1 31 mars 1070. Bulle par laquelle le pape Pascal II prend le chapitre de Beaujeu sous sa protection spéciale. Alexander episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiæ Sanctæ Mariæ sitæ in episcopatu Matisconensi, loco Bellijoco, illisque successoribus in perpetuum. Quoties ea a nobis petuntur, quæ a religione non discrepant, libenter debemus annuere et favoris nostri gratanter præbere assensum. Quoniam ex consideratione Apostolicæ sedis, cui, Deo auctore, licet indigni meritis, præsidemus, cogimur, etiamsi a nobis exigantur, his talibus semper invigilare ac saluti animarum solerti studio providere. Quapropter, dilectissimi filii, quia postulastis a nobis quatenus et ecclesiam circa quam degitis, sub tutela apostolicæ defensionis susciperemus, cum per interventum episcopi vestri per literas suas, tum devotis vestris precibus flexi, petitioni vestræ libenter annuimus. Inclinati ergo vestris rogationibus, vos vestraque bona atque predictam ecclesiam sub munimine apostolicæ protectionis suscipimus, et confirmavimus quicquid dicta ecclesia juste habet vel deinceps juste acquisitura est, tam in terris quam in vineis, seu cujuslibet generis possessionibus. Ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel secularium magnæ parvæque personæ vos inquietare, vel quicquid injuria prænominatæ ecclesiæ in alienum transferre, salva matricis ecclesiæ et proprii episcopi reverentia. Quisque autem temerario ausu hujus nostræ sanctionis privilegium infregerit, nisi resipuerit, noverit se apostolicæ excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator extiterit, perpetuæ benedictionis abundantia repleatur. Datum Lateranni, II kal. April. per manus Pet. Clerici, fungentis more Petri S. Rom. eccl. Cardinal. ac Bibliothecarii, anno ab Incarnat. Domini MLXX, Pontificatus dom. Alexand[r]i II P. P. IX, indictione VIII. ?? 2 Vers 1080. Déguerpissement fait à l’église N.-D. de Beaujeu, par Girard, Arbert, Berard, Ponce et Pierre de Chenelette. Qum e.......... oblivion[i tra]duntur, per s[cri]ptum commendare memorie volumus quod Gi[r]ardus et Arbertus de Caneletis et fratres eorumdem, videlicet Berardus et Pontius et Petrus, verpiverunt quandam terram ........niaco quam ca........uicquid.........Deo et ............hel................................. u conces..........sam terram ..........edit eam .......... sub servitio X... denariorum annuatim solven..... et I carte fumenti. Actum est hoc in capitulo B.... sub testimonio istorum: Bernardi prepositi, Stephani de Verneio, Aymini de Clusa, Duranni sacerdotis Guillel[mi dia]coni............. ?? 3 Xe siècle. Fondation de l’église de Pierre Aigue par Beraud et Vandalmode. No..... æcclesiam primitus in castello Petre Acute ædificaverant, dedisse predicte ecclesie et clerici ibidem degentibus omnem decimationem de illis exertis et condeminis, quas in dominicatu illorum ubicumque laborate fuissent, scilicet de condeminis que sunt in parrochia de Ronnensis et de Draciaco, et de multis aliis locis in pa[go] L[ugdu]nensi et in Ma..... Berardum pertinent. Signum Berardi. S. Wandalmodis. S. Humberti. S. Ardrati. S. Saliconis. S. Humfredi. S. Duranni. ?? 4 22 août 1060-10.... Notice des donations faites par Beraud et Vandalmode, Berard et Jomard, à l’Eglise N.-D. de Beaujeu. Sunt preterea et alie res in pago Lugdunensi, quas predicti fundatores et restaurationes hujus ecclesie contulerunt ei, scilicet ecclesia de Carentahia, in honore sancti Martini fundata, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus. Est etiam mansus in [ip]sa villa, quem Marticu... tenet, cum vineis et terris et cum omnibus suis appendiciis. Est vero curtilus, ibidem in villa Charenthahie, quem Stephanus archipresbiter dedit Josmaro de Arginiaco, quamvis injuste. Sunt etiam et alie multe peciole de terra in eadem villa. Est etiam et alius curtilus in ipsa villa, quem duo fratres, scilicet Berardus et Josmarus, dederunt sacro sancte Dei æcclesiæ in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Bello Joco site, et canonicis ibidem Deo servientib[us] [pro re]demptione animarum suarum, ea vero rat[ione]... ex her.... donationem vel venditionem calumpniare presumpserit, non vindicet, et insuper, nisi resipuerit, noverit se apostolice excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum, et insuper auri libram persolvat. At vero qui hanc donationem auxerit et pio intuitu observaverit perpetue benedictionis habundantia repleatur. Amen. Datum Bellojoco per manus Duranni, decani XI... kl. septembris, reg[nante Philipp]o rege...... li..S....... S. Hugonis. S. Berardi. M. Milonis. S. Ardrati archipresbiteri. ?? 5 1060-10.... Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Hugues de Feugères, de la moitié d’un curtil situé dans la paroisse de Saint-Martin-de-Charentay. Si sanctorum locis offerimus aliquid derebus nostris, hoc procul dubio confidimus retribuere in eterna beatitudine. Qua propter ego nomine Hugo, cognomine de Felgeriis, relinquens hujus seculi pompam et desiderans sequi redemptoris humani generis artam viam, que ducit ad celestis patrie viam, don[o] sacro sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genitricis fundate, in loco Bello Joco site, et canonicis ibidem degentibus medietatem unius curtili in pago Lugdunensi, in parrochia Sancti Martini de Charentalia, et in villa eadem situm, ea ratione ut, canonici teneant et possideant absque ullo contradicente. Quod si fuerit ullus ex heredibus meis, qui hanc ælemosinam meam destruere presumpserit, non vindicet, et insuper iram omnipotentis Dei incurrat et dimidiam auri libram componat. Qui autem hanc ælemosinam amaverit et creverit, eternam beatitudinem consequi mereatur. Amen. Actum manibus D., tempore P. regis. S. Hugonis. S. Milonis. S. Berardi. ?? 6 22 août 1060-10..... Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Supplicie, femme de Gérard de Vaurelles, d’un curtil situé à Brouilly. Dilectissimis in Christo fratribus et canonicis sacro sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genitricis fundate, ego Supplicia, uxor Gerardi de Vaurellis, dono unum curtilum prefate æcclesie situm in villa de Bruliaco, eo tenore, ut ecclesia et canonici perpetualiter, sine ullo cal[um]niatore, teneant, et per [sin]gulos annos meum fa[ciant] anniversarium. Si quis vero fuerit heredum meorum qui hanc contulicionem refragare voluerit, VIIem untias auri purissimi persolvat, et insuper iram Dei omnipotentis incurrat. Qui vero hanc ælemosinam pio amore custodierit et auxerit, custodiat eum Deus imperpetuum. Signum Supplicie. S. Stephani, canonici. S. Poncii, clerici. Actum manu Dur. dec. XI kal. septembris, regnante Phy[lip]po rege. ?? 7 Vers 1095. Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Rainulphe d’Audenas, prêtre, de fonds situés dans la paroisse de Vaux. Quicunque sanctorum locis et Deo [fa]mulantium catervis aliquid de rebus suis pio amore dare desiderat, id profuturum sibi æterna pro transitoriis commutatis minime diffidit. Quam ob rem ego Rainulphus, presbiter, cognomento de Aldonnado, desiderans ire Jherusalem, dono et concedo sacro sancte Dei ecclesie in honore beatissime Dei genitrice semperque virginis Marie, in castello Bellijoco site, et clericis ibidem Deo servientibus, pro remedio anime mee et animarum predecessorum meorum, scilicet patris mei Rainulphi et matris mee Letgarde, et omnium fidelium christianorum, quasdam res juris mei sitas in pago Lugdunensi, in parrochia de Vallis atque in villa de Lacenaco, id est una peciola vinee, altera peciola prati, et alie due peciole de terra plana. ?? 8 1080-1090. Donation par Humbert, mari d’Auxilie de Savoie, à l’église N.-D. de Beaujeu. Beljocensem æcclesiam beate Marie domini Beljocenses, per quos, deo auxiliante, sumpsit exordium, ab omni servitute seu mala consuetudine liberam esse statuerunt, eamque semper augere, fovere, protegere devote curaverunt, nichil sibi in ea servitii vel obsequii, nisi in spiri[t]ualibus beneficiis, retinentes. Quod etiam Humbertus Beljocensis, ille qui filiam Amedei, comitis Savoiensis, habuit in uxorem, sicut singuli antecessores sui diligenter observare studuit et confirmare; nam et de feodis que ab eo habebantur, sicut et antecessores sui fecerant, si quis vellet dare vel vendere predicte ecclesie, in alodo possidendum concessit, sed et decimas nemoris, quod Carruptum vocabatur, eidem ecclesie concessit, quas quidem æcclesia in porcorum pastione possedant ipse et uxor sua super sacrosanctum altare beatissime virginis Marie predicte obtulerunt, sub presentia clericorum et militum Beljocensium. Concesserunt etiam per manum Petri, Guiscardi et Stephani supradictæ æcclesie, in eadem parrochia, decimam cujusdam nemoris, quod Capolerium vocatur. ?? 9 Vers 1085. Acquisition par l’Eglise de Beaujeu des dîmes de Pisey. Ne per succedentium temporum vicissitudines interendat oblivio, Stephanus ego, tunc Beljocensis decanus, [sc]ripto mandare curavi quod monachi de Jo ne contra religionis sue propositum, si decimas haberent, agere viderentur eas, quas sibi apud Piseicium Hugo de Verneio cum fratribus suis Hugoque de Caniviaco donaverant, monachis de Insula Barbara, ad cujus parrochiam pertinebat, se carere velle profitentibus, cum comparare noluissent, Beljocensi ecclesie beate Marie XII marcis argenti vendiderunt, donaverunt atque laudaverunt in perpetuo possidendum Engelbertus, abbas, cum communi ejus loci capitulo, per manum domni Humberti Beljocensis, his testibus Stephano decano, Stephano de Marcampo, monacho, Hugone de Caniviaco, Bernardo Beljocensi preposito. ?? 