationem spectantia, etiamsi non vacent, possint de beneficiis ad collationem, seu præsentationem aliorum spectantibus auctoritate litterarum ipsarum prædictis clericis providere: tenore præsentium declaramus ut per litteras, quas sub præmissa forma prædictis Diœcesanis direximus, si prædicti Diœcesani habent aliqua beneficiis de quibus valeant providere clericis memoratis, etiamsi non vacent; de beneficiis ad vestram, seu Abbatum, et conventuum, vel Priorum prædictorum collationem, sive præsentationem spectantibus, clericis ipsis nequeat provideri: collationes, si quæ factæ sunt, auctoritate litterarum ipsarum de beneficiis, quæ ad vestram, seu Abbatum, et conventuum, ac Priorum eorumdem collationem, sive præsentationem pertinent; dummodo Diœcesani prædicti haberent aliqua beneficia, etiamsi non vacarent, de quibus possent eisdem clericis providere, decernentes irritas et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii III. Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Cluniacenses pro ea portione quâ veteres Decimas percipiunt in Parochiis suis, etiam et Novalia percipiant. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus benignum impartientes assensum, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut vos, ac Priores, et conventus Prioratuum, et membrorum vestrorum in Parochiis illis, in quibus vos et ipsi veteres Decimas iustè percipitis, pro ea portione qua veteres vos et ipsos contingunt, Novalium quoque Decimas juxta declarationem et statutum, quæ super iis olim edidimus, liberè percipere valeatis. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii. Nonis Iunii, Pontificatus nostri anno IV. CONSERVATORIA ALEXANDRI PAPÆ IV. directa Abbati Sancti Petri Cabilonensis pro revocandis alienationibus Terrarum, Prioratuum, possessionum, Decimarum, Reddituum, et aliorum bonorum aliàs factis per Abbates et conventum Monasterii Clun. nonnullis Prælatis, Clericis, ac laicis, tum ad vitam, tum perpetuo. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Sancti Petri Cabilonensis Ordinis S. Benedicti salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Clun. sua nobis petitione monstrarunt, quod tam prædecessores ipsorum, quam idem conventus Terras, Prioratus, Possessiones, Decimas, et Redditus, et nonnulla alia bona ipsius Monasterii nonnullis Archiepiscopis, Episcopis, Clericis, et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam verò perpetuò, et aliis ad non modicum tempus, datis super hoc litteris, adjectis pœnis, renunciationibus factis, et interpositis juramentis, ad firmam, vel sub sensu annuo concesserunt in gravem ipsius Monasterii læsionem; quorum aliqui super iis in forma communi confirmationis litteras à sede Apostolica impetrarunt. Quia verò nostra interest læsis Ecclesiis et Monasteriis subvenire, Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ea, quæ de bonis ejusdem Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicitè vel distracta, nonobstantibus litteris, pœnis, renunciationibus, juramentis, et confirmationibus prædictis, aut si est aliquibus ab eadem Sede indultum quod interdici vel excommunicari non possint, seu constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generali, dummodo ultra quartam vel quintam aliquis extra suam Diœcesim auctoritate præsentium ad judicium non distrahatur, ad jus et proprietatem prædicti Monasterii studeas legitimè revocare, Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; testes autem, qui fuerint nominati, se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Viterbii III. Idus Junii, Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Prælati non debeant excedere numerum evectionum in Lateranensi Concilio constitutum, cum Parochiales Ecclesias Monasterii Clun. et Prioratuum Ordinis visitant: neque quidquam eis, aut alicui de ipsorum familia, occasione alicujus officii, aut consuetudinis debet exhiberi, præter procurationes in victualibus moderatas. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus vestræ Devotionis meritis votis vestris libenter annuimus, et petitiones vestras quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Hinc est quod vestris supplicationibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus ut, si Ecclesiarum Prælati numerum Evectionum et personarum in Lateranensi Concilio constitutum, cum vestras, et Monasteriorum, ac Prioratuum vestrorum Ecclesias visitarint, excedere fortè præsumpserint, et ipsi pro Evectionibus, vel personis, in quibus excesserint eumdem numerum, vel aliquis de ipsorum familia, occasione alicujus officii, aut consuetudinis, seu quolibet alio modo, eorumque nomine pecuniam, vel aliquid aliud petierint, præter Procurationes tantùm in victualibus moderatas: liberum sit vobis, et Prioribus Monasteriorum, et Prioratuum prædictorum quod taliter petitur denegare. Et si fortè propter hoc dicti Prælati, vel eorum aliquis in Ecclesias ipsas, vel Religiosos, aut Clericos ibidem morantes aliquam sententiam promulgaverint, ipsam decernimus non tenere. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Abbas et Conventus Clun. possint repetere bona, in quibus successissent fratres è sæculo ad eos venientes, exceptis feudalibus. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut possessiones, et alia bona mobilia, et immobilia (exceptis feudalibus) quæ personas fratrum liberas ad Monasterium vestrum è sœculo fugientium, et professionem patientium in eodem, si remansissent in sæculo, ratione successionis, vel quocumque alio justo titulo contigissent, et eædem personæ dare potuissent liberè, ab eis petere, percipere, ac retinere licitè valeatis. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ, P. Kalendis Aprilis, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. quod Abbas et conventus Clun. non teneantur ad receptionem vel provisionem cujusquam per litteras Apostolicas, nec possint excommunicari, suspendi, aut interdici harum occasione. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Sic odore vestræ Religionis reficimur, ut quietem vestram multipliciter affectantes libenter et liberaliter vestris obviemus dispendiis, et gravaminibus occurramus. Vestris itaque supplicationibus favorabiliter annuentes vobis auctoritate præsentium indulgemus, ut non teneamini ad receptionem, vel provisionem cujusquam; quodque de beneficiis Ecclesiasticis, Prioraribus, Decanatibus Regularibus; vel sœcularibus, Domibus, seu Grangiis ad collationem, seu præsentationem vestram communiter, vel divisim spectantibus nulli valeat provideri; nec vobis, aut vestrum aliquibus, quominus Beneficia, Decanatus, Prioratus, Domos, et Grangias hujusmodi, cum vacaverint, personis idoneis conferre, vel ad ea hujusmodi personas, prout ad vos pertinet, præsentare possitis, aliquod obstaculum interponi possit per litteras Apostolicæ Sedis, vel Legatorum ipsius impetratas, dummodo non sit per eas jus alicui acquisitum, vel etiam impetrandas; nisi Sedis ejusdem litteræ impetrandæ de indulto hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem. Excommunicationis quoque, suspensionis, et interdicti sententias, si quas in vos, vel vestrum aliquem, contra indulti hujusmodi tenorem promulgari contigerit, decernimus irritas et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno V. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ IV. adversus Prælatos qui exemptionem, immunitatem, et alia Cluniacensium privilegia quovis modo, etiam indirecte impugnant. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis vestræ, in qua de die in diem laudabiliter Domino cooperante proficitis, meretur honestas ut vestris petitionibus à Sede Apostolicæ favorabiliter annuatur et illis præcipuè, quæ sic pulsant cum moderamine animum præminentis, quod intra exauditionis januam merentur admitti. Vestra sanè petitio nobis exhibita continebat, quod cum Monasterium vestrum, quod ejusdem Sedis specialiter juris existit, à primo suæ fundationis exordio usque ad moderna tempora multis et diversis Romanorum Pontificum Privilegiis et indulgentiis sit munitum, et donatum libertatibus ab eisdem: nonnulli Archiepiscopi, et Episcopi, ac Officiales eorum, aliique Ecclesiarum Prælati non attendentes quod nobis principaliter injuriari probantur, qui Privilegia Sedis Apostolicæ vel irreverenter impugnant, vel superficialiter eorum verba tenentes, contra ipsorum gestiunt intellectum venire, et Privilegiatos Privilegiorum commodis privare conantur; contra eadem Privilegia et indulgentias ad Synodos et Conventus Forenses vos ire compellunt ad Domos vestras causa Ordines celebrandi, causas tractandi, aliquos conventus publicos evocandi, et Missas celebrandi interdum accedunt ab Abbate vel Priore vestri monasterii nullatenus invitati: à fratribus etiam Cluniacensis Ordinis obedientiam et reverentiam exigere vel extorquere, ac in ipsos ubilibet commorantes jurisdictionem exercere, Interdicti et Excommunicationis sententias proferre, in Prioratibus et cellis ejusdem Ordinis, qui nunc sine Abbate Cluniacensi Monasterio sunt subjecti, Abbates ordinare; infra Parrochias locorum eidem Monasterio subditorum absque Cluniacensis Abbatis consensu Ecclesias et Capellas construere, Cimiteria benedicere, de vestris Monachis et Monasteriis judicare, ad judicia sua eos invitos pertrahere, ac pro controversiis vestris in Parochianos homines et servientes vestros animadvertere præsumentes: quanquam Archiepiscopi et Episcopi, in quorum Diœcesibus facultates vestræ consistunt, si contra eadem Monasteria vel Monachos ipsos aliquid quæstionis habuerint te, fili Abbas, tuosque successores ex indulto Sedis Apostolicæ debeant appellare, ac, si Lis per vos diffiniri nequiverit, ad eamdem Sedem deferri ejus solius judicio terminanda. Cum autem sit à prædicta sede statutum ut omnes Ecclesiæ Capellæ, et Cimiteria vestra libera, et immunia ab omni exactione consistant; et fratres cellarum, seu locorum vestrorum ubilibet positorum pro interdicto, ac excommunicatione quibuslibet suspensionem divinorum officiorum minimè patiantur, et tam Monachi prædictorum locorum, quàm eorum famuli, et qui se Monasticæ professioni devoverunt, divinæ servitutis officia celebrent, et debita peragant sepulturæ: iidem Prælati vos uti liberè statuto hujusmodi non permittunt, nec Diœcesani Episcopi aut officiales eorum præsentatos sibi à vobis ad Parochiales Ecclesias, quas habetis, Sacerdotes admittunt, nec celebrare in eis Divina officia patiuntur eosdem, prout vobis est ex Apostolicæ Sedis benignitate concessum, si dicti Episcopi et officiales præsentatos eosdem malitiosè non duxerint admittendos. Prætereà cum ex indulgentia sedis ejusdem Ecclesiarum vestrarum Decimas, quæ à laicis detinentur, si secundum Deum ab eorum potestate subtrahere vestræ Religionis Reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis, et Ordini vestro liceat retinere, ac laicos vel Clericos seculares per loca vestra ad conversionem, sive ad sepulturam suscipere, nisi pro certis criminibus fuerint excommunicationis sententia innodati, iidem super iis temere se opponunt, alium quam Cluniacensem Ordinem in Parochiis ad jus vestrum spectantibus de novo creare nihilominus præsumentes; licet ab eadem Sede id fieri cuilibet inhibitum sit expresse. Ad hæc cum vos et fratres vestri ubilibet commorantes conveniri vel ultra duas dietas à Monasteriis vestris ad judicium pertrahi, seu ad cujuslibet provisionem compelli per litteras Apostolicas non possitis, nec alicui liceat auctoritate ipsarum in fratres ipsos jurisdictionem aliquam exercere, nisi eædem litteræ plenam de Ordine vestro et indulgentia vobis super iis ab eadem sede concessa fecerint mentionem; ipsi Prælati et alii à Sede Apostolica delegati indulgentiam hujusmodi voluntate propria non servantes, super iis sæpius vos aggravant et perturbant. Audivimus prætereà, quod non mediocriter movet nos, nec modicùm vestræ derogat libertati, quod aliqui Ecclesiarum Prælati et Officiales eorum, licet in vos et alios Ordinis Cluniacensis Monachos vel conversos ubilibet commorantes, pro eo quod estis Apostolicæ sedis privilegiis et indulgentiis communiti, eis non liceat excommunicationis aut interdicti sententiam promulgare, in molentes tamen in molendinis, et coquentes in furnis vestris, in contrahentes vobiscum quibuscumque contractibus, inservientes et familias vestras, in locantes eis operas suas, in illos etiam, qui Missas et Horas vestras audiunt, decimas, redditus, et oblationes, ac alia vobis debita reddunt, seu aliàs vobis communicant, excommunicationis et interdicti sententias fulminare; ac concessiones tam ab eorum prædecessoribus quàm aliis Christi fidelibus liberalitate pia et provida Ordini vestro factas revocare voluntate propria, ne dicam potius temeritate præsumunt; Bona, quæ in eorum continentur Diœcesibus, arrestari vel detineri tamdiu per violentiam facientes, donec super his eorum voluntati fuerit satisfactum, alia vobis gravamina et injurias multipliciter inferendo. Sicque fit, ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis pariat vobis dispendium et laborem: quare nobis humiliter supplicastis ut tantis vestris gravaminibus et jacturis providere misericorditer curaremus. Nos igitur ad instar felicis Recordationis Innocentii Papæ IV. prædecessoris nostri nolentes de cœtero tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus non absque Apostolicæ Sedis excogitatos injuria sustinere, hujusmodi excommunicationis et interdicti proferri sententias, et alia supradicta contra ejusdem Sedis indulta in vestrum præjudicium fieri auctoritate præsentium districtius inhibemus. Decernentes irritum et inane, si quid contra inhibitionem hujusmodi super præmissis fuerit attentatum. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ II. Idus Januarii, Pontificatus nostri anno VI. BREVE ALEXANDRI PAPÆ IV. per quod concedit Henrico Episcopo Gebennensi, anteà Priori Romani Monasterii Clun. Ordinis, Lausanens. Diœcesis, ut eumdem Prioratum cum Episcopatu retineat usque ad beneplacitum voluntatis Apostolicæ. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Gebennensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Speciali gratia et favore te illa de causa dignum potissimè reputamus, quia toto cordis affectu ad hoc semper intendere diceris, ut per grata devotionis obsequia Sedi Apostolicæ valeas complacere. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi præsentium auctoritate concedimus, ut Prioratum Romani Monasterii Clun. Ordinis, Lausanensis Diœcesis, quem promotionis tuæ tempore obtinebas, unà cum Episcopatu Gebennensi possis usque ad nostræ voluntatis beneplacitum licitè retinere. Decernentes irritum et inane, si secùs de Prioratu ipso à quoquam contigerit attentari, non obstantibus Privilegio seu indulgentia concessis Monasterio vel Abbati Clun. Cujuscumque tenoris existant; etiamsi de ipsis plenam et expressam oporteat in nostris litteris fieri mentionem, per quæ effectus concessionis hujusmodi impediri valeat vel differri, et constitutione Concilii generalis, et qualibet alia Ordinis contraria memorati. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniæ VI. Kalend. Maii, Pontificatus nostri anno VI. EPISTOLA URBANI PAPÆ IV. ad Archiepiscopos et Episcopos. Vt non deterreant Rectores Ecclesiarum et Clericos suarum Diœcesum ab exequendis mandatis conservatorum Privilegiorum Apostolicorum Ordini Cluniacensi concessorum. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et Apostolicam benedictionem. Illum ad Apostolicam sedem gerere debetis devotionis affectum, quod conservatoribus, vel executoribus à sede deputatis eadem, super negotiis eis commissis nullum interponatis obstaculum; sed potius, cum ab eis fueritis requisiti, impendatis consilium, auxilium, et favorem. Sed, sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Monasterii Cluniacensis fuit propositum coram nobis, Rectoribus Ecclesiarum, et Clericis vestrarum Civitatum et Diœcesum, ne mandata conservatorum Privilegiorum suorum Apostolicorum, eisdem Abbati, et Conventui, ac personis Cluniacensis Ordinis per litteras Apostolicas deputatorum, rationabiliter facta eis auctoritate litterarum hujusmodi in favorem personarum ejusdem Ordinis exequantur, inhibetis pro vestræ merito voluntatis, in eorumdem Abbatis, et Conventus, ac personarum ipsarum præjudicium et gravamen. Quare nobis humiliter supplicarunt ut providere sibi super his paterna sollicitudine curaremus. Quia verò vos non decet procedere ad inhibitionem hujusmodi faciendam, fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus quatinus, si est ita, singuli vestram inhibitionem revocetis eamdem; et similem de cætero facere minimè attentetis: alioquin dilecto filio Abbati Pulteriarum Lingonensis Diœcesis damus nostris litteris in mandatis, ut vos universos et singulos ad id, monitione præmissa, auctoritate nostra, appellatione remota compellat. Nonobstante si vobis, vel alicui vestrum à Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possitis per litteras Apostolicas, quæ de indulto hujusmodi plenam non fecerint mentionem, sive qualibet alia indulgentia sedis ejusdem, de qua, cujusque tenore oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fieri, et per quam effectus præsentium impediri valeat, vel differri. Datum Viterbii VI. Idus Martii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. quod Abbas Clun. possit fugitivos Ordinis capere et ad claustrum reducere. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati Clun. Ordinis, ac personarum ipsius volentes paterna sollicitudine providere, ut tu, et successores tui Abbates Cluniacenses Monachos ejusdem Ordinis fugitivos et Apostatas, ubicumque inventi fuerint, capere ac reducere ad claustrum Cluniacensis Monasterii valeatis, et invocare super hoc (si opus) auxilium brachii sæcularis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraïre, etc. Datum Viterbii II. Nonas Martii Pontificatus nostri anno primo. Habetur Privilegium ejusdem Vrbani Papæ IV. adversus prælatos exemptionem et immunitatem Cluniacensium quomodolibet impugnantes, ad instar privilegii concessi per summos Pontifices Innocentium et Alexandrum IV. ejusdem tenoris. Datum Viterbii IX. Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. pro construendo Oratorio Collegii Cluniacensis Parisiis. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. In nostra constitutus præsentia nobis humiliter supplicasti ut, cum Monasterium tuum in civitate Parisiensi habeat quandam domum, in qua fratres Cluniacensis Ordinis insudantes litterarum studio commorantur, construendi Oratorium in eadem domo ad opus fratrum ipsorum tibi licentiam concedere dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, tibi licentiam concedimus postulatam: ita tamen quod per hoc venerabili fratri nostro Episcopo Parisiensi, vel Parochiali Ecclesiæ nullum præjudicium generetur. Datum Viterbii II. Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. quod Abbas et Conventus Clun. non possint virtute litterarum Apostolicarum conveniri coràm Episcopo vel Canonicis Matisconensibus. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus, per quæ materia submota gravaminum status vestri tranquillitas procuretur. Sanè petitio vestra nobis exhibita continebat, quod venerabilis frater noster Episcopus et Canonici Matisconenses vestris libertatibus invidentes, vobis, et Monasterio vestro, quod in Diœcesis Matisconensis consistit oppido, sunt infesti; sicque vobis non est tutum litigare coram eis, cum ipsos habeatis manifesta ratione suspectos. Itaque vestris supplicationibus inclinati vobis auctoritate præsentium indulgemus, ut coram eodem Episcopo, vel aliquo ex Canonicis ipsis auctoritate litterarum Sedis Apostolicæ, vel Legatorum ipsius conveniri minimè valeatis, ac Episcopus, vel Canonici prædicti non possint in vos, aut Monasterium vestrum, prætextu litterarum hujusmodi jurisdictionem aliquam exercere, nisi litteræ dictæ Sedis de Monasterio ipso, et indulgentia hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii Nonis Maii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. quod Abbas Clun. nonobstantibus Monachorum suorum appellationibus officii sui debitum in eos exequi valeat. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Exhibita nobis ex parte tua petitio continebat, quod nonnulli Monasterii tui Monachi et conversi, tam in Francia, quàm in Anglia commorantes, ambulantes post desideria cordis sui multa committunt enormia, quæ Deum offendunt, et homines scandalizant, et, ut correctionem evitent, ac liberam habeant materiam delinquendi, frequenter appellationis obstaculum interponunt, et sic te interdum hujusmodi appellationibus humiliter deferente ipsi pejora prioribus committere non verentur in animarum suarum periculum, plurimorum scandalum, et Monasticæ disciplinæ contemptum. Nolentes igitur ut ad peccatorum diffugium referatur, quod ad oppressorum subsidium noscitur institutum; discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus circa correctionem excessuum hujusmodi Monachorum et conversorum tuorum, nonobstante frivolæ appellationis objectu, quæ in elusionem Canonicæ disciplinæ consuevit opponi, liberè officii tui debitum exequaris. Datum apud Vrbem-veterem IV. Nonas Januarii, Pontificatus nostri anno secundo. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. quod Cluniacenses non teneantur solvere usuras pecuniarum sibi creditarum: sed possint quas solverint in sortem principalis deducere. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Meritis vestræ Religionis inducimur ut vos favore benevolo prosequamur, et in his quæ dignè deposcitis habeamus providentiæ studium efficacis. Sanè, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, nonnulli Laïci diversarum civitatum, et Diœcesum, ac Provinciarum, qui à vobis, ac personis Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum aliorum Cluniacensi Monasterio subjectorum multa extorserunt per usurariam pravitatem, asserentes vos, ac personas easdem in nonnullis pecuniarum summis teneri eisdem; vos super hujusmodi pecuniis multipliciter inquietant, petendo sibi satisfieri de eisdem. Quare nobis humiliter supplicastis ut super iis providere paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, ut vos, ac personæ prædictæ de hujusmodi pecuniarum summis, in quibus Laïcis ipsis tenemini, valeatis deducere sic extorta: ita quod de iis satisfacere illis minimè teneamini, nec ad ea solvenda compelli possitis inviti, sed ea dicti Laïci computare teneantur in sortem; ipsis quoque vos, ac personæ ipsæ possitis usuras denegare promissas, et repetere quas eis hactenus persolvistis, etiamsi de solvendo eisdem Laïcis usuras ipsas, vel aliud in fraudem earum, et de non repetendo ipsas Laïcis prædictis vestras, vel alterius litteras concessistis, et renunciastis super hoc omnibus litteris et indulgentiis Apostolicis impetratis et etiam impetrandis, necnon juris auxilio canonici et civilis, ac exceptionibus quibuscumque, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum apud Vrbem-veterem X. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ IV. quod Cluniacenses non teneantur ad solutionem aliquorum debitorum, nisi ea in utilitatem Monasteriorum suorum probentur conversa. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam Benedictionem. Indemnitati vestræ, Monasterii, et Prioratum vestrorum, ac Monasteriorum et aliorum membrorum eidem Monasterio subjectorum paterna volentes sollicitudine providere, Auctoritate vobis præsentium indulgemus ut non teneamini vos, et personæ Monasteriorum, Prioratuum, et Membrorum hujusmodi ad solutionem aliquorum debitorum Monasteriorum, Prioratuum, ac membrorum eorumdem nomine contractorum; nisi ea in utilitatem ipsorum conversa fuisse legitimè probaverint creditores: nonobstantibus renunciationibus, confessionibus, obligationibus pœnarum adjectione juramentis, instrumentis, et Litteris quibuscunque contractuum tempore interjectis. Nos quoque suspensionis, interdicti, et excommunicationis sententias, si quas in vos, aut personas Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum hujusmodi, contra præsentis indulgentiæ tenorem ferri contigerit decernimus irritas et inanes. Nulli ergo etc. Datum apud Montem Flascon. VI. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno II. BREVE CLEMENTIS PAPÆ IV. per quod absolvit Yvonem Abbatem Clun. à transgressione juramenti per ipsum præstiti de petendo Romam singulo quoque biennio. Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis zelus, quem habes, tuaque sincera devotio nos hortantur ut libenter, cum expedit, de illo tibi remedio succurramus, per quod tuæ conscientiæ ac saluti consulatur, ac nihilominus claræ famæ tuæ illæsa integritas conservetur. Sanè sicut audivimus tu, qui de biennio in biennium Apostolicam Sedem visitare teneris ex juramento super hoc præstito, Sedem visitare prædictam ultra biennium distulisti. Nos igitur de nostra provisione in hac parte tibi volentes salubriter subvenire, ab hujusmodi transgressione juramenti te absolvimus, et omnem infamiæ maculam ac perjurii à te inde contractas de Apostolicæ sedis plenitudine auctoritate præsentium penitùs abolemus, eadem auctoritate tibi etiam concedentes quod occasione hujusmodi perjurium in judicio, vel extra tibi objici nequeat, vel opponi. Nulli ergo, etc. Datum Perusii, Idibus Septemris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. per quod confirmat omnia bona et jura Monasterii sancti Lupi de Asserento Cluniac. Ordinis, Belvacen. Diœcesis. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et Conventui Monasterii sancti Lupi de Asserento Cluniacensis Ordinis Belvacensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota quæ à rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis quæ in præsentiarum possidet rationabiliter aut in futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci sub nostra et Apostolicæ Sedis protectione suscipimus; specialiter autem terras, domos, possessiones, decimas, redditus, vineas, nemora, molendina, prata et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacificè possidetis vobis et per vos Monasterio vestro authoritate Apostolica confirmamus. Et præsentis scripti patrociniis communimus, salva in prædictis decimis moderatione Concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii duodecimo Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod soli Abbati Clun. professionem faciant, obedientiamque promittant, ac rationem reddant de spiritualibus et temporalibus omnes Priores et Monachi: quodque ipse Abbas Clun. liberam habeat institutionem, et destitutionem in eosdem Priores. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. In decentiam et ornatum redundat totius corporis, cum ipsius à capite membra non discrepant, sed veluti subjecta obediunt capiti, eidemque obsequentia ad ejus nutum faciunt universa. Cum igitur à tempore, cujus non extat memoria, in Cluniacensi Ordine pacificè fuerint (ex quo multùm floruisse dignoscitur) observatum, ut Priores, et Monachi ejusdem Ordinis ubilibet commorantes, ac loca eorum, quæ Monasterio, et Abbati Clun. noscuntur fuisse concessa, subjecta sint Abbati Clun. in spiritualibus et temporalibus pleno jure; ac iidem Priores, et Monachi soli Abbati Cluniacensi professionem faciant, promittantque usque ad mortem ipsi Abbati, quoties novus instituitur, obedientiam manualem, et benedictionem recipiant ab eodem, et reddant ad mandatum ipsius Abbatis de singulis, quæ ad administrationem spiritualium vel temporalium pertinent, rationem: ac Abbas Cluniacensis, qui pro tempore fuerit, liberam institutionem et destitutionem habeat in eosdem; super quibus omnibus hactenus nulla, sicut in nostra præsentia pro parte tua propositum extitit, quæstio mota fuit; Sed tu, et Prædecessores tui fuistis liberè ac pacificè in possessione, vel quasi omnium prædictorum. Nos attendentes quod hæc omnia reddunt eumdem Ordinem celebrem, et insignem; cum populus sub uno Rectore prosperari consueverit, et cadere sub diversis: Ea omnia adinstar felicis Recordationis Innocentii Papæ prædecessoris nostri approbantes, ipsa prout rationabiliter facta sunt, et hactenus pacificè observata sunt, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, districtius inhibentes ne quis contra ipsa, quæ firmiter in perpetuum observari volumus, quicquam facere vel attentare præsumat. Et si aliquis de ipso Ordine contra fecerit, vel super Electione facienda in Prioratibus ejusdem Ordinis, vel confirmatione ipsius à Sede Apostolica litteras impetrarit, nisi litteræ ipsæ plenam de prædictis mentionem fecerint, nullius penitus sint momenti, et alias ipse de dicto Ordine, qui contra prædicta venire tentaverit, secundùm discretionem Abbatis animadversione debita puniatur. Nulli ergo, etc. Datum Perusii IV. Nonas Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. de non solvendis Debitis Monasteriorum Cluniacensis Ordinis, nisi in utilitatem ipsorum conversa probentur. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Indemnitati vestræ, Monasterii, et Prioratuum vestrorum, ac Monasteriorum, et membrorum eidem Monasterio subjectorum, paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut non teneamini vos, et personæ Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum hujusmodi ad solutionem aliquorum debitorum, Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum eorumdem nomine contractorum; nisi ea in utilitatem ipsorum conversa fuisse legitimè probaverint creditores, nonobstantibus renunciationibus, confessionibus, obligationibus, pœnarum adjectione, juramentis, instrumentis, et litteris quibuscumque contractuum tempore interjectis. Nos quoque suspensionis, interdicti, et excommunicationis sententias, si quas in vos, aut personas Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum hujusmodi, seu eorum aliquas, vel aliqua sive Monasteria, Prioratus, aut membra prædicta, occasione hujusmodi, contra præsentis indulgentiæ tenorem ferri contigerit decernimus irritas et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Perusii IV. Nonas Novembris, Pontificatus nostri anno primo. Habetur Privilegium ejusdem Clementis Papæ IV. adversus Prælatos exemptionem et immunitatem aliaque Privilegia Cluniacensium impugnantes, ad instar Privilegii concessi per summos Pontifices Alexandrum IV. et Urbanum IV. ejusdemque tenoris. Datum Perusii IV. Nonas Novembris, Pontificatus anno I. quare vide supra P. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod sæcularibus, qui tenent Prioratus Ordinis Clun. cedentibus vel decedentibus, etiam in Curia Romana, Prioratus ipsi revertantur ad Monachos, per eos gubernandi. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Vestræ Religionis honestas efficaciter nos hortatur, ut sincera vos diligentes in Deo caritate in iis, quæ vobis, et Monasterio vestro profutura conspicimus, votis vestris favorabiliter annuamus. Hinc est quod nos devotionis vestræ precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium duximus concedendum ut cedentibus vel decedentibus illis personis, qu? tenent Prioratus ad Monasterium prædictum, vel ejus membra spectantes, qui consueverunt per Monachos Clun. Ordinis gubernari, Prioratus ipsi (etiamsi in curia Romana vacaverint) ad Monasterium, et membra prædicta liberè revertantur per hujusmodi monachos, prout antiquitus consuevit fieri, gubernandi: nec possit vobis obiici, quod personis sæcularibus collati aliquando Prioratus extiterint supradicti, aut per hoc nullum vobis contra præmissa præjudicium generari; nos ex nunc decernimus inane ac irritum, si secus de dictis Prioratibus per quoscumque fuerit attentatum. Nulli ergo, etc. Datum Perusii. Nonis Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. de Monachis fugitivis et Apostatis reducendis ad claustrum Cluniacense per Abbatem. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati Cluniacensis Ordinis ac personarum ipsius volentes paterna sollicitudine providere, ut tu, et successores tui Abbates Cluniacenses Monachos ejusdem Ordinis fugitivos et Apostatas, ubicumque inventi fuerint sub habitu sæculari, capere, et reducere ad Claustrum Cluniacensis Monasterii valeatis, et invocare super hoc (si opus fuerit) auxilium Brachii sæcularis vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Perusii. Nonis Novembris, Pontificatus nostri anno Primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod Prioratus Ordinis Cluniacensis non possint conferri per litteras Apostolicas. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum interdum concedenda, et non concedenda propter importunitates petentium concedantur: nos paci, et tranquillitati tuæ paterna volentes sollicitudine providere, ut per litteras Apostolicas, vel legatorum Apostolicæ Sedis obtentas Prioratus tui Ordinis conferri non possint, tuque ad eorum collationem compelli nequeas, etiamsi contineatur in eisdem litteris hæc vel alia similis clausula, ut aliqua indulgentia non obsistat, adinstar felicis recordationis Innocentii Papæ prædecessoris nostri Auctoritate tibi præsentium indulgemus. Nos enim sententia, si quas hac occasione ferri contigerit, irritas decernimus et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Perusii, V. Idus Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod Abbas Cluniacensis et fratres professi ipsius Ordinis, non possint per litteras Apostolicas coarctari ad conferenda Beneficia suæ collationis, aut pensionem in eis admittere, infra quinquennium tantum. Clemens Episcopus servuus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus tuæ devotionis meritis votis tuis libenter annuimus, et petitiones tuas quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, Sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, Cluniacensis Ordinis à Sede Apostolica sit indultum, ut ejus personæ ad provisionem alicujus in Beneficiis Ecclesiasticis, et pensionibus per litteras Apostolicas, vel legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari. Nos volentes tibi facere gratiam specialem, tibi, et eidem Ordini, ejusque personis auctoritate præsentium indulgemus, ut Prioratus, decanatus, grangiæ, et Domus Ordini eidem subjecti, necnon Ecclesiæ, seu Beneficia jure Patronatus, vel aliàs ad tuam, et fratrum professorum ipsius Ordinis collationem spectantia conferri aliquibus, aut assignari pensiones in eis per hujusmodi litteras minimè valeant, nisi litteræ ipsæ plenam et expressam fecerint de hac indulgentia, et eodem Ordine mentionem. Nulli ergo, etc. præsentibus post quinquennium minimè valituris. Datum Perusii. V. Idus Novembris, Pontificatus nostri anno primo. CONSERVATORIA CLEMENTIS PAPÆ IV. directa Archiepiscopo Bituricensi, ejusque suffraganeis, etc. adversus malefactores Cluniacensium fratrum. Clemens Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopo Bituricensi, et ejus suffraganeis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Archipresbyteris, Præpositis, et aliis Ecclesiarum Prælatis per Bituricensem Provinciam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis, et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur, et canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri Religiosi, et ii maximè qui per Sedis Apostolicæ Privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustineant, et rapinas; dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum Innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii Cluniacensis tam de frequentibus injuriis, quàm de ipso quotidiano defectu iustitiæ conquerentes, Universitatem vestram litteris appetierunt Apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere; quod ab angustiis, quas sustinent; et pressuris vestro possint præsidio respirare. Ideoque Universitati vestræ, adinstar felicis recordationis Innocentii Papæ prædecessoris nostri, per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenus illos qui possessiones, vel res, vel domos prædictorum fratrum, seu hominum suorum irreverenter invaserint, aut injustè detinuerint quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur; seu in fratres ipsos, vel ipsorum aliquem contra Apostolicæ Sedis indulta sententiam excommunicationis, aut interdicti præsumpserint promulgare, vel decimas de nutrimentis animalium suorum, spretis Apostolicæ Sedis Privilegiis, extorquere; si de iis manifestè vobis constiterit, canonica monitione præmissa, si laici fuerint, candelis accensis vestrum in Diœcesibus et Ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis; si verò Clerici, Canonici regulares, seu Monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec prædictis fratribus plenariè satisfaciant, et tam Clerici, quàm Laici sæculares, qui pro violenta manuum injectione in fratres eosdem, vel ipsorum aliquem, anathematis vinculo fuerint innodati, cum Diœcesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Perusii V. Idus Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod per litteras Apostolicas non possint ad quinquennium conferri beneficia Ordinis Clun. neque pensiones in eis assignari. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Favore vestræ Religionis inducimur, ut vos de gratia in gratiam provehentes, vos donis gratuitis, et potioribus gratiis honoremus. Cum igitur felicis Recordationis Innocentius Papa prædecessor noster vobis duxerit indulgendum, ut ad nullius receptionem vel provisionem compelli possitis per litteras Apostolicas impetratas, vel etiam impetrandas, quantumcumque generales, vel speciales fuerint, nisi nominatim de Ordine Cluniacensi, et ipsa indulgentia plenam et expressam fecerint mentionem. Nos volentes vobis facere gratiam pleniorem, tuis (fili Abbas) precibus inclinati, vobis, et Ordini vestro auctoritate præsentium indulgemus, ut nulli deinceps per litteras Apostolicæ Sedis, vel legatorum ipsius impetratas, dummodo non sit per eas jus alicui acquisitum, vel etiam impetrandas, etiamsi contineatur in eis, quod aliqua Sedis ipsius indulgentia non obsistat; possit de Prioratibus, Decanatibus, Grangiis, Ecclesiis, Beneficiis, sive redditibus ad vos, vel fratres Ordinis vestri spectantibus provideri, aut assignari, vel conferri Pensiones in eis, nisi de verbo ad verbum in eisdem litteris totus tenor præsentis indulgentiæ sit insertus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum: præsentibus post quinquennium minimè valituris. Datum Perusii V. Idus Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod Abbas Clun. possit dispensare cum subditis super observatione statutorum, quæ non sunt de substantia Regulæ, etc. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut, cum vestri Ordinis observantia ab ipsa sui institutione multum sit rigida et difficilis ad ferendum, fuerintque postmodum per felicis Recordationis Gregorium Papam prædecessorem nostrum superaddita statuta gravia et præcepta diversarum pœnarum adjectione vallata, ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos, providere paterna diligentia curaremus. Attendentes igitur quod expedit Calamum quassatum non conterit, et in erasione æruginis vas non frangi, Devotionis tuæ precibus inclinati præsentium tibi auctoritate concedimus, ut super huiusmodi observatione statutorum ipsorum, quæ de tuæ substantia Regulæ non existunt, Tu, ac successores tui cum Prioribus, et Monachis vestri Ordinis universis tam præsentibus, quàm futuris liberè dispensare possitis, iis casibus dumtaxat exceptis, super quibus in eadem Regula est dispensatio interdicta, in quibus casibus dispensandi super pœnis adjectis, et irregularitatibus, quas tui subditi ob hæc hactenus incurrerunt, vel incurrent de cætero, eosque absolvendi ab interdicti, suspensionis, aut excommunicationis vinculo, quo ipsos ob transgressiones prædictorum statutorum involui contigit, vel continget, injuncta. Sic absolutis pœnitentia salutari, libera sit tibi, et eisdem successoribus de nostra permissione facultas; Priori nihilominus Monasterii vestri, et ipsius successoribus concedendi tibi, successoribusque tuis hujusmodi dispensationis et absolutioni, beneficium. (Si opportunum fuerit) concedentes auctoritate præsentium potestatem: non obstantibus aliquibus litteris ad quoscumque ab Apostolica sede sub quocumque tenore directis, et processibus variis habitis per eosdem, de quibus forsan oporteret in præsentibus plenam et expressam ac de verbo ad verbum fieri mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Perusii. Id. Novembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. quod Abbas Clun. possit amovere omnes Priores, etiamsi sint capellani Papæ, et obtinuerint litteras Apostolicas ut non possint amoveri sive mandato speciali S. Sedis. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit propositum coram nobls, quod nonnulli Monasterii tui, et membrorum ejus Monachi, quorum aliqui capellani nostri existunt, Priores Prioratuum et Domorum Clun. Ordinis sibi à Sede Apostolica obtinuere concedi, ut à Prioratibus et domibus prædictis nequeant amoveri absque Sedis ipsius speciali mandato faciente plenam et expressam de indulto hujusmodi mentionem. Quare nobis humiliter supplicasti ut, cum id redundet in ipsius Ordinis præjudicium, et scandalum plurimorum super hoc adhibere salubre remedium paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus super hoc contra prædictos Priores (dummodo ipsis majori administrationi, seu dignitati cedentibus, de iisdem Prioratibus seu Domibus provisum non fuerit) hujusmodi, seu quibuslibet aliis indulgentiis Sedis ejusdem nequaquam obstantibus, liberè officii tui debitum exequaris. Datum Perusii XII. Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo. Habetur Privilegium ejusdem Clementis Papæ IV. omninò simile Privilegio Vrbani Papæ IV. per quod concedit quod Cluniacenses non teneantur solvere usuras pecuniarum sibi creditarum; sed possint quas solverint in sortem principalem deducere, et est. Datum Perusii V. Nonas Decembris Pontificatus anno primo. Quare vide supra pag. Habetur etiam Bulla ejusdem Clementis Papæ IV. per quam revocat Privilegia concessa nonnullis personis Ecclesiasticis, et laicis, quod non possent excommunicari, suspendi, vel interdici à quoquam à qua tamen revocatione excipit Reges, et Reginas, eorumque filios, necnon Religiosas personas, et Ordines, ac loca privilegiata. Est que data Viterbii. Idibus Augusti. Pontificatus anno secundo. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. ad Yvonem I. Abbatem Clun. quod posset dare quadraginta dies indulgentiarum quotiescumque prædicaret. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Attendentes quod propter traditas tibi virtutes à Domino, haberis opere potens, et sermone conspicuus, non indignè te Apostolici gratia favoris attollimus; in his præcipuè, per quæ Christi fideles ædificare valeas ad salutem. Ideoque devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, ut omnibus hujusmodi fidelibus verè pœnitentibus et confessis, qui ad tuam prædicationem accesserint, quandocumque te in Ecclesiis, et locis Monasterio Cluniacensi subjectis proponere contigerit verbum Dei, quadraginta dierum indulgentiam auctoritate nostra valeas elargiri. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii X. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno ........ PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ IV. per quod confirmat conventionem factam anno 1263. Inter Abbatem Yvonem I. et conventum Clun. super redditibus Pitantiæ à dicto Abbate et successoribus suis de cœtero percipiendis, exceptis quibusdam hic annotatis, sub oneribus designatis. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati, Priori et conventui Clun. Matisconensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sanè petitio vestra nobis exhibita continebat quod, cum Monachi Monasterii vestri colligentes redditus Pitantiarum vestrarum (filii Prior, et conventus) usibus deputatos, minus competenter vobis ipsas Pitantias ministrarent, et ex hoc defectum sustineretis sæpius in eisdem; vos diligenti super hoc deliberatione præhabita ordinastis, ac etiam convenistis quod tu (fili Abbas) ac successores tui Abbates Monasterii prælibati, qui erunt pro tempore, universos et singulos præfatos redditus, qui vobis (memorati Prior, et conventus) pro dictis pitantiis usque ad tempus ordinationis et conventionis hujusmodi fuerant deputati, quibusdam ex eis nominatim expressis dumtaxat exceptis, percipere ac habere in perpetuum debeatis: ita quod tu, ac successores prædicti propter hoc certo modo teneamini Priori, et conventui Cluniacensi, qui pro tempore fuerint, in hujusmodi pitantiis providere, vel facere provideri, et nihilominus aliàs ipsis certis terminis quamdam in usus Pitantiarum earumdem convertendam solvere pecuniæ quantitatem, prout in litteris patentibus inde confectis plenius continetur. Nos itaque vestris supplicationibus annuentes, quod providè factum est in hac parte ratum habentes et firmum, illud auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, tenorem prædictarum litterarum de verbo ad verbum facientes præsentibus annotari, qui talis est. Universis præsentes litteras inspecturis frater Yvo humilis Prior Cluniacensis, totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino æternam. Quoniam de redditibus et Proventibus Pitanciæ nostræ deputatis nobis minus competenter ministrabatur, et in Pitanciis frequenter patiebamur penuriam et defectum, Reverendus pater Dominus Yvo Abbas noster Cluniacensis paterna sollicitudine curans nobis competentius et commodius ministrari; Nobiscum super hoc pro se et successoribus suis Cluniacensi Abbatibus ordinavit et convenit in hunc modum. Videlicet quod universos et singulos redditus, et Proventus dictæ Pitantiæ deputatos, et etiam assignatos, quosque ipsa Pitantia consuevit et debuit percipere et habere usque ad diem confectionis præsentium litterarum, ipsius Reverendi Patris nostri Abbatis, et successorum ejus Cluniacensium Abbatum Camera de cætero in perpetuum percipiet et habebit: cum prandio à Domo nostra Silviniacensi debito; viginti libris Cluniacensibus in Territorio Cluniacensi, pro Ioannis de Bapalmis quondam Prioris Claustralis Clun. anniversario; octo libris et quinque solidis Parisiens. in Territorio de Chevignes, pro Donadei quondam Prioris Domus nostræ sancti Saturnini de portu anniversario; Centum solidis Viennensibus in valle Dardre, pro Gaufridi de Buxeria Monachi anniversario; centum solidis Parisiensibus apud Ambertam, pro Domini Petri de sancto Ypolito Canonici Lingonensis Anniversario assignatis; necnon decem libris Viennensibus in quibus Domus nostra de Paredo, pro anniversario bonæ memoriæ Rollandi quondam Abbatis nostri Cluniacensis tenetur; redditibus etiam, et Proventibus à nobis ex nunc in antea ratione Pitantiæ acquirendis, aut nobis à Christi fidelibus conferendis dumtaxat exceptis, quæ nobis omnia remanebunt: Idem verò Abbas et successores sui jam dicti nobis propter hoc in potagio, oleo, speciebus, pro sausis, amygdalis, riso, farina, pro tartris, et pastillis, quotiescumque nos tartras et pastillos habebimus, et aliis omnibus absq; piscibus necessariis, in quibus ante tempus ordinationis et conventionis istius nobis provideri consuetum est, tenentur competenter providere vel facere provideri; nobisque die illa, qua Tartras habebimus, Pitantia nostra de Caseis à dicta Domini Abbatis Camera solvetur nihilominus et reddetur, tenentur insuper tam dictus Dominus Abbas, quam successores sui prædicti annis singulis in perpetuum reddere et solvere nobis centum octoginta libras Viennens. videlicet Dominica in Bordis sexaginta libras, in Festo B. Mariæ Magdalenæ sexaginta libras; et in Festo B. Dionysii sexaginta libras in usus et utilitatem dictæ nostræ Pitantiæ convertendis. Cæterum duas salvas infra clausuram Proprisii Ecclesiæ Cluniacensis, cum fossatis, quæ sunt extra clausuram eamdem à Turre de horto usque ad Proprisium Decanatus, nobis sæpedictus Dominus Abbas pro se et successoribus suis jam dictis concessit et donavit. Habebit autem quicumque bona ipsius Pitantiæ conservabit unum equum, cui in fœno, et avena, et unum garsionem, cui in victu idem Dominus Abbas et successores sui tenentur facere provideri. In cujus rei testimonium præsentibus litteris sigilla nostra dignum duximus apponenda. Datum Cluniaci V. Idus Ianuarii, Anno Domini M.CC.LXIII. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii V. Kalend. Augusti, Pontificatus nostri anno III. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ X. directa Abbati sancti Petri Cabilonensis adversus eos, qui non solvunt census et redditus debitos Monasterio Cluniacensi. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Sancti Petri Cabilonensis salutem et Apostolicam benedictionem. Insinuarunt nobis dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis, quod nonnulli clerici et laici Lingonensis, Eduensis, et Cabilonensis Civitatum et Diœcesum, qui Terras, Domos, prata, vineas, possessiones, grangias, et alia immobilia bona sub annuo censu, seu redditu à Monasterio ipso tenent, censum, sive redditum hujusmodi dictis Abbati et Conventui, ut tenentur, exhibere non curant; quanquam iidem Clerici, et laïci Terras, vineas, Domos, Prata, Possessiones, Grangias, et alia bona hujusmodi pacificè possideant et quiete, ac fructus cum integritate percipiant eorumdem propter quod Abbati, et conventui, ac Monasterio memoratis non modicum imminet detrimentum. Quare iidem Abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut de opportuno sibi super hoc remedio providere paterna diligentia curaremus. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos laicos et clericos quod censum, sive redditum memoratum prælibatis Abbati, et conventui exhibeant integrè, ut tenentur, monitione præmissa per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, iustitia mediante compellas. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum apud Vrbem veterem VI. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo. CONSERVATORIA GREGORII PAPÆ X. directa Abbati sancti Leodegarii Xantonen. Diœcesis. Pro revocatione bonorum et possessionum Monasteriorum Ordinis Cluniacensis alienatorum. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati sancti Leodegarii Xantonensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilecti filii Abbatis Cluniacensis nobis extitit intimatum, quod tam Abbates et Priores, qui fuerunt pro tempore, ac Conventus Cluniacen. quam Priores et Conventus Prioratuum Cluniacensis Ordinis Monasterio Cluniacensi pleno jure subjectorum domos, grangias, prata, nemora, molendina, possessiones, redditus, vineas, jura, jurisdictiones, et quædam alia bona eorumdem Monasterii et Prioratuum, datis super hoc litteris, et instrumentis publicis confectis, interpositis juramentis, et pœnis adjectis, nonnullis Clericis et Laïcis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam verò ad non modicum tempus, et aliis perpetuò ad firmam, vel sub censu annuo, pro suæ voluntatis arbitrio, in ipsorum Monasterii et Prioratuum l?sionem enormem concedere præsumpserunt; quorum aliqui super hoc litteras confirmationis in forma communi à Sede Apostolica impetrasse dicuntur. Quare idem Abbas nobis humiliter supplicavit, ut ipsis Monasterio Cluniacensi et Prioratibus super hoc providere paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque ipsius precibus inclinati discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus nonobstantibus juramentis, instrumentis, et litteris confirmationis supradictis, vel si aliquibus ex prædictis, qui bona hujusmodi taliter detinere noscuntur, à prædicta Sede indultum existat, quod per litteras Apostolicas interdici, suspendi, aut excommunicari non possint, nisi in eis de indulgentia ejusmodi expressa mentio habeatur, et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali; dummodo ultra tertiam, vel quartam aliquis extra suam Diœcesim auctoritate præsentium ad judicium non trahatur, ea quæ de bonis prædictorum Monasterii et Prioratuum per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicitè vel distracta, ad jus et proprietatem ipsorum legitimè revocare procures, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum apud Vrbem-veterem, Kalendis Decembris, Pontificatus nostri anno primo. Habetur privilegium ejusdem Gregorii Papa X. omnino simile privilegio Clementis IV. per quod conceditur, quod Cluniacenses non teneantur ad solutionem aliquorum debitorum, nisi ea in utilitatem Monasteriorum probentur conversa. Estque datum apud Vrbem-veterem II. Idus Decembris, Pontificatus anno primo. Quare vide supra. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. quo confirmat omnia privilegia et immunitates à summis Pontificibus, Regibus, Principibus, et aliis Monasterio Cluniac. et membris ei subjectis concessa. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati, et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes affectu, omnes libertates, et immunitates per Privilegia, et indulgentias Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum Monasterio vestro, ac Prioratibus, et membris, ipsi Monasterio subjectis concessas, necnon libertates, et exemptiones sæcularium exactionum à Regibus, et Principibus, et aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis, et Monasterio vestro, ac vestris Prioratibus, et membris indultas, sicut eas justè ac pacificè obtinetis, vobis, et per vos Monasterio vestro, Prioratibus, et membris prædictis auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum apud Vrbem-veterem, II. Idus Decembris, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. ad Yvonem primum Abbatem Clun. cui concedit, quod Clerici ejus obsequio mancipati, proventus beneficiorum suorum percipiant, etiamsi non resideant. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Grandis affectus, quem ad personam tuam gerimus, meritò nos inducit ut obtentu tui ad illos, qui tibi obsequuntur, favorem Apostolicum extendamus. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati, concedimus ut Clerici, qui tuo mancipati obsequio sunt, ac deinceps fuerint, proventus Beneficiorum suorum Ecclesiasticorum (quotidianis distributionibus dumtaxat exceptis) integrè percipere valeant, ac si personaliter in Ecclesiis in quibus beneficia ipsa obtinent, residerent. Nonobstante si dicti Clerici in Ecclesiis ipsis primam residentiam non fecerint, quam à tuis obsequiis recedentes facere teneantur, seu juramento ab eis præstito quod non impetrabunt per se, vel alios super his ab Apostolica Sede gratiam, nec utentur etiam impetrata; et contrariis ipsarum Ecclesiarum consuetudinibus, vel statutis juramento; aut confirmatione Sedis Apostolicæ, seu quacumque firmitate alia roboratis; seu alia qualibet ipsius Sedis indulgentia generali, vel speciali, cujuscumque tenoris existat, per quam id impediri valeat vel differri; et de qua, cujusque toto tenore plenam et expressam oporteat in præsentibus fieri mentionem. Nulli ergo, etc. Datum apud Vrbem-veterem, II. Idus Decembris, Pontificatus nostri anno primo. Habetur Breve ejusdem Greg. Papæ X. ad Abbatem Clun. de hac die et data, per quod concedit ei, ut possit dispensare cum nonnullis sui Monasterii, ac membrorum ejus Monachis, super irregularitate, quam incurrerunt se miscendo divinis censuris Ecclesiasticis innodati, sed tanquam juris ignari et facti immemores. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. quod per litteras Apostolicas non possit provideri de Prioratibus, et aliis Beneficiis Ordinis Clun. neque pensiones in eis assignari. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus tuæ Devotionis meritis votis tuis libenter annuimus, et petitiones tuas quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Cum igitur, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, Cluniacensi Ordini à sede Apostolica sit indultum, ut ejus personæ ad provisionem alicujus in Beneficiis Ecclesiasticis, et pensionibus per litteras Apostolicas, vel Legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari: nos volentes tibi gratiam facere specialem, tibi, et eidem Ordini ejusque personis auctoritate præsentium indulgemus, ut Prioratus, Decanatus, grangiæ, ac Domus Ordini eidem subjecti, necnon Ecclesiæ, seu Beneficia jure Patronatus, vel alias ad tuam, vel fratrum professorum ipsius Ordinis collationem, vel præsentationem spectantia conferri aliquibus, aut assignari pensiones in eis per hujusmodi litteras minimè valeant, nisi litteræ ipsæ plenam et expressam fecerint de hac indulgentia, et eodem Ordine mentionem. Nulli ergo, etc. Datum apud Vrbem-veterem, II. Idus Decembris Pontificatus nostri anno primo. Habetur privilegium ejusdem Gregorii Papæ X. ad instar Privilegii Innocentii IV. et Clementis IV. per quod dicitur quod omnes Priores et Monachi Cluniacensis Ordinis soli Abbati Clun. professionem faciant, eique promittant obedientiam, ac rationem reddant de spiritualibus et temporalibus: quodque ipse Abbas Clun. liberam habeat institutionem et destitutionem in eosdem Priores. Datum apud Vrbem-veterem, II. Idus Decembris, Pontificatus anno primo. Quare vide supra. Habetur et aliud privilegium ejusdem Gregorii Papæ X. ad instar Privilegii Innocentii IV. de die 27. Iunii 1247. per quod concedit quod Abbas et Conventus Clun. possint petere bona, in quibus successissent in fratres è sæculo ad eos venientes et in Monasterio Clun. profitentes. Datum apud Vrbem-veterem II. Idus Decembris, Pontificatus anno primo. Quare vide supra. Habetur et aliud privilegium ejusdem Gregorii Papæ X. ejusdem tenoris cum Privilegio Innocentii IV. de die 23. Maii 1245. adversus prælatos qui privilegia et immunitatem seu exemptionem Cluniacensium fratrum quomodolibet, etiam indirectè impugnant. Datum apud Vrbem-veterem Decembris, Pontificatus anno primo. Quare vide supra. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. per quod confirmat collationes factas per Abbatem Clun. de Prioratibus, et aliis Beneficiis sui Ordinis, qui apud sedem Apostolicam vacaverant post reservationem factam per Clementem Papam IV. de sic vacantibus, cujus confirmat indulgentiam super hoc eidem Abbati concessam. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Affectu benevolentiæ specialis illos debemus prosequi, qui nobis et Ecclesiæ Romanæ per operis evidentiam sunt devoti; cum ex hoc sit provenire solitum quod devotorum sinceritas in augmentum deducitur, et ad condigna obsequia opportunitatis tempore promptior invenitur. Hinc est quod nos tuis, fili Abbas, precibus inclinati collationes, quas de Prioratibus, Dacanatibus grangiis et aliis locis Cluniacensis Ordinis qui post constitutionem felicis recordationis Clementis Papæ prædecessoris nostri super beneficiis et dignitatibus in Romana Curia vacantibus nonnisi per Romanum Pontificem conferendis editam, apud Sedem ipsam vacasse, et alias ad tuam collationem spectare noscuntur, te juxta concessam tibi super hoc ejusdem prædecessoris indulgentiam fecisse proponis, ratas et gratas habentes, eas auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus; indulgentiam hujusmodi prædecessoris ejusdem de speciali gratia tenore præsentium innovantes. Nolumus autem quod hujusmodi confirmatio ad Prioratum sancti Gabrielis Cremonensis prædicti Ordinis, vel ad collationem, si quam de ipso fortasse fecisti, aliquatenus extendatur. Nulli ergo et,c. Datum apud Vrbem-veterem, Idibus Ianuarii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. quod Episcopi non possint excommunicationis, suspensionis, et interdicti sententias in Monachos Cluniacenses, occasione constitutionis quâ cavetur quod exempti possint coram Ordinariis conveniri ratione delicti, etc. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacen. Monasterii ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet in concessis vobis ab Apostolica Sede privilegiis, ut asseritis, sit expressum ut nullus Episcopus vel Archiepiscopus, aut alius Ordinarius, vel Officiales eorum, possint in vos, aut Monachos, vel Conversos Clun. Ordinis ubilibet commorantes excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententias promulgare; ipsi tamen prætextu constitutionis piæ memoriæ Innocentii Papæ prædecessoris nostri, à felicis Recordationis Alexandro Papa prædecessore nostro postmodum innovatæ, qua cavetur ut Exempti quantumcumque gaudeant libertate, nihilominus ratione delicti, vel contractus, aut rei de qua contra ipsos agitur, possint coram Ordinariis conveniri, et illi quod ad hoc suam in ipsos jurisdictionem, prout jus exigit exercere: interdum in vos, aut ipsos Monachos, vel Conversos quamvis iidem Monachi, vel Conversi ad Prioratus, vel alia loca ipsis Ordinariis subjecta, ut vel illorum gerant regimen, vel in eis tanquam proprii locorum ipsorum Monachi vel Conversi resideant non fuerint destinati, hujusmodi præsumunt contra Constitutionem præmissam sententias promulgare. Nos itaque Constitutionem ipsam inviolabiliter observari volentes, et vestris privilegiis minimè derogari, hujusmodi excommunicationis, suspensionis, et interdicti proferri sententias, contra ejusdem Sedis indulta, et constitutionis prædictæ tenorem, auctoritate præsentium districtius inhibemus. Decernentes irritum et inane si secus contra inhibitionem hujusmodi fuerit attentatum. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Vrbem-veterem XV. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ X. per quod confirmat omnia privilegia à suis prædecessoribus Monasterio Clun. concessa, adinstar Innocentii, Alexandri, et Clementis IV. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abati Monasterii sancti Petri Cluniacensis ejusque fratribus tàm præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum, proinde prædecessores nostri Romani Pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa dotarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum Cluniacense Monasterium quod specialiter beati Petri juris existit, adinstar felicis recordationis Innocentii, Alexandri et Clementis IV. prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, sub ejusdem beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti Privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut Ordo Monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam ac institutionem Cluniacensium fratrum in eodem loco institutus dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè ac canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. In Burgundia Carum-locum, Marciniacum, Paredum, sanctum Marcellum Cabilonensem Vergiacum, Trualdum, et omnes alios Prioratus, et cellas, possessiones, et jura quæ in ea habetis. In Provincia Lugdunensi ultra Ararim, Nantuacum, Ginniacum, Monasterium de vallibus supra Polliniacum, Monasterium de Altapetra, Vallemclusam, Vltrangum, Romanum Monasterium, Paterniacum, Insulas, et omnes Prioratus, et cellas, possessiones, et jura quæ in illa parte Burgundiæ, sive Theutoniæ possidetis. In provincia Viennensi sanctum Victorem Gebennensem, Condeminam, Burgerium, Domenam, Alavardum, et omnia loca et jura, quæ in ipsa Viennensi Provincia possidetis. In Provincia sanctum Saturninum, Tornacum, Podium de Ganagobia. Extra Montem Pessulanum, Clunisetum et omnia loca vestra in Provincia constituta. In Vasconia Carennacum Moiracum, sanctum Orientium, sanctum Montem, et cætera loca vestra, quæ in Vasconia possidetis. Præterea Silviniacum, Monasterium Celsiniense, sanctum Florum, Voltam, sanctum Eutropium Mongonum, Aiam, Monasterium de Charitate cum omnibus pertinentiis suis, sanctum Stephanum, et sanctum Salvatorem Nivernenses, S. Martinum de Campis, Longonpontem Gayam, sanctam Margaretam in Campania, cum grangiis de Materturis, et de sancta Petronilla et omnibus pertinentiis suis. Crispiacum, Comsiacum, Leunum cum Prioratibus sancti Laurentii et sancti Nicolai quos Prior Lehunensis Monasterio suo cum pertinentiis noviter acquisivit. Sanctam Margaretam in Ceduno, Mondiderium, Abbatis villam, sanctum Lupum, Monasterium sanctorum Cosmæ et Damiani Froeuillis, Relangias, et quicquid in Bituricensi, Burdegalensi, Remensi, Senonensi, Treverensi, Rothomagensi et Provinciis possidetis Monasterium Lebbense, Lantonense, Montemacutum, Tefforde, Lebdecumbam, Opefordum, et Tikefore villas cum omnibus appendiciis earum. Sanctam Mariam de Nagera, sanctum Zoillum de Carrione, Villamfrancam, sanctam Columbam de Burgis, Cornelianam, Monasterium Pontidense, Monasterium sancti Mayoli Papiense, sancti Gabrielis Cremonensis, et Monasterium sancti Pauli de Argona, Cellam de Berteces, et Cellam de Namechia, et quiquid in Anglia, Hispania, Lombardia, et in Leodiensi Diœcesi possidetis. In Tuscia juxta cryptas, sanctam Mariam de Aquaviva, in civitate Tusculanensi sanctum Joannem de Podio, sanctum Petrum de Aliano, et in Sicilia Prioratum de Socco; cum omnibus pertinentiis suis. Sanè laborum vestrorum decimas, pro quibus tam vos quàm alios Monasticæ Religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu et Monasterii et Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni Episcoporum et Episcopalium ministrorum contradictione deinceps habeatis quietius, qui vestra peregrinis et fratribus pauperibus erogatis. Liceat quoque vobis Clericos, vel Laïcos liberos et absolutos è sæculo fugitivos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in Monasterio vestro professionem fas sit absque Abbatis sui licentia de Cluniacensi claustro discedere, discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis fortè retinere præsumpserit, licitum sit vobis in ipsos Monachos vel conversos Regulatem sententiam promulgare. Adhæc etiam prohibemus ne aliquis Monachus sive conversus sub professione vestræ domus adstrictus sine consensu et licentia Abbatis, et majoris partis Capituli vestri pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra pretium Capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestræ utilitatem; quod si facere præsumpserit, non teneatur Conventus pro his aliquatenus respondere. Licitum præterea vobis sit in causis propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quæstionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper authoritate Apostolica inhibemus ne ullus Episcopus vel alia quæcumque persona ad synodos vel Conventus forenses vos ire compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel conventus aliquos publicos convocandi, vel Missas etiam celebrandi, nisi ab Abbate fuerit invitatus accedat. Statuimus etiam ut Ecclesiæ omnes, Cœmiteria, Monachi, Clerici, et Laïci universi infra terminos habitantes, qui sunt à Rivo de Salnay, et ab Ecclesia Rufiaci, et cruce de Lornant, à termino quoque Molendini de Tornasach per villam quæ dicitur Varennia cum nemore Burserio, à termino qui dicitur Perois usque ad rivum de Salnay, sub Apostolicæ Sedis tantum jure ac tuitione permaneant, neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam parrochiani ad cujuslibet, nisi ad Romani Pontificis, vel ejus Legati, et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel Conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum, seu Clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum et Altarium consecratione, et Cœmiteriorum benedictione, Cluniacense Monasterium, quem maluerit Antistitem convocet gratiam et communionem Apostolicæ Sedis habentem, Cluniacenses verò Monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, præter Romanum Pontificem et Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet aut etiam interdicat, ita tamen ut circa legatos Apostolicæ Sedis obedientia vel reverentia debita per hoc nullatenus minuatur. Tibi etiam fili Abbas, et per te Monasterio Cluniacensi concedimus, ut in processionibus, Missarumque solemniis, tam tu quàm successores tui mitra, annulo, chirothecis, sandalis et aliis Pontificalibus insigniis uti possitis, benedictionemque solemnem super populum facere ad divini nominis gloriam et Monasterii Cluniacensis honorem. Illud autem districtiùs inhibemus nequis possessiones, jura, vel bona Monasterii vestri præter Sedis Apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subjectum, quolibet modo alienare, vel antiquas et rationabiles Monasterii ipsius consuetudines et hactenus observatas violare præsumat. Si quæ donationes aut alienationes, aliter quàm dictum est factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Decimas præterea et possessiones ad jus Ecclesiarum vestrarum spectantes, quæ à Laïcis detinentur, redimendi, et legitimè liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra authoritate facultas. Percussuram quoque proprii numismatis, vel monetæ, sicut hactenus est obtentum, vobis authoritate Apostolica confirmamus. Ad hæc adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini sunt subjecta, nullus futuris unquam temporibus Abbatem ordinare præsumat, sed tam Prioratus ipsi et cell?, quàm et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia tempore Arvernensis Concilii, quod per felicis memoriæ Urbanum Papam prædecessorem nostrum celebratum est, investita erat, de quibus nulla tunc quæstio mota est, tam tibi (fili Abbas) quàm successoribus tuis in pace semper ac quiete serventur, illis dumtaxat exceptis, quæ per authoritatem Sedis Apostolicæ sunt ab illo statu mutata. Pro altaribus, et Ecclesiis, sive decimis vestris nulli Episcoporum facultas sit gravamen vobis in debitum irrogare; sed sicut eorum permissione, quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita futuris temporibus habeatis. Cæterum omnes Ecclesiæ quæ ubilibet positæ sunt, seu Capellæ vestræ et Cœmeteria libera sint et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam Canonicam in Presbyteros, qui adversus Ordinis sui offenderint dignitatem. In Parrochialibus verò Ecclesiis, quas habetis, liceat vobis seu fratribus vestris sacerdotes eligere, et Diœcesano Episcopo præsentare, quibus, si idonei fuerint, Episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis verò de temporalibus respondere debeant; quàm si committere illis (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi, dummodo sint idonei, licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu Altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipietis Episcopo gratiam et communionem Apostolicæ sedis habente. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione, vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem aliquatenus patiantur; sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se professioni Monasticæ devoverunt clausis Ecclesiarum januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrent, et peragant debita sepulturæ. Cæterum Abbatias, quas prædecessores nostri Romani Pontifices vestris prædecessoribus concesserunt, nos quoque vobis et successoribus vestris duximus concedendas, ut per industriam vestram religionis status in eis auctore Domino conservetur, videlicet Abbatias sancti Martialis Lemovicensis, Monasterii novi Pictaviensis, sancti Joannis Angeliacensis, Monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis, Mauziacensis, Thyernensis, et sancti Germani Antisiodorensis. Illud nihilominus statuentes ut in eis sine Abbatis Cluniacensis consilio Abbas nullatenus eligatur. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna imposterum sollicitudine providere volentes, authoritate Apostolica prohibemus, ut infra terminos sacri banni, quos supradictus Urbanus Papa distinxit, seu infra clausuras locorum vel Grangiarum vestrarum nullus homo cujuscumque conditionis aut potestatis existat invasionem, prædam, aut rapinam, vel furtum facere, ignem apponere, sanguinem facere, hominem temerè capere, seu homicidium perpetrare præsumat. Præterea omnes libertates et immunitates à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus Ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones sæcularium exactionum à Regibus et Principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas authoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Sedis Apostolicæ auctoritate, et Diœcesanorum Episcoporum canonica justitia in Ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego GREGORIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Odo Tusculanus Episcopus. Frater Joannes Ciro...... sanctæ Rufinæ Episcop. Ego Simon tituli sancti Martini Presbyter Card. Ego Autherus tituli sanctæ Praxedis Presb. Card. Ego Guillelmus tituli S. Marci Presbyter Card. Ego Simon tituli sanctæ Cæciliæ Presb. Cardinalis. Ego Joannes S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis. Ego Ottobonus S. Adriani Diac. Card. Ego Jacobus S. Mariæ in Cosmedin Diac. Card. Ego Godefridus S. Georgii ad velum aureum Diac. Cardinalis. Ego Vmbertus S. Eustachii Diac. Card. Ego Matthæus S. Mariæ in Porticu Diac. Card. Datum apud Vrbem-veterem per manum Javoni Letacorni sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii III. Nonas Maii Indictione I. Incarnat. Dominicæ anno M. CC. LXXII. Pontificatus verò Domni Gregorii Papæ X. anno secundo, plumbata in filo pensili sericeo rubei croceique colorum. PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XXI. per quod confirmat omnia privilegia et immunitates à summis Pontificibus, Regibus, Principibus, et aliis Cluniacensi Ordini concessas. Ioannes Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati Cluniacensi, ejusque Coabbatibus, Prioribus, et Conventibus universis Cluniacensis Ordinis, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus jure per Privilegia, vel alias indulgentias vobis, et Ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum à regibus, et Principibus; aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas justè ac pacificè obtinetis, vobis, et per vos eidem Ordini auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii idibus Octobris, Pontificatus nostri anno primo. CONSERVATORIA IOANNIS PAPÆ XXI. directa Abbati sancti Andreæ Avenionensis, adversus molestatores Monasteriorum Ordinis Clun. in Arelatensi Provincia. Ioannes Espiscopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii sancti Andreæ Avenionensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Pium esse dignoscitur ut glotiantibus in malitia pœnis taliter obsistatur, quod compressis eorum insultibus vacantes divino cultui libentius possint sub observatione mandatorum Domini delectari. Cum itaque dilecti filii Abbas, et Conventus Monasterii Cluniacensis, sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis, ac eorum Abbates, Priores, Conventus, et Monachi Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum Cluniacensis Ordinis, eidem Cluniacensi Monasterio in Arelatensi Provincia subjectorum, à nonnullis, qui nomen Domini in vacuum accipere non formidant, super bonis suis multipliciter molestentur; nos volentes eorumdem Abbatum, Priorum, Conventuum, et Monachorum providere quieti, et molestatorum ipsorum malitiis obviare, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictis Abbatibus, Prioribus, Conventibus, et Monachis contra raptorum, prædonum, et invasorum audaciam opportuni favoris assistens præsidio, non permittas eos in personis, ac Prioratibus, domibus, et aliis bonis suis à talibus molestari; molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, nonobstante constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam, vel quartam aliqui extra suam Diœcesim auctoritate præsentium non trahantur; attentiùs provisurus ne de iis, quæ causæ cognitionem exigunt, et quæ personas, Prioratus, Domos, et bona non contingunt ipsorum, te aliquatenus intromittas. Nos enim, si secus præsumpseris, tam præsentes litteras, quàm etiam processum, quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omninò carere viribus, ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, ut ejus fines quomolibet non excedas: præsentibus post triennium minimè valituris. Datum Viterbii V. Idus Januarii, Pontificatus nostri anno primo. CONSERVATORIA IOANNIS PAPÆ XXI. directa Priori sanctæ Mariæ Pampilonensis, pro revocatione bonorum et jurium alienatorum à Monasterio Cluniacensi, et Prioratibus Ordinis. Ioannes Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio .... Priori sanctæ Mariæ Pampilonensis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilecti filii..... Abbatis Clun. nobis extitit intimatum, quod tam Abbates, et Priores, qui fuerunt pro tempore, ac conventus Clun. quàm Priores et conventus Prioratuum Cluniacensis Ordinis, Monasterio Clun. pleno jure subjectorum, domos, grangias, prata, nemora, molendina, possessiones, redditus, vineas, jura, jurisdictiones, et quædam alia bona eorumdem Monasterii, et Prioratuum, datis super hoc litteris, et instrumentis publicis confectis, interpositis juramentis, et pœnis adjectis, nonnullis clericis et laïcis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam verò ad non modicum tempus, et aliis perpetuò ad firmam, vel sub censu annuo, pro suæ voluntatis arbitrio, in ipsorum Monasterii, et Prioratuum læsionem enormem concedere præsumpserunt; quorum aliqui litteras confirmationis in forma communi à Sede Apostolica impetrasse dicuntur. Quare idem Abbas nobis humiliter supplicavit ut ipsis Monasterio Cluniacensis et Prioratibus super hoc providere paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque ipsius precibus inclinati, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus nonobstantibus juramentis, instrumentis, et litteris, pœnis, ac confirmationibus supradictis, vel si aliquibus ex prædictis, qui bona hujusmodi taliter detinere noscuntur, à prædicta Sede indultum existat, quod per litteras Apostolicas interdici, suspendi, aut excommunicari non possint, nisi in eis de indulgentia hujusmodi expressa mentio habeatur, et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam vel quartam aliquis extra suam Diœcesim auctoritate præsentium ad judicium non trahatur, ea, quæ de bonis prædictorum Monasterii, et Prioratuum per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicitè vel distracta, ad jus et proprietatem eorumdem Monasterii, et Prioratuum legitimè revocare procures, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Viterbii XV. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno primo. Sunt et aliæ duæ conservatoriæ, ejusdem tenoris et datæ, ab eodem Pontifice directæ Abbati S. Cornelii de Compendio Suessionens. Diœces. et Decano Ecclesiæ Pælentinensis, ad eumdem effectum. CONSERVATORIA IOANNIS PAPÆ XXI. directa Abbati Casæ Dei Claromontens. Diœces. pro revocatione bonorum alienatorum et distractorum à Prioratibus Ordinis Clun. in Provincia Bituricensi. Ioannes Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio ...... Abbati Casæ Dei Claromontens. Diœces. salutem et Apostolicam benedictionem. Significavit nobis dilectus filius ..... Abbas Monasterii Cluniacensis quod, licet ipse in omnibus Prioratibus Cluniacensis Ordinis sibi subjectis Priores instituat et destituat pro suæ libito voluntatis, nec Priores ipsi sine assensu legitimo ejusdem Abbatis alienare, vel distrahere valeant aliqua de bonis Prioratuum prædictorum: Nonnulli tamen Priores Prioratuum hujusmodi sibi subjectorum in Provincia Bituricensi, domos, Terras, Possessiones, et nonnulla alia bona Prioratuum ipsorum, ejusdem Abbatis irrequisito consensu alienare, et distrahere temerè præsumpserunt, in ipsius Abbatis, et Prioratuum eorumdem præjudicium et gravamen. Quare dictus Abbas nobis humiliter supplicavit, ut providere sibi super hoc paterna sollicitudine curaremus. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus quatinus, si ita est, ea, quæ de bonis ipsorum Prioratuum in dicta Provincia ipsi Abbati subjectorum taliter per eosdem Priores ipsius Provinciæ alienata inveneris, vel distracta, ad jus et proprietatem ipsorum Prioratuum, non obstantibus aliquibus litteris, vel instrumentis super hoc confectis, studeas legitimè revocare; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, ac eisdem Prioribus in dicta Provincia Bituricensi constitutis auctoritate nostra nihilominus inhibendo, ne talia de cœtero attentare præsumant. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Viterbii. Idibus Martii, Pontificatus nostri anno primo. Est et alia omninò Conservatoria ejusdem Pontificis, ac paris Datæ, directa Abbati sancti Benigni Divionensis, pro revocatione bonorum Ordinis Clun. in Provincia Lugdunensi alienatorum. CONSERVATORIA NICOLAI PAPÆ III. directa Abbati sancti Richerii in Pontivo Ambianens. Diœces. pro revocatione bonorum alienatorum Monasterii Clun. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii sancti Richerii in Pontivo Ambianensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectorum filiorum Abbatis et conventus Monasterii Cluniacensis, Matisconensis Diœcesis, precibus inclinati præsentium tibi auctoritate mandamus, quatinus ea, quæ de bonis ejusdem Monasterii alienata inveneris illicitè vel distracta, ad jus et proprietatem ipsius Monasterii legitimè revocare procures, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium exhibere. Datum Romæ apud sanctum Petrum. Idibus Ianuarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. per quod concedit Yvoni II. Abbati Clun. quod conferat Tonsuram Clericalem Monachis totius Ordinis Cluniacensis. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis suadet honestas, et devotionis tuæ promeretur affectus, ut te caritatis brachiis complectentes, personam tuam congruo prosequamur honore, ac munere decoremus gratiæ specialis. Hinc est quod nos tuis supplicationibus annuentes, conferendi primam Tonsuram Clericalem Monachis totius Ordinis Cluniacensis plenam tibi, qui in Sacerdotem ordinatus esse dignosceris, concedimus auctoritate præsentium facultatem, præsentibus post quinquennium minimè valituris. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod omnes Priores et Monachi Ordinis soli Clun. Abbati professionem faciant, eique promittant obedientiam, ac rationem reddant de spiritualibus et temporalibus: quodque ipse Abbas Clun. liberam habeat institutionem et destitutionem eorumdem Priorum. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. In decentiam et ornatum redundat totius corporis, cum ipsius à capite membra non discrepant, sed veluti subjecta obediunt Capiti, eidémque obsequentia ad ejus nutum faciunt universa. Cum igitur à tempore cujus non extat memoria in Cluniacensi Ordine pacificè fuerint, ex quo multum floruisse dignoscitur, observatum ut Priores Monachi ejusdem Ordinis ubilibet commorantes, ac loca eorum, quæ Monasterio et Abbati Clun. noscuntur fuisse concessa, subjecta sint Abbati Cluniacensi in spiritualibus et temporalibus pleno jure, ac iidem Priores et Monachi soli Abbati Clun. professionem faciant, promittantque usque ad mortem ipsi Abbati, quoties novus instituitur; obedientiam manualem, et benedictionem recipiant ab eodem, et reddant ad mandatum ipsius Abbatis de singulis, quæ ad administrationem spiritualium vel temporalium pertinent, rationem; ac Abbas Cluniacensis, qui pro tempore fuerit, liberam institutionem et destitutionem habeat in eosdem: super quibus omnibus hactenus nulla, sicut in nostra præsentia pro parte tua propositum extitit, quæstio mota fuit; sed tu, et prædecessores tui fuistis liberè ac pacificè in possessione, vel quasi omnium prædictorum. Nos attendentes quod hæc omnia reddunt eumdem Ordinem celebrem et insignem, cum populus sub uno Rectore prosperari consueverit, et cadere sub diversis; ea omnia ad instar felicis Recordationis Innocentii, et Clementis IV. prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum approbantes, ipsa, prout rationabiliter facta sunt, et hactenus pacificè observata sunt, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus districtius inhibentes ne quis contra ipsa, quæ firmiter in perpetuum observari volumus, quicquam facere, vel attentare præsumat. Quod si aliquis de ipso Ordine contra fecerit, vel super electione facienda in Prioratibus ejusdem Ordinis, aut Confirmatione ipsius à Sede Apostolica litteras impetrarit, nisi litteræ ipsæ plenam de prædictis mentionem fecerit, nullius penitus sint momenti, et aliàs ipse de dicto Ordine, qui contra prædicta venire tentaverit, secundum discretionem Abbatis animadversione debita puniatur. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Priores et Monachi Ordinis Clun. non possint litigare, alienare aut permutare bona Monasteriorum, mutuum contrahere, et absque licentia Abbatis Cluniacensis. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniac. salutem et Apostolicam benedictionem. Sollicitudinis nostræ dignoscitur interesse ut transgressiones, quæ attentantur interdum à personis tui Ordinis, sic vetemus, quod personæ ipsæ de cœtero similia non præsumant. Cum igitur, sicut accepimus, nonnulli Priores et Monachi Conventualium et aliorum Prioratuum, quos prædecessores tui Abbates Cluniacenses, qui fuerunt pro tempore, Monasterio Cluniacensi acquisivisse noscuntur, coram Regibus, Principibus, Potestatibus, et aliis Iudicibus tam Ecclesiasticis, quàm sæcularibus, super eisdem Prioratibus, juribúsque, et bonis ad Prioratus ipsos spectantibus, te irrequisito, agere, respondere, litigare, ac in judicium rem deducere; necnon ad census diversis personis concedere, permutare, obligare, distrahere, ac alias alienare bona dictorum Prioratuum, et mutuum contrahere, et alia etiam attentare propria auctoritate præsumant, in Prioratuum suorum, et animarum, ac prædicti Monasterii non modicam læsionem. Nos volentes congruum super hoc Remedium prout convenit adhibere, ne de cœtero ab eisdem talia vel similia præsumantur, ad instar felicis Recordationis Alexandri Papæ IV. prædecessoris nostri, auctoritate præsentium districtius inhibemus. Decernentes irritum et inane, si secus duxerint attentandum. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii Pontif. nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Abbas et Conventus Clun. possint liberè percipere bona in quibus successissent fratres è sæculo ad eos venientes. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati, ad instar felicis Recordationis Gregorii Papæ X. prædecessoris nostri, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut possessiones, et alia bona mobilia, et immobilia (exceptis feudalibus) quæ personas fratrum liberas ad Monasterium vestrum è sæculo fugientium, et professionem facientium in eodem, si remansissent in sæculo, ratione successionis, vel quocumque alio justo titulo contigissent, et eædem personæ dare potuissent, liberè ab iis percipere, ac retinere liberè valeatis. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Prælatis numerum Evectionum excedentibus, aut aliquam pecuniam petentibus, Cluniacenses denegare possint? Præter Procurationes in victualibus moderatas. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Exigentibus vestræ devotionis meritis, votis vestris libenter annuimus, et petitiones vestras quantùm cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Hinc est quod vestris supplicationibus inclinati, adinstar felicis Recordationis Alexandri Papæ IV. Prædecessoris nostri, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut, si Ecclesiarum Prælati numerum Evectionum et personarum in Lateranensi Concilio constitutum, cum vestras et Monasteriorum ac Prioratuum vestrorum Ecclesias visitaverint, excedere fortè præsumpserint; et ipsi pro Evectionibus vel personis, in quibus excesserint eumdem numerum, vel aliquis de ipsorum familia, occasione alicujus officii, aut consuetudinis, aut quolibet alio modo eorum nomine pecuniam, vel aliquid aliud petierint, præter Procurationes tantùm in victualibus moderatas, liberum sit vobis et Prioribus Monasteriorum et Prioratuum prædictorum, quod taliter petitur denegare: et si fortè propter hoc dicti Prælati, vel eorum aliquis in Ecclesias ipsas, vel Religiosos, aut Ecclesiasticos ibidem morantes aliquam sententiam promulgaverit, ipsam decernimus non tenere. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. Est et aliud Privilegium ipsius Nicolai Papæ III. ejusdem datæ, per quod ad instar Alexandri Papæ IV. Confirmat statutum factum per Abbates et Conventum Cluniacenses, de non amplius concedendo vllis clericis sæcularibus redditus et proventus præbendæ, quam habet Monasterium Clun. in Ecclesia Carnotensi deputatos ad luminare B. Apostolorum Petri et Pauli in eodem Monasterio. Quare vide supra. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Cluniacenses non teneantur respondere in Talliis et Procurationibus indebitis quas exigerent Ecclesiarum Prælati in suis visitationibus. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sanè ad audientiam Apostolatus nostri pervenit, quod Archiepiscopi, Episcopi, Decani, Archidiaconi, et alii Ecclesiarum Prælati, tam vos, quàm Priores, et Presbyteros vestros talliis, exactionibus, et procurationibus, quas extra domos vestras sibi postulant exhiberi; domos etiam ipsas contra Lateranense Concilium equitaturarum, et personarum numerum excedentes, immisericorditer aggravare præsumunt. Insuper Ecclesias ad vos spectantes subjiciunt interdicto, et Presbyteros ipsos suspendunt, nullam rationabilem causam (sicut dicitur) prætendentes, sed tantum propriæ voluntatis arbitrium prosecuti. Volentes igitur vobis in hoc patrocinium Apostolicum impertiri, ad instar felicis recordationis Celestini Papæ III. prædecessoris nostri, auctoritate vobis Apostolica indulgemus, ut ejusdem in Talliis, et Procurationibus indebitis non teneamini de cætero respondere. Sententiam verò, quàm in Ecclesias aut Presbyteros vestros, nisi pro manifesta et rationabili causa, et ordine debito ventilata, duxerint promulgandam, decernimus non tenere. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum, X. Kalend. Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. de Novalibus percipiendis per Cluniacenses in Parochiis suis. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, adinstar felicis recordationis Gregorii Papæ IX. prædecessoris nostri vobis, et fratribus vestris auctoritate præsentium indulgemus, ut infra Parochias vestras pro ea portione, qua veteres decimas ibi hactenus habetis atque percepistis, de Novalibus redactis noviter ad culturam, quæ à tempore cujus non extat memoria non fuerunt exculta, decimas percipere valeatis. Nulli ergo, etc. Datum Romæ apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Cluniacenses non possint in causam trahi per litteras Apostolicas, nisi de Ordine Cluniacensi fecerint mentionem. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Clun. salutem et Apostolicam benedictionem. Vestra nobis discretio supplicavit ut, cum nonnulli frequenter in causam malitiosè vos trahant per litteras generales, ut sic à vobis eorum vexationes redimentibus aliquid valeant extorquere, ipsorum malitiæ obviare competenti remedio dignaremur. Nos igitur quieti vestræ paterna sollicitudine providere volentes, ad instar felicis Recordationis Honorii Papæ III. Prædecessoris nostri, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ne vos vel fratres vestri ubilibet commorantes in causam trahi possitis per litteras Apostolicas, nisi de Ordine Cluniacensi fecerint mentionem. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. Habetur Privilegium ejusdem Nicolai Papæ IV. de die eadem vigesima tertia Ianuarii, et de eodem anno Pontificatus secundo adversus Prælatos exemptionem et Privilegia Cluniacensium quomodolibet impugnantes, omnino simile Privilegio dato per Innocentium Papam IV. Quare vide supra. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod Cluniacenses non teneantur ad solutionem debitorum, nisi probentur conversa in utilitatem Monasteriorum. Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Indemnitati vestræ, Monasterii, et Prioratuum vestrorum, ac Monasteriorum, et aliorum membrorum eidem Monasterio subjectorum paterna volentes sollicitudine præcavere, ad instar felicis Recordationis Gregorii Papæ Prædecessoris nostri auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut non teneamini vos et personæ Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum hujusmodi ad solutionem aliquorum debitorum Monasteriorum, Prioratuum, ac membrorum eorumdem nomine contractorum, nisi ea in utilitatem ipsorum conversa fuisse legitimè probaverint creditores, nonobstantibus renunciationibus, confessionibus, obligationibus, pœnarum adjectione, juramentis, instrumentis, ac litteris quibuscumque contractuum temporibus interjectis, nisi confessiones ips? aliis legitimis adminiculis adjuventur. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. ad Yvonem II. Abbatem Clun. cui concedit facultatem benedicendi sacerdotalia vestimenta et ornamenta Ecclesiastica. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Dignum te inter cœteros Ecclesiarum Prælatos speciali gratia Sedis Apostolicæ reputantes, tuis supplicationibus inclinati, benedicendi ornamenta Ecclesiastica, et specialiter Sacerdotalia vestimenta tibi, qui ordinatus in Sacerdotem esse dignosceris, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctum Petrum X. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. quod nullus Ordo nisi Cluniacensis in Parochiis juris Abbatis Clun. umquam ponatur, neque Cimiterium sine ejusdem assensu in eis construatur. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Clun. ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Injuncti nobis à Deo Apostolatus officium, et Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortantur et admonent illas Ecclesias, quas in sanctæ Religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate ac Religione pollere cognoscimus ampliori caritate diligere, majorémque illis honorem jugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Yvo, Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo sincerè ac tenerè, utpote specialem ac per omnia devotam filiam Sedis Apostolicæ diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo, ad instar felicis Recordationis Lucii Papæ III. Prædecessoris nostri, tibi, tuisque successoribus in perpetuum, ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus Ordo seu Religio, nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis Religionis, minuantur, aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat, mandato et auctoritate Sedis Apostolicæ semper salvis. Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sanè imposterum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertiovè commonita nisi præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego NICOLAUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Ordonius Tusculanus Episcopus. Ego Fr. Benteverga Albanen. Episcopus. Ego Fr. Robertus Portuen. Episc. Ego Autherus tit. S. Praxedis Presb. Card. Ego Guillelmus. S. Marci Presb. Card. Ego Jacobus. S. Mariæ in Cosmedin Diac. Card. Ego Matthæus S. Mariæ in Porticu Diac. Card. Ego Gottofridus S. Georgii ad velum aureum Diac. Card. Ego Jordanus S. Eustachii Diaconus Cardinalis. Ego Jacobus sanctæ Mariæ in via-lata Diac. Card. Datum Romæ, apud sanctum Petrum, per manum Petri de Mediolano S. R. Ecclesiæ Vice-cancellarii XV. Kalendas Aprilis, Indictione VII. Incarnationis Dominicæ anno M. CC. LXXVIII. Pontificatus verò Domni Nicolai Papæ III. anno II. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. per quod confirmat omnia privilegia à suis prædecessoribus Monasterio Cluniacensi concessa adinstar Innocentii, Alexandri, et Clementis IV. et Gregorii X. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati Monasterii sancti Petri Cluniacensis ejusque successoribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum et in Galliarum partibus documentum. Beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum; proinde prædecessores nostri Romani Pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa dotarunt et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Eapropter, dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et præfatum Cluniacense Monasterium quod specialiter beati Petri juris existit ad instar felicis recordationis Innocentii, Alexandri et Clementis IV. et Gregorii IX. prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum sub ejusdem beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo Monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam ac institutionem Cluniacensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè ac canonicè possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. In Burgundia Carumlocum, Marcigniacum, Paredum, S. Marcellum Cabilonensem, Vergiacum, Trualdum et omnes alios Prioratus et cellas possessiones et jura quæ in ea habetis. In provincia Lugdunensi ultra Ararim, Nantuacum, Giniacum, Monasterium de vallibus supra Polligniacum, Monasterium de Alta Petra, Vallem Clusam, Vltrangum. Romanum Monasterium Paterniacum, Insulas et omnes prioratus et cellas, possessiones et jura quæ in illa parte Burgundiæ sive in Theutonia possidetis. In Provincia Viennensi sanctum Victorem, Gebennensem, Condeminam, Burgerium, Domênam, Alavardum et omnia loca et jura quæ in ipsa Viennensi Provincia possidetis. In Provincia S. Saturninum, Tornacum, Podium de Ganagobia extra montem Pessulanum, Clunisetum et cætera loca vestra in Provincia constituta. In Vasconia Carennacum, Moyacum, sanctum Orientium, sanctum Montem et cætera loca vestra quæ in Vasconia possidetis. Præterea Silviniacum Monasterium Celsiniense, S. Florum, Voltam, S. Eutropium, Mongonum, Ajam, Monasterium de Charitate cum omnibus pertinentiis suis. S. Stephanum, S. Salvatorem Nivernens. S. Martinum de Campis, Longum pontem, Gayam, sanctam Margaretam. In Campania cum grangiis de Materturia et de S. Petronilla et omnibus pertinentiis suis, Crispiacum, Comsiacum; Lehunum cum Prioratibus sancti Laurentii et sancti Nicolai quos Prior Lehunensis Monasterio suo cum eorum pertinentiis noviter acquisivit, S. Margaretam in Ceduno, Mondiderium Abbatis villam, sanctum Lupum, Monasterium sanctorum Cosmæ et Damiani Frœuillis, Relangias et quidquid in Bituricensi, Burdegalensi, Remensi, Senonensi, Treverensi, et Rothomagensi provinciis possidetis Monasterium Lebbense, Lantonense, Montemacutum, Tefforde, Lebdecumbam, Opefordum, et Tikefore villas cum omnibus appenditiis earumdem. S. Mariam de Nagera, S. Zoilum de Carrione, Villamfrancam, S. Columbam de Burgis Cornelianam, Monasterium Pontidense, Monasterium S. Mayoli Rapiense S. Gabrielis Cremonensis et Monasterium sancti Pauli de Argona, Cellam de Bertres et Cellam de Manechia et quidquid in Anglia, Hispania, Lombardia et in Leodiensi Diœcesi possidetis. In Tuscia juxta Cryptas sanctam Mariam de Aqua-viva, in Civitate Tusculanensi S. Joannem de Podio, sanctum Petrum de Aliano, et in Sicilia Prioratum de Socco, cum omnibus pertinentiis suis. Sanè laborum vestrorum decimas, pro quibus tam vos, quam Monasticæ Religionis viros inquietare Episcopi consueverunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu à Monasterii et Cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sinè omni Episcoporum et Episcopalium ministrorum contradictione deinceps habeatis quietius, qui vestra peregrinis et fratribus pauperibus erogatis. Liceat quoque vobis Clericos vel laicos liberos et absolutos è sœculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in Monasterio vestro professionem fas sit absque Abbatis sui licentia de Cluniacensi Claustro discedere; discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si forte quis retinere præsumserit, licitum sit vobis in ipsos Monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Adhuc etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestræ domus adstrictus sine consensu et licentia Abbatis et majoris partis Capituli vestri, pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuò accipiat ultra pretium Capituli vestri providentia constitutum nisi propter manifestam domus vestræ utilitatem; quod si facere præsumpserit non teneatur Conventus pro iis aliquatenus respondere. Licitum præterea vobis sit in causis propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quæstionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper authoritate Apostolica inhibemus ne ullus Episcopus vel alia quæcumque persona ad Synodos vel conventus Forenses nos ire compellat, nec ad domus vestras causa Ordines celebrandi, causas tractandi, vel conventus aliquos publicos convocandi vel Missas etiam celebrandi, nisi ab Abbate fuerit invitatus accedat. Statuimus etiam ut Ecclesiæ omnes, Cimiteria, Monachi, clerici, et laici universi infra terminos habitantes qui sunt à rivo de Salnay, et ab Ecclesia Rufiaci, et Cruce de Lornant; à termino quoque Molendini de Tornasach, per villam quæ dicitur Varenia cum nemore Burserio; à termino qui dicitur Perois, usque ad rivum de Salnay, sub Apostolicæ Sedis tantum jure ac tuitione permaneant; neque ipsius Cluniacensis loci Presbyteri, aut etiam Parochiani ad cujuslibet, nisi ad Romani Pontificis, vel ejus legati, et Cluniacensis Abbatis cogantur ire Synodum vel conventum. Sanè pro Abbatis, Monachorum seu clericorum infra prædictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, Ecclesiarum, et altarium conservatione, et Cimiteriorum benedictione, Cluniacense Monasterium quem maluerit Antistitem convocet gratiam et communionem Apostolicæ Sedis habentem: Cluniacenses verò Monachos ubilibet habitantes nulla omninò persona præter Romanum Pontificem, et Legatum, qui ad hoc missus fuerit, excommunicet, aut etiam interdicat; ita tamen ut circa legatos Apostolicæ Sedis obedientia, vel reventia debita per hoc nullatenus minuatur. Tibi etiam (fili Abbas) et per te Monasterio Cluniacensi concedimus, ut in processionibus, Missarumque solemniis, tàm tu, quàm successores tui Mitra, annulo, chirothecis, Sandaliis, et aliis Pontificalibus insigniis uti possitis, benedictionemque solemnem super populum facere ad divini nominis gloriam, et Monasterii Cluniacensis honorem. Illud autem districtius inhibemus, ne quis possessiones, jura, vel bona Monasterii vestri, præter Sedis Apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subjectum, quolibet modo alienare, vel aliquas et rationabiles Monasterii ipsius consuetudines et hactenus observatas violare præsumat. Si quæ verò donationes, aut alienationes aliter, quàm dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Decimas prætereà et possessiones ad jus Ecclesiarum vestrarum spectantes, quæ à laicis detinentur redimendi, et legitimè liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent revocandi libera sit vobis de nostra authoritate facultas. Percussuram quoque proprii mumismatis, vel monetæ, sicut hactenus est obtentum, vobis authoritate Apostolica confirmamus. Ad hæc adjicimus ut in omnibus Prioratibus et cellis quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini sunt subjectæ, nullus futuris unquam temporibus Abbatem ordinare præsumat, sed tam Prioratus ipsi et cellæ quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia tempore Arvernensis Concilii, quod per felicis memoriæ Urbanum Papam prædecessorem nostrum celebratum est, investita erat, de quibus nulla tunc quæstio mota est, tàm tibi (fili Abbas) quam successoribus tuis in pace semper et quiete serventur; illis dumtaxat exceptis, quæ per authoritatem Sedis Apostolicæ sunt ab illo statu mutata pro altaribus et Ecclesiis sive decimis vestris nulli Episcoporum facultas sit gravamen vobis indebitum irrogare; sed sicut eorum permissione, quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita futuris temporibus habeatis. Cæterùm omnes Ecclesiæ, quæ ubilibet positæ sunt, seu capellæ vestræ, et Cimeteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam Episcopi paratam, et justitiam Canonicam in Presbyteros, qui adversus Ordinis sui offenderint dignitatem. In Parrochialibus verò Ecclesiis quas habetis, liceat vobis seu fratribus vestris Sacerdotes eligere, et Diœcesano Episcopo præsentare; quibus (si idonei fuerint) Episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis verò de temporalibus respondere debeant; quam si committere illis (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi, dummodo sint idonei, licentiam consequantur. Ecclesiarum verò seu altarium consecrationes, si Diœcesani Episcopi gratis noluerint exhibere, à quolibet Catholico suscipiatis Episcopo gratiam et communionem Apostolicæ Sedis habente, nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum Officiorum suspensionem aliquatenus patiantur; Sed tam Monachi ipsi, quàm et famuli eorum, et qui se professioni Monastic? devoverunt clausis Ecclesiarum januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis Campanis, suppressa voce, divina officia celebrent et peragant debita sepulturæ. Cæterùm Abbatias, quas prædecessores nostri Romani Pontifices vestris prædecessoribus concesserunt, nos quoque vobis, et successoribus vestris duximus concedendas, ut per industriam vestram Religionis status in eis Authore Domino conservetur, videlicet Abbatias sancti Martialis Lemovicensis, Monasterii novi Pictavensis, S. Ioannis Angeliacensis, Monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, Mauziacensis, Tyhernensis, et S. Germani Antisiodorensis. Illud nihilominus statuentes, ut in eis sine Abbatis Cluniacensis consilio Abbas nullatenus eligatur. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna imposterum sollicitudine providere volentes, Authoritate Apostolica prohibemus, ut infra terminos Sacri banni, quos supradictus, Urbanus Papa distinxit seu infra clausuras locorum, vel grangiarum vestrarum nullus homo, cujuscumque conditionis aut potestatis existat, invasionem, prædam aut rapinam, vel furtum facere, ignem apponere, sanguinem facere, hominem temerè capere, seu homicidium perpetrare præsumat. Prætereà omnes libertates et immunitates à prædecessoribus vestris Romanis Pontificibus eidem loco concessas, necnon libertates, et exemptiones sæcularium exactionum à Regibus, et principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas authoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti Privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ Authoritate, Diœcesanorum Episcoporum Canonica iustitia in Ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri IESU CHRISTI aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri IESU CHRISTI, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Nicolaus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Odonius Tusculanus Episcopus. Ego frater Benteverga Albanensis Episcopus. Ego frater Robertus Portuensis Episcopus. Ego Eucherus tituli S. Praxidis Presbyter Cardin. Ego Guillelmus tituli Marci Presbyter Card. Ego Jacobus S. Mariæ in Cosmedin. Diaconus Card. Ego Matthæus S. Mariæ in porticu Diaconus Card. Ego Gottofridus S. Gregorii ad Velum - Aureum Diaconus Cardinalis. Ego Jordanus S. Eustachii Diaconus Cardinal. Ego Jacobus sanctæ Mariæ in Via-lata Diaconus Cardinalis. Datum Romæ, apud sanctum Petrum. Per manum Magistri Petri de Mediolano S. Rom. Ecclesi? Vice-Cancellarii XV. Kalendas Aprilis. Indictione VII. Incarnationis Dominicæ anno M. CC. LXXVIII. Pontificatus verò Domni Nicolai Papæ III. anno secundo. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ III. ad Yvonem II. Abbatem Cluniacensem de Abbatiis, et Prioratibus Monasterio Clun. subjectis, quæ hic enumerantur, deque non ordinando Abbate in ipsis Prioratibus: item de suscipiendis ordinibus sacris per Monachos Clun. à quibus maluerint Antistitibus, deque Chrismate consecrando in ipso Monasterio Clun. aut à quibus placuerit Episcopis suscipiendo. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religio Cluniacensis Cœnobii, cui auctore Deo præsides, meritò nos inducit ut petitionibus tuis favorabiliter annuamus. Eapropter, dilecte in Christo fili, tuis justis supplicationibus grato concurrentes assensu, ad instar felicis Recordationis Paschalis Papæ Secundi prædecessoris nostri, Abbatias vel Prioratus, qui sub dispositione sanctæ memoriæ Hugonis Abbatis prædecessoris tui manserunt, sub tua quoque, vel successorum tuorum dispositione Apostolica auctoritate decernimus permanere: id est Moysiacum, Figiacum, Abbatiam sancti Martialis Lemovicensis, Angeliacensem, novum Monasterium Pictavense, Abbatiam sancti Egidii, Abbatiam Mauziaci, Abbatiam Virzeliaci, Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis, Abbatiam S. Bertini, Abbatiam S. Wlmari, Abbatiam Unicurti, Abbatiam sancti Benedicti super Padum: Prioratus Nantuaci, Gigniaci, S. Marcelli Cabilonensis, Crispejaci, Vergiaci, Paredi, Cariloci, S. Marcelli de Sauzeto, S. Salvatoris Nivernensis, S. Stephani ibidem, Nazarens. Scarrionis, S. Isidorum, S. Saturninum, Salsinias, Silviniacum, sanctam Mariam de Caritate, Luperciacum, sanctum Reverianum, sanctum Martinum de Campis, Longum Pontem, Consiacum, Nongentum, Leontium Gayas, Trualdum, Ganagobiam, Rosanum, sanctum Pancratium de Lewis, Montem Acutum in Anglia, et Tetfordum; sanctum Albanum de Basileâ, Romanum Monasterium, Paterniacum, sanctum Victorem in Geneva, Voltam, sanctum Florum, Alariacum, Moiracum, sanctum Licerium, sanctum Orientium, sanctum Montem, Carennacum, sanctam Fidem de Morlanis, sanctum Eutropium, sanctam Mariam de Castello, sanctum Mayolum de Papia, sanctum Gabrielem de Cremona, sanctum Paulum de Pergamo, sanctum Iacobum de Pontida, Benemala, Bobium, Castellet, sanctum Gregorium de Placentia, Abbevillam, Artasium, Alavart, Domenam, Visiliam, Cabolium, Magobrium, Fodrovillam Cellam in Alamannia Roquespertum, Villare, sanctam Mariam de Valle, Marciniacum, Ambertam, Rivis, Chaberars, sanctum Nazarium Borboniensem, Boortum, Esalaso, Saltum. In locis autem quæ sine proprio Abbate diebus prædicti Domni ac Venerabilis Hugonis Abbatis fuisse videntur, numquam aliquis Abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi Cœnobio firmum haberi sancimus, ut vestri Monasterii Monachi, qui ad sacros sunt Ordines promovendi, à quibus malueritis Catholicis Episcopis promoveantur: Chrisma verò, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis Monasterio consecrari, vel à quibus volueritis Episcopis accipiatis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri JESU CHRISTI aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Qui verò divini timoris intuitu custos et observator extiterit, sit super eum pax Domini nostri JESU CHRISTI, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiat, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen. Amen. Amen. Ego NICOLAUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Antherus tit. S. Praxedis Presbyter Cardinalis. Ego Guillelmus tit. S. Marci Presbyter Cardinalis. Ego Ordonius Tusculanus Episcopus. Ego Frater Benteverga Albanensis Episcopus. Ego Frater Robertus Portuensis Episcopus. Ego Iacobus S. Mariæ in Cosmedin Diaconus Card. Ego Gottofridus S. Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis. Ego Matthæus S. Mariæ in Porticu Diaconus Card. Ego Jordanus S. Eustachii Diaconus Card. Ego Jacobus S. Mariæ in Via-lata Diaconus Card. Datum Romæ per manum Magistri Petri de Mediolano sanctæ Romæ Ecclesiæ Vice-Cancellarii. Nonis Maii, Indictione VII. Incarnationis Dominicæ anno M. CC. LXXIX. Pontificatus vero Domni Nicolai Papæ III. anno II. PRIVILEGIUM MARTINI PAPÆ IV. juxta aliquos quod Abbas Clun. non possit in proprios usus convertere redditus collatos conventui pro faciendis Anniversariis suorum Abbatum et Priorum Ordinis, ac aliorum fundatorum. Martinus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis vestræ meretur honestas, ut votis vestris favorabiliter annuamus. Sanè petitio vestra nobis exhibita continebat, quod nonnulli, tam vestri, quàm aliorum Monasteriorum Ordinis Cluniacensis Abbates, et Priores de bonis per eorum industriam acquisitis, et etiam alii clerici, et laici de rebus suis vobis (filii Conventus) certos annuos redditus contulerunt, ad ipsorum Anniversaria in dicto vestro Monasterio facienda, vobis tunc pro pitantia ministrandos. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, auctoritate præsentium districtiùs inhibemus ut nullus Abbas dicti Monasterii vestri, qui fuerit pro tempore, redditus eosdem in proprios usus convertere absque Sedis Apostolicæ auctoritate præsumat. Decernimus quoque, si secus super hoc actum fuerit, irritum et inane. Nulli ergo, etc. Datum apud Urbem - Veterem V. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno II. PRIVILEGIUM MARTINI PAPÆ IV. per quod concedit Abbati et conventui Clun. Ecclesiam sancti Petri de Castanea in civitate Viterbiensi, deinceps per Monachos Ordinis Cluniacensis deserviendam. Martinus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut Ecclesiam sancti Petri de Castanea Viterbiens. ejusque Officinas, cum horto juxta Ecclesiam ipsam sito, in quibus fratres de pœnitentia IESU CHRISTI hactenus permanserunt; et quæ ab eisdem fratribus (ut asseritis) derelictæ, secundum constitutionem in Concilio Lugdunensi super hoc editam, in Sedis Apostolicæ dispositione consistunt, vobis locum aliquem in Civitate Viterbiensi non habentibus concedere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos itaque volentes vobis in hac parte gratiam facere specialem, præmissis veris existentibus, Ecclesiam, Officinas, ac hortum prædictos, cum omnibus juribus et pertinentiis suis, dummodo jus alicui alii non competat in eisdem, Apostolica vobis auctoritate conferimus, et de ipsis nihilominus providemus, à vobis vestrisque successoribus perpetuò retinendos. Ita tamen quod in prædicta Ecclesia congruê faciatis per personas idoneas vestri Ordinis deserviri. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ Collationis et provisionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Vrbem-veterem V. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno II. CONSERVATORIA MARTINI PAPÆ IV. directa Abbati Monasterii sancti Egidii Nemausens. Diœces. adversus molestatores Cluniacensium fratrum in Provincia Narbonensi. Martinus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii de sancto Egidio Nemausensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum multiplicata sit adeò iniquitas superborum, quod quasi aquam maledictionem bibentes, Ecclesias, et personas Ecclesiasticas persequi non desistant, multiplicari debet humilium æquitas circa illos, ut sapientia vincens malitiam, virgam peccatorum super sortem justorum minimè derelinquat. Cum itaque dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis, à nonnullis, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, super possessionibus et aliis bonis suis, quæ in Provincia Narbonensi obtinent, multipliciter molestentur. Nos volentes eorumdem Abbatis et conventus providere quieti, et Molestatorum ipsorum malitiis obviare, Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eisdem Abbati et conventui opportuni favoris assistens præsidio, non permittas eos contra indulta Privilegiorum Apostolicæ Sedis ab aliquibus indebitè molestari; molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nonobstante si aliquibus à Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, quæ de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem: attentius provisurus ne de iis, quæ causæ cognitionem exigunt, vel quæ indulta hujusmodi non contingunt, te aliquatenus intromittas. Nos enim si secus præsumpseris, tam præsentes litteras, quàm etiam processum, quem per te auctoritate haberi contigerit, omninò carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo Mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, ut ejus fines quomodolibet non excedas. Præsentibus post quinquennium minimè valituris. Datum apud Urbem Veterem V. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno II. Est et alia Conservatoria ejusdem Papæ et eorumdem tenoris et Datæ directa Abbati sancti Guillelmi de desertis, Lodevensis Diœcesis, ad eumdem effectum. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. quod Abbas et conventus Clun. uti possint Privilegiis, quibus per simplicitatem, et juris ignorantiam usi non fuerint. Honorius Espiscopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, vos et prædecessores vestri, qui fuerunt pro tempore, quibusdam Privilegiis et indulgentiis à prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio vestro concessis, propter simplicitatem et juris ignorantiam usi non fueritis temporibus retroactis: Nos vestris supplicationibus inclinati, ejusdem Monasterii indemnitati præcavere volentes, uti de cætero eisdem Privilegiis et indulgentiis, dummodò eis non sit per præscriptionem, vel aliàs legitimè derogatum, auctoritate præsentium vobis concedimus facultatem. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Nonis Maii, Pontificatus nostri anno primo. Est etiam Privilegium ejusdem Honorii Papæ IV. atque ejusdem datæ, per quod concedit Cluniacensibus fratribus, ut non teneantur ad solutionem debitorum Monasteriorum Ordinis, nisi probentur conversa in utilitatem ipsorum. Estque omninò simile privilegio Nicolai Papæ III. quod habetur suprà. Habetur et aliud Privilegium ejusdem Honorii, ejusdemque Datæ, continens et confirmans Privilegium Cœlestini Papæ III. per quod concedit Abbati et fratribus Cluniacensibus, ut possint candelis accensis excommunicare malefactores suos, qui fuerint de Provincia Lugdunensi, si Prælati tertio requisiti eos ad satisfactionem congruam non compulerint. Quare vide supra. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. adversus Prælatos Exemptionem, et Privilegia fratrum Cluniacensium quomodolibet impugnantes. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Cluniacen. salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis vestræ, in qua de die in diem laudabiliter Domino cooperante proficitis, meretur honestas, ut vestris petitionibus à Sede Apostolica favorabiliter annuatur, et illis præcipuè quæ sic pulsant cum moderamine animum præminentis, quod intra exauditionis januam merentur admitti. Vestra sanè petitio nobis exhibita continebat quod cum Monasterium vestrum, quod ejusdem sedis specialiter juris existit, à primo suæ fundationis exordio usque ad moderna tempora multis et diversis Romanorum Pontificum Privilegiis et indulgentiis sit munitum, et dotatum libertatibus ab eisdem, nonnulli Archiepiscopi, et Episcopi, et Officiales eorum, aliique Ecclesiarum Prælati non attendentes quod nobis principaliter injuriari probantur, qui Privilegia Sedis Apostolicæ vel irreverenter impugnant, vel superficialiter eorum verba tenentes contra ipsorum gestiunt intellectum, et privilegiatos Privilegiorum commodis privare conantur; contra eadem Privilegia et indulgentias ad Synodos et conventus Forenses vos ire compellunt, ad Domos vestras causa Ordines celebrandi, causas tractandi, aliquos conventus publicos convocandi, et Missas celebrandi interdùm accedunt, ab Abbate vel priore vestri Monasterii nullatenus invitati: à fratribus etiam Cluniacensis Ordinis obedientiam et reverentiam exigere vel extorquere, ac in ipsos ubilibet commorantes jurisdictionem exercere, interdicti, et excommunicationis sententias proferre: In Prioratibus et cellis ejusdem Ordinis, qui nunc sine Abbate Cluniacensi Monasterio sunt subjecti, Abbates ordinare: infrà Parochias locorum eidem Monasterio subditorum, absque Cluniacensis Abbatis assensu, Ecclesias, et capellas construere, Cimeteria benedicere de vestris Monachis et Monasteriis judicare, ad judicia sua eos invitos protrahere, ac pro controversiis vestris in Parochianos homines, et servientes vestros animadvertere præsumentes: quanquam Archiepiscopi, et Episcopi, in quorum Diœcesibus facultates vestræ consistunt, si contra eadem Monasteria, vel Monachos ipsos aliquid quæstionis habuerint, te (fili Abbas) tuosque successores ex indulto Sedis Apostolicæ debeant appellare, ac, si Lis per vos diffiniri nequiverit, ad eamdem Sedem referri debeat ejus solius judicio terminanda. Cum autem si à prædicta sede statutum, ut omnes Ecclesiæ, Cappellæ, ac Cimeteria vestra et immunia ab omni exactione consistant, et fratres cellarum, seu locorum vestrorum ubilibet positorum, pro interdicto, ac excommunicatione quibuslibet, suspensionem Divinorum officiorum minimè patiantur; et tam Monachi prædictorum locorum, quàm eorum famuli, et qui se Monasticæ professioni devoverint divinæ servitutis Officia celebrent, et debita peragant sepulturæ: iidem Prælati vos uti liberè statutis hujusmodi non permittunt; nec Diœcesani Episcopi, aut Officiales eorum præsentatos sibi à vobis ad Parochiales Ecclesias, quas habetis, Sacerdotes admittant, nec celebrare in eis divina officia patiuntur eosdem, prout vobis est ex Apostolicæ Sedis benignitate concessum, si dicti Episcopi, vel officiales præsentatos eosdem malitiosè non duxerint admittendos. Prætereà cum ex indulgentia Sedis ejusdem Ecclesiarum vestrarum Decimas, quæ à laicis detinentur, si secundùm Deum ab eorum potestate subtrahere vestræ Religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis et Ordini vestro liceat retinere, ac laicos et clericos sæculares per loca vestra ad conversionem, sive ad sepulturam suscipere, nisi pro certis criminibus fuerint excommunicationis sententia innodati: iidem super his vobis temerè se opponunt, alium quàm Cluniacensem Ordinem in Parochiis ad jus vestrum spectantibus de novo creare nihilominus præsumentes, licet ab eadem Sede id fieri cuilibet inhibitum sit expressè. Ad hæc, cum vos, et fratres vestri ubilibet commorantes conveniri, vel ultra duas Dietas à Monasteriis vestris ad judicium protrahi, seu ad cujuslibet provisionem compelli per litteras Apostolicas non possitis, nec alicui liceat in fratres ipsos jurisdictionem aliquam exercere, nisi eædem litteræ plenam de Ordine vestro, et indulgentia vobis super iis ab eadem Sede concessa fecerint mentionem; ipsi Prælati, et alii à Sede Apostolica delegati indulgentiam hujusmodi voluntate propria non servantes, super iis vos sæpius aggravant et perturbant. Audivimus prætereà, quod non mediocriter movet nos, nec modicum vestræ derogat libertati, quod aliqui Prælati Ecclesiarum et Officiales eorum, licet in vos, et alios Ordinis Cluniacensis Monachos vel conversos ubilibet commorantes, pro eo quod estis Apostolicæ Sedis Privilegiis et indulgentiis communiti, eis non liceat excommunicationis aut interdicti sententiam promulgare, in molentes tamen in molendinis, et coquentes in furnis vestris, in contrahentes vobiscum quibuscumque contractibus, in servientes et familias vestras, in locantes eis operas suas, in illos etiam qui Missas et horas vestras audiunt, Decimas, redditus, et oblationes, ac alia vobis debita reddunt, seu alias vobis communicant, excommunicationis et interdicti sententias fulminare; ac concessiones, tam ab eorum prædecessoribus, quàm aliis Christi fidelibus liberalitate pia et provida Ordini vestro factas revocare voluntate propria, ne dicamus potius temeritate præsumunt; bona, quæ in eorum continentur Diœcesibus, arrestari vel detineri tamdiu per violentiam facientes, donec super iis eorum voluntati fuerit satisfactum, alias vobis gravamina et injurias multipliciter inferendo; sicque fit ut Exemptio concessa vobis causa solatii et quietis, pariat vobis dispendium et laborem. Quare nobis humiliter supplicastis ut tantis vestris gravaminibus et jacturis providere misericorditer curaremus. Nos itaque adinstar felicis Recordationis Alexandri IV. Vrbani IV. Clementis IV. et Nicolai III. Prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum. Nolentes de cætero tam abusivas enormitates, seu tam enormes abusus non absque Apostolicæ Sedis excogitatos injuria sustinere, hujusmodi excommunicationis et interdicti sententias, et alia supradicta contra ejusdem Sedis indulta in vestrum præjudicium fieri auctoritate præsentium districtius inhibemus. Decernentes irritum et inane, si quid contra inhibitionem hujusmodi super præmissis fuerit attentatum. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam. Nonis Maii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. Contra venditiones, alienationes, et concessiones Prioratuum, Grangiarum, pensionum, possessionum, ac præbendarum Monachalium, per Abbates et Priores Ordinis Clun. factas, absque Concilio et Consensu Patris Abbatis, vel Prioris, et conventuum ipsorum Monasteriorum Ordinis. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quantò Ordinem Cluniacensem observantia Regulæ strictiori vigere conspicimus, et florere; tantò magis delectamur, et cupimus nos ad illa semper promptiores haberi, per quæ personarum ejusdem Ordinis consulatur quieti, caveatur dispendiis, et gravaminibus occurratur. Cum igitur, sicut nobis exponere curavisti, per Sedis Apostolicæ providentiam prohibitum fuerit et statutum, ne Cluniacensis Ordinis Abbas quisquam, vel Prior, Prioratuum, vel Grangiam, pensionem, seu Monachalem præbendam personæ concedere sæculi, aut vendere, vel alienare quoquomodo aliquam possessionem præsumat, absque Patris, Abbatis, vel Prioris, et conventus sui Concilio: quidam Abbates, et Priores Ecclesiarum immediatè tuo Monasterio subjectorum absque tuo, et prædecessorum tuorum, et aliquando conventum eorumdem consensu et concilio concedere Prioratus, grangias, pensiones, et præbendas ac possessiones alienare ac vendere præsumpserunt, contra statuta et inhibitionem sedis Apostolicæ temerè veniendo. Quare nobis humiliter supplicasti, ut indemnitati Ecclesiarum ipsarum debitorum onere gravatorum providere super iis misericorditer curaremus. Nos igitur personam tuam, et Ordinem Cluniacensem illa favoris gratia prosequentes, quod libenter tuis postulationibus in iis quæ tibi, et Ecclesiis, ac personis Monasterio tuo subjectis profutura novimus, intendamus; tuis precibus inclinati hujusmodi venditiones, et alienationes, necnon concessiones Prioratuum, grangiarum, pensionum, ac præbendarum ipsarum, contra inhibitionem et statuta Sedis Apostolic? attentatas nunciantes irritas et inanes; quod præfati Abbates, et Priores ad solutionem præbendarum, et pensionum ipsarum compelli nequeant, tibi ad instar felicis recordationis Innocentii Papæ IV. prædecessoris nostri auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Nonis Maii, Pontificatus nostri anno primo. CONSERVATORIA HONORII PAPÆ IV. directa Abbati Monasterii Corbeyensis Ambianen. Diœc. adversus molestatores personarum, et bonorum Ordinis Clun. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abati Monasterii de Corbeya, Ambianensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quia nonnulli sic in malitia delectantur, ut voluntatis libito, abstinentiæ ruptis habenis, ad illicita relaxato, Religiosas personas super bonis suis, Dei timore postposito multipliciter molestare præsumat; consuevit Apostolica Sedes personis ipsis contra pravitatem talium defensionis præsidio misericorditer subvenire per quod eorum bona tuta permaneant, molestatorum ipsorum compescatur temeritas, et aliis aditus committandi similia præcludatur. Cum itaque dilecti filii Abbas, et conventus Monasterii Cluniacensis Matisconensis Diœcesis, ac Abbates, Priores, et Monachi Monasteriorum, Prioratuum, et membrorum eidem Monasterio Cluniacensi subjectorum, sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis à nonnullis qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, in personis et bonis suis multipliciter molestentur. Nos eorum providere quieti, et molestatorum ipsorum malitiis obujare volentes, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus quatenus Abbatibus, conventui, Prioribus, et Monachis prædictis, per te, vel per alium, aut alios opportuni favoris assistens præsidio, non permittas ipsos in personis et bonis suis contra indulta Privilegiorum Sedis Apostolicæ ab aliquibus indebitè molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nonobstante si aliquibus à dicta Sede indultum existat, quod interdici, suspendi, et excommunicari non possint per litteras Apostolicas, quæ de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem; sive qualibet alia indulgentia Sedis ejusdem, de qua oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fieri, et per quam id impediri valeat, vel differri; et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali, dummodo ultra tertiam, vel quartam aliqui extra suam Diœcesim auctoritate præsentium non trahantur. Attentius provisurus ne de iis, quæ causæ cognitionem exigunt, et quæ indulta hujusmodi non contingunt, te aliquatemus intromittas. Nos enim, si secus præsumpseris, tam præsentes litteras, quàm etiam processum, quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere viribus, ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, quod ejus fines quomodolibet non excedas præsentibus post quinquennium minimè valituris. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Nonis Maii, Pontificatus nostri anno primo. Est et alia ejusdem Honorii Papæ Conservatoria, directa Abbati Monasterii Morbacensis, Basilien. Diœcesis, ad eumdem effectum, et eorumdem tenoris, et datæ. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. per quod renovat et confirmat aliud Privilegium Alexandri Papæ IV. confirmativum omnium privilegiorum et indulgentiarum Ordini Clun. ab Apostolica Sede concessorum. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quasdam litteras, quas felicis Recordationis Alexander Papa IV. prædecessor noster vobis et Monasterio vestro concessisse dignoscitur, nobis vestra devotio præsentavit. Et quia litteræ ipsæ incipiunt vetustate consumi, tenorem ipsarum de verbo ad verbum, ad instantiam supplicationis vestræ, fecimus præsentibus annotari, qui talis est. ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis, salutem et Apostolicam benedictionem. Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus, quæ vobis, et Monasterio vestro, et Cluniacensi Ordini profutura speramus. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati, omnia privilegia, et indulgentias vobis, et eidem Ordini ab Apostolica Sede concessa vobis, et Monasterio, ac Ordini prædictis auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii, V. Nonas Maii, Pontificatus nostri anno IV. Volumus igitur nullum per hoc jus novum acquiri vobis, et Monasterio vestro prædicto, sed vobis, et sibi antiquum, si quod est, solummodo conservari. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, V. Idus Maii, Pontificatus nostri anno primo. Est et aliud Privilegium ipsius Honorii Papæ IV. ejusdem datæ: continens et confirmans aliud Privilegium Innocentii Papæ IV. Datum Lugduni, IX. Kal. Novembris Pontif. anno VIII. quo conceditur Abbati et Conventui ac toti Ordini Clun. quod nulli per litteras Apostolicas de Prioratibus, Grangiis, Ecclesiis, Beneficiis, sive redditibus ejusdem Ordinis provideri, aut assignari, vel conferri in eis pensiones; nisi de verbo ad verbum hujus indulgentiæ tenor in ipsis litteris sit insertus. Quare vide suprà. Est et aliud ipsius Honorii Papæ IV. Privilegium, ejusdem datæ, continens et confirmans aliud Privilegium Alexandri Papæ IV. Datum Laterani, Nonis Martii, Pontificatus anno secundo. Per quod concedit quod Cluniacenses fratres non possint conveniri coram locorum Ordinariis, neque sit derogatum eorum libertatibus et immunitatibus, per quasdam litteras Innocentii Papæ IV. contra Exemptos datas in causa delicti, seu contractus, aut Rei de qua agitur contra Episcopos: quare vide supra. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. quod per litteras Apostolicas nulli valeat provideri de Prioratibus et Grangiis per Monachos Ordinis Clun. gubernari solitis. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Vestræ pacis quærentes commodum et quietis, libenter illa concedimus vobis, per quæ, materiâ submotâ gravaminis, status vestri tranquillitas procuretur. Hinc est quod nos vestris gravaminibus occurrere cupientes, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut per Apostolicæ Sedis, vel legatorum ipsius litteras impetratas, per quas non sit jus alicui specialiter acquisitum, vel etiam impetrandas, de Prioratibus, et Grangiis per Monachos vestri Ordinis solitis gubernari, ad vos, vel fratres vestri Ordinis spectanctibus nulli valeat provideri, aut assignari, vel conferri pensiones in eis, nec ad id compelli possitis; nisi eædem litteræ Apostolicæ impetrandæ specialem, ac plenam de hac indulgentia, vestroque Monasterio, et Ordine, inserto in eis ipsius indulgentiæ tenore de verbo ad verbum, fecerint mentionem. Nos enim processum, vel sententiam; si quem, vel si quam contra vos auctoritate hujusmodi litterarum impetrandarum, contra tenorem præsentis indulgentiæ ferri, vel haberi contigerit communiter, vel divisim decernimis irritos et inanes. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam Idibus Martii, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. quod Abbas, et conventus Clun. possint petere, recipere, ac retinere liberè bona quæ contigissent fratres è sæculo venientes, ac in Monasterio Cluniacensi profitentes, feudalibus exceptis. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut possessiones, et alia bona mobilia et immobilia, quæ personas liberas fratrum vestrorum, mundi relicta vanitate, ad Monasterium vestrum convolantium et professionem facientium in eodem, si remansissent in sæculo, jure successionis, vel alio quocumque justo titulo contigissent, et quæ eædem personæ dare aliis potuissent, exceptis feudalibus, sine juris præjudicio alieni petere, recipere, ac retinere liberè valeatis. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Idibus Martii. Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. adversus Archiepiscopos et Episcopos Angliæ, qui de facto, cum de jure non possent, sententias excommunicationis in Monachos Cluniacenses proferebant, etc. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem. Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus, per quæ, materiâ summotâ gravaminis, personarum et status vestri Ordinis tranquillitas procuretur. Sanè petitio vestra Nobis exhibita continebat quod, licet Abbates, Priores, et Monachi Cluniacensis Ordinis ab omni jurisdictione Archiepiscoporum, Episcoporum, et aliorum quorumlibet judicum Ordinariorum, per specialia Privilegia Sedis Apostolicæ sint exempti; tamen venerabiles fratres nostri Archiepiscopi, et Episcopi, ac etiam alii ordinarii Regni Angliæ in Priores, et Monachos dicti Ordinis in Regno ipso existentes excommunicationis sententias de facto, cum de jure non possint, temeritate propria promulgare præsumunt; et si dicti Priores, et Monachi per quadraginta dies hujusmodi sententias sustinuerint, ipsos prætextu cujusdam consuetudinis, quæ in Regno habetur eodem, per Dominos temporales capi faciunt, et carcerali custodiæ mancipari, in vestrum et dicti Ordinis præjudicium non modicum et gravamen. Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut salubre super hoc remedium apponere de benignitare Sedis Apostolicæ curaremus. Cum igitur id videatur in Apostolicæ Sedis injuriam redundare, nos hoc aliquatenus tolerare nolentes, vestris supplicationibus inclinati auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne aliqui Domini, vel judices sæculares dicti Regni, prætextu sententiarum et consuetudinis hujusmodi, si sententiæ prædictæ in casu à jure non concesso prolatæ fuerint, dictos Priores vel Monachos capere, vel incarcerare præsumant. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ IV. quod per litteras Apostolicas non possint conferri Prioratus ordinis Clun. nec Abbas et Conventus Clun. ad illorum collationem compelli. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniac. ad Rom. Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconens. Diœces. salutem, et Apostolicam benedictionem. Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus, per quæ, materiæ summotâ gravaminis, status vestri tranquillitas procuretur. Hinc est quod nos paci et quieti vestræ paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut Prioratus Cluniacensis Ordinis soliti per Monachos vestri Ordinis gubernari cuiquam conferri non possint, nec vos ad illorum collationem compelli aliquatenus valeatis per litteras Sedis Apostolicæ, vel legatorum ejus obtentas, per quas non sit jus alicui specialiter acquisitum, vel etiam obtinendas; nisi prædictæ Sedis litteræ obtinendæ plenam et expressam de indulto hujusmodi, et ordine vestro fecerint mentionem. Nos enim excommunicationis, suspensionis, et interdicti sententias; si quas in vos, aut aliquem vestrum, contra hujusmodi indulti tenorem, ferri contigerit, decernimus irritas et inanes. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam V. Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno primo. BULLA NICOLAI PAPÆ IV. confirmatoria Electionis Guillelmi IV. Abbatis Cluniacens. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et conventui Monasterii Cluniacensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, salutem et Apostolicam benedictionem. Onerosa pastoralis officii, summi dispositione Pastoris, qui pro suis ovibus animam posuit, nobis licet immeritis cura commissa sollicitâ nos pulsat instantiâ, ut inter cætera, quæ quasi torrens undique consistunt, quibusve noster animus redditur multiplici varietate distractus, ad provisionem Ecclesiarum, et Monasteriorum vacantium sollicitius intendamus; ne ipsis pastoris præsidio destitutis, ambulantis in circuitu lupi astutia eorum oves rapiat et dispergat, ne manus avida illorum bona diripiat, ne jura præsumptuosus insuper.... Ideóque solliciti reddimur ut illa Pastoribus dirigantur idoneis, et Rectoribus providis gubernentur. Tunc enim puppis salubri processu dirigitur, cum Rectoris industrii gubernatione non caret. Tunc etiam fructibus ager exuberat, cum sibi cultoris non deest præsentia diligentis. Sanè Monasterio Cluniacensi ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinente, per mortem quondam Yvonis ipsius Monasterii Abbatis, solatio destituto pastoris, et ejus corpore Ecclesiasticæ tradito sepulturæ, vocatis qui vocandi fuerunt, vos pulsato prout, moris existit in simul in capitulo convenistis, et præsentibus omnibus, qui debuerunt, voluerunt, et potuerunt commodè interesse, invocata spiritus sancti Gratia, tu, Prior, secundum antiquam ipsius Monasterii, quam vos asseritis, consuetudinem, de voluntate et assensu tui conventus tres ipsius Monasterii Monachos, videlicet Ioannem Priorem claustralem, et duos alios nominasti, qui decem de ipsius Monasterii gremio Monachos fide dignos, et providos, prout ex concessa sibi à vobis potestate potuerunt, secum ad eligendum Abbatem in eodem Monasterio assumpserunt. Præfati vero Prior Claustralis et Monachi facultate sibi à vobis providendi dicto Monasterio de Abbate tradita, et à vobis recepta, præstito juramento quod de persona idonea per Electionem Canonicam eidem Monasterio providerent, secedentes in partem, tractatu super hoc habito diligenti, Deum habentes præ oculis, in dilectum filium Guillelmum Abbatem Monasterii Cluniacensis, tunc Priorem Prioratus de Condemina Gebennensis Diœcesis vota sua unanimiter et concorditer direxerunt. Ipsis autem ad Capitulum redeuntibus supradictum, nominatus Prior Claustralis vice sua, et hujusmodi collegarum seu Consociorum suorum, ac etiam de mandato vestro, tui Prioris, et singulorum de vobis, eumdem Guillelmum in vestrum et ipsius Monasterii Abbatem elegit. Nos igitur attendentes tantam eligentium concordiam, et laudabile testimonium famæ ipsius, claraque suæ probatæ conversationis, et vitæ merita, quibus redditur insignitus, ac supplentes omnem defectum in prædictis, et etiam si quis in dictæ electionis suæ processu extitit, Electionem ipsam de fratrum nostrorum Concilio duximus confirmandam; ipsumque præfecimus ipsi Monasterio in Abbatem, Benedictionis munus postmodum sibi nostris manibus impendentes, firma concepta fiducia quod dirigenre Domino actus suos præfatum Monasterium per suæ circumspectionis industriam in spiritualibus et temporalibus prosperè dirigetur, et salubria dante Domino suscipiet incrementa. Quocirca universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Abbati tanquam Patri et Pastori animarum vestrarum humiliter intendentes, exhibeatis ei obedientiam et Reverentiam debitam et devotam, ejusque salubria monita et mandata suscipiatis devotè, ac efficaciter adimplere curetis. Alioquin sententiam, quam idem propter hoc ritè tulerit in Rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Romæ, apud sanctam Mariam Majorem V. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno II. BULLA NICOLAI PAPÆ IV. ad Cluniacenses in qua multa repetuntur statuta à Gregorio Papa IX. pro Reformatione Ordinis Cluniacensis facta, quædam moderantur, et alia adduntur. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati Cluniacensi, ejusque Coabbatibus, Prioribus, et conventibus universis Cluniac. Ordinis salutem, et Apostolicam benedictionem. Regis pacifici pacis opera diligentis gerentes (licet immeriti) vices in terris, pacis bonum et concordiæ stabilis unitatem cunctis fidei orthodoxæ cultoribus, sed potissime Regularis observantiæ vinculo alligatis, ferventibus votis appetimus, et sollicitis studiis procuramus: ut divinorum cultui, cui salubris illos dedicavit intentio, liberius et commodius immorentur. Quamobrem vigiles reddimur: et propensius affectamus, ut inter nos divinis obsequiis regulariter deputatos tranquilla pax vigeat, fraterna Charitas ferveat, animorum identitas perseveret. Sanè felicis recor. Gregorius Papa IX. prædecessor noster ad nostrum et Monasterii nostri statum prosperum et tranquillum intendens, nonnulla pro reformatione Cluniacensis Ordinis duxit dum viveret auctoritate Apostolica statuenda: quæ districtè ac inviolabiliter observari præcepit in ordine supradicto. Nos autem diligentius attendentes, quod aliquorum ex statutis hujusmodi quæ nobis non modicum difficilia videbantur, non poterat observatio efficax provenire; Citca illa prout expedire cognovimus duximus providendum. Et volentes ipsius Prædecessoris vestigia imitari auctoritate Apostolica duximus statuendum: ut statuta ipsa juxta Moderationem nostram prout notantur inferius in eodem ordine perpetuis futuris temporibus observentur. In primis itaque statuimus ut omnes Abbates et Priores Cluniac. Ordinis immediatè Monasterio Cluniacensi subjecti in Regno Franciæ constituti annis singulis: existentes autem in Anglia, Hispania, Alemannia, et Lombardia, de biennio in biennium, conveniant ad capitulum generale: ubi sine personarum acceptione secundum Deum, et beati benedicti regulam, et Cluniacensis Ordinis instituta, delinquentium corrigantur excessus: et de salute animarum, et conservatione ordinis regulariter statuendum. Nec in hoc Priores et Camerarii invicem sibi parcant: sed unusquisque quæ viderit in Ordine corrigenda in personis vel rebus, quæ per Visitatores non fuerint correcta, coram Diffinitoribus annis singulis in publico vel privatim in charitate proponat. Et hoc idem Visitatores coram Diffinitoribus facere teneantur: et correctus hoc molestè non ferat sed correctionem accipiat patienter. Hoc autem Capitulum (in quo volumus ut nullæ fiant exactiones ab aliquo, nulla dentur munera vel recipiantur, seu etiam promittantur, sed omnia in sinceritate procedant) modo qui sequitur celebretur: et in eo Diffinitores de Abbatibus et Prioribus Cluniacensis Ordinis eligantur. Ad quod quidem capitulum Abbates et Priores præfati, modo prædicto per obedientiam venire teneantur (causa dumtaxat infirmitatis excepta) nisi casus inopinatus et multum damnosus incurreret: Diffinitorum et Capituli judicio relinquendus et eorum quibus proprium impedimentum seu casum Capitulo et Diffinitoribus denunciet supradictis. Qui vero non venerit et se secundum modum legitimè non excusaverit memoratum: post sequens Capitulum ad quod venire similiter teneatur, in claustro Cluniacensi duorum mensium spatio assiduè moram trahat. Mediati autem Abbates et Priores singulis annis semel ad Capitulum conveniant in principalibus Abbatiis et Prioratibus quibus subsunt statuto tempore, prout visum fuerit expedire. Quod si non fecerint, in suis immediate majoribus Abbatiis vel Prioratibus pœna simili puniantur. Circa vero electionem Diffinitorum generalis Capituli Cluniacens. celebrandi, ordinamus ut dilecti filii nostri Matthæus TT. S. Laurentii in Damaso, et H. TT. S. Sabinæ Presbyteri Cardinales, ac Abbas Mauziacensis, et Magister Albertus Prior S. Lupi de ipsius Ordinis Cluniacensis reformatione tractantes apud Sedem Apostolicam quindecim de Abbatibus et Prioribus Cluniacensis Ordinis supradicti eligant hac vice in Diffinitores primi Capituli reformationem hujusmodi subsequentis. Qui quindecim sic ab ipsis electi, jurent in ipso primo futuro Capitulo generali, ad sancta Dei Evangelia corporaliter tacto libro quod in Diffinitionibus secundum Deum et beati Benedicti regulam et Apostolicæ Sedis statuta, sine omni personarum acceptione, procedant: ac ipsi in principio sequentis Capituli antequam tractatus Capituli aggrediantur ejusdem, jurent tactis sacrosanctis Evangeliis et bona fide sine acceptione personarum eligere quindecim Diffinitores de Abbatibus et Prioribus, si Abbates defuerint: nihilominus de Prioribus præfati Cluniacensis Ordinis viros probos ac Deum timentes, ac zelum communis utilitatis habentes et præstito eis hujusmodi juramento viros tales postmodum eligant. Volumus autem quod illi qui Diffinitores in uno Capitulo fuerint, Capitulo immediate sequenti Diffinitores esse non possint: et hæc forma eligendi Diffinitores in posterum observetur. Si autem aliqui de Diffinitoribus Capituli præcedentis, ad quos spectat electio Diffinitorum, abesse contigerit, reliqui qui præsentes fuerint nihilominus ad ipsorum electionem procedere non omittant. Et qui à majori parte ipsorum eligentium nominati fuerint et electi, sine aliqua exceptione pro Diffinitoribus habeantur. Et hoc etiam in Diffinitoribus et Diffinitorum sententiis observetur; diligentiam autem vel negligentiam Ordinis supradicti annis singulis Diffinitores per suas patentes litteras ad moderatas Cluniacensis Ordinis expensas significare summo Pontifici teneantur: quomodo regula beati Benedicti et præsentia in Ordine ipso serventur statuta, omnes verò causæ, quæ inter ejusdem Ordinis personas emerserint, et per Abbatem non fuerint terminatæ, delatæ ad Capitulum per Diffinitores statutos in Capitulo terminentur: et ea statuantur, quæ provenire ad correctionem, conservationem, et restrictionem, non ad relaxationem Ordinis vel regulæ videbuntur. Nec aliquis diffinita seu acta per Diffinitores Capituli generalis possit vel audeat immutare: nisi in casu magnæ necessitatis et evidentis utilitatis: in quo potestas Abbatis intelligitur relinquenda de consilio et assensu peritorum et discretorum duorum ex illis qui Domini Ordinis appellantur. Nec dispensare præsumat in pœnis, nisi contra aliquem sententia excommunicationis, suspensionis, vel interdicti ferretur: qui si paruerit, poterit per Abbatem Cluniacensem aut alium vel Priorem suum immediatè superiorem absolutionis beneficium obtinere; ita tamen quod sic absoluti culpa et satisfactio referatur et appareat Diffinitoribus in primo tunc sequenti Capitulo generali; in aliis vero pœnis impositis à Diffinitoribus nullus dispenset, nisi ex necessaria causa et rationabili, quam significari volumus sequenti Capitulo generali: et si Diffinitores non judicaverint eam esse legitimam, relaxantes seu dispensantes per ipsos Diffinitores pœna simili puniantur. Diffinitiones autem seu ordinationes Capituli generalis ad mortalem culpam non obligent, sed ad pœnam: nisi contra essentialia observantiæ regularis existant. Omnes verò Abbates et Priores annis singulis ad Capitulum venientes, diffinitiones si quæ factæ fuerint in suo reditu habere procurent, in vigiliis quinque festorum præcipuorum, et visitationis tempore nihilominus recitandas: ut nullus prætextu ignorantiæ se valeat excusare. Statuta verò præsentia in prima die mensis cujuslibet legantur; ne perignorantiam negligantur. Statuimus insuper ut in capitulo generali Cluniacensis more solito per Diffinitores ordinentur Visitatores discreti, ac Deum timentes per singulas provincias: qui jurent ad sancta Dei Evangelia, corporaliter tacto libro quod visitationis officium exercebunt (prout eis fuerit possibile) secundum Deum et beati Benedicti regulam, ac Sedis Apostolicæ, et Cluniacensis Ordinis instituta: et quæ per eos corrigi poterunt corrigent secundum gratiam à domino sibi datam. Ea verò quæ adeo gravia emerserint vel occurrerint quod per eos sufficienter non possint commodè corrigi: et quæ probata fuerint vel per famam deducta, in publicum referant corrigenda et punienda per Diffinitores in Capitulo generali: cætera autem non nisi Abbati exponant, propter pericula evitanda. Statum quoque Abbatiarum et Prioratuum quantum ad spiritualia et temporalia referre et exponere quoad Prælatos et subditos fideliter coram Diffinitoribus teneantur: sed caveant Visitatores, ne ea quæ invenerint in locis visitatis de prælatis vel subditis pandant quomodolibet seu revelent: nisi eo modo quo superiùs est expressum. Et Visitatores sic instituti per Abbatem, vel alium mutari non possunt, nisi ex causa rationabili et multum urgenti et evidenti: et hoc de Concilio et assensu dictorum Dominorum qui superiùs nominantur: sed causa ipsa in Visitatorum exprimatur litteris: et in sequenti Capitulo et coram Diffinitoribus exponatur. Quæ si non fuerit rationabilis judicata, mutans Diffinitorum arbitrio puniatur. Nec dicti Visitatores à personis et locis quæ visitant recipere quicquam præter moderatas expensas victui necessarias quoquomodo præsumant, excutientes manus suas ab omni munere: et cum quatuor tantum ratione visitationis aut alias equitaturis incedant. Statuimus insuper ut quolibet anno in Capitulo per Diffinitores, quatuor discretæ personæ ac Deum timentes, videlicet duo Abbates et totidem Priores Cluniacensis Ordinis eligantur: si Abbates præsentes fuerint, alioquin loco Abbatum eligantur Priores ad visitandum Monasterium Cluniacense, personam Abbatis, et loca circumadiacentia. Qui terminato generali Capitulo et licentiatis Abbatibus et Prioribus ac aliis qui ad Capitulum convenerant, prius præstito corporali juramento, suæ visitationis officium infra sex dies post terminatum Capitulum incipiant exequi: nec visitationem hujusmodi (quæ nullo modo debet omitti) contingat quomodolibet impediri. Qui de statu dicti Monasterii et locorum circumadiacentium in temporalibus et spiritualibus et de Abbatis persona diligenter inquirant: et ea quæ corrigenda invenerint corrigere non obmittant. Ea verò quæ majori consilio indigent, referentur annis singulis ad Capitulum generale: ut Ecclesia Clun. in bono statu per visitationem hujusmodi perseveret. Et si Abbatis exigerent demerita, quod tolerari non debeat, per Visitatores moneatur ut cedat: et liceat Visitatoribus et Conventui Clun. recipere hujusmodi cessionem. Quod si forte Abbas sibi de cessionis remedio providere noluerit: quæ de ipso Visitatorum inquisitio comprehendet ad Sedem Apostolicam referant. Adiicimus autem quod Abbas Clun. coram Visitatoribus de omnibus obligationibus per eumdem vel de ejus mandato factis, ac etiam de proventibus et expensis reddat explicitè rationem, et Visitatores prædicti hoc significare sequenti generali Capitulo et deinde summo Pontifici annis singulis teneantur. Quia verò propter defectum Abbatis remotas provincias minime visitantis et domos Ordinis existentes in eis spiritualiter et temporaliter male tractantur aliqua à subjectione Ordinis se subttahere moliuntur: præcipimus ut Abbas Cluniacensis studeat sicut ei possibile fuerit ordinem visitare ac domos à Cluniacensis Ordinis subjectione subtractas procuret cum Apostolicæ Sedis auxilio ad subjectionem ipsius revocari Ordinis vel reduci. Quod si dictus Abbas in ejusdem Ordinis visitatione, quam per se vel per alium facere debet, negligens fuerit vel remissus, eum diffinitores corrigere teneantur. Qui etiam dum sui Ordinis loca visitat, sit temperatus et sobrius in expensis: ita quod omnibus computatis summam decem librarum Turonensium parvorum, diebus singulis in sumptibus non excedat. Et visitationis tempore tam ipse quam sui, excutiant ab omni munere manus suas: prout de acceptione munerum in statutis felic. Record. Gregorii Papæ IX. prædecessoris nostri noscitur contineri, infra dictam autem summam idem abbas se temperet secundum locorum exigentiam et facultatem ipsorum, et Diffinitores de mora seu spatio temporis ordinent, quo Abbas et Visitatores hujus suæ visitationis officium debeant terminare. Cæterum quia ex mala ordinatione Prioratuum et obedientiarum, vel frequenti mutatione Priorum, multa evenisse detrimenta noscuntur, districtè præcipimus ut Prioratus, Decanatus et omnes aliæ administrationes gratis conferantur, et absque venalitate et aliqua pactione, nec Cluniacensis aut alii Abbates aut Priores Cluniacensis Ordinis de Prioratibus audeant aut possint facere Decanatus; nec de Decanatibus in quibus Decanus curam animarum habet, et monachi sunt et esse consueverunt, possint facere grangias: ita quod nec à monacho, nec à seculari persona pro aliquo pretio conducantur: et ubi factum est, vel acceptatum contrarium per Diffinitores in statum pristinum et antiquum reducantur. Et Prioratus et Decanatus hujusmodi non nisi sacerdotibus dicti Ordinis monachis committantur. Hæc autem nolumus ad illas grangias, seu administrationes extendi quæ curam animarum non habent et laicis consuevere committi. Si quis autem propter hæc aliquid dedisse vel recepisse convictus extiterit: nunquam in Ordine Cluniacensi dignitatem habeat vel honorem. Et si adversus aliquem super hoc apud Visitatores vel Diffinitores vehemens habeatur præsumtio: ipsum per eos à Prioratu, vel administratione sic obtenta volumus amoveri. Et si quis humana confisus potentia per interventum sæcularium personarum committi sibi obedientiam vel Prioratum poposcerit, nunquam illum obtineat: sed nec alium etiam infra annum. Nec personis illegitimè natis Prioratus et Decanatus curam animarum habentes in Ordine ipso ullatenus conferantur: et si secus factum fuerit id per Diffinitores decrevimus revocandum. Conventuales quoque Priores quandiu in spiritualibus et temporalibus bene administraverint non nisi ex certis causis debent amoveri: videlicet si dilapidatores, vel inobedientes aut rebelles, seu infames, vel incontinentes extiterint, seu alio gravi crimine irretiti, sive ad majorem dignitatem fuerint promovendi: quod etiam de minoribus Prioribus volumus observare. In destitutione verò Abbatum et Priorum Conventualium videlicet octo Monachorum, et supra, talis modus et forma servetur, videlicet quod si visitatores Abbatem vel Priorem criminosum aut infamem invenerint, Patri Abbati referre procurent: qui de consilio sex Abbatum vel Priorum propinquorum ejusdem Ordinis talem admoneat, vel suspendat: ipseque sic admonitus vel suspensus inclinet humiliter, nec appellet. Nihilominus autem Visitatores admonitiones, et suspensiones hujusmodi, et earum causas Capitulo referant genarali. Et Diffinitores super hoc ordinent et diffiniant secundum quod eis justè ac secundum Deum videbitur expedire. Et quidem ut huic morbo plenum adhibeatur remedium infra duximus providendum: videlicet quod singulis annis in generali Capitulo Diffinitores scribant et retineant nomina singulorum Abbatum et Priorum qui tunc in eodem fuerint congregati. In sequenti Capitulo sectis eorum nominibus, in quibus Ecclesiis sive Abbates sive Priores mutati sint, et mutationis causam diligenter attendant et tunc excessus mutantium si sine justa causa mutaverint, et mutatores hujusmodi puniant et emendent secundum qualitatem excessuum eorumdem. Verùm quia Monachi nonnunquam Abbatum vel Priorum suorum delicta revelare formidant ne ad ignotas et remotas provincias quasi in exilium relegentur, huic morbo sic duximus providendum: quod videlicet Visitatores cum accesserint ad monasteria visitanda, diligenter inquirant: si quis monachus illo anno à Monasterio cui officium Visitationis impendunt, et propter quam causam emissus fuerit. Et si causa regularis extiterit approbetur: alioquin revocetur monachus, et qui eum emisit Visitatorum arbitrio puniatur. Si quis autem fuerit ab Abbatia vel Prioratu sua culpa remotus ad aliud Monasterium in quo digne defleat quod commisit, Superioris providentia transmittatur. Et si forte propter senectutis defectum aut aliam causam honestam spontaneus cesserit revertatur ad claustrum: illo sibi quod eligere maluerit deputato: nullusque litteras confirmationis habeat, quod à suo Prioratu vel obedientia non debeat amoveri. Ad institutionem vero Prioris conventualis absque duorum Priorum conventualium consilio minime procedatur. Abbates autem et Priores circa temporalia et