10 XIe siècle. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Humbert et Etienne de Provenchère, d’une vigne située à Durette. Umbertus et Stephanus de Privincheriis donaverunt beate Mariæ Beljocensi unam vineam apud Diuretam pro Phylippo fratre suo, quem canonici in sua societate receperant. Testes Stephanus de Marcampo, Guiscardus de Segniaco, Bernardus, prepositus, et multi alii. Laudavit hoc Paganus, pater predicti Phylippi, cum matre. ?? 11 17 août 1086. Donation à N.-D. de Beaujeu par Girberge, veuve de Roland de Montagny, d’une vigne située dans la paroisse des Etoux. Sacro sancte Dei æcclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Beljoco site, ego Girberga, uxor quondam Rotlanni de Montaniaco, dono tres inmouladas de vinea in parrochia et in villa de Stopis. Et hoc sit notum omnibus successoribus supra dicte æcclesie quod hanc terram a Stephano, quondam milite, cognomento de Stopis, necessitate compulsa, accepi ad plantandam et ædificandam, sicuti et alii agricole, quia hereditas mea longe aberat, et id circo ad censum per III solidos et dimidium reddendos in festivitate Sancti Martini supradictam terram ad exercendam quesivi, ut ipsam supradicte æcclesie et canonicis ibidem servientibus darem, quod et feci, eo tenore, ut pro Pontio meo filio et pro me fierent annualia obsequia. Terminatur autem a mane terra Stephani de ipsa hereditate, a meridie terra canonicorum, a sero via publica que ducit ad silvam, a circio terra Rotlanni, que olim fuit de manso de Monte Mediano. Infra istas terminationes dono istam vineam prefate æcclesie in communionem fratrum Deo ibidem servientium ut perpetualiter habeant et possideant, nullo contradicente, quatenus Deus, per intercessionem ipsuis sue genitricis et per orationes in ipsa ecclesia sibi servientium, dignetur misereri animarum nostrarum mei et filii mei Pontii et omnium fidelium defunctorum. Amen. Data XVI kal. septembris per manum Duranni d., ad vicem Oddonis cancellarii, regnante Phylippo rege, anno XXVI regni sui, qui eo tempore celebraverat sancte Dei genitricis dormitionem apud Anitium. Signum ipsius Girbergie. S. Hugonis, filii ejus. S. Stephani de Stopis. S. Wandalmodis, uxoris ejus. S. Petri, Duranni, Stephani, filiorum illorum. S. Gausfredi de Prevencheriis. S. Ardrati, archipresbiteri. S. Rotbaldi, presbiteri. ?? 12 7 octobre 1087. Donation par Herbert de Senecé, à l’église N.-D. de Beaujeu d’un mas situé à Andilly. Notum sit omnibus Bellijocensis æcclesie filiis presentibus atque futuris quod cum Herbertus de Siniciaco movit Iherosolimam cum Rannulpho presbitero et cum aliis pluribus, venit ante altare in honore sancte Dei genitricis omniumque sanctarum virginum consecratum, sup presentia canonicorum ibidem servientium Deo, silens et plangens peccatorum suorum enormitatem, post modum vero promisit et dedit aliquas res sui juris prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus, sitas in villa Andiliaci, scilicet unum mansum cum suis appendiciis, tali tenore ut, quandiu advixerit sub usu beneficii teneat; si autem sine legali herede mortuus fuerit, ad ecclesiam prefatam perveniat. Sciendum vero est quod Herbertus iste prius duxerat uxorem sub jure dotalicii, cui dederat terciam partem istius mansi in sponsalicium, a qua segregatus fuerat causa consanguinitatis, et idcirco dixit ut, post dicessum illius prime uxoris, pars illa tercia ad prefatam ecclesiam perveniret; similiter jussit et de secunda uxore, si mortua fuerit absque herede ex illo, et de toto manso cum suis appendiciis. Verumtamen in vestitura dedit ecclesie et canonicis unam sextariadam de terra ad plantadam vineam, que est sita super granicam canonicorum et super viam publicam. Actum Andiliaco manu Duranni, scriptoris ad vicem Oddonis cancellarii, anno ab incarnatione Domini M. LXXX VIImo, non. Octobris, regnante Phylippo rege Francorum. S. Duranni. S. Rotbaldi. S. Guillelmi. S. Letbaldi. ?? 13 22 février 1060-10.... Donation à N.-D. de Beaujeu, par Roland de Montagny, sa femme et son fils, d’un curtil situé dans le village de Bovinis. Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum offerimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Qua propter ego Rotlannus de Montaniaco et uxor mea nomine Girberga, et filius noster Hugo, damus, confisi de tanta misericordia sacro sancte Dei ecclesie in honore Sancte Dei genitricis Marie fundate, in castello site Bello Joco, pro anima filii nostri Gausmari, qui Berziaco interfectus fuit, unum curtilum in villa de Bovinis situm, quem Durannus Rufus tenet, ea ratione, ut tam pro eo quam pro animabus omnium fidelium defunctorum fiat annuale obsequium. Actum Bello Joco manu Duranni scriptoris, vice Oddonis cancellarii, VIII kal. marcii, regnante Phylippo rege. Signum Rotlanni. S. Girbergiæ. S. Hugonis, S. Stephani. ?? 14 17 août 1060-10.... Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Atenulphe, de trois curtils situés dans les villages de Thulon, des Etoux et d’Ecole. Mundi terminum appropinquantem jam certa signa manifestant. Idcirco in Dei omnipotentis nomine Atenulphus, considerans peccatorum meorum gravitudinem, et reminiscens bonitatem Dei dicentem: «Date ælemosinam et ecce omnia munda sunt vobis,» dono sacrosancte Dei ecclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Bello Joco site, et canonicis ibidem Deo servientibus, pro animabus predecessorum meorum, scilicet patris mei Atteleni et matris mee Audisie et infantium et fratrum meorum, III curtilos de meo alodo: unum in villa que vocatur Tolonnus, qui debet unam eminam frumenti et duodecim denarios et unum sextarium cybarie; alium curtilum in villa de Stopis, qui debet medietatem vini de vineis que in illo curtilo sunt, et unam coxam vacce recipientem, et panem et vinum unde manducetur; tertium vero, qui vocatur Pratum Vincatium, qui est situs subtus villam Scole, et debet III panes grandes, duos triticeos et unum sigulatium, et unum sextarium vini et una[m] eminam cybarie. Hec igitur supra scripta dono prefate ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus, ut pro animabus predecessorum meorum fieret annua commemoratio XVII kal. septembris. Data per manum Duranni, XVI kal. septembris, regnante Phylippo rege Francorum. S. Attenulfi. S. Arnulfi. ?? 15 18 août 1060-10.... Donation par Beraud, à l’église N.-D. de Beaujeu, de fonds situés dans le faubourg de Beaujeu. Notum sit omnibus Beljocensis ecclesie filiis presentibus atque futuris quod, post felices obitus domni videlicet Poncii de Vicocurcionis et Berardi filii sui, Beraldus dedit et verpivit sacro sancte Dei ecclesie beatissime Marie genitricis Dei in castello site Bellojoco et canonicis ibidem Deo servientibus, pratum cum ortis, quod est in suburbio Beljocensi, de quo prato et de quibus ortis Willelmus, avunculus ejus, prius dedit moriens partem suam prefate ecclesie; et post suum discessum dedit idem Beraldus unam vineam sitam in Petra Gadamoli, de qua pro vestitura dederit in vita sua IIII denarios quot annis, et ut canonici prefate ecclesie XIII kal. septembris pro animabus Pontii et Berardi filii sui fierent annuale obsequium. Data per manum Duranni, decani, vice Oddonis, cancellarii, XV kal. septembris, regnante Phylippo rege. S. Beraldi. S. Artaldi, archidiaconi. S. Leotardi, fratri sui. S. Digineri, Petri. S. Berardi. ?? 16 XIe siècle. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Hugues, fils de Josmar, de partie du pré et du moulin du Bois. Omnibus Beljocensis ecclesie filiis sit notum quod, post obitum domni Josmari viri bone memorie, Hugo, filius ejus, dedit et verpivit sacro sancte Dei ecclesie in honore beatissime Dei genitricis fundate, in castello Bellojoco site, et canonicis ejusdem ecclesie suam partem de prato de Buxo, et de molendinario qui ibidem est, ea ratione, ut pro Josmaro patre suo et pro animabus fidelium defunctorum canonici fierent XII kal. octobris anniversarium. Esmido........................................ ?? 17 Vers 1070-1090. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Ardrat, d’une vigne située dans le village de Nasciaco, en Lyonnais. ............................................................. vigorem debent optinere quo futurorum noticie apicum signis tradantur apte congruis, quatenus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere. Proinde fidelium volumus noticie ut pateat quam ego nomine Ardratus, nullis suffragantibus meritis, sed sola Dei gratuita pietate, dono sacrosancte Dei ecclesie genitricis Marie in castello Bellojoco site, et canonicis ibidem Deo servientibus, aliquid de rebus juris mei, scilicet unam vineam sitam in pago Lugdunensi, in villa Nastiaco, pro fraternitate et societate ecclesie, eo tenore, ut semper per singulos anno[s] in vestitura habeant unum semimodium vini. Post dicessum vero meum, habeant vineam liberam in proprietatem æcclesie, absque ullo contradicente. Hoc donum viderunt et audierunt isti: Landricus, episcopus, Rannulfus, cantor, Durannus Merulus, Stephanus, archipresbiter Pontius, sacerdos. Bernardus, presbiter, Durannus, presbiter, Bernardus, presbiter, et multi alii. ?? 18 Vers 1070-1090. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Ardrat et Pierre, son frère, d’une vigne appelée de Porte. Postea vero, aliquanto tempore peracto, venit ad nos supradictus Ardratus adducens secum fratrem suum nomine Petrum, obnixe petentem et querentem fraternitatem et societatem nostre æcclesie et congregationis. Nos vero, exauditis peticionibus ejus et precibus, concessimus sibi, pro fratris sui amore, peticionem quam querebat Petrus. Illi autem ambo, accepto consilio, dederunt et concesserunt nostre eclesie et nobis quandam vineam nomine de Porta ejusdem mansi, que ad divisionem suam venerat, laudantibus et concedentibus propinquis et parentibus. Ego Petrus, qui hanc contulitionem feci et firmare rogavi. S. Ardrati, archipresbiteri et canonici. S. Bernardi, fratris sui. S. Bernardi, sacerdotis. S. alii Bernardi, diaconi. S. Pontii, sacerdotis. S. Roblaldi, sacerdotis. S. Bernardi de Joiaco. ?? 19 Vers 1090. Note relative à Auxilie, femme d’Humbert de Beaujeu. Notum sit omnibus fidei cultoribus et maxime successoribus nostris scilicet presentibus et futuris canonicis sacrosancte dei æcclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Bellojoco site, quod quedam nobilis femina nomine Auxilia, uxor domni Humberti, prestitit multa bona supradicte ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus et prestat semper in palliis et in casulis, in cappis vero, et in stolis, et in manipulis, et in cortinis, et in altarium coopertoriis et in alliis bonis, et adhuc speramus majora, deo auxiliante. Quapropter obnixe rogamus et deprecamur omnes successores nostros ut semper benefactum illius, quandiu visserit, memoriter teneant, et post mortem ejus, diem obitus sui, cum magna devotione, cum psalmis, et missis, et orationibus, et ælemosinis semper per singulos annos, simul celebrent, ut pius Deus, per intercessionem sancte Marie et omnium sanctorum misereatur anime ejus et animarum parentum ac propinquorum ejus atque omnium fidelium defunctorum. Amen. ?? 20 10 novembre 1090. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Dalmas de Verneis, de deux curtils situés, l’un dans la villa des Etoux, l’autre dans celle de Gercion. Si aliquid de rebus nostris offerimus sanctorum locis confidimus procul dubio in eterna beatitudine hoc retribuere nobis. Quapropter ego Dalmatius cognomento de Verneis, recognoscens dierum meorum finem et peccata innumerabilia que nimium perpetravi, consideransque Dei pietatem, qui per prophetam Danihelem dixit: «Peccata tua ælemosinis redime»; confisus de tante pretatis misericordia, dono sacro sancte Dei æcclesie in honore sancte Marie Dei genitricis fundate, in loco Bellojoco site, et canonicis ibidem Deo famulantibus, quasdam res juris mei, scilicet duos curtilos, unum situm in villa de Stopis, in loco qui vocatur Fontanellis, cum terris, pratis, aquis aquarumque decursibus, nuceriis ceterisque arboribus et cum omnibus appendiciis suis. Terminatur vero a mane terra Ardrati de Varennis, a meridie via publica, a sero terra Atenulfi, a circio rivulus Arderie. Alium vero curtilum in villa de Gercione situm, quem quidam agricola nomine Pontius possedit multo tempore, cum terris, pratis et aquis aquarumque decursibus, nuceriis et cum omnibus appendiciis suis. Terminatur vero a mane terra Pontii de Caneveto, a meridie similiter, a sero terra ejusdem Dalmatii de ipsa hereditate, ab aquilone rivulus qui vocatur Rumpo. Hæc supra scripta dedi ego Dalmatius prefate æcclesie et canonicis ibidem Deo servientibus pro remedio anime mee et animarum predecessorum meorum, et ipsi canonici dederunt michi LX solidos denariorum probate monete, et unum annualem a primo die obitus mei usque ad anniversarium depositionis mee diem; postea vero per singulos annos diem anniversarii mei, deinde unam lucernam vel de cera vel de oleo ante sanctum crucifixum Domini nostri Jhesu Christi in prefata ecclesia omni tempore ardentem. Si quis vero fuerit heredum meorum qui hanc contulitionem refragare vel calumpniare presumpserit, non vindicet, sed VIIem libras auri purissimi persolvat, et insuper iram Dei incurrat usque ad satisfactionem veniat. Qui autem hanc ælemosinam custodierint vel auxerint, augeat eos Deus et custodiat in perpetuum. Ego Dalmatius, qui hoc fieri jussi et firmare rogavi. Signum Guigonis et Stephani, nepotum meorum, qui propriis manibus suis hanc oblationem super sacrosanctum altare beatissime Marie obtulerunt in presentia istorum quod subtus nominavimus: S. Stephani de Marcampo, Pontii de Canaveto. S. Guichardi de Closa. S. Letardi de Filgeriis. S. Duranni, decani, S. Poncii, cantoris. S. alii Poncii, canonici. S. Willelmi, sacerdotis, Hebrardi, sacerdoti. Actum Bellojoco, anno ab incarnatione domini M XCmo, regnante Phylippo rege anno XXVIII. Data per manum Dur[anni] ad vicem Oddonis, cancellarii, IIII idus novembris. ?? 21 1094. Confirmation par Humbert de Beaujeu et Auxilie, son épouse, de la donation faite par Herbert de Senecé. Postea vero succedente temporum curriculo circa spacia octo annorum, id est anno ab incarnatione Domini MºXC.IIII, adhuc regnante Philippo anno XXXII, mortua prima uxore Herberti predicti, canonici requisierunt donum quod datum fuit illis; sed domnus Hymbertus, nolens adguiescere peticionibus eorum, respondit eis: Antecessores mei habuerunt aut juste aut injuste consuetudinem in isto manso, quem vos queritis; nolo eam vobis dimittere sine magno munere. Quapropter canonici, accepto concilio a prudentibus et a sapientibus viris, scilicet a domno Landrico, venerabili Matiscensi episcopo, et a clericis et laicis, fecerunt satis domno Humberto et suis, prout potuerunt. Ipse autem et uxor sua et filii eorum obtulerunt mansum integrum cum omnibus appenditiis suis, cum vineis, et curtilis, et pratis, et silvis, etterris, et aquis aquarumque decursibus, deo et prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus; et dimiserunt et reliquerunt omnes consuetudines quascunque aut juste aut injuste in predicto manso habebant. Domnus Humbertus et uxor sua nomine Auxilia et infantes eorum: Guicchardus, et Humbertus, et Guigo, et Ugo, qui hoc fieri jusserunt et firmare rogaverunt. Signum domni Landrici, presulis. S. Berengerii, archidiaconi. S. Artaldi, archidiaconi. Ardrati, archipresbiteri. S. Poncii, cantoris. S. Robaldi, presbiteri. S. Poncii, presbiteri. Bernardi, diaconi. S. Vicchardus, subdiaconi. S. Stephani de Stopis. ?? 22 XIe siècle. Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Guichard, clerc, d’un curtil situé dans la paroisse de Saint-Didier, en Mâconnais. Noticie presentium futurorumque traditum esse volumus quia quidam scolaris clericus, nomine Wicchardus, requirens societatem sacrosancte Dei æcclesie in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Marie dicatæ, in loco Bellijoco site, et canonicorum ibidem Deo servientium, notificavit eis suam peticionem; illi autem statim gratanter eum susceperunt. Quapropter ipse obtulit prefate ecclesie et canonicis de suo alodo proprio unum curtilum situm in pago Matisconense, in parrochia Sancti Desiderii, in villa Verneiz, totum et integrum cum omnibus suis appendiciis. ?? 23 XIe siècle. Donation à l’église N.-D. de Beaujeu, par Roland, prêtre, d’un curtil situé dans la paroisse de Saint-Pierre des Ardillats, en Mâconnais. Quicumque sanctorum locis et Deo famulantium catervis aliquid de rebus suis dare desiderat, procul dubio hoc sibi in eterna beatitudine retribuere confidat. Qua propter ego Rotlannus, sacerdos, considerans enormitatem criminum meorum et recognoscens Dei misericordiam qui dicit: «Date ælemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis,» dono sacrosancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genitris semper que virginis Marie dicate, in castello Bellojoco site, et canonicis sub ea degentibus, unum curtilum de meo alodo situm in pago Matisconensi, in parrochia Sancti Petri de Arziliaco, in villa Exertis Petrosis. Terminatur a mane................................................................ ?? 24 1090. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Etienne, de fonds situés dans la paroisse de Dracé, et confirmation de ce don par Humbert de Beaujeu. Noticie presentium futurorumque traditum esse volumus quod anno incarnationis Dominice MXC, cum Letaldus mortuus fuisset et Stephanus graviter vulneratus, venisse domnum Landricum, Dei gratia Matiscensem presulem, causa visitandi eum, dedit ipse Stephanus per manum predicti presulis sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genetricis semperque virginis Marie fundate, in loco Beljoco site, et canonicis ibidem Deo servientibus quasdam terras sui alodi pro remedio anime fratris sui Letaldi et sue et animarum predecessorum suorum atque omnium fidelium defunctorum, laudantibus amicis suis et parentibus. Sunt autem he terre condamine et plures peciole terre site pago Lugdunensi, in parroectia Draciaci, in villa Bossedo, quarum una hoc modo terminatur. Sciendum vero est quia iste terre in vadimonio erant eo tempore in manu Lamberti de Monte Bovonis pro Ctum solidis et pro duobus modiis vini puri, de cujus manibus supradicti canonici nullo modo potuerunt abstrahere eas, quo adusque reddiderunt universum debitum, hanc autem donationem non potuerunt consequi sine consilio domni Hymberti, id circo expetierunt assensum suum et uxoris sue cum precio X librarum et amplius. Postea gratanter laudaverunt et corroboraverunt eam exoptantes eorum orationibus consequi gaudia Paradisi. Auxit etiam hoc ipsorum peticioni et concessit supra nominatis canonicis quod si quis eorum haberet domum in eodem castro Bellijoci, et eam in vita sua vel in tempore sui obitus supradicte ecclesie vel uni ex confratribus vellet donare vel dimittere, absque alicujus contradictione liceret facere. Addidit preterea quod, si ipsis supradictis canonicis placeret de suo communi vino vendere, sine detentione alicujus banni et sine aliqua redemptione in eadem villa Bellijoci liceret vendere. Hæc autem omnia domnus Humbertus et uxor sua ita laudaverunt et corroboraverunt quatenus ulli heredum suorum, filiorum vel filiarum, propinquorum vel extraneorum, ullatenus auderet infringere quod ipsi pro salute animarum suarum et predecessorum suorum Deo omnipotenti et prefate æcclesie et canonicis ibidem degentibus in perpetuum concesserunt habere. Quisquis autem temerario ausu hujus nostre concessionis assensum infregerit, nisi resipuerit, noverit se excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator extiterit perpetue benedictionis habundantiæ repleatur. Isti sunt confirmatores et laudatores istius contulionis: S. Umberti. S. Auxilie, uxoris sue. S. Gerberti, archipresbiteri. ?? 25 XIe siècle. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Girin. Notum sit omnibus Beljocensis æcclesis filiis et canonicis presentibus et futuris quod quidam miles, nomine Girinus, postulans per semet ipsum et per amicos suos societatem et fraternitatem supradicte æcclesie pro filio suo Girino, quam postulationem supradicti canonici pro amore amicorum suorum gratantes susceperunt; ipse vero Girinus pater ipsius pueri obtulit prefate ecclesie et canonicis aliquid quamvis par. de suis rebus, quas habebat in uno curtilo qui est de oblationibus juris ecclesie, scilicet hæc sunt duo .................................................. ?? 26 8 avril 1089? Donation par Guichard, à l’Eglise N.-D. de Beaujeu. ............................................................... .................................................................. que sita est ante valvas ecclesie, dedit sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genitricis semperque virginis Marie fundata in castro Beljoco et canonicis ibidem Deo servientibus, ita obtulit et concessit et corroboravit supradictus Vicchardus habere usque in finem seculi, tenentem missalem in manibus suis super altare sancte Dei genitricis posuit, pro redemptione anime sue et pro animabus predecessorum suorum, et promisit et vovit si quis inimicus presumeret in istis rebus nullam torturam facere, ut ipse defendat et rectam justiciam faciat. Hujus rei testes sunt isti: Stephanus de Stopis, Berardus de Verneiz, Stephanus de Marcampo, Ayminus de Piseiz, Pontius de Caniviaco, Bernardus decanus, Guilelmus capellanus, Rotlannus, Rotbaldus, Bernardus de Tisiaco, Pontius de Vauvrelli, Pontius juvenis de Caniviaco. Multi alii hoc donum viderunt et audierunt. Actum est VI idus aprilis in dominica die. ?? 27 XIe siècle. Donation à N.-D. de Beaujeu, par Hugues d’Ardeiroles, d’un curtil situé dans le village de Exertis Petrosis. Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum offerimus, hoc nobis procul dubio in æterna beatitudine retribuere confidimus. Quapropter ego nomine Hugo, cognomento de Ardeirolas, dedit sacrosancte Dei æcclesie, que fundata est in castro Bollojoco, in honore sancte Dei genitricis Marie, unum curtilum situm in villa de Exertis Petrosis, cujus census est unam eminam cybarie et unum cartallum frumenti et VI denarios et II cappones; et in villa de Pliveias VI denarios et unam vircariam, que vocatur Clusa, que sita est juxta viam publicam, prope de Beljoco ac occidentali parte. ?? 28 ?? Redevances dues à Notre-Dame de Beaujeu. Hii sunt debitales census de terra hujus ecclesie. Quemque labentis temporis instabili cursu soliditate vigorem debent optinere, quo futurorum noticie apicum signis tradantur apte congruit, quatenus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere. Proinde fidelium volumus noticie ut pateat debitale census de villis et mansis et curtilis de terris Sancte Marie. In primis de manso de Dalfingo, III sol. et VIIII den. De Plaaneto debet Benedictus unam cossam vacce et unam eminam frumenti, et unum sextarium cibarie, et III eminas vini. Durannus debet II solidos et unam eminam frumenti et I sextarium cybarie, et IIos sextarios vini. Mansus Gislardi debet unam eminam frumenti et alteram cybarie, et unum sextarium vini et XII denarios. Mansus Duranni Iniquenati debet unam eminam frumenti et unum porcum recipientem, et II sextarios cybarie, et III sextaria vini. Mansus de Vauvrellii et de curte Johannis debet unum diem pascere in refectorium canonicis largiter cum cena. Curtilus Gundini de Joiaco debet unum cartallum frumenti et duos panes recipientes et unam spatulam vacce, et IIIes eminas vini. Mansus Guicchardi de Canalia debet unam eminam frumenti, et II solidos, et I sextarium cybariæ et II sextaria vini. Mansus Duranni debet similiter. Duo curtili quos tenet Durannus de Buxeria debent unam eminam frumenti, et V capones et II sextaria vini et dimidium. Johannis Vetulus unam eminam frumenti, et V denarios, et II gallos, et I sextarium cybarie et IIos sextaria vini. Alter Johannes debet I eminam frumenti, et XIIIIcim denarios, et II gallos, et I sextarium cybarie et II vini. Durannus de Canta Lupo unum cartallum frumenti, et unam eminam cybarie, et III gallos et unum sextarium vini. Durannus Goobertus debet VII denarios. Curtilus Galmari de Arderolis debet unum cartallum frumenti, et III gallos et unum sextarium vini. Curtilus Girardi de Bel Campo debet unam eminam frumenti et II porcellos III solidos valentes, et II sextaria vini. Curtilus Arberti de Vauvrellis debet unum cartallum frumenti et VI denarios, et duos cappones et unam eminam cybarie. Curtilus Bernardi Borserii debet unum cartallum frumenti, et III cappones et unum sextarium vini. Curtilus quem dedit nobis Hugo de Varennis debet VII denarios et unum cartallum frumenti et unam eminam cybarie et II sextaria vini. Alius curtilus, quem habemus de patre suo, debet VI denarios. Curtilus quem Durannus Rex tenet in villa Gertionis debet VI denarios debitales in luminaria sancte Marie, quos obtulit Truannus pro remedio anime sue. Petrus de Quintiaco debet IIII denarios debitales pro unam peciolam terre que condam fuit Bernardo presbitero, et est sita in Quintiaco, in loco qui dicitur Pontalio. Curtilus Matrircularis de Charentaia debet unam eminam frumenti et unum porcum recipientem, et III sextaria vini. Cappellanus debet unum sextarium frumenti, et unum porcum recipientem, et III sextaria vini et unum sextarium cybarie. Huc usque est de antiquo dono. A modo de moderno dono: In primis mansus de Monte Mediano, cujus census est duo sextaria frumenti, et II sextaria sigule, et II sextaria cibarie et II porci, unus de duobus solidis, alter vero de IIIIor solidis, et I agnus et I aries. Curtilus Duranni Calcaris unam armum vacce, et unam eminam frumenti, et III eminas vini. Curtilus Titbaldi de Sarmasiaco, quem Ugo de Felgeriis obtulit sancte Marie medietatem, et alteram medietatem concessit nobis Berardus pro escambio quem dedimus sibi in villa de Vico Curtione, debet IIIIor panes et unam coxam vacce et medietatem vini Curtilus Christiani de Nastiaco debet cartallum et dimidium frumenti et IIII denarios, et I sextarium vini, et medietatem vini vinee. Curtilus Aalardi de Bruliaco debet unam eminam frumenti et X denarios et unum sextarium cybarie, et III cappones et II sextaria vini. Curtilus Engelberti debet unum cartallum frumenti, et VIII denarios, et II cappones et I sextarium cybarie. Curtilus Arlebaldi de Bruliaco debet I cartallum frumenti, et IIII denarios, et unum sextarium cybarie et I sextarium vini. Curtilus Matricularis debet I sextarium frumenti pro taschia quam dedit Sancte Marie Stephanus Riferius. Curtilus Johannis de Croso debet IIII panes, et IIII eminas cybarie, et IIII panes et IIII cappones. Mansus Arberti de Siniaco debet II sextaria frumenti, et II sigule et II cybarie, et unum porcum recipientem, et I sextarium nucis et III sextaria vini. Curtilus Duranni de Sancto Bonito debet X et VIII denarios, et I eminam frumenti, et III eminas vini et II gallos. Curtilus Gitberdi Bornerii debet X denarios, et unum cartallum frumenti et unum sextarium vini. Curtilus de Dosa, quem Petrus Brunus dedit Sancte Marie, debet III cartallos frumenti, et VI capones, et VIII denarios in maio, et III eminas cybarie. Curtilus de Verneiz, quem Petrus Faber tenet, debet V panes, et VI denarios et II gallos. Curtilus Guichardi de Peseiz III cartallos frumenti, et I sextarium cybarie, et XVI denarios et II gallos. Curtilus Gitberti unam eminam frumenti, et unum sextarium et dimidium cybarie, et VI denarios et II gallos. Curtilus Duranni unam eminam frumenti, et I sextarium cybarie et VI denarios, et ex altera parte XVI denarios. Curtilus Gitberti de Gertione III solidos. Curtilus Guichardi de Gertione una emina frumenti et unum sextarium cybarie et II solidos. Curtilus Rollandi, canonici de Exartis Petrosis, debet I cartallum frumenti, et III eminas cybarie et XVIII denarios. Curtilus Hugonis de Arderolis debet unum cartallum frumenti, et I eminam cybarie et VI denarios et II gallos. Curtilus Duranni Polemi de Filgeriis debet IIII panes, et III eminas cybarie, et XVIII denarios et IIII cappones. Curtilus Richardi de Canseiades debet II solidos, et unum cartallum frumenti et III eminas cybarie et duo capones. Curtilum Letbaldi, I cartallum frumenti, et III eminas cybarie, et XII denarios et II capones. Curtilus Martini XII.............................. ?? 