spiritualia negligentes, per Diffinitores graviter puniantur: et tales præficiantur qui sciant et possint præesse pariter et prodesse, ac jura commissorum sibi prioratuum observare. Circa personarum verò dicti ordinis promotionem, sic provida et æqua ordinatione censemus, quod Abbas Cluniacensis in arduis et gravibus negotiis uti debeat consilio sapientum, et dicti Ordinis seniorum. Et in promovendo personas Ordinis et conferendo beneficia, non sequatur carnalem affectum: sed habendo Deum præ oculis imitetur in omnibus legem Dei. Et quod dictum est de Abbate Cluniacensi, idem per alios Abbates et Priores ordinis decrevimus observandum. Et quia denunciatum est nobis quod rarò aut nunquam de claustro Cluniacensi aliquis vel aliqui ad regimen Prioratuum Cluniacensis Ordinis assumuntur: statuimus quod tam de Claustralibus quàm de aliis, sine personarum acceptione, personæ idoneæ ad ipsorum Prioratuum regimen assumantur: cum per tales qui sunt in monasterio enutriti, magis in religione Ordo possit et debeat informari. Adhuc districtius inhibemus, ne quis plures Prioratus vel Prioratum cum Abbatia ejusdem Ordinis vel alterius habere præsumat. Nec Abbas Cluniacensis vel aliquis alius Abbas vel Prior ejusdem ordinis aliquem de subjectis sibi Prioratibus ad manus suas retineat: sed singulis Prioratibus priores singuli deputentur. Nec aliquis qui Cluniacensis ordinis non fuerit professus habeat ejusdem ordinis Prioratum. Nec aliquis Prioratus vel Decanatus Cluniacensis Ordinis cui annexa est cura animarum vacet ultra sex menses: sed infra hujusmodi tempus Abbas Cluniacensis cæterique Abbates et Priores qui habent Prioratus et hujusmodi decanatus subjectos eis debeant providere. Aliter provisio Prioratuum vel Decanatuum eorumdem Abbati Cluniacensi nullo medio subjectorum, intelligatur ad sedem Apostolicam devoluta. Prioratuum verò et decanatuum aliorum provisio ad suos immediatè superiores devolvatur omninò nec Prioratus vel Decanatus cum cura personis secularibus, clericis vel Monachis alterius Ordinis, laicis, Prælatis, seu subditis aliquatenus conferantur: Et ubi contrarium attentatum esse dignoscitur diffinitorum arbitrio revocetur. Circa verò illos Prioratus qui alienati et permutati esse dicuntur absque Sedis memoratæ Licentia, præcipimus ut quod per Abbatem super illis actum est, penitus revocetur, et Abbas ad revocationem hujusmodi faciendam quamprimum commodè poterit exhibeat se vigilem, sollicitum, et etiam studiosum: ita quod ad clerum divinum, et solitum Monachorum numerum ac subjectionem dicti Ordinis reducantur. Nec in Prioratu aliquo unus solus Monachus commoretur: sed ei qui solus est unus vel plures socii Monachi adjungantur, si loci suppetant facultates, alioquin Monachus revocetur ad Claustrum provisio quod in eo divina celebrentur honeste. Circa qualitatem autem ciborum et potus servari præcipimus: ut omnes Monachi in uno reficiantur refectorio, de eodem potu, et pane, eademque coquina: nisi forte aliquem ipsorum comedere cum Abbate vel Priore seu in Infirmaria contingat. Abbas autem cum fratribus in refectorio comedat: nisi propter hospites mutet locum. In infirmaria verò nullus comedat nisi propter infirmitatem vel debilitatem illuc fuerit destinatus. Circa Esum verò carnium licentiam relinquimus dispensationi Abbatis secundum Indulgentiam Clementinæ. Caveat tamen Abbas ne super hoc sit nimis ad dispensandum facilis, vel laxet nimium manus suas. Illud quoque præcipimus observari, ut Monachi sicut in Claustro, ita foris se habeant: nec incedant sine cuculla et flocco, vel sine cuculla et Cappa regulari et honesta nec nimium sumptuosa. Nec equitet Abbas aliquis vel Prior sine postella et sella regulari: quæ tamen sumptuosa nimium non existat. Nec aliquis Monachus equitet sine corrigiatis calceis, nisi in longo itinere constitutus: sed contra imbres et pluvias, frigus, et æstus capellis filtreis possint uti. Ne quisquam in quovis loco, tunicis vel coopertoriis de bruneto, aut pellibus silvaticis seu camisiis aut linteaminibus lineis uti præsumat. Nec deferat vestes se illas ante et retro. Nec aliquis claustralis habere propriam Cappam pluvialem, aut equitaturam tibi deputatam attentet. Circa Equitaturas enim et familiam, omnem superfluitatem amputare volentes, mandamus ut Abbas Cluniacensis sexdecim equitaturis contentus existat: Et alii Abbates ejusdem Ordinis, ac Prior de charitate octo: Prior sancti Martini sex: Priores alii conventuales tribus vel quatuor: Et cæteri minores duabus evectionibus sint contenti. Abbates quoque et Priores dicti Ordinis servientes honestos habeant, nec nimis emptos: qui et vestes decentes deferant non nimium curiosas. Quia verò ad desolationem domorum plurimum operatur laxa potestas debita contrahendi, et quod ratio non redditur de debitis vel receptis: præcipimus ut singuli Abbates et Priores de Consilio fratrum et familiæ quibus præsunt, cum testimonio bonorum virorum qui ad locum pertinent, cum contrahendum vel innovandum est mutuum ita faciant diligenter: ut omnibus liqueat quanta summa, quibus conditionibus, et quibus terminis debeatur, et in quos usus contractum mutuum sit conversum. Et ut status domorum certior habeatur, statuimus ut in Monasterio Cluniacensi, et aliis Abbatiis, et Prioratibus Cluniacensi ordini subjectos Prioratus habentibus fiant registra: in quibus scribatur quot Monachi in qualibet domo, juxta ipsius domus facultates, possint et debeant commorari, et institutio Abbatum et Priorum scribatur in eisdem registris. In quo statu institutus recipiet Abbatiam seu Prioratum. Et si eam in bono statu receperit: et ipsam in malo posuit, bona ejus debitis obligando, vel ad vitam, vel perpetuò alienando, absque causa rationabili per diffinitores approbata post factum vel ante, si per relationem fidelium visitatorum convictus fuerit de prædictis, absque alia juris solemnitate per diffinitores Abbatia sua vel prioratu privetur. Dicta verò registra ponantur et conserventur in Arca communi, ubi commune sigillum consuevit pro tempore custodiri. Adjicimus etiam, ut nulla littera sigilletur sigillo Conventus Cluniacensis vel alterius ejusdem ordinis nisi in capitulo coram conventu in vulgari, et Latino priùs lecta fuerit, et tunc sigilletur. Et postquam sigillata fuerit: si patens fuerit, iterum modo prædicto in Capitulo coram omnibus relegatur. Quo facto ponatur tenor litteræ in registro: quod registrum servetur in Arca eadem in qua ut præmittitur servatur commune sigillum. Et si littera data fuerit de debito contrahendo, cancelletur littera in registro: et à Creditoribus repetatur: et habita vel recuperata in capitulo cancelletur, singuli autem officiales coram Abbate vel Priore (si non est ibi Abbas) et coram senioribus duobus singulis mensibus de suis officiis rationem, et de omnibus receptis et expensis computationem fideliter faciant. Abbas etiam Cluniacensis et cæteri Abbates et Priores, quater in anno statum suæ domus in suo capitulo et coram visitatoribus cum venerint plenè declarent. Nullus quoque Abbas vel Prior grangiam, pensionem, vel præbendam Monachalem sæcularibus concedere, seu possessione aliqua venditionis, seu alio aliquo titulo alienare absque Patris Abbatis, aut Patris Prioris et conventus sui consilio et consensu præsumat pœna insuper Monachis proprietariis infligatur: videlicet ut per annum ad statum novum redigantur: et infra dictum annum assidue coram conventu comedant in terra sedentes: et in depositarios si Monachis proprietariis deposita restituerint, quæ sunt suis Monasteriis resignanda, monitione præmissa excommunicationis sententia promulgetur. Adhuc quoniam Abbas Cluniacensis, nec non Abbates et Priores ejusdem ordines Prioratus sibi subjectos exactionibus consueverunt adeo aggravare, quod in eisdem prioratibus antiquus et consuetus Monachorum Numerus est nimium diminutus: nos id de cætero fieri sub attestatione Divini judicii prohibemus injungentes dicto Abbati Cluniacensi et aliis Abbatibus et Prioribus ejusdem ordinis in virtute sanctæ obedientiæ, ut deinceps novos census subjectis sibi Prioratibus vel Decanatibus non imponant absque licentia Sedis Apostolicæ speciali: Cum liqueat Prioratus ipsos non ad destructionem sed observationem ordinis et correctionem sibi esse subjectos: Et eisdem Prioratibus pro sustentatione Monachorum inibi Domino famulantium possessiones pia devotione fidelium fuisse concessas. Circa ordinationem verò bonorum Prioratuum vacantium, præcipimus ut in Prioratibus dicti ordinis per mortem, aut per amotionem Priorum vacantibus, Abbas Cluniacensis palefredum, cappam, et breviarium Prioris præmortui (secundum antiquam consuetudinem) habeat: et deductis debitis (si qua sint) ante omnia et solutis, Monachis etiam ibidem commorantibus, et Priori futuro ac familiæ domus pro se et necessitatibus suis usque ad fructus novos prius congrua sustentatione dimissa, relictis etiam ad excolendum possessiones necessariis, ad refectionem domorum (si necesse fuerit) de residuis mobilibus possit recipere quartam partem. Præcipimus etiam dicto Abbati ut nova vel falsa debita præfatis Prioratibus non imponat: Nec Abbas pro Prioratuum vel talium beneficiorum collatione aliquid recipere possit: Cum hoc non careat vitio simoniæ. Animalia etiam domus (præter dictum Palefredum) decernimus, quod nullatenus possit recipere vel habere. Insuper si aliquis Prior nolens præesse, sed magis in claustro Domino deservire, renunciaverit Prioratui: hoc idem præcipimus observari. Si autem aliquis Prior ejusdem Ordinis mutatus fuerit, vel translatus alibi præficiatur, ordinamus et decernimus quod tunc nihil possit dictus Abbas recipere: Ne propter vacationem unius Prioratus, in fraudem plures vacare faciat, ut bona omnia secum portet. Quod autem de Abbate Cluniacensi statuimus, de aliis Abbatibus et Prioribus Cluniacensis Ordinis præcipimus et decernimus observari. In dictis verò Prioratibus vacantibus, nullus nisi Prior institutus (cui committitur Prioratus) officiales administrantes vel ministratores amoveat: Nisi de ipsorum administratione mala constaret, vel etiam appareret, vel non extiterit bonæ vitæ. Statuimus insuper ut nullus Abbas vel Prior det seu concedat litteras suas alicui clerico vel laïco, super ipsius receptione futura in Monachum vel conversum in aliqua Abbatia seu Prioratu sibi subjecto. Cæterum quia ordo videtur grave profitentibus jugum imponere: districtius inhibemus, ne ante quintum decimum annum ætatis completum ad monachalem professionem puer aliquis admittatur: Mulieribus ingressu claustri vel Chori interdicto. Statuimus præterea quod Abbas Cluniacensis nullum ex causis legitimis pro utilitate ordinis vel Abbatiarum vel Prioratuum appellantem excommunicare vel incarcerare seu detinere præsumat. Quod si contrarium factum fuerit, excommunicans, incarcerans, vel detinens pœnam suspensionis merito poterit formidare. Inhibemus tamen, ne Monachi passim et pro causis levibus contra suos Superiores appellent, et cum secundum Evangelicam veritatem qui mandata Dei propter traditiones transgrediuntur humanas à Domino arguantur: arctissimè interdicimus ne propter nostras traditiones vel Constitutiones regularia beati Benedicti statuta aliquatenus omittantur. Vt igitur hujusmodi mandatum lucerna sit vobis, lex, lux, vita vitæ, increpatio disciplinæ, universitatem vestram monemus et hortamur attentè, per Apostolica vobis scripta in virtute sanctæ obedientiæ districtè præcipiendo, mandantes: quatenus mentes vestras et animos, tanquam Devotionis obedientiæ filii, ad pacem et quietem vestram sollicitè dirigentes, præscripta statuta studeatis inviolabiliter observare: ut ad frugem melioris vitæ conversi, ascensionibus in Corde dispositis, de gratia in gratiam, et de virtute proficientes salubriter in virtutem, bonus in omni loco efficiamini odor Christi: Nosque in vestris meritis delectati, ad profectus vestros merito intendere valeamus. Datum Reate, secundo Idus Septembris, Pontificatus nostri anno secundo. CONSERVATORIA NICOLAI PAPÆ IV. directa Abbati sancti Germani de Pratis Parisiens. adversus molestatores personarum et bonorum Ordinis Cluniacens. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Monasterii sancti Germani Parisiensis salutem, et Apostolicam benedictionem. Pium esse dignoscitur, ut gloriantibus in malitia per nos taliter obsistatur, quod repressis eorum insultibus vacantes divino cultui liberius possint in observantia mandatorum Domini gloriari. Cum itaque dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Clun ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis Diœcesis, et alii Abbates, Priores, eorumque conventus ejusdem Ordinis à nonnullis, qui nomen Domini recipere in vacuum non formidant, gravibus; sicut asserunt, affligantur injuriis et jacturis: Nos eorumdem Abbatum, Priorum, et Conventuum providere quieti, et perversorum conatibus obviare volentes, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatinus eisdem Abbatibus, Prioribus, et conventibus prædictis præsidio efficacis defensionis assistens non permittas eos, contra indulta Privilegiorum Sedis Apostolicæ, ab aliquibus indebitè molestari; Molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Attentius provisurus ne de iis, quæ causæ cognitionem exigunt, et quæ indulta hujusmodi non contingunt, te aliquatenus intromittas. Nos enim, si secus præsumpseris, tam præsentes litteras, quàm etiam processum, quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omninò carere viribus, ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, ut ejus fines quomodolibet non excedas. Præsentibus post quinquennium minimè valituris. Datum Romæ, apud sanctam Mariam majorem VII. Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno III. Est et alia Conservatoria ejusdem Nicolai Papæ IV. eorumdem tenoris et datæ, directa Abbati Monasterii sancti Egidii Nemausens. Diœc. ad eumdem effectum. PRIVILEGIUM NICOLAI PAPÆ IV. ad Guillelmum IV. Abbatem Clun. cui concedit vicesimam partem omnium proventuum et redditum Monasteriorum, Prioratuum, et aliarum Ecclesiarum Ordinis, levandam per sex annorum spatium. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Cluniacensis, ad Rom. Ecclesiam nullo medio pertinentis, salutem, et Apostolicam benedictionem. Exhibita nobis dilectorum filiorum de Silviniaco: de Crispejo, S. Marcelli Cabilonensis, de sancto Gelasio, de Vendopera, de Vlmatis, de Vallebonesii, sancti Theobaldi, de Flabeyo, de Monte-acuto, de Pontoris, et S. Iuliani Parisiensis, Prioratuum Priorum Cluniacensis Ordinis petitio continebat, quod Monasterium Cluniacense Romanæ Ecclesiæ immediatè subjectum, et statu lætari prospero consuetum, tanto debitorum onere, ac aliis diversis incommodis sit prægravatum; quod nisi celeri remedio succurratur eidem, verendum occurrit ne per usurariam voraginem, ac alias etiam multipliciter Monasterium ipsum in bonis suis incurrat irreparabile detrimentum. Quare memorati Priores tam dispendioso statui, et tam gravibus Monasterii prælibati periculis intimo compatientes affectu, et cupientes ut ab illis possit auctore Domino relevari, Nobis humiliter supplicarunt, ut vicesimam partem omnium Proventuum, et reddituum Monasteriorum, et Prioratuum, quæ sunt immediatè ac mediatè dicto Monasterio Clun. subjecta, et aliarum etiam Ecclesiarum tam sæcularium, quàm Regularium ad collationem, seu præsentationem tuam, et aliorum Abbatum, Priorum, et conventuum Ordinis memorati spectantium, tibi pro exoneratione debitorum ipsorum, per sex annorum spatium benignè concedere dignaremur. Nos autem prædicto Monasterio, quod speciali favore prosequimur, compatientes ab intimis, et Priorum prædictorum laudandum et salubre desiderium multipliciter in Domino commendantes, volentes quoque super hoc benignè annuere precibus eorumdem, tibi vicesimam partem omnium proventuum et reddituum prædictorum, in solutionem debitorum ipsorum totaliter convertendam per idem tempus præsentium auctoritate concedimus de gratia speciali: nonobstantibus quibuslibet indulgentiis Apostolicis impetratis, vel impetrandis, per quas concessioni hujusmodi posset quomodolibet obstaculum interponi; seu quibuslibet contrariis consuetudinibus, vel statutis juramento, confirmatione Sedis Apostolicæ, seu quacumque alia firmitate vallatis. Per hujusmodi autem gratiam tibi factam, nolumus quod Prælatis illis, ad quos in eisdem Ecclesiis, in quibus tu, et cæteri Abbates, ac Priores prædicti præsentationem habetis, institutio spectare dignoscitur, aliquod circa institutionem eamdem præjudicium generetur. Nulli ergo, etc. Datum Romæ, apud sanctam Mariam Majorem V. Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno III. CONSERVATORIA NICOLAI PAPÆ IV. directa Prioribus de Marciniaco, de sancta Margareta, et de Caroloco, quod amoveant sæculares qui detinebant Prioratus quosdam Ordinis Clun. et injungant Guillelmo Abbati, et aliis Abbatibus et Prioribus, ad quorum collationem spectabant; ut Monachos in eis Priores instituant, quos ipsi conservatores in possessionem inducant et defendant. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis de Marciniaco, de sancta Margareta, de Caroloco Prioratuum Prioribus, Cluniacensis Ordinis, Eduensis, Belvacensis, et Matisconensis, Diœcesum, salutem, et Apostolicam benedictionem. Dudum ad nostram perlatum est notitiam quod, licet nonnulli Prioratus Monasterio Cluniac. mediatè ac immediatè subjecti tanto tempore vacavissent, quod ad Sedem Apostolicam erat ipsorum collatio secundum statuta Lateranensis Concilii legitimè devoluta; et felicis Recordationis Gregorius Papa IX. prædecessor noster, dum viveret statuisset expressius inhibendo, ne aliquis Cluniacensis Ordinis non existens haberet ipsius Ordinis Prioratum, et Prioratus prædicti personis sæcularibus nullatenus conferrentur: Quidam tamen Prælati, Monachi, et alii Religiosi, clerici sæculares, et Laïci Prioratus eosdem, contra inhibitionem et statutæ prædictæ, in animarum suarum periculum, et plurimorum scandalum detinebant. Nos auctoritate Apostolica nihilominus duximus statuendum, ut nullus ejusdem Ordinis Prioratus ultra sex menses vacaret, quodque aliquis, qui ejusdem non existeret Ordinis, non haberet ipsius Prioratum, nec Prioratus prædicti personis sæcularibus clericis, vel Monachis alterius Ordinis conferrentur; et quod ubi contrarium attentatum existeret, Diffinitorum revocaretur arbitrio Cluniacensis Capituli Generalis: vobis per litteras nostras injuncto ut vocatis, qui existerent evocandi, vos, vel duo, aut unus vestrum, per vos, vel per alium, seu alios, sine strepitu et figura judicii, detentores prædictorum Prioratuum, quorum collatio propter tantam vacationem, secundum statuta Lateranensis Concilii supradicti, ad Sedem prædictam fuerat collatio devoluta, ab eis auctoritate nostra curaretis penitus amovere, ac dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Cluniacensis ex parte nostra districtè injungeretis ut illos, qui ex Prioratibus supradictis ad ipsius collationem spectarent, ejusdem Ordinis Monachis conferre curaret, faciendo reliquos ex Prioratibus ipsis per Abbates, et Priores, ad quos eorum collatio noscitur pertinere, conferri; et quod Monachos illos, quibus iidem Abbates, et Priores Prioratus ipsos ducerent conferendos, in corporalem possessionem eorum, et jurium, et pertinentium suorum auctoritate nostra induceretis, et defenderetis inductos, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo: nonobstantibus si aliquibus cujuscumque dignitatis, ordinis, conditionis, aut status, à Sede Apostolica esset indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possent per litteras dictæ Sedis non facientes plenam et expressam de indulto hujusmodi mentionem; et qualibet alia præfatæ Sedis indulgentia generali, vel speciali, cujuscumque tenoris existeret, per quam effectus dictarum litterarum impediri, vel differri valeret, et de qua in ipsis litteris habenda esset mentio specialis; seu potestate concessa super hoc ab eadem Sede Diffinitoribus supradictis. Cum autem Diffinitores prædicti ad exequenda prædicta de facili nequeant, sicut idem Abbas asserit convenire; Cum sint numero quindecim, et anno quolibet mutari debeant, ac in diversis Regionibus, commorentur, nec etiam vos propter subterfugia, malitias, seu Rebelliones, et potentiam aliquorum, qui nonnullos ex Prioratibus detinent supradictis, mandata hujusmodi vobis facta usquequaque potueritis adimplere; licet, qualiter in vobis extitit, ad hoc operam dederitis efficacem: idem Abbas nobis humiliter supplicavit, ut eidem Monasterio Cluniacensi non levi debitorum onere prægravato paterno compatientes affectu, providere illi super iis de benignitate Sedis Apostolicæ curaremus. Vnde nos ad ipsius Monasterii statum tranquillum et prosperum intendentes, et volentes proptere à ipsius Abbatis petitioni benignè annuere in hac parte, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus quatinus vocatis, qui fuerint evocandi, vos, vel duo, vel unus vestrum, per vos, vel per alium, seu alios, sine strupitu et figura judicii, competenti monitione præmissa, detentores prædictorum Prioratuum auctoritate Apostolica minimè collatorum ab eis auctoritate nostra curetis penitus amovere, ac dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Cluniacensis prædicto ex parte nostra injungere ut illos, qui ex Prioratibus supradictis ad ipsius collationem spectare noscuntur, ejusdem ordinis Monachis conferat, faciendo reliquos ex Prioratibus ipsis per Abbates, et Priores, ad quos eorum collatio noscitur pertinere, conferri; illos autem Monachos, quibus iidem Abbates, et Prioratus ipsos duxerint conferendos, in corporalem possessionem eorum, et jurium, et pertinentiarum suorum auctoritate nostra inducere, ac inductos defendere studeatis, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio Brachii sæcularis. Nonobstantibus supradictis, aut appellationibus super præmissis ab aliquibus ad Sedem Apostolicam interjectis, aut quibuscumque processibus, vel aliis, de quibus esset in præsentibus litteris qualiscumque mentio facienda, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum apud Vrbem-veterem X. Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno IV. PRIVILEGIUM BONIFACII PAPÆ VIII. per quod concedit quatuor millia francorum ab Abbate et conventu Cluniacensi super tredecim decanatibus hic nominatim expressis singulis annis levanda in perpetuum. Bonifacius Episcopus servus servorum ad perpetuam Rei memoriam. Inter cætera mundi cœnobia, et alia pia loca in agro plantata dominico venerabile Monasterium, Cluniacense Romanæ Ecclesiæ immediatè subjectum à longis retro temporibus, dum cura nobis minoris incumbebat officii, speciali quadam affectione dileximus, illud præcipuis prosequendo favoribus, ejusque statum sollicitis studiis promovendo. Novimus etenim, et facti experimento didicimus, quod in Monasterio ipso personis decorato solemnibus divinis laudibus ferventer insistitur, operibus intenditur sanctitatis, honestatis exercentur studia, conversationis et vitæ mundiciis cura solers impenditur, vacatur virtutibus vitiis profugatis: ideoque digna nos movet affectio, charitas laudanda sollicitat, piaque sedulitas excitat nostræ mentis arcanum, ut circa statum Conventûs Monasterii supradicti accuratius et vigilantius intendamus, ut èo liberius et quietius immorari valeat cultui divinorum, quò ejus necessitatibus et indigentiis plurimis abundantius et decentius, prout expedire dignoscitur, contigerit subveniri. Dudùm Siquidem ante nostræ promotionis auspicia in ultra montanis partibus, ad quas nos Apostolica Sedes pro quibusdam negotiis exequendis transmiserat, constituti ad Monasterium ipsum causa devotionis accessimus, et de statu atque conditionibus prælibati Conventus attentius inquirentes, ac ejus refectorium et dormitorium propriis subiicientes aspectibus, fide perpendimus oculata, nobisque indiciis evidentibus patuit quod idem Conventus multos defectus, multasque penurias et indigentiarum onera gravia, licet sub laudandæ humilitatis officio quibusvis murmure querelaque cessantibus, prædicta pertulerit hactenùs et perferre non desinat patienter. Vnde nos extunc cepimus cogitare sollicitè ut super hoc per nostræ diligentiæ studium opportunum remedium contingeret adhiberi. Et ideò indignum et indecens ac rationi contrarium minimè congruum arbitrantes, ut memoratus Conventus, qui diei et æstus in divinis exequendis laudibus portat pondus, cujusvis defectus, aut indigentiæ, seu penuriæ onere prægravetur; aut si Monasteriorum eidem Cluniacensi Monasterio subjectorum personis necessariorum ubertas arrideat, dictumque Conventum indigentiæ moles premat. Sive si membra deliciis affluant, caput verò sarcina deprimat egestatis: Apostolica auctoritate statuimus, facimus, et ordinamus perpetuis futuris temporibus observandum ut ad supplendos defectus hujusmodi, et penurias, ac indigentias quaslibet Conventus relevandas ejusdem, necnon ad exonerationem Abbatum Cluniacensis Monasterii supradicti quatuor millia librarum Turonensium parvorum de fructibus, redditibus, et proventibus aliquorum prioratuum Monasterio subjectorum eidem annis percipienda singulis deputentur, quæ per discretos aliquos et fideles ipsius Ordinis Monachos per dilectum filium Guillelmum Abbatem Cluniacensis, qui nunc est, et successores ipsius, qui pro tempore fuerint, ordinandos integrè colligi et percipi volumus et mandamus. Nos igitur sperantes firmiter per orationum Conventus memorati suffragia, de quibus grandem utique fiduciam gerimus, perpetuis temporibus adjuvari, decernimus, et ad hæc auctoritate prædicta concedimus, donamus, et deputamus omninò de Lehuno in sanguine terso Ambianens. de Nogento Retrodi, et de Gacicuria Carnoten. de Gaya Trecen. de Vergeyo Eduën. de Vendoperâ, de Monstereto, et de Marmissa Lingonen. de Turribus super Maternam Remen. de Carennaco Caturcen. de Moyraco Agennen. de Roncenaco Petragoricen. et de sancto Cosma Constantien. Diœcesum Prioratus eidem Monasterio Cluniacensi subjectos, cum omnibus Prioratibus, Domibus, membris, grangiis, bonis, juribus, et pertinentiis eorumdem in quibuscumque Diœcesibus constitutis, ut de ipsorum fructibus, Redditibus, et proventibus universis hujusmodi Summa pecuniæ per illos, qui super hoc præmisso modo deputati fuerint, percipiatur integrè annis singulis, ac etiam colligatur, nonobstante si prioratus ipsi, domus, membra, seu grangiæ, vel eorum aliqua per quoscumque regulares, sive sæculares, cujuscumque dignitatis; conditionis, aut status fuerint, aut Pontificali, seu Archiepiscopali, vel alia quacumque præfulgeant dignitate, Apostolicâ vel alia quavis concessione, seu collatione, aut alio quovis modo forsitan teneantur. Volumus insuper ut Prioratus prædicti appellentur et habeantur de cætero decanatus, et quod ipsi decanatus, seu fructus, et proventus, et redditus eorumdem ab omni decimæ, aut cujuslibet procurationis, impositionis, et subventionis præstatione sint exempti perpetuò, et penitus habeantur immunes, salvis dumtaxat censibus et aliis juribus Cluniacensi Monasterio debitis, in quibus Prioratus prædicti, immò jam potius decanatus prædictis Abbati et ejus successoribus sunt, prout asseritur, obligati. Prætereà volumus et etiam ordinamus ut in quolibet decanatuum prædictorum decens et competens numerus Monachorum et servientium jugiter habeatur, qui perpetuò in eo pro divinis exequendis Officiis commorentur, quibusque de jam dictis proventibus et redditibus vitæ necessariis congruè ministratis, de ipsorum residuo prædicta quatuor millia librarum colligi et percipi pro Conventu valeant supradicto. Ut autem hujusmodi nostra dispositio, seu Ordinatio inviolabiliter et inconcusse futuris temporibus observetur, auctoritate prædicta, sub pœna excommunicationis, quam ex nunc in eos, qui scienter contra ipsam venire, aut eam quomodolibet turbare præsumpserint, cujuscumque dignitatis, conditionis, aut status existant, seu quacumque præfulgeant dignitate, proferimus; et districtiùs inhibemus ne aliquid adversus illam, quovis quæsito colore, occasione, vel causâ quomodolibet attentetur. Non obstantibus quibuslibet contrariis prædicti Ordinis consuetudinibus, vel statutis, juramentis, confirmationibus Sedis prædictæ, seu quibusvis aliis firmitatibus roboratis; aut quibuscumque Privilegiis, indulgentiis, et litteris Apostolicis, quorumcumque tenorum existant, per quæ præfatæ dispositionis, seu Ordinationis effectus impediri quomodolibet valeat, vel differri; et de quibus plenam et expressam, ac de verbo ad verbum oporteat in præsentibus fieri mentionem. Prædictam verò excommunicationis pœnam ad Abbatem Cluniacensis et successores ipsius, ac etiam Conventum Cluniacensis præfatos, aut aliquem, seu aliquos ex eodem extendi nolumus quoquomodo, sed ab ea sint penitùs liberi et omninò habeantur immunes. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, factionis, ordinationis, constitutionis, concessionis, donationis, deputationis, et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniæ V. Idus Julii. Pontificatus nostri anno primo. EPISTOLA BONIFACII PAPÆ VIII. Ad Regem Francorum pro quatuor millibus francorum ab Abbate et Conventu Cluniacensi, super tredecim decanatibus annis singulis levandis in perpetuum. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, clarissimo in Christo filio Regi Franciæ illustri, salutem et Apostolicam benedictionem. Inter cætora mundi cœnobia et alia pia loca, etc. ut in præcedenti privilegio. Usque ad hæc verba. Oporteret fieri mentionem. Post quæ adjiicitur. Dilectis filiis de Cariloco, et de Marciniaco Prioribus prædicti Ordinis Matisconensi, et Eduensis Diœcesum super hoc Executoribus per nostras sub ea forma litteras deputatis, ut ipsi, vel alter eorum per se; vel per alium, seu alios, præfatam ordinationem per omnia contenta in eâ faciant auctoritate nostra firmiter observari, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis. Cum igitur circa executionem hujusmodi efficaciter faciendam favor Regius possit existere opportunus, regalem excellentiam rogamus et hortamur attentè, quatinus pro nostra et Apostolicæ Sedis reverentia præfatis executoribus, cum ab eis, vel eorum altero propter hoc fueris requisitus, auxilium ad id tui præsidii temporalis impendas: preces autem nostras in hac parte sic admittat Regia celsitudo, quod tibi exinde ab eo, qui est bonorum omnium retributor, vitæ perennis præmium, et à nobis condigna proveniat actio gratiarum. Datum Anagniæ V. Idus Julii, Pontificatus nostri anno primo. Et dispositio Bullæ est expressa per verba de præterito: dicit enim statuimus, fecimus, et ordinavimus, et decrevimus. RESCRIPTUM BONIFACII PAPÆ VIII. ad Priores de Rivis Claromonten. S. Margaretæ in Elincuria Belvacen. et de Cariloco Matisconen. pro vicesima levanda per Abbatem Clun. in toto Ordine. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis de Rivis Claromonten. et sanctæ Margaretæ in Helincuria Belvacen. ac de Cariloco Matisconen. Diœcesum Prioratuum Prioribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Exposuit nobis dilectus filius Abbas Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, quòd felicis Recordationis Nicolaus Papa IV. prædecessor noster, intellecto quòd Monasterium Clun. tanto debitorum onere, et aliis diversis erat incommodis prægravatum, quod nisi de celeri remedio succurreretur eidem, verendum erat ne per usurarum voraginem, et alias etiam multipliciter Monasterium ipsum in bonis suis incurreret irreparabile damnum; Eidem Abbati vicesimam partem omnium proventuum et reddituum Monasteriorum, Prioratuum, et Domorum, quæ sunt immediatè et mediatè dicto Monasterio Clun. subjecta, et aliarum etiam Ecclesiarum, tam sæcularium, quàm regularium ad collationem seu præsentationem ejusdem Abbatis, et aliorum Abbatum, Priorum, et Conventuum Ordinis Cluniacensis spectantium, in solutionem dictorum debitorum totaliter convertendam, usque ad sex annorum spatium per litteras suas concessit de gratia speciali, non obstantibus quibuslibet indulgentiis Apostolicis impetratis vel impetrandis, per quas concessioni hujusmodi posset quomodolibet obstaculum interponi, seu quibuslibet contrariis consuetudinibus vel statutis juramento, confirmatione Sedis Apostolicæ, seu quacumque alia firmitate vallatis. Per hujusmodi autem gratiam dicto Abbati factam noluit idem prædecessor Prælatis illis, ad quos eisdem Ecclesiis, in quibus dictus Abbas et cæteri Abbates ac Priores prædicti præsentationem habent, institutio spectare dignoscitur, aliquod circa institutionem ipsam præjudicium generari. Verùm quia, sicut asseritur, hujusmodi vicesima sic præfato Abbati à memorato prædecessore concessa ad satisfactionem prædictorum non sufficit debitorum, et de prædicto tempore sex annorum modicum noscitur superesse; dictusque Abbas alia debita de novo contraxerit, pro suis et ejusdem Monasterii Cluniacensis negotiis procurandis: nos volentes in hac parte eidem Abbati gratiam facere ampliorem, per quam faciliùs debeat dictum Monasterium Cluniacense à debitorum ipsorum onere liberari, vicesimam partem omnium reddituum et proventuum prædictorum pro exoneratione debitorum prædictorum, secundum formam et modum in præfatis litteris ejusdem prædecessoris nostri contentos, memorato Abbati per alias litteras nostras concessimus per quinquennium à tempore quo prædictorum sex annorum spatium finitum fuerit computandum: ita quod vicesima ipsa per de Celsiniis, de Crespeio, et de Marciniaco Prioratuum Priores Cluniacensis Ordinis, ac Camerarium sancti Martini de Campis Parisien, ejusdem Ordinis colligatur, per eos aut duos eorum in solutionem dictorum debitorum integrè convertenda; idemque Abbas de præfata vicesima ab eo jam percepta teneatur coram eis, ac ipsi de hujusmodi vicesima recipienda per eos coram ipso Abbate, ac majore vel claustrali Prioribus dicti Monasterii Clun. et sociis in Ordine annis singulis teneantur reddere rationem, nonobstantibus omnibus supradictis. Vnde nos vobis per alias nostras damus litteras in mandatis, ut vos, vel duo, aut unus vestrum, per vos, vel per alium, seu alios hujusmodi vicesimam tam per dictum prædecessorem, quàm per nos sic concessam, juxta hujusmodi ejusdem prædecessoris, ac nostræ concessionum tenores colligi, et de ipsa rationem reddi, et de illa, quæ soluta pro præterito tempore non existit, plenariam satisfactionem impendi ab illis, qui tenentur ad exhibitionem ejusdem vicesimæ, faciatis, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postpositâ compescendo. Volentes itaque animarum saluti, prout ad nostrum spectat officium, providere, ac gerentes de vestræ discretionis industria fiduciam in Domino specialem, vobis et vestrûm cuilibet absolvendi eos, qui excommunicationum sententias pro dicta vicesimâ hactenùs non solutâ, necnon et illos, qui pro defectu solutionis ipsius vicesimæ concessæ per nos imposterum faciendæ, sententias ipsas incurrent, ab hujusmodi sententiis juxtà formam Ecclesiæ vice nostra, et dispensandi cum eis super irregularitate, quam prædictis ligati sententiis divina officia celebrando, seque ipsis immiscendo, aut suscipiendo Ordines contraxerint, vel contrahent in futurum, injuncta eis propter hoc pœnitentia salutari, vobis concedimus tenore præsentium facultatem. Datum Anagniæ V. Idus Julii, Pontificatus nostri anno primo. BREVE BONIFACII PAPÆ VIII. per quod concedit Guillelmo Abbati Cluniacensi quod possit pro expediendis negociis Monasterii et Ordinis Cluniacensis usque ad summam trium millium librarum Turon. mutuum contrahere, ac bona dicti Monasterii necnon et aliquorum Prioratuum hic designatorum obligare. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Clun. Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum sicut in nostra proposuisti præsentia constitutus, tam pro tuis necessariis, quàm Monasterii et Ordinis Cluniacensis negotiis expediendis utiliter, te subire oportear magna onera expensarum, nobis humiliter supplicastis, ut usque ad summam trium millium librarum Turonensium parvorum mutuum contrahendi, sub modis et formis infrà scriptis, sine quibus creditores te putas invenire non posse, tibi largiri licentiam dignaremur. Nos igitur de tua tam in his, quàm in aliis circa tua et ipsorum Monasterii et Ordinis Clun. negotia utiliter promovenda et expedienda, circumspectione ac diligentia confidentes, et nolentes quod propter expensarum ipsarum defectum indigentiam patiaris, vel quod eadem negotia inexpedita remanere contingat, tuis supplicationibus inclinati discretioni tuæ contrahendi mutuum propter hoc usque ad prædictam summam trium millium librarum Turonensium parvorum, nomine tuo et ipsius Monasterii Clun. ac teipsum et successores tuos, et prædictum Monasterium, ac tua et ipsorum successorum et Monasterii necnon et de Pontida, de Fontanella, de sancto Paulo, de Argone, de Cluzanis, de Tegiis, de Provalio, de Rodingo, de Vergiano, de Quinzana, de sancto Marco, de sancto Majolo, de Rodobio, de Bayna, de Castelleto, de Calvesano, de Canturio, de sancto Columbano, de Figina, de Gernobio, de Pioria, de sancto Gabriele, ac de sancto Georgio, Pergamen. Brixien. Lauden. Papien. Vercellen. Mediolanen. Coman. Placentien. et Cremone. Civitatum et Diœcesum Prioratuum Clun. Ordinis prædicto Clun. Monasterio subjectorum bona mobilia et immobilia, præsentia et futura, usque ad summam hujusmodi proptereà creditoribus obligandi, usuris ominò cessantibus, et renuntiandi constitutioni de duabus dietis editæ in Concilio generali, et Beneficio restitutionis in integrum, omnibus litteris et indulgentiis Apostolicis impetratis ac impetrandis, et omnis juris Canonici et Civilis auxilio, et conventionis judicum et locorum, si eorumdem creditorum nomine super iis litteras Apostolicas impetrari contigerit, necnon omnibus aliis exceptionibus, per quas contra creditores eosdem tu dictique successores ac Priores Prioratuum prædictorum possetis in posterum vos tueri, plenam auctoritate præsentium concedimus facultatem. Volumus insuper et concedimus, juxtà qùod postulasti à nobis, quod tu et successores ac Priores prædicti creditoribus ipsis hujusmodi pecuniam de bonis dicti Monasterii et Prioratuum prædictorum solvere, ac damna, expensas, et interesse reficere teneamini, si in termino, qui ad hoc de tuo et ipsorum creditorum consensu fuerit constitutus, eadem pecunia non fuerit persoluta, quodque ipsis creditoribus prætextu alicujus constitutionis canonicæ vel civilis, aut cujuscumque Privilegii vel indulgentiæ Sedis Apostolicæ, de quibus in nostris litteris plenam et expressam oporteat fieri mentionem, et per quæ tu, et successores, ac Priores præfati valeatis ulteriùs vos tueri, dictam pecuniam in prædictorum Monasterii et Ordinis utilitatem conversa fore probandi necessitas non incumbat. Sed sola tui hoc fatentis confessio instrumentis conficiendis super mutuo hujusmodi quantitatis inserta sufficiens plena et efficax probatio irrefragabiliter habeatur. Cœterùm, ne in hoc vorago sibi locum vendicet usurarum, nostræ intentionis existit, et volumus quod tu, vel iidem successores, seu Priores, aut dictum Monasterium Cluniacense sua, seu tua, vel ipsorum bona per has nostras litteras, aut per cujuspiam fraudis seu calliditatis astutiam, sub quovis pallio seu colore verborum ad usuras aliquas obligare nullatenus valeatis, easdem litteras, concessiones, cautiones, et recognitiones, seu promissiones per eas, vel earum auctoritate seu occasione factas, quoad obligationem usurarum hujusmodi, decernentes irritas et inanes, et nullius penitus existere firmitatis; eis nihilominùs quoad præmissa omnia, quæ usurariam pravitatem non sapiant in suo robore duraturis, nec usurarum prætextu malitiosæ aliquatenùs impugnandis. Datum Anagniæ sexto Kalen. Augusti. Pontificatus nostri anno primo. PRIVILEGIUM BONIFACII PAPÆ VIII. per quod restituit Abbatem Cluniacens. et alios Abbates ac Priores Ordinis in eodem statu, quantùm ad provisionem Prioratuum ac Decanatuum Ordinis vacantium, et jus vindicandi sibi spolia defunctorum Priorum ac Decanorum, quo erant ante ordinationem et statuta Nicolai Papæ IV. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Cluniacensis ad Rom. Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et Apostolicam benedictionem. In nostra proposuisti præsentia constitutus, quod felicis recordationis Nicolaus Papa IV. prædecessor noster circa tuum, et Abbatum, ac Priorum Cluniacensi Monasterio subjectorum statum intendens salubriter providere; inter cætera statuit et etiam ordinavit, ut in destitutione Abbatum et Priorum conventualium, scilicet octo Monachorum, et supra, Cluniacensis Ordinis talis modus et forma servetur: videlicet, quod, si Visitatores Abbatem, vel Priorem criminosum invenerint, patri Abbati referre procurent, qui de consilio sex Abbatum, vel Priorum propinquorum ejusdem Ordinis talem amoveat, vel suspendat, ipseque sic amotus vel suspensus inclinet humiliter, nec appellet. Adjecit etiam dictus prædecessor ordinationi hujusmodi, ut nullus, qui Ordinis Cluniacensis non fuerit professus, habeat ipsius Ordinis Prioratus; nec aliquis Prioratus, vel Decanatus ejusdem Ordinis, cui annexa est animarum cura, vacet ultra sex menses; Sed infra hujus temporis spatium Abbas Cluniacensis cœterique Abbates et Priores, qui Prioratus obtinent et Decanatus hujusmodi subjectos, eis debeant providere; alioqui provisio Prioratuum et Decanatuum eorumdem Abbati Cluniacensi nullo medio subjectorum intelligatur ad Sedem Apostolicam devoluta. Prætereà dictus prædecessor circa ordinationem bonorum Prioratuum vacantium præcepit, ut in Prioratibus ejusdem Ordinis per mortem aut amotionem Priorum vacantibus, Abbas Cluniacensis Palafredum, cappam, et Breviarium Prioris præmortui secundùm antiquam consuetudinem habeat, et deductis debitis, si qua sint, ante omnia, et solutis etiam Monachis ibidem commorantibus, et Priori futuro ac familiæ domus pro se suisque necessitatibus usque ad fructus novos prius congrua sustentatione dimissa, relictis etiam ad excolendum possessiones necessariis, et ad Refectionem domorum, si necesse fuerit; de residuis mobilibus possit recipere quartam partem. Vnde, cùm ex præmissis, non solùm tuus, sed etiam Abbatum et Priorum prædictorum status sit, prout asseris, læsus enormiter et concussus; Nobis humiliter supplicasti ut providere super iis de benignitate Sedis Apostolicæ dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, et intendentes tam tibi, quàm etiam Abbatibus et Prioribus supradictis, salubris in hac parte provisionis Remedium impartiri, te, ac etiam Abbates et Priores eosdem ad statum pristinum, in quo tu et ipsi eratis ante Ordinationem et statuta hujusmodi per eumdem Nicolaum prædecessorem, sicut præmittitur, facta, quoad omnia et singula præsentium auctoritate reducimus, ordinatione ac statuto nequaquàm obstantibus supradictis. Nulli ergo, etc. Datum Anagniæ III. Idus Julii, Pontificatus nostri anno primo. EPISTOLA SEU BREVE BONIFACII. Papæ VIII. ad Priorem et conventum Monasterii Clun. quibus mandat ut, quia Guillelmus ipsorum Abbas in Vrbe decessit ab humanis, ad novi Abbatis Electionem procedant. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et conventui Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum quondam Guillelmus Monasterii vestri Abbas nuper infirmitate detentus, de Curia nostra discedens et accedens ad Vrbem, sicut Domino placuit, in ipsa Vrbe decesserit. Nos ipsius laudabilia merita et virtutes, quibus eum dotaverat Altissimus attendentes, et reputantes quòd ejus obitus dispendiosus vobis, et ipsi Monasterio, ac toti Cluniacensi Ordini redderetur, non indignè in ejusdem Abbatis decessu multipliciter condolemus. Ne igitur Monasterium prædictum diu remaneat Abbatis solatio destitutum, placet nobis, et volumus ut ad provisionem futuri Abbatis eidem Monasterio faciendam, eligendo, seu postulando Canonicè, ut soletis, personam idoneam, quæ tanto oneri et honori congruat, procedatis: confidentes in Domino vos ad hæc in unitatis spiritu processuros: cum, sicut accepimus, à tenipore cujus non extat memoria vix ulla ibidem Electio de Abbate in discordia fuerit celebrata. Hortamur itaque universitatem vestram in Domino, et attentius excitamus, quatenùs mentes et oculos vestros in devotionis spiritu erigentes ad Dominum, sic celeriter, sic laudabiliter et utiliter vestra in hac parte studia convertatis, et perducatis ad effectum; quòd à Domino præmium, ab hominibus laudem, ac à nobis et Apostolica Sede benedictionem et Gratiam dignè consequi valeatis, Nosque reddatis meritò in vestris, et eorumdem Monasterii ac Ordinis promovendis profectibus promptiores. Datum Anagniæ II. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo. BULLA BONIFACII PAPÆ VIII. ad Priorem Claustralem et conventum Monasterii Cluniac. confirmatoria Electionis per eos factæ de persona Bertrandi de Columberiis in Abbatem Cluniacensem. Bonifacius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori Claustrali et conventui Monasterii Cluniac. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diœcesis salutem, et Apostolicam benedictionem. Illa quotidiana instantia, sollicitudo videlicet Ecclesiarum omnium, quæ Ministerium angit Apostolicæ servitutis, potissimum, Nos inducit ut ad illarum consolationem intendamus sollicitè, ac benignè, celeri effectu ipsarum desideria prosequendo, quæ Pastorum sunt solatio destitutæ, ne pro Pastoris Carentia in spititualibus et temporalibus sustineant detrimentum. Sed licet ad singulas orbis Ecclesias Pium habeamus affectum, ad Monasterium tamen vestrum Cluniacense, Caput videlicet Clun. Ordinis eò efficaciùs, eóque benignius intuitum nostræ considerationis extendimus, ejusque desideramus augmentum, quò magis ordinem ipsum conspicimus in conspectu Dei et hominum veluti luminare præfulgidum perlucere. Ipse quidem Ordo sanctificatus à Domino Sidereo nitore Coruscans viros sanctæ vitæ producere consuevit, Catholicæ fidei et Regularis Observantiæ cultores industrios, argumentosæ probitatis gratia præditos, ac caritatis et concordiæ providos servatores. Inter cætera namque opera sanctitatis, quæ per inspirationem divinam in fratribus dicti Ordinis apud idem Monasterium viguisse noscuntur, operatus est semper miraculosè Dominus in eisdem, in Abbatum Electionibus quæ ibidem pro tempore imminuerunt, ut fratres ipsi sic invenirentur in qualibet electione unitati conformes, quod uniformitates in exterioribus actibus observata interiorem ipsorum repræsentaret dulciter unitatem. Quoniam vix scriptura testatur, vel memoria recolit alicujus, quòd in eodem Monasterio aliqua fuerit Abbatis electio celebrata, quam plenæ ac celeris beatitudo concordiæ non foveret. Sanè dudum prædicto Monasterio Cluniac. per obitum bonæ memoriæ fratris Guillelmi olim Abbatis Cluniacensis solatio destitutio Pastoris, vos pro futuri substitutione Abbatis præsentibus omnibus, qui voluerunt potuerunt et debuerunt, secundùm antiquam ipsius Monasterii consuetudinem, commodè interesse convenientes in unum; quibusdam ex vobis, juxta morem ad hoc inibi observatum eligendi personam idoneam in Abbatem, et de illa vice omnium vestrum ipsi Monasterio providendi tradidistis plenariam potestatem: qui diligenti consideratione præhabitâ et spiritus sancti gratiâ invocatâ, in dilectum filium Bertrandum tunc Priorem Prioratus de Charitate supra Ligerim Cluniac. Ordinis Antissiodorens. Diœcesis absentem, virum utique providum et honestum ac in spiritibus et temporalibus circumspectum direxerunt unanimiter vota sua, ipsumque in ejusdem Monasterii Clun. Abbatem Canonicè et concorditer elegerunt, quam Electionem unus ex eis, tam vice sua, quàm vice ac Mandato Reliquorum Coëlectorum suorum mox in Capitulo publicavit: dictúsque Bertrandus demùm consensit Electioni sibi hujusmodi præsentatæ. Quare nobis humiliter supplicastis ut, cum hujusmodi Electio sit à vobis unanimiter approbata, præfatúsque Bertrandus propter infirmitatem et debilitatem proprii Corporis, quibus ipsum admodùm gravati proponitis ad præsens, ac ob malitiam temporis et viarum discrimina, necnon propter gravia et urgentissima debitorum onera, dissensiones Regum, et turbationes Regnorum, et oppressiones multiplices, quibus vos ac præfatum Monasterium premi asseritis in instanti commodè, quin imò absque periculo nequeat Apostolicam Sedem adire, pro Confirmationis et benedictionis munere obtinendo; providere super hoc de benignitate Apostolica curaremus. Nos autem qui ad personam ipsius Bertrandi, et ad Monasterium ac Ordinem supradictum singularis animum affectionis habemus, ac sibi et eis collætamur in prosperis et compatimur in adversis, inhærentes hujusmodi electioni sic concorditer de ipso factæ, quam utique gratam gerimus, approbamus, et commendationis titulo reputamus et apud Deum et homines fore dignam, maximè ob sua laudabilia merita, quæ penes Sedem Apostolicam fide cognovimus oculatâ, et aliàs relatu didicimus fide digno: hujusmodi quoque suæ infirmitatis ac debilitatis obstaculum, et prælati Monasterii tam onera debitorum, quam oppressiones et difficultates alias benigna consideratione pensantes, sperantes insuper quod præfatum Monasterium et Cluniacensis Ordo per dicti Bertrandi circumspectionis industriam laudabilia suscipere poterunt in spiritualibus et temporalibus dante Domino incrementa, super hoc cum fratribus nostris deliberatione præhabita diligenti, ad viam compendii, quam utilitati dicti Monasterii, sicut prædicatur, aggravati, ne longæ vacationis ex alicujus contrarietatis eventu posset incurrere detrimenta, et ut suis ac ipsius Monasterii parceremus laboribus et expensis, expedire vidimus, nostra duximus studia convertenda. Quibusdam itaque tam moris quam juris, quæ consueverunt et debent apud Sedem Apostolicam in talibus observari, solemnitatibus prætermissis, quamvis id deduci nolimus ulteriùs aliquibus in exemplum; dictum Bertrandum sic concorditer electum ipsi Monasterio Cluniac. de prædictorum fratrum consilio, et Apostolicæ plenitudine potestatis, de speciali gratia in Abbatem præfecimus et Pastorem, debitam curam, administrationem, et Regimen ipsius, ac membrorum, Prioratuum, Præpositurarum, Ecclesiarum, et Vassallorum, ejus, necnon totius Cluniacensis Ordinis sibi tanquam eorum capiti, tam in spiritualibus, quàm in temporalibus committentes. Quocircà universitatem vestram monemus, rogamus, et hortamur attentè, per Apostolica vobis scripta mandantes quatenùs eumdem Abbatem benignè recipientes, et honestè tractantes exhibeatis ei obedientiam et reverentiam debitam et devotam, ejus salubria monita et mandata suscipiendo devotè, ac efficaciter complendo: ita quòd mutuò inter vos et ipsum spirituale possit abundare gaudium, et prosperitatis optatæ consurgere incrementium. Alioquin sententiam, quam ipse propter hoc ritè tulerit in Rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Romæ apud sanctum Petrum quarto Idus Ianuarii, Pontificatus nostri anno primo. ALIA BULLA EIUSDEM TENORIS et datæ ad Philippum Regem Franciæ super eâdem re, quæ sic incipit. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo filio Philippo Regi Franciæ illustri, salutem et Apostolicam benedictionem. Divinæ gratia Majestatis acquiritur, si Ministris ejus pro ipsius Reverentia condignus honor impenditur, et favor necessarius exhibetur. Sanè dudùm Monasterio Cluniacensi, etc. et post verba hæc: tam in spiritualibus quam in temporalibus committentes: Sic finit, Rogamus itaque Serenitatem Regiam et hortamur attente, quatenus pro divina, et Apostolicæ Sedis Reverentiâ, statui ejusdem Monasterii Regia benignitate compatiens, te præfato Abbati reddas affectu benevolum et opere gratiosum, ac ejusdem Monasterii jura, quantùm in te fuerit, benigno favore protegas et defendas: ita quòd idem Abbas in exequenda sollicitudine sibi tradita possit prosperari facilius, et nos celsitudinem Regiam dignis inde laudum præconiis attollamus. Datum Romæ apud sanctum Petrum IV. Idus Januarii, Pontificatus nostri anno primo. ITEM ALIA BULLA EIUSDEM tenoris et datæ ad Bertrandum confirmatoria electionis de se factæ in Abbatem Clun. Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Bertrando Abbati Monasterii Clun. ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconens. Diœ