29 1095-1120. Déguerpissement en faveur de l’église N.-D. de Beaujeu, par Durand et ses frères. Cum universa que recte fieri videntur solida stabilitate debeant consistere, necessario volumus que de ecclesiasticis rebus placita diffiniuntur, litterarum denotationibus maxime designari et affirmari, quatinus, si temporalium rerum occupationibus aliquid oblivionis incumberet, memorie futurorum fidelium certissimum teneretur. Quam ob rem ego Durannus, Beljocensis ecclesie tunc decanus, cum germanis meis Berardo et Pontio et nepote nostro Letbaldo apud Beljocum presentiam donni Berardi, Matiscensis episcopi, adiimus, et spontanea voluntate quicquid in manso de Medio Monte possidebamus et habebamus in manu ipsius episcopi ad opus Sancte Marie reddidimus, et concessimus et verpivimus, solummodo retinentes ut in vita nostra, servicium vestitura reddentes, habeamus et possideamus, promittentes etiam ne alicui consanguinitatis nostre successori aliquam partem de ipso manso aliquo modo concederemus, sed post unius cujusque discessum in pace et quiete Sancte Marie canonici teneant et possideant sine ulla parentum nostrorum calumpnia. Hujus rei testes sunt Vichardus de Beljoco manu cujus roboratum fuit; S. Stephanus de Stopis. S. Artaldus, Matiscensis ecclesie decanus. S. Bernardus, archipresbiter, Unbertus de Dosa; S. Bernardus de Besornaco. S. Vichardus de Pisiaco. ?? 30 Vers 1170 Desistement en faveur d’Humbert de Beaujeu, par Gui, comte de Forez, des droits que ce dernier avait sur l’abbaye de Savigny. Ut ea quæ sunt nota sint in antea, ego Humbertus de Bellojoco volo ut præsentes et futuri sciant quod Guigo, comes Forensis, nepos meus, L. dei gratia regi Francorum, quando rediit de Podio Sanctæ Mariæ, cum secum duxit captos vicecomitem de Poliniac, et filium suum Heracium, donum quod ei dederat, scilicet abbaciam Saviniaci, quæ antecessoribus et mea semper fuerat, per virgam quandam eam abbatiam reddidit prædictam, quæ mea fuerat et esse debet, integram mihi per eandem virgam reddidit, scilicet in Montebrisonis, in ecclesia sanctæ Mariæ Magdelenæ, extra villam, ubi rex missam audivit. His testibus de familia regis: Guido de Garlanda et Guido Pincerna et Guido de Capreosa, consanguineus meus. Hoc fuit factum in presentia abbatis Saviniaci, qui ibi fuit, et major prior, et cellerarius et Bertrannus de Tararo. De familia comitis Forisii: Guichardus de Iconio, Poncius de Rochebaron et Poncius de Albiniaco; et de familia mea: Arduinus de la Sale, Odelardus, consanguineus suus, Hugo de Vinzellis, Maiolus et Vuillelmus, frater ejus de Vinzellis, Arduinus Robertini et Thomas de Grandirivo. ?? I 990-1000. Donation à l’église N.-D. de Beaujeu par Humbert et Elmède. In nomine sancte et individue trinitatis. Venit quidam nobilis Humbertus nomine, cum uxore sua nomine Hemelt, cum filiis ac filiabus quorum nomina hec sunt; Wicardus, Lietoldus, VIº idus ceptembris, ante altare sancte Marie vel multorum sanctorum in castro Bello, rogavit fieri breve memoriale de reliquiis sanctorum que ibi habetantur. Ibi etiam propter amorem Dei et genitricis ejus et propter metum geenne et propter amorem vite eterne, pro anima sua et patris sui Berardi et matris sue Wandalmodis et omnibus consanguinibus suis, dedit omnem terram quam pater suus antea donaverat ad cabellam de Petra Acuta, hoc est ecclesiam de Hiarentay cum decimis hac presbiteratu, et unum curtile cum plantaria, quam Habraam presbiter edificavit; et retro ecclesiam sancti Martini vineam unam; et in Bello loco duas cameras de vina; et in villa de Pluieis curtilos VI; et in Arderolis curtilum unum, quem Roapertus possedit; et subtus Petram Acutam quod quidam Falco edeficavit; et in Vaurelle tres curtilos; et in Bello Campo curtilum quem Vinam edificavit cum vinea et molendino, que Arfredus presbiter edificavit; et in curte Johanini unum curtilum et quicquid ad ipsum curtilum aspicit; et iterum en Vaureille curtilum quem Andreas possedit; et in Treon quicquid Waldalmaro et Madalgerio acquivit tres solidos; et in Dalfingo mansum unum cum campis et pratis et silvis, quicquid de terra Hodeneschi ad ipsum mansum aspicit; et in illa plana unam vineam; et insuper dat ecclesiam sancti Martini de Stocis cum decimis ac presbiteratu, et terram que ad ipsam ecclesiam aspicit, ea videlicet ratione ut habeant clerici, qui hic deo serviarint, licentiam tenendi et possidendi. Sane si quis post dissessum meum hanc elemosinam destruere, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei et omnium sanctorum quorum nomina hic recitantur incurrat, ni non cum satiffactione emendaverit, et donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa. Signum Humberti et Emelt, qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Berardi. Signum Wicardi. Sig. Hietoldi. Sig. Eldani. Sig. Arfredi. Sig. Adalberti. Sig. Secardi. Sig. Bernardi. Sig. Letardi. Sig. Falconi clerici. (Archives du Rhône. — Titres du chapitre de Beaujeu, copie du commencement du XIIIe siècle.) II 1076. Notice de la fondation de l’église collégiale de Notre-Dame de Beaujeu. Anno incarnationis dominice millºLXXVI....................................... dies XI...V kl...................pasch. kl april. dies pasch. VI id. april....................... et quodam die sabbati VI idus decembris, dedicata est sacro sancta Dei ecclesia in castro Belli Joci sita ab istis tribus personis, scilicet a domino Hugone, venerabili episcopo Diensi, et a Domino Gebuino, archiespiscopo Lugdunensi, et a religioso Landrico, Matisconensi episcopo. Altare majus dedicatum est in honore sancte Dei genetricis semper que virginis Marie et omnium sanctarum virginum a tribus supra dictis personis. Altare ab australi parte dedicatum est in honore IIIIor evangelistarum a domino Gebuino, Lugdunensi archiepiscopo. Altare vero ab aquilonari parte dedicatum est in honore Trium Virtutum a domino Landrico, Matisconensi episcopo. Eo autem tempore dominus Huguo, Diensis episcopus, erat legatus apostolice sedis, qui postea fuit archiepiscopus Lugdunensis et similiter legatus. Pax eterna Dei sapientia in novissimis temporibus periclitanti mundo corporea subveniens, presentia et predicationum ac miraculorum inmensitate sublevans deceptum hominum a tyrannide demonica, postquam pro eo moriens morte spontanea redemit eum a morte perpetua, ascendens que celos, unde venerat, consedit in majestate paterna, per apostolos et eorum successores salutifera per orbem sparsit semina, e quibus multiplex fidelium messis pullularet per quadriformis orbis spatia. Fundata itaque ecclesia horum predicatione ac morte, summi et apostolici viri succedentes eis cum plurimis doctoribus celestis doctrine, et cum innumerabilibus testibus fidei catholice dilataverunt eam per gentes, regna plenissime destruentes idolarum, culturas et fana idolatrie, et constituentes ecclesias per urbes et oppida, per vicos et castella, in toto terrarum, orbe. Quas distinguentes in patriarchis et metropolitis, in archiepiscopis et episcopis, ordinaverunt eas officiis et professionibus diversis, scilicet de sacerdotibus et levitis, de canonicis et cenobitis, de domino sacratis et viduis ac de ceteris ecclesiaticis officiis. Hac reges et principes secuti cum pluribus fidelibus viris locupletaverunt prediis et ornamentis et beneficiis maximis, quatenus ex his Domini greges communiter et canonice viverent in Dei sanctorumque ejus serviciis, et inde subvenirent pauperibus, viduis et orphanis. Ipsorum igitur exempla, secundum nostre facultatis quantitatem, imitati, nos Huguo et Guichardus ac Stephanus, cum filiis ac filiabus nostris de Bellojoco, concedimus et, quod verius est, reddimus ecclesias ac terras quas Berardus et Vuandalmodis atque Humbertus cum filiis ac filiabus eorum, parentibus nostris, concesserunt clericis famulantibus Deo in capelle nostre oratorio, quod valde venerandum et venerabile est sub Dei genetricis et plurimorum sanctorum patrocinio, sicut fas est cernere in subscripto reliquiarum ipsarum cathalogo: Reliquie sanctorum quas Berardus, Vuandalmodis atque Umbertus attulerunt ad nos de Roma et de diversis locis: In primis de capillis Sancte Marie et de calceis ejus. Item de vestimento ejus quo induta erat quando Spiritus Sanctus obumbravit eam; de vestimento et de barba sancti Petri, uncia de pollice sancti Pauli; reliquie de digito minimo sancti Andree apostoli; de vestimento sancte Cecilie; de capillis sancte Marguarite; de lapidibus sancti Stephani et de monumento ejus; de reliquiis vel vestimento sancti Mauricii; de reliquiis vel vestimento sancti Laurentii; de reliquiis sancti Prejecti; de ligno Domini et de sepulchro ejus; de reliquiis sancti Benedicti; de reliquiis sancti Martini; de rel. sancti Albani; de rel. sancti Romani; deseptem lampadibus; de rel. sanctorum Marcelli et Petri; reliquie de sancto Briccio duo dentes, et unus dens de sancto Sebastiano; item de ossibus Marcellini; de rel. sancti Bartholomei; item de cruce Domini et de sepulchro ejus; item de sancta Maria et de vestimento sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree, nec non sancti Johannis Baptiste; item de sanguine sancti Stephani; de rel. sancti Mauricii sociorumque ejus; reliquie sanctorum Verani, Pancratii, Leoperculi, Clementis, Siri, Sulpicii, Cosme, Georgii, Jovini, Vincentii, Saturnini, Donati, Annemundi, Germani, Amani, Cristophori; reliquie sancti Hermagore, archiepiscopi et martyris civitatis Aquilere; de vestimento beati Maioli, abbatis Cluniacensis; reliq. sanctorum plurimorum quorum nomina nobis sunt incognita, sed in libro vite sunt scripta. Partem harum reliquiarum dedit domnus papa Augustino abbati, a quo predicti avi nostri acquisierunt eas. Auctoritate igitur domni Drogonis, nostri presulis, et ejus jussu, sub Dei et sancte genetricis ejus atque patronorum predictorum obtentu, in ipsa nostri castri ecclesia clericos sub nomine et professione canonicorum imponi et attitulari optamus et poscimus, qui permanentes in Dei sanctorumque famulatibus ecclesias et terras cum omnibus ad eas pertinentibus, sicut descripte sunt inferius, in suis communiter habeant usibus, sic ut nihil servitii, vel obsequii, sive consuetudinis alicujus, requiratur ulterius ab eis, vel ab eorum successoribus, a nobis aut a nostris presentibus vel futuris parentibus. Quod ne unquam aliquis presumere vel perficere audeat pertinens a nostro episcopo, vel a quibuscunque ipse ad hoc admittere poterit, excommunicatio fiat, sicut jam patres et avi nostri de eadem re studuerunt facere, sicut legitur in memoriali scedula, quam ipsi prius fecerunt in hac ipsa donatione. Ecclesie vel terre cum appendiciis eorum, cum villis et vineis, cum pratis et vircariis, cum mansis et silvis, hæ sunt quas Berardus et Vuandalmodis et Umbertus cum uxore sua Hemelt et cum filiis ac filiabus eorum dederunt sancte Marie et predictis reliquiis sanctorum et clericis servientibus eis: In primis est ecclesia de Stopis in honore sancti Martini atque beatorum Johannis Baptiste et Johannis evangeliste dicata, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus. Deinde est mansus de Vaurelliis cum vineis, et curtilis, et pratis et vircariis et cum medietate molendini, et cum decursu adjacentis aque et ceteris rebus ad eum pertinentibus. Est et curtilus in curte Johannis, quem ipsi tenent, qui et istum supra scriptum mansum quamvis injuste. Est etiam mansus de Plaaneto cum omnibus suis appendiciis; et est curtilus in Vaneroliis, quem Constantius et Durannus tenent; est quoque ibidem alius curtilus, quem Bertrannus tenet; est etiam curtilus cum vinea et prato et cum medietate suprascripta molendini, qui curtilus est situs in Bellocampo, quem Durannus tenet. Est ibidem in Bellocampo clausus indominicatus et curtilus appositus, quem Constantius Orbus tenet, cum prato juxta posito. Est etiam ibidem vinea, quam domnus Guichardus dedit in sacrificio missarum. Est quoque una vircaria subtus ipsum clausum sita, secus Arderiam, quam Vuandalmodis, soror domini Guichardi, dedit ecclesie. Est etiam in villa de Ornaco unus curtilus, quem Gondomus tenet; sunt et in villa de Planeis decem curtili cum terris ibidem pertinentibus et cum vinea et prato. Est autem in villa de Arderollis unus curtilus, quem Galmarus tenet; est et pratum positum in villa Verneia, quod Arlebaldus moriens dedit sancte Marie. Et est in villa de Andiliaco curtilus cum prato et terris ad eum pertinentibus. Sunt et due petiole de vineis in villa Ornaci, quas Bernardus de Castellione moriens dedit sancte Marie. Est et in villa de Bruerias una vircaria, quam Bernardus, frater Barnaldi, cum assensu ejus, dedit ecclesie pro sepultura sua. Est et in eadem villa que dicitur Planeis modicum vinea, quam Arbaldus tenet. Est et in villa de Bome curtilus cum vinea et terris, quem Beraldus tenet. Est et ibidem modicum vinee, quam Gilbertus... tenet. Est quoque in villa de Scola una vinea, quam quedam femina nomine Gilberga in vita sua dedit suprascripte ecclesie et conventu, ut pro ea sepeliretur. Sunt et in ipsa villa due petiole de terra posite in aliis locis. (Archives du Rhône. — Fonds du chapitre de Beaujeu. — Copie du commencement du XVIIe siècle.) III Vers 1175. Traité entre Guichard, archevêque de Lyon, et Humbert IV de Beaujeu-le Jeune. G., Dei gratia Lugdunensis ecclesie minister humilis apostolice sedis legatus, omnibus in perpetuum. Noverint presentes et posteri hujusmodi conventiones, quas in sequenti declarabimus, magna necessitate inminente, inter nos et ecclesiam nostram et Humbertum Beljocensem juniorem bona fide intercessisse. Supradictus Humbertus sacramento confirmavit quod in perpetuum jura nostra et successorum nostrorum et ecclesie nostre manuteneat et defendat, sine omni fraude, contra omnes illos qui jura nostra vel ecclesie tollerent vel auferre presumerent, et, ut brevius dicatur, contra omnes illos quibus Lugdunensis ecclesia de jure parata fuerit respondere. Preterea juravit quod in omnibus castris suis vel vicis, que nunc possidet et in antea possederit et adquisierit, nos vel successores nostros et canonicos Lugdunenses, tam presentes quam futuros, et homines eorum salvos recipiat et defendat, et quod liceat nobis et canonicis nostris, si necesse fuerit, placitum vel guerram facere ex eis, consilio tamen majoris et sanioris partis ecclesie. Hoc idem promisimus nos observaturos bona fide, et canonici Lugdunenses juraverunt se hoc idem observaturos in perpetuum bona fide predicto Humberto et heredibus suis et hominibus suis, si ipsi heredes camdem conventionem fecerint, et ita quod ille cujus castrum fuerit, sive Humberti sive nostrum vel ecclesie, munitionem ipsam possideat et teneat. Si autem heredes, post mortem ejus, in minore etate positi conventionem istam de jure facere non possent, nos vel successor noster et ecclesia Lugdunensis ipsos et sua manuteneat et defendat, donec ad eam etatem perveniant, qua predictam conventionem sacramento confirmare possint. In sacramento etiam fuit quod ecclesia Lugdunensis neminem in canonicum recipiat scienter, donec sacramentum istud prestaverit Humberto vel heredi suo, qui hanc pactionem cum ecclesia habuerit. Hoc etiam additum est quod cum ecclesia Lugdunensis aliquem in archiepiscopum elegerit, canonici nullam ei obedientiam vel fidelitatem promittant, donec securi sint quod predictam pactionem Humberto vel heredi suo teneat vel observet. Si quid vero in conventionibus istis addendum, mutandum vel subtrahendum visum fuerit, consilio duorum nostrorum et duorum suorum emendetur. Hoc intelligimus esse observandum hinc inde in archiepiscopatu Lugdunensi, Matisconensi et Eduensi, salvo tamen per omnia sacramento permutationis quam cum comite Forensi fecimus, quod nullum hominem contra eum infra terminos suos, nisi interdicto vel excommunicatione, manuteneamus nec defendamus, sicut nec ipse infra terminos nostros aliquem ullo modo contra nos manutenere nec defendere potest. Sciendum preterea quod in pactionibus inter nos et Humbertum factis, si questio vel discordia moveretur in pace aut in guerra, in cognitione duorum suorum et duorum nostrorum terminaretur. Has pactiones intelligimus esse factas, salva fidelitate domini pape et imperatoris et regis Francie. (Original. — Archives du Rhône. Armoire Elias. Vol. 14. p. nº 2.) IV 30 mars 1184. Traité de paix entre Humbert III de Beaujeu et Humbert IV, son fils. Omnibus sancte matris ecclesie filiis, tam presentibus quam futuris, Johannes, Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie humilis sacerdos, in perpetuum. Qum que pacis sunt querere et ea modis omnibus conservare omni homini et precipue viris ecclesiasticis utile est et honestum, concordiam que inter viros nobiles Umbertum de Bello Joco, patrem, et Umbertum, filium suum, per manum nostram et ecclesie nostre virosque religiosos, prudentes et discretos Bonæ Vallis et de Cassaniis abbates, et alios tam Cisterciensis quam Cartusiensis ordinis viros, coram non modica multitudine, tam clericorum quam laicorum, facta est, scripto duximus comendandam, ne tractu temporis, vel oblivione vel perversa machinatione alicujus, possit aliquatenus interverti. Si quidem, cum primum ad ecclesiam Lugdunensem divina vocatio nos adduxit, totam terram guerrarum turbinibus et incursibus malignorum vehementer turbatam invenimus et oppressam; sed inter turbationes alias maxima putabatur tempestas illa discordia scilicet inexorabilis, quam pater Umbertus de Bello Joco et Umbertus filius ad invicem exercebant, cujus reformatio jam quasi desperata habebatur, cum a multis et maximis viris fuisset multotiens attemptata, in qua tantam operam et diligentiam adhibuimus, tam per nos quam per religiosos viros, quos ad hoc fecimus convenire, quod tandem per orationes et merita sanctorum, qui nobis cooperabantur, ad pacem et unitatem visi sunt suas inimicias reduxisse, ita quod anno ab incarnatione Domini MºCºLXXXºIIIIº, archiepiscopatus nostri anno primo, in sancto Dei Parasceve, coram sanctis viris, prudentibus et discretis, super corpus Christi et venerabile lignum crucis et sanctorum reliquias, quas produci fecimus in medium Lugduni, in ecclesia Sancte Crucis, atque juramento corporaliter imposito, firmaverunt ne decetero, vel pater adversus filium vel filius adversus patrem, aliquid machinaret quod ad exheredationem alter utrius pertineret. Et si forte alter inveniretur transgressor a fidelitate, transgressoris omnes inhabitatores terre eorum penitus absolverentur, et contra ipsum cum archiepiscopo et ecclesia Lugdunensi et ipso fidei et pactionis observatore fortiter insurgerent, et ad ipsum coercendum modis omnibus laborarent. Et tunc pater recepit filium tanquam heredem proprium et legitimum dominum post ipsum totius honoris et dominii de Bello Joco, et omnem ei fidelitatem super hoc coram circumastantibus repromisit; filius vero ei tunc hominium fecit. Nichilominus in juramento adjecit pater quod propter inimicitias, quas adversus filium habuerat, nullam hominibus terre, qui filium secuti fuerant, inferret molestiam vel gravamen, et si forte hoc faceret totum ab archiepiscopo qui pro tempore esset et ab ecclesia nostra commonitus emendaret; et ita per manum nostram reddidit filius patri terram, quam in manu sua habuerat ex majori parte et tenuerat; et remisis penitus injuriis hinc inde sine dolo et fraude, que ab aliquo homine in his que preposita sunt intelligeretur, maxime cum alter alteri, sub eadem cautione, firmiter repromitteret quod si forte aliqua suggestio perversa, vel ex parte patris ad filium, vel ex parte filii ad patrem, per aliquem hominem preferretur, nulla ei fides ab alterutra parte haberetur, nisi sufficientibus posset probationibus quod proponeretur edoceri, nos autem et capitulum nostrum promisimus eis quod si forte alter lederet alterum contra compositionis observantiam, lesum et pacis observatorem bona fide juvaremus et ad alterius injuriam vindicandam sollicitudinem impenderemus et operam diligentem. Et ut hoc clarius ad presentium et posterorum noticiam preferretur, presentem inde cartam fecimus in majus testimonium cunctis eam inspicientibus et audientibus sigilli nostri munimine roboratam; et ut ei fides certior habeatur sigillo etiam ecclesie nostre eam precepimus insigniri. Datum per manum Gaufredi, notarii nostri. (Original. — Archives du Rhône. — Titres de l’Église métropolitaine de Lyon, armoire Elias, vol. 14, pièce nº 2.) V 5 mars 1189. Engagement par Etienne de Varennes, à l’église N.-D. de Beaujeu, de ce qu’il possédait en alleu. Notum sit omnibus fidei cultoribus et maxime successoribus nostris presentibus scilicet et futuris, quod Stephanus de Varennis Jherolimam peregrinationem proficisci volens, integre dedit et pro alodo concessit ecclesie beate Marie in castro Beljocensi site, quicquid ipse possidebat a fluvio Sagonna usque ad fagum que dicitur de Calvis, insuper et fedum de Filgeroles, tali conditione, si in itinere vel absque legali herede uxoris moreretur; ob hoc dedit ei prenominata ecclesia XX libras Lugdunensis monete. Est et alia condicio quam habuerunt inter se Stephanus et ecclesia: si Stephanus forte redierit, primum reddet predicte ecclesie XX libras, quas ei pro pacto habito tradidit; prout ecclesia redimet a Stephano de Pysiaco eodem modo redimet Stephanus de Varennis ab ecclesia. Ceteras gagerias centenis solidis redimet; justam estimationem gagerarium quas redimet, secumdum eandem fructum earumdem accipiet. Hoc perpetue tenendum isdem Stephanus juravit, et ut firmius haberetur sacramento confirmavit. Hujus doni et pacti testes sunt Guicardus de Verneio, Berardonus, Robertus de Charoblis, Artaldus et Berardus de Chaniviaco, Petrus et Hugo Bordonus, Hugo de Marcampo, Bernardus d’Aselgo, Guigo de Saleniaco, Petrus de Dosa, item Bernardus de Verneio, Humfredus de Marcampo, Petrus de Chaniviaco. Letardus de Felgeres, Humbertus de Pervencheres, Thomas de Grandi Rivo, Hugo de Salaniaco, Jocerannus de Perachant, Guichardus de Marziaco, Hugo de Besent. Anno ab incarnatione domini Millesimo centesimo Octogesimo nono. Actum est hoc publice in claustro Beljocensi, proxima die dominica post carniprivium vetus. Hujus facti fidejussor et sponsor Humbertus, dominus Beljoci, quod probat ejus sigilli impressio. (Original. — Archives du Rhône. — Titres du chapitre de Beaujeu, nº 1179.) VI Vers 1192. Cession par Humbert III de Beaujeu, à Guy, comte de Forez, des châteaux et fiefs de Montmelas, Limas, Villefranche, Chamelet, Amplepuis, Grandris, St-Bonnet, St-Germain, etc., etc. Il nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Umbertus Bellijoci, honoris et beneficii a Guigone, comite Forensi, et filio sepius in me collati non inmemor, et quia prefatus comes jure hereditario pro matre mecum succedere debet, injuriam diucius factam resarcire desiderans, jus suum reddens et meum donans, prefatis viris et heredibus suis dono et libere concedo castellum Montis Malasti et castellaniam et terram que est in prepositura Ronnengs, Polleivum et adquisita, castellum Limanni et castellaniam, Pomerium cum appendiciis, Francam Villam cum apendiciis et stratam usque ad rivum Escharanai et duos menses quos habeo in turri Anse, scilicet mensem Aprilis et Maii, hominium Vilelmi de Marchaant cum casamento, Jarnaionem et terram quam ibi teneo, Chamelletum et castellaniam, Amplum Puteum et castellaniam, Grandem Rivum cum apendiciis, Pratrum Major cum apendiciis, Sanctum Bonitum cum apendiciis, Becias cum apend[ic]iis, Bella Rochi cum omnibus adquisicionibus, proostiam Corcellarum, prout Brunicardus tenevit, preposituram Azolarum, prout Arduinus tenuit, Sanctum Germanum et Aolam et quod habeo a Serratis usque ad Sanctum Germanum, feudum Ugonis Dalmacii, scilicet Neirundam cum aliis feudis, Castellionis feudum, quod habent a me domini in castello et in mandamento, et vetus feudum ubicumque a me habeant; feudum quoque Guichardi de Ionio et Vaurani, Sanctam Columbam, et feuda quecumque milites Neirunde habent a me; Ulfeum cum omnibus casamentis que Arnulfus habet a me; castellum Sancti Mauricii, feuda quoque omnia quecumque habeo vel in castellis, vel in vicis, vel in terris planis in Forisio et ultra Legerim. Vobis autem amicis meis karissimis incessanter suplico et benignissime deprecor ut honorem, fidem et sinceram dilectionem, quam ego et predecessores mei habuerunt et tenuerunt, vel pro posse vestro majore, abacie de Saviniaco suisque rebus omnibus perpetuo teneatis; abati quoque et monachis et omnibus ab abaciam pertinentibus tam clericis quam laicis suppliciter mando et mandando deprecor ut ea voluntate, ea consuetudine, ea dilectione qua se circa me et meos habuerunt, circa Guigonem, comitem, et suos se habeant, quam pro utilitate vestra et quia vos fortius manute[ne]re posset, gardam et omnem jus quod in habecia et rebus suis habeo, prefato comiti et suis dono et libere concedo. Iterum certum fieri volo quod castella, municiones, vicos, villas, terras planas, nemora, feuda quoque et casamenta, liberos homines et servos, eo pacto et ea voluntate dono et concedo, ut Deus dominus noster Jhesus Christus ad honorem et utilitatem eorum, hec omnia supradicta Guigoni, comiti Forensi, et suis perpetuo custodiat. Ad hanc ergo donationem roborandam et firmisse tenendam impressione sigilli mei signari precipio. Hec autem donacio facta fuit die martis ante festum Omnium Sanctorum, in vercheria ante Pollevum. Testis est Guichardus, dapifer meus, Albericus, prepositus Chamelleti, Guigo d’Espeissi, Milo d’Orsilleu, Vilelmus de Perrivis, Stephanus de Janollevo, Ugo de Salainevo, Guido de Grandi Rivo, Vichardus de Charrue, Martinus de la Dosa, Ugo Foudras et alii ex hominibus plures meis. Ex hominibus vero comitis testis est Berardus de Castellione, Ugo de Varenis, Ugo de Lasnai, Arrivus de Angirevo, Zacarias de Talaru, Petrus de Sancto Laurentio, Iterius Raibi, Enerimus de Cosanno, Artaudus de Sivreno, Vilelmus de Graisolis, Arnaudus de Turre, Vilelmus Aroudi, Arrivus de Pitaval et alii quamplures. (Original, archives de l’Empire, série P. 491, cote 144.) VII 1193-1195. Accord entre l’Archevêque de Lyon et Guichard IV, sire de Beaujeu, relativement aux fiefs de Lissieux, Villefranche, Pouilly, Chamelet, etc. Hec est forma pacis que inter J., archiepiscopum, et ecclesiam Lugdunensem, et inter Guichardum, nobilem virum de Bello Joco, amicabiliter intervenit. Pro dampnis et injuriis a patre ejusdem G. et ab ipso G., tam archiepiscopo quam ecclesie Lugdunensi illatis, villam de Lissiaco cum omnibus pertinenciis suis, que vel ipse vel antecessorres sui tanquam propria possederunt, aut alii ab eis habuerumt sive per feodum sive alio quocunque titulo, donavit et concessit in alodium archiepiscopo et ecclesie Lugdunensi et eorum successoribus in perpetuum; archiepiscopus vero et ecclesia jam dictas possessiones cum appendiciis earum cum aliis feodis, que ab ecclesia habebat, eidem G. concesserunt in feodum. Ipse vero G. tam pro feodo isto quam pro aliis hominium ligium archiepiscopo et ecclesie fecit et fidelitatem ligiam juravit. Sunt autem hec feodorum nomina: Villa Franca, Polliacum, castrum de Chamellet, quod nuper a Guigone, filio comitis Forensis, in feodum recepit, ea tamen condicione, ut si jamdictum castrum de Chamellet a Guigone, filio comitis Forensis, de jure avocaverit cum aliis feodis, illud ab archiepiscopo et ecclesia teneat, nec non feodum Gonfanonie, de quo sunt strate publice, quas habet in Lugdunensi episcopatu cum superius annotatis. Et est sciendum quod Lissiacum cum pertinentiis suis obligavit archiepiscopo et ecclesie pro mille marcis in emandatione dampnorum que, tam archiepiscopus quam ecclesia a patre suo et ab ipso sustinuerant; archiepiscopus vero et ecclesia animam patris sui ab eisdem dampnis et injuriis absolverunt. Et ut inter eos firmior pax de cetero habeatur, quiquid juris vel G. vel pater ejus se habere contendebant in munitionibus de Varennis et de Boliaco, archiepiscopo et ecclesie guerpivit. De controversia vero quam pater suus faciebat pro castro de Tarnanto, dictum fuit ut, si Guichardus jus aliquod se hebere crederet in eodem castro, infra festum Sancti Michaelis proponeret et exequeretur Lugduni, sine omni subterfugio, coram archiepiscopo et ecclesia. Elapso vero jam dicto tempore, nullam ulterius super hoc movere poterit questionem, nisi per archiepiscopum et ecclesiam steterit, quominus infra prescriptum tempus eadem controversia finem debitum sortiatur. Et super omnibus his capitulis juravit pacem archiepiscopo et ecclesie in posterum se fideliter servaturum. Si quid autem de prescriptis conventionibus, quod absit, ab alterutra parte minus fuerit observatum, infra XL dies emendabitur. Si quid autem questionis inter eos emerserit super conventionibus istis, vel super earum infractione, ad cognicionem abbatis Cluniacensis, per cujus manum et consilium pax ista reformata fuit, expedietur, et infra XL dies a die cognitionis emendabitur. Has omnes conventiones pro Guichardo et cum Guichardo se firmiter et fideliter servaturos juraverunt Hugo Foldras, Umfredus de Marcheant, Guichardus de Marziaco, Stephanus Blains et Orgerius Silvester, et cum his usque ad XXti milites; et isti post XL dies in ostagium redire Lugduno juramento tenentur ad summonitionem archiepiscopi et ecclesie. Et quia tempore illo, quo contractus iste factus fuit, quedam de possessionibus istis pignori obligati erant, convenit inter eos ut archiepiscopus et ecclesia possint eas redimere; et si eas redemerint, summa illa, quam ipsi dabunt pro redemptione possessionum illarum, accrescet summe predictarum mille marcarum. Hanc pacem se fideliter et firmiter observaturos promiserunt archiepiscopus et ecclesia et isti ............... P. abbas, Willelmus Carpinelli. (Original. — Archives du Rhône. — Titres de l’église de Lyon. Arm. Elias, vol. 14, pièce nº 3.) VIII Vers 1195. Premier testament de Guichard IV de Beaujeu. Hoc est testamentum domini Vicardi Bellijoci, quod ita firmiter et inviolabiliter teneri precipit super sacrametum et fidelitatem suorum hominum, quod nullus post ipsum terre dominium obtineat nec munitiones possideat, quo usque totum ad inpletum fuerit quod hic subscribetur. Imprimis ergo notificetur tam presentibus quam futuris quod terram Bellijoci et Arvernie, si sine, quod deus avertat, obierit herede, sorori sue ..... totam dimittit. Terram de Beuzeis Vicardo, filio domine Vicarde dimittit. Et, si sine herede ipse et soror forte obierint, totam terram predicto Vicardo dimittit. Pro hoc autem dono et pacto vult quod domina Vicarda in pace sine omni querela sit cum ipso et successoribus suis. Ecclesie Cluniaci pro anniversario suo et patris sui X libras debitales annuatim in manso de Chirobles et corpus suum ibidem sepulture tradatur, si citra montes obierit. Ecclesie canonicorum Bellijoci C solidos debitales in propinquo loco et tali quod bene sedeat canonicis. Ecclesie Belleville IIII libras debitales. Ecclesie de Jo cundeminam que est prope Francam Villam, sub strata. In Grantmont piscationem de Ronens, et unum salmarium debitale unicuique ebdomade Franche Ville. Ecclesie de Muntmerlo X solidos debitales luminarie, et ponenentur a Ronens. Ecclesie de Muntmalast X solidos debitales luminarie. Ecclesie castri Tisiaci X solidos debitales luminarie. Ecclesie monacorum Tisiaci curtile de Pratis Aconne. Ecclesie abatie Saviniacensis M solidos in presenti. Ecclesie de Danice injuriam, quam faciebat in bosco de Polei, relinquit. Monialibus de Pole in Roaneis D solidos in presenti. Monialibus de Marciniaco X libras in presenti. Hospitali de Chanei (8 bis) X libras in presenti. Ala Salveta in Tierneis X libras in presenti. Hospitali d’Escola M solidos gieniensium. A Pontrater duo convivia debitales pro anniversario suo et patris sui. In Templo equum suum et palafridum cum inselaturis suis et ensem et clipeum. Hospitali Jherosolimitano loricam et galeam cum caligis ferreis. Omnibus presbiteris sue terre III solidos et I nummum. Eustachio de Chastelud terram, quam ei dederat, concedit in perpetuum et suis heredibus. Magistro Bernardo teneatur dominus Bellijoci sacramento quod ipsum in magno honore et reventia habeat, et quod ipse possidet in pace custodiat, et X libras tribuit in presenti. Ecclesie Sancti Johannis Bellijoci XX solidos in presenti. Hoc quod dedit Pamet et Duranno et Bonojohanni in pace possideant. Quicquid autem ipse injuriabatur ecclesiis totum solvit et dimittit. Ecclesie d’Alix X libras in presenti. Ecclesie de Grielungi C solidos in presenti. Et debitum ejus ubicunque fuerit racionabile, omni ocasione remota, persolvatur. In terra de Beuzeis, domui Alveri hoc quod querebant ad faciendam grangiam, et tantum de terra que suficiat ad unam carucam. Monialibus de Bunz XX solidos debitales. Sancto Sulpicio X solidos debitales. Hoc testamentum precipit dominus Vicardus quod firmiter teneatur hominibus suis, scilicet Humberto Foldra, Humberto de Ronchivol, Vicardo de Marze, Hufrei de Marchant, dapifero Bellijoci, Duranno Susanna, ut isti castra et munitiones et redditus tocius terre teneant super sacramentum et fidem quam dederunt, quo usque totum, quod prediximus, perficiatur. Ceteros vero fideles suos precatur et eis precipit super fidelitatem suam et feudos quatenus predictis in hoc sint coadjutores et consultores. (Original. — Archives du Rhône. Titre du chapitre de Beaujeu, pièce cotée nº 240.) IX 1198. Donation par Guichard de Beseneins, chanoine de Lyon et de Mâcon, de ce qu’il possédait dans la paroisse de Charentay, à l’église N.-D. de Beaujeu. Universitati fidelium elucescat quod Guichardus de Basirens, Lugdunensis ac Matiscensis canonicus, libere dedit et concessit ecclesie Beljocensi quicquid habebat in parochia de Charentai et mansum de Buseria in parochia sancti Leodegarii, tali habita conditione, ut, post mortem Guichardi, anniversarium patris et matris ipsius Guichardi et omnium ejus predecessorum quot annis honorifice fiat in ecclesia Beljocensi, et in die obitus sui predicta ecclesia persolvet LX solidos ubicumque prefatus Guichardus voluerit. Accepto hoc dono, ecclesia concessit prefato Guichardo utrerum, quas dederat dum vixerit, sit obedienciarius, singulis annis V solidos persolvens ecclesie. Preterea sciendum est quod prenominata ecclesia XXXVI libras ex parte Guichardi solvit pro rebus pignori obligatis in manu aliorum, et ipsi Guichardo XII libras dedit. Hoc donum factum fuit in claustro Beljocensi, multis clericis ac laicis astantibus. Hii testes sunt: Hugo de Montanie, Guichardus de Charvin, Letaldus Paneters, Hugo Sivos, Stephanus Chafangi et Bartholomeus frater ejus, Durannus de Ispania, Martinus de Vineis, Vilelmus Dorerius, Vilelmus Cesor, Deusfecit, Stephanus, clericus d’Andilie, Robertus Cesor. Postea hoc idem donum confirmatum fuit Poliaci, in presencia domini Guichardi et comitisse uxoris ejus. Testes sunt hii: Gaucerannus de Lavie, Durannus de Sancto Simphoriano, Hugo de Solonie, Stephanus de Piseis, Thomas de Grande Rivo et Guido, frater ejus, Vilelmus de Teliz, Guido de Liargo, Guigo Bermonz, Guido d’Espesi, Girardus de Sance, Dalmatius de Montrivel. Hoc donun sepe dictus Guichardus super altare, in ecclesia Beljocensi, et super reliquas sanctorum, que ibi debito venerantur officio, juravit tenendum. Et ut firmius haberetur dominum Guichardum Bellijoci de pace tenenda in manu ecclesie posuit fidejussorem. Factum est hoc anno MºCºXCºVIIIº ab incarnatione domini. (Originale. — Archives du Rhône. Titres du chapitre de Beaujeu, pièce nº 1.)